Caput XXIV. Quam incomprehensibilis sit illa omniformitas summae coaequalitatis.
Certe una eademque substantia non est majus aliquid vel minus, melius deteriusve seipsa. Non igitur erit majus vel melius aliquid quaevis in Trinitate persona quam quaelibet alia, cum veraciter sit singulis una eademque substantia. Est autem singulis simul et omnibus eadem ipsa: unde nec majus vel melius aliquid erunt quaelibet duae quam quaelibet sola, nec tres simul pariter acceptae quam quaelibet duae, vel quaelibet sola per se. In illa autem personarum Trinitate ubi sunt plures substantiae, minus aliquid est una sola quam duae, et quibuslibet duabus majus aliquid totae tres pariter acceptae. Nunc ergo attende, illa omniformis et omnifaria magnitudinis coaequalitas in illa summa Trinitate quam incomprehensibilis sit, ubi unitas pluralitati non cedit, nec pluralitas unitatem excedit.
Chapter 75 of 151