Skip to the text

Nn. 145–219

  1. Item sunt naviter ac graviter instruendi et monendi qui habent consccentzam pharisaicam, id est, laxam in rebus magni momenti, ad jus naturale aut divinum spectantibus, et simul nimis angustam et scrupulosam in rebus minoris momenti et superfluis devotionibus.

  2. Conelusio : De Educatione conscientia. — Cum conscientia sit prommma actuunt nostrorunt norma, Maximi momenti est eam formare mediis tum naturalibus, tum supernaturalibus.

A) Hec sunt media naturalia : a) verbis parentum, magistrorum, sacerdotum inculcetur esse discrimen inter bonum et malum, — veram felicitatem et gloriam consistere in sequendo ‘dictamen conscientize sicut vocem Dei, et in perficiendo officium suum, calcato proprio commodo, —veram sapientiam esse in consulendis et audiendis peritis ac probis hominibus, non improbis et malis, — malum unicum esse peccatum; b) que verba assiduis exemplis pietatis, probitatis, modestia et mansuetudinis roborentur; @) adjiciatur correc/io moderata, justa, prudentissima; d) doceantur pueri et adolescentes ferfectam sinceritatem servare non solum cum aliis, sed etiam cum seipsis, propriam consctentiam candide scrutando, atque proprias actiones eeque judicando, quasi essent ab aliis peractee.

B) Preecipua autem media supernaturalia sunt : &) oratio frequens et fervens ad obtinendum lumen quo conscientia securius dirigatur; b) christianarum virtutum assiduum exercitium, quarum experientia addit novam lucem luci conscientize ; @) sacramentalis confessionis frequentatio, qua magis ac magis conscientia illuminetur, purificetur, pacificetur.

GAPRUDisNa De peccatis.

  1. Ex dictis, tenetur homo ad fizem ultimum tendere per actus humanos, legit conformes, dirtgente conscientia. Sed propter infirmitatem aut malitiam, aliquando a recto tramite deflectit per peceatum. Dicemus : 1° de conceptu peccati im genere; 2° de peccato mortal’; 3° de peccato ventalt, 4° de atstinctione peccatorum.

§ J. De peccato in genere.

  1. 1° Peccatum actuale: definitur /bera fransgresstio legis divine. Ita triplex conditio
  • De peccato originali agitur in Synop. Theol. dogm.

DE* PE€CATIS. 75 requiritur ad peccatum /formale, nempe violatio legts, advertentia intellectus et consensus voluntatis *, Si violatur lex sine advertentia et consensu non datur nisi peccatum materiale, quia non adest actus humanus. Sed deliberata violatio cujuscumque legis, etiam humane, est offensa Det seu peccatum theologicum, quia non datur peccatum mere philosophicum, seu peccatum quod Deum non offendat.

2° Dari possunt : a) ratione modi, peccata coninitssionts vel omzssionis; b) ratione malitie, peccata zenorantie *, infirmitatis et malitie; @) ratione facultatium, peccata cordis, oris et operis; A) ratione gravitatis, peccata mortalia et venialia 3, ¢

3° Causa efficiens peccati est voluntas hominis fibera, que trahitur variis causis mediatis, sive wntrimsecis, quarum preecipua est concupiscentia, sive extviusects, que sunt diabolus, mundus et omnes creature ratione carentes 4.

  1. 4° Ex causis peccati oritur periculum peccandi quo voluntas ad peccatum disponitur, et tentatio qua ad peccandum actw impellitur.

De periculo peccandi he tenenda sunt : 1) Vox licet, nist adstt justa causa et adhibeantur cautiones requisite sese sponte offerre periculo peccatt proaimo, in quo nempe previdetur lapsus serio probabilts, aut tn wllo voluntarie permanere, st vero pertculum tllud sit necessarium, datur obligatio tnterponendi cautelas necessarias. 2) Sine justa causa sese exponere periculo remoto graviter peccandt est peccatum veniale, si habeatur tenuis probabilitas graviter peccandi, nullum vero est peccatum, st pertculum est possibile, non autem probabile, Ratio prioris est quod qui tenetur ad finem, media ad hunc

3S. Thomas distinguit etiam peccatum carnale et peccatum spzre~ tuale (28 2°, q. 118, a. 6). >

obtinendum adhibere debet; et posterioris quod datur quedam deordinatio in incurrendo, sine causa periculo etiam remoto eraviter peccandi 7

  1. Urgente tentatione que proximum peccandi periculum inducit, jam officium incumbit non solum orazdt, sed etiam resistendi statim et strenue, et quidem generatim positive, sive airecte, displicentiam exprimendo, sive indirecte, media adhibendo ad removendam PIERRE periculosam (mentem ad alia convertendo). Si zegatzve seu passive, indifferenter se habeat voluntas, saepe proximum aderit peccandi periculum, nisi tamen tentatio sit nimis diuturna, vel ex actione necessaria aut utili oriatur, vel ex iis sit quae facilius solo contemptu vincantur. Si vero quis his mediis neglectis, non solum sezfiaé tenta- tionem, sed ei preebeat cozzsenszm, jam datur peccatum formale.

