Caput XIX. Quomodo ex inspecta solum proprietate condilectionis, deprehendi possit vestigium Trinitatis.
Quod de Trinitatis assertione multiplici rationis attestatione probatum est, compendiosa satis multumque perspicua consideratione confirmari potest. Virtutem itaque ac proprietatem condilectionis diligenti consideratione perpendamus, et citius inveniemus quod quaerimus. Quando unus alteri amorem impendit, et solus solum diligit, dilectio quidem est, sed condilectio non est. Quando duo se mutuo diligunt, et summi desiderii affectum invicem impendunt, et istius in illum, illius vero in istum affectus discurrit, et quasi in diversa tendit, utrobique quidem dilectio est, sed condilectio non est. Condilectio autem jure dicitur, ubi a duobus tertius concorditer diligitur, socialiter amatur, et duorum affectus tertii amoris incendio in unum conflatur. Ex his itaque patet quod in ipsa divinitate condilectio locum non haberet, si duobus tantum consistentibus tertia persona deesset. Non enim hic de qualicunque, sed de summa condilectione loquimur, et qualem creatura a Creatore nunquam meretur, nunquam digna invenitur. Quis, quaeso digne explicare valeat quanta virtus benevolentiae summae et usquequaque perfectae? Quis, quaeso, digne aestimare sufficiat quae vel quanta sit dignitas intimae et summae concordiae? Si tanta itaque dignitas est in his duabus virtutibus cuique ex semetipsa, quid, quaeso, virtutis, quid dignitatis inerit ubi quaevis conditur ex altera, ubi una magnificatur ex alia, ista consummatur ex illa? Quid autem aliud est intima et summa condilectio, nisi intimae et summae concordiae mutua concursio? Virtus itaque tantae dignitatis et supereminentis excellentiae sicut non potest in summo bono universaliterque perfecto deesse, sic nec potest sine personarum Trinitate subsistere.
Chapter 70 of 151