Caput XV. Quod oporteat geminam personam in divinitate pari voto, consimili ratione tertiam personam requirere.
Notandum sane quod in divinis illis personis perfectio unius exigit alterius adjunctionem, et consequenter in geminis perfectio utriusque requirit cohaerentiam tertiae. Nam in geminis personis, sicut alias jam diximus, ut utraque ab altera merito sit summe dilecta, oportet ut utraque sit summe perfecta. Sicut itaque utrobique sapientia una, potentia una, sic sane oportebit ut utrobique sit benevolentia una, et summa. Est autem proprium summe, et usquequaque perfectae benevolentiae, omnem plenitudinis suae abundantiam in commune deducere. Ubi autem in alterutra persona aequa benevolentia exstat, necesse est voto pari, ratione consimili, praecipui gaudii consortem utraque requirat. Nam, ubi se duo mutuo diligentes summo desiderio amplectuntur, et in alterutro amore summe delectantur, summum gaudium illius est in intimo amore illius. Et e converso, praecipuum gaudium illius est in amore istius, quandiu iste ab alio solus diligitur, praecipue dulcedinis suae delicias solus possidere videtur, similiter et alius quandiu condilectum non habet, praecipui gaudii communione caret. Ut autem uterque possit istiusmodi delicias communicare, oportet eos condilectum habere. Ubi itaque mutuo diligentes tantae, ut diximus, benevolentiae sunt, ut quidquid perfectionis est, commune esse velint, oportet, ut dictum est, utrumque pari voto, aequa ratione condilectum requirere, et juxta potestatis suae plenitudinem pro voto possidere.
Chapter 66 of 151