Caput XXI. Quod summa aequalitas sit in illa Trinitate, ubi oportet omnes aeque perfectos esse.
Quod superius probatum est de duobus, pari ratione inferri potest et de tribus, scilicet a singulis summe diligendos, summe dilectos, quia summe perfectos. Plenitudo summae felicitatis requirit plenitudinem summae jucunditatis. Plenitudo summae charitatis exigit plenitudinem summae perfectionis. Ubi itaque oportet omnes aeque perfectos esse, necesse est omnes in summa aequalitate congruere. Erit itaque omnibus aequalis sapientia, aequalis potentia, indifferens gloria, uniformis bonitas, aeterna felicitas, ut veraciter constet quod quotidiana professio Christianae institutionis docet, quoniam trium pariter una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna majestas. Nullus ibi est altero major, nullus ibi altero minor, nullus ibi anterior, nullus ibi posterior. Constat itaque in illa Trinitate omnes personas coaequales simul et coaeternas esse. Nam si coaeternae non essent, eo ipso coaequales non essent.
Chapter 72 of 151