Caput VIII Quam miranda ratione sit substantialis unitas in illa pluralitate, et personalis pluralitas in vera unitate substantiae.
Quaesivimus et invenimus quia in dictis mutuo dilectis mutuoque diligendis, ut merito debeat esse summa dilectio, oportet ut in singulis sit summa perfectio, totiusque perfectionis plenitudo. Erit itaque in utrisque plenitudo potentiae, in utrisque plenitudo sapientiae, plenitudo bonitatis, plenitudo divinitatis. Ecce unde longe superius mentionem fecimus, nec tamen aliquid definivimus quod divinitas (quam ibi invenimus non posse esse communem pluribus substantiis) hic evidenter apparet communis esse pluribus personis. Sed, si mutuo dilectis omnis, ut dictum est, perfectio est communis, patet profecto quoniam si omnipotens est unus, omnipotens erit et alius; si immensus est unus, immensus erit et alius; si Deus est unus, Deus erit alius. Sed, sicut in superioribus satis evidenter ostendimus, non potest esse omnipotens nisi unus, non potest esse immensus nisi unus, nec Deus nisi unus. Quid ergo? utique absque omni dubio sic erit uterque omnipotens, ut ambo simul non sint, nisi unus omnipotens. Sic erit uterque immensus, ut ambo simul non sint nisi unus immensus, sic absque dubio erit uterque eorum Deus, ut ambo simul non sint nisi unus Deus. Et quis ad hoc idoneus? Sed si divinitas ipsa, ut diximus, pro certo erit divina substantia, quae ut supra probatum est, nihil aliud est quam divinitas ipsa. Convincitur itaque utrumque unam eamdemque substantiam communem habere, vel si hoc melius sonat, convincitur ambos simul unam eamdemque substantiam esse. Quid itaque mirum si simul ambo non sunt nisi unus omnipotens, unus aeternus, unus immensus, nonnisi unus Deus et Dominus, quando ambo simul non sunt nisi substantialiter unus? Vide ergo quam admiranda ratione sit substantialis unitas in illa personarum pluritate, et personalis pluralitas in vera unitate substantiae, ita ut sit et in personis proprietas, in substantia unitas, in majestate aequalitas.
Chapter 59 of 151