Caput XIV. Quod communicatio amoris non potest esse omnino minus quam in tribus personis.
Si autem concedimus unde post tot praemissas rationes ambigere non possumus, si, inquam, concedimus unam aliquam personam in vera divinitate esse tantae benevolentiae, ut nihil divitiarum, nihil deliciarum habere velit quod nolit communicare, tantae potestatis ut nihil sit ei impossibile, tantae felicitatis ut nihil sit ei difficile, consequens est ut fateri oporteat divinarum personarum Trinitatem non posse deesse. Sed ut hoc melius elucescat, quod diffusius diximus in unum colligamus. Certe si sola una persona in divinitate esset, non haberet cui magnitudinis suae divitias communicaret. Sed et e converso, illa deliciarum et dulcedinis abundantia quae ex intimae dilectionis obtentu ei accrescere potuisset, in aeternum careret. Sed summe bonum, plenitudo bonitatis non sinit illas avare retinere, nec summe beatum, plenitudo beatitudinis istas non obtinere, et ad honoris sui magnificentiam tam de illarum largitate laetatur, quam de istarum fruitione gloriatur. Animadvertis ex his quam sit impossibile unam aliquam in divinitate personam consortio societatis carere, sed si solam unam sociam haberet, ei utique non deesset, cui magnitudinis suae divitias communicaret, sed cui charitatis delicias impertiret omnino non haberet. Dilectionis dulcedine nihil jucundius invenitur, nihil in quo animus amplius delectetur. Hujusmodi dulcedinis delicias solus non possidet, qui in exhibita sibi dilectione socium et condilectum non habet. Communio itaque amoris non potest esse omnino minus quam in tribus personis. Nihil autem, ut dictum est, gloriosius, nihil magnificentius quam quidquid habes utile et dulce in commune deducere. Non potest vero hoc summam sapientiam latere, nec summae benevolentiae non complacere, et quam non potest summe potentis felicitas vel summe felicis potestas suo beneplacito carere, tam non potest geminae personae in divinitate tertia non cohaerere.
Chapter 65 of 151