Ii. De peccato mortali.

  1. 1° Existentia et natura. a) Dantur peccata mortalia, quee scilicet mortem spiritualem animee inferunt et causa sunt damnationis xternz, ut constat ex universaliet ordinario Ecclesia magisterio 2 b) Peccatum mortale essentialiter consistit in aversione a Deo fine ulitmo per voluntariam et znordinatam conversionem ad creaturas 3, etiamsi non directe intendatur aversio ab alta: fine:

Sed certum est huic inesse multiplicem malitiam, nempe zzobedientie, contumela, injustite, mgratitudints erga Deum) et etiam sfemeritatis, wnpidelitatis, sacrilege profanationts, spiritualts surcidi, deturpationis moralts. Quia vero peccatum Dei offendit infinitam majestatem, eo ipso quamdam infinitatem habet.

1 BERARDI, De Occastonariis; MARC, J, De Peccalis, c. V1; NOLDIN, De princtpits, n. 325-326; VERMEERSCH, Zheol. AL, nn, 451-456.

2 Cf. ctlam Madth., XXV, 41-42; / Cor., VI, 9-10; Concil. Trid., GOSS. WAL, CAS sels5 Gs 27; sess. XIV, cap. 5, CAN.E7e

DE. PECCATIS. 77

  1. 2° Effectus peccati mortalis sunt: 1) status habitualis aversionis a Deo seu reatus culpe, in quo anima privatur gratia sanclificante *, ¥, virtutibus infusis quz ab ea pendent, et meritis preteritis, necnon facultate nova merita acquirendi perseverante hoc statu; 2) obligatio poenam eternam subeundi, seu reatus pene ; quandoque peenis medicinaltbus peccator in hac vita affligitur, quibus divina Benignitate ad pzenitentiam adducitur.

  2. 3° Conditiones ad peccatum mortale requisitz. Tres sunt; scilicet materia gravts, advertentia plena ad materiam gravem, consensus plenus.

Jamvero : a) materiz gravitas zstimanda est : 1) Ex Scriptura Sacra; 2) Ex doctrina Ecclesiz, seu definitionibus Pontificum vel Conciliorum; 3) Ex communi Patrum et theologorum doctrina; 4) Ex natura ipsius actionis vel omissionis illicitae : si nempe gravem injuriam Deo irrogat, vel grave damnum infert societati, aut notabiliter lzedit justitiam aut caritatem.

b) Advertentia est plena, quando actio clare, etsi non mature et reflexe, apprehenditur aut suspicitur ut graviter illicita. Plena igitur advertentia carent semi-dormientes, semi-ebrii, valde distracti vel 11 qui vehementi passione aut morbo physico aut statu pathologico ita perturbantur ut ad rem nonnisi imperfecte attendant, n. 45.

ce) Plenus datur consensus, quando sequitur plenam advertentiam et est omnino de cliberatus ; ad quem reducitur deliberatio perfecta (seu heesitatio conscia a reflexa) de consensu dando aut denegando in re gravi, v. g. quando statim urget peccatum.

Hinc 27 dudio, haberi possunt ut signa imperfecti consensus ; 1) habitualiter abhorrere a peccato mortali; 2) a peccato abstinere externo, dum sese preebet facilis occasio; 3) angi vel tristari de cogitationibus et inclinationibus pravis; 4) immediate aut paulo post factum judicare se ita non facturum fuisse si antea serio cogitasset.

  • Heec privatio gratize, juxta thomistas, non differt secundum rem a macula peccati, quee designat privationem nzéorzs gratize sanctificantis.

Notandum est queedam peccata, ratzone matevig, esse gravia ex toto genere suo, scilicet non admittere parvitatem materie, ut blasphemia, alia autem esse gravia ev genere suo tantum, ut injustitia, et levia fieri posse ex parvitate materie.

  1. /x praxi, confessarius, in dubio de plena advertentia aut pleno consensu, prudenter interroget pzenitentes, et, dubio remanente, judicet ex presumptionibus; si deficiant presumptiones, rem divino judicio relinquat et peccatorem ad penitentiam debitam hortetur.

§ III. De peccato veniali.

  1. 1° Existentia et natura. a) Dantur peccata venialia, que non privant animam vita spirituali, ut constat ex Scriptura’ et ex C. Trzdentino, eX quo non desinunt esse justi qui in levia et quotidiana peccata, que etiam venialia dicuntur, quandoque cadunt 2.

  2. b) Ratio constitutiva peccati venialis in eo videtur esse sita ut sit voluntaria tnordinatio circa creaturam sine averstone a Deo 3, unde peccans venialiter similis est ei qui nimis moratur in via, sed tamen transgreditur legem Dei; ita distinguitur veniale ab imperfectionibus que legi non stricte opponuntur.

