Skip to the text

Caput XVI Quod plenitudo potentiae et sapientiae videatur posse consistere in singularitate personae.

Inter delicias charitatis et sapientiae hoc solet maxime interesse, quod sapientiae deliciae valent et solent hauriri de corde proprio. Intimae autem charitatis deliciae hauriuntur de corde alieno. Nam, qui intime diligit et intime diligi concupiscit, non tam delectatur quam anxiatur, si de dilecti sui corde non haurit dilectionis dulcedinem quam sitit. Sapientiae vero deliciae tunc magis delectant, quando de corde proprio hauriuntur. Nihil ergo definitur contrarium naturae, si plenitudo sapientiae dicatur posse subsistere in singularitate personae. Nam quantum videtur, etiamsi sola una persona in divinitate esset, nihilominus plenitudinem sapientiae habere potuisset. Plenitudo autem sapientiae non potest esse sine plenitudine potentiae, sicut nec plenitudo potentiae sine plenitudine sapientiae. Sapientiae namque plenitudinem procul dubio non haberet, qui ignoraret quomodo obtinere potuisset quod ei de omnipotentia deesset. E converso autem absque dubio caret potentiae plenitudine, qui aliquem sapientiae defectum posset invitus sustinere. Plenitudo itaque unius non potest haberi sine plenitudine alterius. Quod igitur de sapientia diximus, consequens est ut idem de potentia intelligamus. Nam, si omnipotentia deesse non potest, ubi plenitudo sapientiae est, videtur utique quod plenitudo tam potentiae quam sapientiae possideri possit in singularitate personae.

Chapter 67 of 151