Skip to the text

Caput IX. Quod in divina natura pluralitas personarum sit in unitate substantiae, et in humana natura pluralitas substantiarum, in unitate personae.

Miraris fortassis qui hoc audis vel legis; miraris, inquam, quomodo possit esse plus quam una persona, ubi non est nisi una et sola substantia. Sed quid mirum, qui mirabilis est in tam multis operibus suis; quid, inquam, mirum, si super omnia est in semetipso mirabilis? Miraris quomodo in natura divina sit plus quam una persona, ubi non est plus quam una substantia, nec tamen aeque miraris quomodo in natura humana sit plus quam una substantia, ubi non est plus quam una persona. Constat namque homo ex corpore et anima, et haec duo simul nonnisi una persona. Habet itaque homo quomodo legat, et discat in seipso, quid per contrarium aestimare debeat de Deo suo. Conferamus in unum si placet quae ratio ratiocinando invenit in natura divina, et ea quae experientia reperit in natura humana. Utrobique unitas, utrobique pluralitas; ibi unitas substantiae, hic unitas personae; ibi pluralitas personarum, hic vero pluralitas substantiarum; ibi siquidem pluralitas personarum in unitate substantiae, hic autem pluralitas substantiarum in unitate personae. Ecce quomodo natura humana atque divina videntur se mutuo, et quasi ex opposito respicere, alterutra alteri veluti per contrarium respondere. Sic invicem respicere habent, et mutuo respondere debent natura creata et natura increata, temporalis et aeterna, corruptibilis et incorruptibilis, mutabilis et incommutabilis, tantilla et immensa, circumscriptibilis et infinita.

Chapter 60 of 151