  3. 2° Effeetus. Peccatum veniale non quidem exstinguit gratiam sanctificantem, neque eam minuit. Sed fervorem caritatis imminuit, i.e. promptitudinem ad omnia devote et generose propter Deum facienda, ad peccatum mortale tJac., Vl, 2; f Joan, 8, 0:

3 BILLOT, Desguisitio de natura et ratione peccati personalis, 3 ed. PP. 31-33, 106-111.

DE’ PEECATIS. 79 paulatim disponit?, et inducit reatum poenz temporalis sive in hac vita, sive in purgatorio solvende, presertim si peccatum illud committatur er affectu, vel ex habitu non retractato (n. 43).

  1. 3° Conditiones ad peccatum veniale requisite. Tres sunt : 1) ¢ransgressio legis et non meri consilii; 2) agua advertentia ad malt- Ziam actus; 3) aliguts consensus. Si lex obligat tantum sub /evz, seu si materia est levis, non datur nisi peccatum veniale etiamsi advertentia sit plena et consensus sit perfectus; si vero lex sub gravi obligat, seu si materia est gravis, peccatum veniale non datur nisi quando advertentia non est plena aut consensus non est perfectus.

  2. Attamen, sicut sortale evadere potest veniale ex parvitate materize, ex conscientia invincibiliter erronea et ex imperfectione advertentize aut consensus, ita vezale fieri potest szor/ale ex conscientia erronea aut serio dubia de gravitate actionis, ex fine graviter malo, ex periculo proximo labendi in mortale, ex formali contemptu legis sub levi obligantis.

§ IV. De distinctione peccatorum ?.

  1. Cum ex Tridentino teneamur in confessione peccata mortalia accusare secundum sfeczem et numerum (n. 992, 994), necesse est quasdam regulas tradere de distinctione specifica et numerica peccatorum, quibus addemus opportuna principia de peccatis internis.

  2. I. De distinctione specifica peccatorum. 1° Principium. De principio seu norma fundamentali hujus distinctionis in speculatione non omnino concordant thedlogi, S. 7oma distinctionem repetente ex diversitate odjecti forma-

1S, THOM., 1a 2%, q. 74, a. 4, ad 3; A. TANQUEREY, Précis d@' Ascétique, 0. 729-733- z te 2 De Luao, de Penit. disp. XV1; Syn. maz., ibid., n. 487-509.

80 CARUTING list, Scoto ex diversitate virtutum oppositarum, Vasquez ex diversitate preceptorum. In praxi vero he normz componi possunt dicendo peccata proxime suam distinctionem specificam accipere a preceptis aut virtutibus quibus opponuntur, remote vero ab objectis moralibus circa que versantur. Preterea notandum est confessario judicandum esse de malitia 2 peccatorum secundum cognitionem et advertentiam que penitentibus inerat, et quidem eo tempore quo peccabant : nil enim. volitum quin praecognitum.

  1. 2° Regula practica. Specifice diversa sunt peccata que :.a) aversis opponuntur virtutzbus, sicut luxuria, injustitia, sacrilegium, etiam in uno et eodem actu, specie differunt, utpote opposita diversis virtutibus castitatis, justitice et religionis; b) eidem virtuti contrarzo modo opponuntur, sicut desperatio et preesumptio spei contrarie adversantur; €) immo eidem virtuti opponuntur odo ex omnium morali esttmatione diver- o:ita detractio, furtum, homicidium modo moraliter diverso justitiae opponuntur.

Notetur uni et eidem actui, si variis legibus sit prohibitus.ex eodem motivo, unam inesse malitiam ; plures autem malitias inesse, si leges ex diversis motivis late sunt. Sic, v. gr., si lex divina, lex ecclesiastica, lex civilis furtum prehibet, furtum unam et eamdem malitiam retinet; si vero lex ecclesiastica, superior, religiosus, confessarius jejunium preescribunt, diversum est peccatum pro diversi- tate preecepti leesi.

  1. II. De distinctione numerica peceatorum. Peccata specifice diversa eo ipso sunt numerece distincta. — Sed questio est quando- tS. THOM., 18 2%, q. 72, a. 6,ad 2,a.8,a.9. Cf. 2228, q. 43,a

2 Ita qui de sola malitia generica cogitat a veniali et Honan abstrahens, plerumque, si ceteroquin timoratus est, venialiter peccat tantum nisi agatur de peccatis manifeste gravibus; — qui In actu unam tantum ‘malitiam adyertit, hanc unam committit.

DE* PECCATIS. 8 nam 72” eadem specie peccata sint numero distincta. Que communius docentur ad duo principia revocari possunt; de tertio principio disputatur.

  1. 1° Principium primum. TZof sunt peccala numerice atstincta quot sunt actus voluntatis malt vealiter distincti. Ita qui pluribus actibus a distinctis personis furatur, tot furta committit quot diversos actus elicit.

