Caput XVIII. Quod consummatio verae et summae bonitatis videtur non posse subsistere sine completione Trinitatis.
Neminem conturbet, nemo indignetur, si ad evidentiorem veritatis intelligentiam de divinis et supermundanis humano more loquamur. Hunc autem loquendi modum in usum nostrae inopiae tanto fidentius assumimus, quanto eum in Scripturis sacris frequentissime invenimus. Summus bonitatis gradus esse videtur, quando summus amor ibi impenditur, unde ad felicitatis suae plenitudinem nihil optetur. Sed hic summae perfectionis gradus, ut ex ante jam dictis evidentissimum est, intra duos tantum dilectos mutuo inveniri non potest. Ibi namque dilectorum uterque amorem impendit, unde absque dubio melliflua illa dilectionis oblectamenta haurit, quae unde haurire posset omnino non haberet si solus esset, et solitarius viveret. Magnus itaque cumulus gaudiorum et jucunditatis accrescit cuique ex consortio exhibitae et acceptae dilectionis. Hinc ergo manifeste colligitur quod summus ille benignitatis gradus in divinitate locum non haberet, si in illa personarum pluralitate tertia persona deesset, et certe in sola geminatione personae non esset cui posset quivis duorum praecipuas jucunditatis suae delicias communicare. Hinc datur intelligi quod consummatio verae et summae bonitatis non possit subsistere sine completione Trinitatis.
Chapter 69 of 151