Caput XI. Quomodo convincitur ex charitatis integritate, quo diversa Trinitas sit in vera unitate, et vera unitas in vera Trinitate.
Sed nunc ordine quo coepimus, ratiocinationis nostrae modum prosequamur. Constat jam de divinarum personarum pluralitate, necdum tamen de Trinitate. Nam pluralitas esse potest etiam ubi nulla Trinitas est. Ipsa namque dualitas pluralitas est. Eosdem itaque testes super Trinitatis assertione interrogemus, quos superius in attestatione pluralitatis adduximus: et prius quidem quid super hac re testetur, summa, si placet, charitas interrogetur. Oportet autem charitatem summam universaliter esse perfectam. Ut autem summe perfecta sit, sicut oportet esse tantam quod non possit esse major, sic necesse est talem fore quod non possit esse melior. Nam, sicut in summa charitate non potest deesse quod est maximum, sic nec deesse poterit quod constat esse praecipuum. Praecipuum vero videtur in vera charitate alterum velle diligi ut se: in mutuo siquidem amore, multumque fervente nihil rarius, nihil praeclarius quam ut ab eo quem summe diligis, et a quo summe diligeris, alium aeque diligi velis. Probatio itaque consummatae charitatis est votiva communio exhibitae sibi dilectionis. Sane summe diligenti, summeque diligi desideranti praecipuum gaudium solet esse in desiderii sui adimpletione, optatae videlicet dilectionis adeptione. Probat itaque se in charitate perfectum non esse, cui necdum potest in praecipui sui gaudii communione complacere. Est itaque indicium magnae infirmitatis, non posse pati consortium amoris. Posse vero pati, signum magnae perfectionis; si magnum est pati posse, majus erit gratanter suscipere. Maximum autem, ex desiderio requirere, bonum magnum illud primum, melius secundum, sed tertium optimum. Demus ergo summo, quod praecipuum est; optimo, quod optimum est. In illis itaque mutuo dilectis quos disputatio superior invenit, utriusque perfectio ut consummata sit, exhibitae sibi dilectionis consortem aequa ratione requirit. Si enim nolit quod perfecta bonitas exigit, ubi erit plenitudo bonitatis? Si autem velit quod fieri nequit, ubi erit plenitudo potestatis? Hinc ergo manifesta ratione colligitur, quod praecipuus gradus charitatis, et eo ipso plenitudo bonitatis esse non possit, ubi voluntatis vel facultatis defectus dilectionis consortem praecipuique gaudii communionem excludit. Summe ergo dilectorum, summeque diligendorum uterque oportet ut pari voto condilectum requirat, pari concordia pro voto possideat. Vides ergo quomodo charitatis consummatio personarum Trinitatem requirit, sine qua omnino in plenitudinis suae integritate subsistere nequit. Ubi ergo totum quod universaliter perfectum est, sicut nec integra charitas, sic nec vera Trinitas abesse potest. Est igitur non solum pluralitas, sed etiam vera Trinitas in vera unitate, et vera unitas in vera Trinitate.
Chapter 62 of 151