  2. 2° Principium secundum. Tot sunt peccata numerice distincta quot sunt actus moraliter tnlerrupte *,

Actus autem interrumpuntur moraliter duplici modo : &) per retractationem sive explicitam, sive implicitam, videlicet quando voluntas deléberate cessat ab actu sine proposito ad illum redeundi, aut ad aliquid fertur cum eo incompossibile (ut esset sincere amicabilis receptio viri cujus mors. antea excogitabatur); b) per meram cessationem, etiam involuntariam, ab actu (v. g. per somnum), ita diuturnam ut, judicio prudentum, subsequens actus cum priore moraliter non coalescat 2.

  1. Quo melius res intelligatur, hac principia applicare juvat actibus mere internts, internis exlerius consuimmandts, externts.

Applicationes. A) Actus mere enternz, qui in. ipsa voluntate consummantur, quales sunt actus complacentiz aut delectationis morose in -pravis cogitationibus, toties multiplicantur quoties, posz retractationem, aut diuturnam cessationem (n. 163), innovantur. B) Actus interni eliciti cum zv/entione eos exterius consummandal, videlicet proposita seu desiderta efficacia aliqguod malum faciendi, v. g.,

1‘ Operatio intercisione multiplicatur”’.. 14 2%, q. 3, art. 2, ad 4, 2 Non tamen obsiaret unitat?numericee; interruptio etiam diuturnior, si quovis modo propositum vzrtwalzter permaneret (n. 25).

furandi, occidendi, toties multiplicantur quoties post revocationem aut valde diuturnam cessationem, renovantur. Dicitur : va/de diuturnam, quia desideria efficacia, utpote tendentia ad executionem, minus facile evanescunt. — C) Actus externt toties multiplicantur quoties iterantur, dummodo sint completi et ab invicem independentes; non autem multiplicantur si, tanquam actus incompleti vel media, ordinantur, de se et quasi connaturaliter *, ad unum actum principalem complendum. Ita unum peccatum patrat qui inimicum occidere volens, actum vindictz concipit, de mediis cogitat, arma emit, viam arripit, contumeliis impetit, vulnerat, occidit.

  1. 3° Controversia. Quando autem wz codemque actu attinguntur objecta numerice distincta, Vv. g, quando unica explosione plures homines occiduntur. — a) Suarez, de Lugo, Navarrus dicunt unum peccatum constitui.

b) Juxta S. A/phonsum, tot sunt peccata quot sunt objecta distincta 2.

c) Judicio autem nostro, unicum est peccatum, si reapse diversa objecta per modum unius (familie, congregationis) apprehenduntur; si vero tanquam adtstincta percipiuntur, multiplicantur peccata.

  1. III. De peceatis internis. Tria sunt peccata interna : a) delectatio morosa (gallice mauvaise pensée, mauvaise imagination) que est deliberata complacentia in opere malo per ima-

1 Dicimus : de se e¢ guasi connaturaliter, quia adhibitio mediorum quze ex se suam specialem habent malitiam, peccatum distinctum constituit. Ita qui, intendens mortem inimici, illi infert damnum in bonis fortunze, sese inebriat, licet heec ordinet ad suum intentum, totidem tamen facit peccata distincta.

DE, PECGATIS. 83 ginationem exhibito ut presente; b) desiderium quo quis deliberate vult frui re on possessa; €) gaudium quod est complacentia libera de opere malo ut pretertto.

De delectatione et gaudio eadem sunt principia, cum hoc tamen discrimine quod gaudium, utpote de re preterita et exinde concreta, facilius induit malitiam circumstantiarum objecti in imaginatione depicti.

  1. 1° De delectatione morosa et gaudio : — A) Delectatio morosa vel gaudium de re mala est peccatum egusdem speciet et gravitatis ac opus malum per tmaginationem representatum. Etenim delectatio, sicut quilibet actus humanus, suam moralitatem accipit ab objecto formaliter sumpto (n. 52). B) Illicitum est 1 delectari vel gaudere de ve mala propter effectumm bonum exinde secutum; licitum est tamen, per se loquendo 2, delectari de ipso bono effectu ex re mala secuto, dummodo res mala sincere improbetur. (©) Item illicitum est gaudere de re objective mala sine advertentia commissa, si res nihilominus odjecteve mala manet. Ita malum est gaudere de homicidio involuntario dum licet gaudere de refectione ex ignorantia jejunii preecepti sumpta3. D) Delectari vel gaudere non de opere malo, sed de modo ingenioso quo perficitur, aut de modo lepido quo narratur, aut de cognitione 4 ejus, per se culpa vacat, etsi aliquando sit periculosum. Voluntas. enim in hoc casu fertur in aliquid bonum aut indifferens.

2 Haud raro enim est periculosum.

3 Ad malitiam gaudii de re mala revocatur ¢r7stétza de bono.

4 Minus periculosa est cogitatio specu/atzva; cogitatio autem practica est magis periculosa, quippe quee proxime est conjuncta delectationi et consensui, preecipue invenereis. Cogitatio autem practica est qua consideratur res prava ut ipsi cogitanti conveniens et appetibilis.

  1. 2° De desideriis pravis. Delectationem malam, cui consentit aliquis cogitando de re mala, seepe sequitur des¢dertum rem ipsam malam agendi.

