Skip to the text

Caput VI. Quod personas divinas oporteat omnino esse coaeternas.

Ecce, ut ex superioribus manifeste colligere possumus, perfectio personae unius consortium requirit alterius. Invenimus nil esse gloriosius, nil magnificentius quam nihil habere velle quod nolis communicare. Majestatis itaque suae carere consorte noluit personae quae summe bona fuit. Absque dubio autem esse oportuit quod esse voluit, cujus voluntas omnipotens fuit. Quod vero semel voluit, semper voluit, cujus voluntas incommutabilis fuit. Oportuit ergo aeternam personam coaeternam habere, nec potuit una alteram praecedere, nec una alteri succedere. Nam in illa aeterna et incommutabili divinitate nihil potest velut antiquatum transire, nihil novum supervenire. Personas itaque divinas impossibile est omnino non esse coaeternas. Ubi namque vera divinitas, ibi summa bonitas, ibi plena felicitas. Summa autem bonitas, sicut dictum est, non potest esse sine perfecta charitate, nec perfecta charitas, sine personarum pluralitate. Plena vero felicitas non potest esse sine vera incommutabilitate, nec vera incommutabilitas sine aeternitate. Personarum pluralitatem exigit vera charitas, personarum aeternitatem vera incommutabilitas.

Chapter 57 of 151