Caput V Quod jam dictae divinae pluralitatis assertio triplici confirmatur testimonio.
Ecce de pluralitate divinarum personarum tam aperta docuimus ratione, ut insaniae morbo videatur laborare, qui tam evidenti attestationi velit contraire. Quis enim nisi insaniae morbo laborans dicat summae bonitati id deesse quo nil perfectius, quo nihil est melius? Quis, quaeso, nisi mentis inops contradicat, summae felicitati id inesse, quo nihil jucundius, nihil est dulcius? Quis, inquam, nisi rationis expers, in plenitudine gloriae putet posse id deesse quo nihil est gloriosius, nihil magnificentius? Certe nil melius, nil certe jucundius omnino, nil magnificentius est vera, et sincera, et summa charitate, quae omnino esse non novit sine personarum pluralitate. Hujus itaque pluralitatis assertio, triplici confirmatur testimonio. Nam quod summa bonitas, quod summa felicitas super hac re concorditer clamat, plenitudo gloriae confirmando acclamat, et acclamando confirmat. Ecce super hunc fidei nostrae articulum triplex habemus testimonium, de summis supernum, de divinis divinum, de profundis altissimum, de occultis apertissimum, et scimus quia in ore duorum vel trium stat omne verbum. Ecce funiculus triplex qui difficile rumpitur, unde phreneticus quivis fidei nostrae impugnator, donante Dei sapientia, fortiter alligetur.
Chapter 56 of 151