A) Desiderium absolutum seu efficax rei vel actionis mala est peccatum ejusdem speciei et malitia ac externus actus in quem fertur. Etenim desiderium amplectitur rem qualis est, et sic omnes malitias includit. que in ipsa re reperiuntur, dummodo implicite saltem apprehendantur.

B) Desiderium conditzonatum per se peccatum non est, si conditio vere malitiam aufert 1; secus, peccatum est. In omnibus autem zutriusece et absolute malis, conditio apposita non tollit peccatum, quia ab his actibus malitia sejungi nequit; peccant igitur qui dicunt : vellem blasphemarz, furart, turpiter agere, si liceret.

  1. De peceato materiali. Prater peccatum proprie dictum seu formale, de quo hucusque tractatum est, invenitur satis frequenter peccatum mere materiale, quod est potius materia peccatz, cum sit involuntarium. Confessarius, memor hujusce distinctionis, sedulo inspiciet psychologicas cujusque pzenitentis dispositiones, ut facile admittat, quoad preeterita, omnes causas que a toto vel a tanto? excusant, — séd, quoad futura, non negligat paulatim et prudenter eos instruere qui per ignorantiam peccaverunt. Peccatum enim materiale : @) vera est deordinatio, b) szepe scandalum affert, €) moribus bonis societatis nocet, d) malos habitus ingenerat, €) periculum formaliter peccandi inducit.

Et insuper si omnzs presens affectus pravus abest a desiderante, ? Seepe enim occurrit in praxi peccatum cofusum (péché vague), de cujus existentia aut saltem gravitate ancipites sunt confessarius et paenitens,

CAPUT VI. — DE VIRTUTIBUS IN COMMUNI. 85

  1. De peceatis eapitalibus. Inter peccata, sunt quaedam que non solum in anima relinquunt malos habitus seu vitia, sed insuper sunt quasi fontes seu capita, e quibus multa alia scaturiunt. Vocantur capitalia, quae a S. Thomat, post S. Gregorium,septem numerantur. Ratio hujus numeri sic assignatur. Voluntas zzordimate prosequitur bonum aut refugit malum. Inordinate appetit bonum anime per superbiam et inanem gloriam, bonum corporis per gulam et luxuriam, bona externa per avaritzam. Mala autem inordinate refugit per zzvzdzam, tram et acediam. Possunt etiam ad triplicem concupiscentiam revocari superbta vite complectitur ipsam superbiam, invidiam et iram; concuprscentza carnts gulam, luxuriam, necnon pigritiam; coucupiscentia oculorum avaritiam. De quibus fuszus dicemus disserendo de virtutibus oppositis 2.

GAP Wel oN he De virtutibus in communi 3.

  1. Sicut dantur habitus vitiosi, ita nobis insunt hadbztus bonz seu virtutes. Hoc commune habent virtutes cum vitiis quod sunt habitus, id est qualitates stabz/es quibus potentize disponuntur et juvantur ad operationem. In hoc vero specificantur virtutes quod sunt hadztus disponentes hominis potentias ad recte operandum.

  2. Virtutes sunt vel acquisitz vel infuse. Priores presertim ex multiplicatis actibus generantur et augentur; decrescunt vero et amittuntur

1S. THOM., 17 22, q. 84. — ? Vide 18 22, q. 84, a. 4, 3 Syn. mag., De Virtutibus in communi, “n. 568-608.

tum ex actibus contrariis, preesertim intensis et repetitis, tum ex diuturna cessatione ab exercitio*.— Virtutes acquisite sunt vel intellectuales vel morales, — Virtutes intellectuales, que perficiunt intellectum, sunt z#ée//ectus primorum principiorum, sczezéza conclusionum, sapzentza qua res cognoscuntur et judicantur per altissimas causas, precipue Deum. — Virtutes morales, quarum quatuor preecipue cardinales dicuntur, referuntur ad voluntatem : he sunt prudentza, jusizéza, Jfortitudo et temperantia cum partibus suis integralibus, subjectivis et potentialibus, de quibus infra (caput XI). Virtutes “zz medio stant” 2 quatenus excessus oppositos vitant; v. g., tortitudo media stat inter ignaviam et temeritatem; — inter se connectuntur 3; ita nemo potest esse perfecte justus quin sit prudens, temperans ac fortis.

