Skip to the text

Caput XXII. Quod in singulis personis sit summa simplicitas, et in omnibus simul vera et summa unitas, et utrobique miranda identitas.

In illa itaque summa et usquequaque perfecta personarum aequalitate, summum illud et summe simplex esse est omnibus commune. Idem ergo est omni esse quod vivere, vivere quod intelligere, intelligere quod posse. Non igitur ibi est aliud sapientia quam potentia, potentia quam essentia, et juxta hunc modum similis in similibus sententia. Vides ergo quoniam idem ipsum est totum quod in qualibet persona est; sed si summa perfectio est in illa aequalitate, et summa aequalitas in illa perfectione, erit singulis simul et omnibus summa plenitudo sapientiae, erit singulis simul et omnibus summa plenitudo potentiae. Sed quid est summa et plena potentia, nisi omnipotentia? Novimus autem quod omnipotentia inde dicta sit, quod omnia possit. Si vero omnipotentiam omnia posse veraciter constiterit, de facili efficere poterit ut quaelibet alia potentia nihil possit. Hinc ergo manifestum est, quod omnipotentia non potest esse nisi una. Superius autem probatum est, quod omnipotentia idem ipsum est quod divina essentia. Si igitur commune est simul omnibus personis omnipotentiam habere, imo et esse, quia ibi non est aliud esse quam habere, commune erit et omnibus unam et eamdem essentiam esse. Nam divina essentia sicut et omnipotentia, non potest esse nisi una. Non solum itaque idem ipsum est totum quod est quaelibet persona, verum etiam idem ipsum est quaevis una, quod quaelibet alia. In singulis itaque summa simplicitas, in omnibus simul vera et summa unitas, utrobique autem, si bene attendas, miranda identitas.

Chapter 73 of 151