Caput XXV. Quod in illa Trinitate nusquam aliquis est dissimilis sibi, nec inaequalis in aliquo alicui alteri.
Sed ut hanc divinarum personarum aequalitatem amplius admireris, attende et illud in omnibus aliis personis. Quoniam in unaqualibet eademque persona, nec singularitas est sine pluralitate, nec unitas sine inaequalitate, taceo quod potest crescere, vel minui, et sibi ipsi inaequalis fieri. Taceo quod aliud est ejus potentia, aliud est ejus sapientia, aliud est ejus justitia, et potest esse secundum aliud major, secundum aliud minor, melior sive deterior. Certe sola ejus potentia, sola ejus sapientia est sibi ipsi dissimilis, est sibi ipsi inaequalis. Idemque ipsum contingit in caeteris: potentiam ejus attende, et invenies quia aliud est ei facile, aliud difficile, aliud impossibile, et sic deprehenditur etiam sibi ipsi dissimilis et inaequalis esse: similiter et ipsi sapientiae aliud est comprehensibile, aliud vero incomprehensibile. Namque humana, vel angelica intelligenti apoterit nunquam, ut de caeteris taceam, ipsam Divinitatis immensitatem comprehendere. Dum itaque una eademque natura in aliis est efficacior, in aliis infirmior, in parte est minor et in parte est major; et ipsa sibi dissimilis, et ipsa sibi invenitur inaequalis. Ex his itaque colligi potest quia ubi vera simplicitas non est, vera aequalitas esse non potest. In illa autem Trinitate nusquam aliquis est dissimilis sibi, nec inaequalis in aliquo alicui alteri. Sane ubi vera aeternitas est, non potest esse prius aut posterius, sic ubi incommutabilis immensitas est, non potest esse majus vel minus. Quibus itaque eadem aeternitatis et immensitatis ratio inest, nulla aliquatenus inaequalitatis vicissitudo, vel alternatio inesse potest. Quia nulla ibi transmutatio vel vicissitudinis obumbratio, nihil ibi prius, nihil posterius, nihil majus aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales. Ecce jam manifesta et multiplici probavimus ratione quam verum sit quod credere jubemur, quod videlicet unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur.
Chapter 76 of 151