  1. Virtutes autem infuse 4 sunt habitus supernaturales per sea Deo inditi, quibus anime facultates informantur ad eliciendos actus supernaturales. Sicut a Deo infunduntur, sic a Deo augentur; sed illud augmentum potest homo mereri. Ex se non conferunt /faczlttatem et promptitudinem ad agendum, sed tantum potentiam e/evant ad supernaturaliter agendum; illa tamen operandi facilitas acquiritur per evercéteum virtutum infusarum 5, — Virtutes infusz sunt theologice : -/ides, spes, taritas; vel morales, nempe : prudentza, justitia, fortitudo et temperantta cum suis partibus integralibus, subjectivis et

2“ Manifestum est quod habitus virtutis moralis facit hominem promptum ad eligendum medium in operationibus et passionibus ", (S. THOM,,, 1-2) q. 53, 2. 33)

3“ Connexio (autem) virtutum accipitur secundum illud quod est formale in virtutibus, id est secundum charitatem, vel secundum prudentiam”. 24 2%, q. 152, a. 3, ad 2., q. 129, a. 3,

DE VIRTUTIBUS IN COMMUNI. S7 potentialibus 1. — Morales autem infuse distinguuntur a moralibus acquisitis ratione origins, cum divinitus infundantur; ratione everc¢tzz, cum sub influxu gratiz actualis petant exerceri; et ratione fizzs, quia per se tendunt ad finem supernaturalem ; — non autem ratione odjectz, Hine Opere pretium est monere quanti intersit ut christianus quoad quodlibet objectum naviter instet promovendis in se virtutibus tum naturalibus tum supernaturalibus 2.

Virtutes complentur donis Spiritus S., guzbus anine facultates disponuntur ad prompte obediendum motionibus Spiritus. Ita fides completur dono tntellectus quo veritates revelatas penitius cognoscimus, et dono scientie quo recte judicamus de rebus creatis quatenus ad Deum referuntur; sfes firmatur dono timorzs filialis, quatenus nos inclinat ad ea vitanda que Deo displicent; caritas completur dono sapientie qua res divinas contemplamur et gustamus; prudentza perficitur dono constizt quo promptiores reddimur ad recte judicandum in rebus difficilioribus et repentinis; Justitia, que religionem includit, completur dono pretatis quo Deum ut patrem colimus; fortztudo roboratur dono fortitudinis ; temperantia perficitur dono timoris, quo promptius pravas delectationes rejicimus.

t Partes sudyectéve alicujus virtutis sunt species in quas dividitur; partes fotentiales seu adnexee ad hanc virtutem tantum accedunt, utpote non habentes totam ejus rationem specificam; partes autem integrales sunt functiones sine quibus non est perfectus actus seu usus virtutis.

PARS ALTERA. WMyerologia Duaralis Sypecialis.

Quibus prelibatis de actibus humanis zz genere, de actibus humanis zz sfecee agendum manet : “sermones enim morales universales minus sunt utiles, eo quod actiones in particularibus sunt” !. Preescripta scilicet moralia contrahimus que referuntur ;: a) ad wirtutes theologicas,; b) ad virtutem religionts ; ©) ad ceteras virtutes morales; A) speciatim ad vertutem justiti@,; @) ad varias statuunt obligationes. Postea f) agetur de septem Sacramentts quibus efficacius ministratur gratia ad has virtutes in quolibet statu moraliter et meritorie exercendas.

CAPUT VII. De fide 2.

  1. Prenotandum de virtutibus theologicis in genere. Virtus theologica est werdéus per se infusa, cujus objectum simul et motivum est ipse Deus. — Tres sunt theologice virtutes : fides, spes et caritas, quibus supernaturaliter ordinamur ad finem nostrum ultimum supernaturalem, et immediate Deo conjungimur. Videlicet hunc finem cognoscimus per fidem; intendimus per spem; per caritatem eique connexam gratiam habitualem illi conjungimur, in illum transfor-

CAPUT VII. — DE FIDE. 89 mamur, et ad illius possessionem magis ac. magis condigne merendum coaptamur?. Jam de fide fusius dicamus.

  1. Notio fidei. Ad mentem S. Pauli 2, Concilium Vaticanum definit fidem : “ vzrtutem supernaturalem qua, Det aspirante et adjuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum verttatem natural: rationts lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipstus revelantis, qui nec falli nec fallere potest”.

Unde : id quod creditur (objectum materiale) est quidquid a Deo revelatum est ac preecipue ipsa Una et Trina Deitas;—id propter quod creditur (motivum seu objectum formale), veritas prima revelans seu auctoritas Dei revelan- “is : et sic ex quaqua parte Deum ipsum fides immediate attingit. ‘Ad fidem pertinet aliquid et alicui credere”.

  1. Explieatur. Actus autem fidei, etsi obscurus et consequenter liber (sola enim evidentia intellectus cogitur), non est tamen motus animi czecus, cum fundetur in motivis credibilitatis 3 et ita sit rationabile obsequium intellectus et voluntatis. “Ut fidei nostra obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxillis externa jungi revelationis. suze argumenta, facta scilicet divina atque imprimis miracula et prophetias, quze cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinz revelationis: signa sunt certissima et omnium intelligentiz accommodata”. Preterea “ut officio veram fidem amplectendi in eaque constanter perseverandi satisfacere possemus, Deus per Filium suum Unigenitum Ecclesiam instituit, sueeque ‘institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tanquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci. Ad solam enim catholicam Ecclesiam ea pertinent omnia, que ad evidentem fidei christianze excaibilitane na tam multa et tam mira divinitus sunt disposita...

