Caput XXIII. Quomodo in his personis sit intelligenda dicta aequalitas, ubi est tanta unitas, et talis identitas.
Quod autem dictum est de personarum aequalitate, possumus et bene et male intelligere. In tanta namque personarum simplicitate et unitate videtur potius identitas quam aequalitas esse. Tres statuas aureas si sint ejusdem puritatis et ponderis, et per omnia ejusdem similitudinis, possumus et solemus aequales dicere, sed hujusmodi aequalitas multum peregrina est ad illam quae est in divinarum personarum Trinitate. Nam in illa statuarum aequalitate alia est massa auri statuae unius, alia est massa auri statuae alterius, et juxta hoc aliquid aliud est una, et aliud aliquid est alia. Nihil autem tale debemus cogitare de illa summa Trinitate, quasi sit ibi aliud et aliud, sed unum alteri aequale. Nam, sicut jam demonstratum est, quod est in una aliqua persona, idem ipsum et totum est et in qualibet altera. Tres rationales spiritus aequales non immerito dicimus, si sint ejusdem potentiae, ejusdem sapientiae, ejusdem puritatis atque bonitatis; sed in hac spirituum trinitate sicut sunt tres personae, sic constat ibi et tres substantias esse. Summa autem Trinitas constat in unitate substantiae. Aliud itaque et aliud (quamvis aequale) invenitur in Trinitate illa, sed talis aequalitas longe est a Trinitate divina. Sed in illa summa Trinitate ea ratione personas aequales dicimus, quia illud summum et summe simplex esse in ea plenitudine et perfectione qua est personae unius, in plenitudine et perfectione est cujuslibet personae alterius.
Chapter 74 of 151