Caput IV. Quod de personarum pluralitate in dictis duobus testibus astruitur, ex considerata divinae gloriae plenitudine confirmatur.
Certe, si dixerimus in illa vera divinitate esse solam personam unam, quemadmodum solam unam substantiam, juxta hoc procul dubio non habebit cui communicare possit infinitam illam plenitudinis suae abundantiam. Sed, quaeso, ut quid hoc? An quia communicantem habere non possit cum velit? An quia habere nolit cum possit? Sed qui absque dubio omnipotens est, per impossibilitatem excusari non potest. Sed quod constat non esse ex defectu potentiae, nunquid non erit ex solo defectu benevolentiae? Sed si communicantem habere omnino nollet, cum veraciter habere posset si vellet, iste in divina persona benevolentiae defectus attende, quaeso, qualis esset vel quantus. Certe, ut dictum est, nihil charitate dulcius, nihil charitate jucundius, charitatis deliciis rationalis vita nihil dulcius experitur. Nulla unquam delectatione delectabilius fruitur; his deliciis in aeternum carebit, si consortio carens in majestatis solio solitaria permanserit. Ex his itaque animadvertere possumus qualis quantusve esset iste benevolentiae defectus, si plenitudinis suae abundantiam mallet sibi soli avare retinere, quam posset, si vellet, cum tanto gaudiorum cumulo, cum tanto deliciarum incremento alteri communicare, si sic esset merito angelorum, merito omnium aspectum subterfugeret, merito se videri, merito se agnosci erubesceret, si ipsi tantus benevolentiae defectus inesset. Sed absit! absit ut supremae majestati illi aliquid insit, unde gloriari nequeat, unde glorificari non debeat. Alioquin ubi erit plenitudo gloriae. Nam ibi, ut superius probatum est, nulla poterit plenitudo deesse. Quid autem gloriosius, quid vero magnificentius quam nihil habere quod nolit communicare? Constat utique quod in illo indeficienti bono summeque sapienti consilio, tam non potest esse avara reservatio quam non potest esse inordinata effusio. Ecce palam habes, sicut videre potes, quod in illa summa et suprema celsitudine ipsa plenitudo gloriae compellit gloriae consortem non deesse.
Chapter 55 of 151