1 Cf, 1a 2%, q. 62, a, 3; S. FRANG. DE SALES, Trazté de l'amour de Dieu, liv. I, chap. fro et 12,

3 Hic cave ‘ab errore MODERNIST ARUM, juxta quos ‘‘ assensus Adel ultimo innititur in congerie probabilitatum ”. DENZINGER, Nn. 2025.

4 Hic maximi refert intime meditari hoc cap. 3 Constit. Vatic. de fide catholica, et cavere a Modernistarum erroribus reprobatis

  1. Gratias Deo agere debemus pro dono fidei, que non tantum est “humane salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis” t; sed est fons indeficiens omnis generis bonorum societati domestice et civil.

His prenotatis, in duplici articulo solvemus quzestiones morales de mecessztate fidei et de feccatis contra fidem.

Arty I. DE_NECESSIZENEE BIDET =

  1. Obligationem credendi sic definivit Conczlium Vaticanum : “Si quis dixerit rationem humanam ita independentem esse, ut fides ei a Deo imperari non possit, anathema sit” 3.

Objectum credendum ita, post Vatecanuim, proponit Codex, c. 1323 : “Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt que verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia sive sollemni judicio sive ordinario et universali magisterio tanquam divinitus revelata credenda proponuntur.. Declarata seu definita dogmatice res nulla intelligitur, nisi id szanzfeste constiterit” 4.

Inter veritates fidei, aliz sunt credendz necessitate medzz, et alie necessitate precepiz.

  1. I. Necessitas mediis. Sicut gratia habitualis omnino requiritur ad salutem, ita fidei habitus sine quo gratia habitualis non existit. — Actus autem fidei, de quo hic agitur, est adultis decreto Lamentabili, 1-8, 22-24, 26, 54, 63, — apud DENZINGER, n. 2001 sq.

4 Insuper, ex Codzce, c. 1324, ‘satis non est hzereticam pravitatem devitare, sed oportet illos quoque errores diligenter fugere, qui ad illam plus minusve accedunt... constitutiones et decreta servare quibus pravee hujusmodi opiniones a S. Sede proscriptze et prohibitae sunt".

5 Illud est necessarium necessitate medii ad salutem sine quo, etiam involuntarie omisso, salus obtineri nequit.

DE FIDE. QI absolute necessarius ad salutem, testante Tridentino*. Unde tenemur quidem modo general ea omnia credere que Deus revelavit. Przterea quedam veritates explicite credende sunt, seu in suo proprio conceptu : Dez scilicet exdstentia, gjusque providentia quoad bonorum malorumque remunerationem, juxta illud Apostoli : “ Credere enim ofortet accedentem ad Deum quia esz, et inquirentibus se vesunerator sit” 2,

_ Non sufficeret autem fides Jaze dicta, naturali discursu innixa, quée ex testimonio et cognitione creaturarum originem ducit%. Fides necessaria ad salutem nititur Dei ipsius personali testimonio, quod aliunde nulli homini deest ; juxta enim S. Thomam et theologos communiter, si quis paganus “ductum naturalis rationis sequeretur in appetitu boni et fuga mali, certisstme est tenendum quod ei Deus vel per zxternam inspirationem revelaret ea que sunt ad credendum necessaria, vel aliquem fidei preedicatorem ad eum dirigeret, sicut misit Petrum ad Cornelium” 4,

  1. Controvertitur num et quousque fides explicita SS. Trinitatis et Christi Redemptoris necessaria sit necessitate medii. Sed iu praxz, cum hic questio sit de re ad salutem necessaria, tutor pars sequenda est. Unde : @) ii omnes qui curam habent animarum sedulo docere debent suas oves hec duo dogmata; b) extra casum necessttatts neque baptizandi neque absolvendi sunt adulti qui horum mysteriorum ignorantia laborant etiam invincibili 5. Ceterum non requiritur cognitio scéentifica, sed elementarza sufficit. C) In mors autem periculo, ut baptizetur adultus, si nequeat diligentius instrui, satis est ut aliquo modo ostendat se preecipuis fidei mysteriis assenfiri/(cans 752,82).

Sess. VI, cap. 6, 7, 8, apud DENZINGER, n. 798 (68r). 2 Heb., XI, 5; DENZINGER, 0. 1172, (1039).

92 CAPUT VIL.

  1. II. Necessitas przcepti, et 1° guoad actus internos. — Datur divinum preceptum tum abstinendi a qualibet negatione aut dubitatione circa fidem, tum actus fidet internos explictte eltciendi circa precipuas veritates a Deo revelatas. Fideles scilicet explicite credere et scire jubentur quidquid requiritur ad christiane sentiendum et agendum, scilicet* : a) puncta fidei swbstantzalta, que in Symbolo Apositolorum continentur ; b) precepta Decalogi2 (preecepta autem Ecclesia non sunt quidem objectum fidei, sunt tamen sczenda); C) preeceptum orandi et probabiliter Orationem dominicam,; 3 Q) doctrinam elementariam tum Sacramentorum recipiendorum, tum Sacraficiz miss. — Unde adest obligatio Zevzs Symbolum et Orationem dominicam, /evzor autem Decaloeum, memoriter tenendi.

