Skip to the text

Caput primum. Quod hucusque actum sit de divinae substantiae unitate, quodammodo quaerendum quid sentiendum sit de divinarum personarum pluralitate.

In his quae usque huc dicta sunt de divinae substantiae unitate vel proprietate, secundum quod nobis videbatur exsecuti sumus. De reliquo vero investigare proposuimus quid de divinarum personarum pluralitate vel proprietatibus sentire debeamus. Primo itaque quaerendum videtur utrum in illa vera et simplici divinitate vera pluralitas sit, et si ille personarum numerus, prout credimus, in ternarium assurgit? Deinde quomodo possit convenire unitas substantiae cum personarum pluralitate. Tertio vero loco quaerere oportebit utrumnam juxta fidei nostrae documenta sit ibi una sola persona quae sit a semetipsa, caeterarum vero quaelibet procedat ex alia, et si qua sunt alia circa eamdem considerationem quaerenda. Quod si detur nobis et ista ex ratione convincere, ultimo loco oportebit adhuc quaerere an in illis duabus personis aliunde quam a se procedentibus sit diversus procedendi modus, et quis cuique sit proprius, et quod consequens est juxta propria singularum de earum nominibus. Oportet autem in his quae ad quaerendum restant tanto majorem diligentiam impendere eoque ardentius insistere, quanto minus in Patrum scripturis invenitur unde possimus ista (non dico ex Scripturarum testimoniis), sed ex rationis attestatione convincere. In hoc autem inquisitionis meae proposito, qui voluerit rideat, et qui voluerit irrideat et digne quidem. Nam, ut verum fatear, ad tentandi ausum non me quidem tam scientia elevat quam aestuantis animi ardor instigat. Quid si non detur pervenire quo tendo? Quid si currendo deficio? Gaudebo tamen inquirendo faciem Domini mei semper pro viribus cucurrisse, laborasse, desudasse. Et si contingat prae nimia viae prolixitate, asperitate, arduitate deficere, nonnihil, effeci, si veraciter mihi dicere contingat feci quod potui, quaesivi et non inveni illum, vocavi et non respondit mihi. Et ecce asina illa Balaam quae sessorem suum in suo itinere retardavit nescio quo pacto me ad currendam viam inceptam urget et impellit. Audio et ego eam adhuc loquentem et dicentem mihi; qui quod loquerer potuit dare mihi poterit procul dubio dare et tibi. Sed nunc ad id quod proposuimus, cum omni diligentia intendamus.

Chapter 52 of 151