Skip to the text

Caput XII. Quomodo summa bonitas et summa felicitas Trinitatis assertionem concorditer clamant, et mutua attestatione confirmant.

Si quis autem solos illos mutuo dilectos quos superior ratio invenit in vera divinitate esse contenderit, quam, quaeso, attestationis suae rationem reddere poterit? Nunquid, quaeso, utrique eorum praecipui gaudii consors deerit? An quia uterque habere noluit, an quia unus voluit, et alter noluit? Sed si unus voluit et alter noluit, ubi erit illa quae semper veris et perfectis amicis inesse solet, et semper inesse oportet? ubi, inquam, erit individua illa intimi amoris praerogativa, animorum videlicet unanimitas et intima concordia? Et certe, si quis dixerit alterum velle, et alterum nolte, quemcunque in sua voluntate non posse praevalere concesserit, summe potentem negabit. Si vero neutrum dixerit exhibitae sibi dilectionis communioni posse acquiescere, quomodo, quaeso, de superius assignato dilectionis defectu poterit eos excusare? Scimus autem qui a summe sapientes nihil potest latere. Si itaque vere et summe se invicem diligunt, quomodo unusquisque poterit alterius defectum videre et non dolere? Nam, si alteruter alterius defectum videt, nec dolet, ubi erit plenitudo felicitatis? Constat autem quoniam ubi causa dolendi nunquam deerit, plenitudo felicitatis esse non poterit. Hinc ergo colligitur et indubitata ratione deprehenditur quod plenitudo felicitatis omnem charitatis defectum excludit, cujus consummatio, ut dictum est, personarum Trinitatem exigit, nec posse deesse convincit. Ecce quomodo summa bonitas et summa felicitas, Trinitatis assertionem concorditer clamant et mutua attestatione confirmant.

Chapter 63 of 151