Caput X. Quomodo ex pluralitate et unitate quam invenit in semetipso, docetur homo quid quasi ex opposito existimare debeat, de his quae sibi credenda proponuntur de Deo suo.
Addamus quia in illa personarum pluralitate est plena similitudo et summa aequalitas, in hac autem pluralitate multa dissimilitudo et magna inaequalitas. Num in illa personarum pluralitate, incorruptibilis una, incorruptibilis et alia; incommutabilis una, incommutabilis et altera; incircumscriptibilis una, incircumscriptibilis et altera; haec et illa, aeque sapiens, aeque bona, aeque beata, In hac vero substantiarum pluralitate, ex quibus constat humana persona, alia est corporea, alia incorporea, alia visibilis, alia invisibilis, alia mortalis, alia immortalis, dissolubilis una, indissolubilis altera, exterminabilis una, inexterminabilis alia. Nihilominus tamen personali proprietate ita in unum conjuncta sunt, ut in patiendo vel condelectando, ne dicam separari, sed nec secerni possint. Ecce vidisti quanta dissimilitudo vel diversitas substantiarum sit in humana natura; audisti nihilominus quanta similitudo vel aequalitas personarum in natura divina. Explica mihi, obsecro, quomodo personalis unitas sit in tanta substantiarum dissimilitudine et diversitate, et ego dicam tibi quomodo substantialis unitas sit in tanta personarum similitudine et aequalitate. Non, inquis, capio, non comprehendo; sed quod non capit intelligentia, persuadet mihi tamen ipsa experientia. Bene utique et recte: sed si experientia te docet aliquid esse supra intelligentiam tuam in natura humana, nonne eo ipso te docuisse deberet aliquid esse supra intelligentiam tuam in natura divina? Potest itaque homo discere ex semetipso quid (quasi ex opposito) existimare debeat de his quae sibi credenda proponuntur de Deo suo. Haec propter illos dicta sunt, qui altitudinem divinorum secretorum nituntur definire vel determinare juxta capacitatis suae modum, non juxta traditionem sanctorum Patrum, quos constat didicisse et docuisse per Spiritum sanctum.
Chapter 61 of 151