Sequitur etiam eos peccare et non esse dispositos ad absolutionem qui prefatas veritates addiscere culpabiliter negligunt; necnon parentes et pastores, qui suos filios aut subditos de eisdem non instruunt per se aut per alios 4.

  1. Quandonam obligat preeceptum fidei? Obligat fer sé seu propter ipsam fidem, ita ut requiratur actus fidei explicitae : @) quando aliqua veritas revelata sufficienter proposita est; 0) seepius in vita, quin tamen tempora magis determinari possint aut debeant 5; @) probabilius in articulo mortis; d) post négationem alicujus veritatis fidei. — Per accidens seu vi alii preecepti, ad actum fidei eliciendum tenemur saltem implicitum quando id necesse est ad servandum hoc preeceptum, v. g., caritatis, pzenitentize. — Ceterum, homo christiane vivens, eo ipso, implicite saltem, actus fidel szepe elicit.

*Illud est necessarium necessitate praecepti ad salutem quod requiritur non ut aliquid 2 se necessarium, sed preecise vi praecepti, et quidem positivi. —?S, THOM., 18 28, q. 76, a. 2.

3 Sub veniali postulatur communiter etiam Salutationis angelicze cognitio.

4 De hoc attente legatur Eneye. Pii X Acerbo nimis, 15 Apr. 1905.

  1. Necessitas precepti 2° guoad actus externos. Adest scilicet preeceptum divinum profitendi fidem * tum afirmativum, tum negativum.

  2. A) Quatenus affirmativum, praeceptum confitendi fidem obiigat ad actus positivos fidet, quoties “ silentium, tergiversatio aut ratio agendi secum ferrent implicitam fidei negationem, contemptum religionis, injuriam Dei vel scandalum proximi ” 2,

@) Quando honor Deo debitus id postulat, v. g., si quis publice aut privatim sed nominatim interrogatur ab azctoritate publica, in causa fidei3; si quis 27 odium fided etiam a privata persona interrogatur, in lls saltem adjunctis in quibus silentium negationi fidei cequivaleret; b) guando proxim utilitas spirvitualts id exigit; @) aliguoties in vita, ad manifestandam adhesionem nostram Ecclesie.

b) Insuper obligatione emittendi professionem fidei, secundum formulam a Sede Apostolica probatam 4, tenentur (Codex, c. 1406-1408) :

1° Qui cecumenico vel particulari Conczlio aut Synodo dicecesanee z7¢ersunt cum voto seu consultativo seu deliberativo, coram preeside ejusve delegato; prasses autem coram eodem Concilio vel synodo;

2° Promoti ad cardinalitiam dignitatem, coram S. Collegit Decano, Cardinalibus primis in ordine presbyterorum et diaconorum et S. R. E. Camerario;

3° Promoti ad sedem episcopalem etiam non residentia- Jem, vel ad regimen Addate vel Prelature nullius, Vicariatus Apostolici, Prefecture Apostolice, coram delegato ab Apostolica Sede;

4° Vicarius capitularis coram capitulo cathedrali;

5° Ad dignitaiem vel canonicatum promoti coram loci Ordinario ejusve delegato et coram Capitulo;

4 Heec formula, quee Pzana dicitur, in ipso limine Codéezs inyenitur, Alia est formula juramenti modernismum reprobantis que formule Pianze adjici debet a multis personis hic enumeratis. Ex responso S. Offic. 22 mart. 1918, etiamsi transitorie preescripta, in vigore manet donec S. Sedes aliter statuerit.

6° Assumpti ad officium cozsultorum diecesanorum coram loci Ordinario ejusve delegato et coram aliis consultoribus ;

7° Vicarius generalis, parochi et ii quibus provisum fuit de beneficits guibusvis, etiam manualibus curam animarum habentibus ; vector, professores sacree theologiz, juris canonici et philosophize in Seminarits, initio cujuslibet anni scholastici vel saltem initio suscepti muneris ; omnes vomovendt ad ordinem subdiaconatus ; ibrorusm censores; sacerdotes confessionibus excipiendis destinati et sacrz concionatores, antequam facultate donentur ea munia exercendi, coram loci Ordinario ejusve delegato ;

8° Rector Universitatis vel Facultatis coram Ordinario ejusve delegato; Professores omnes in Untversitate seu Facultate canonice erecta, initio cujusque anni scholastici vel saltem initio suscepti muneris; itemque qui, periculo facto, academicis gradibus donantur, Coram Rectore_ Universitatis vel Facultatis ejusve delegato ;

9° Superiores in religionibus clericalibus, coram Capitulo vel Superiore qui eos nominavit.

NV. B. — Qui, priore dimisso, aliud officium vel beneficium aut dignitatem etiam ejusdem speciei consequuntur, rursus debent fidei professionem emittere (c. 1406, § 2).

  1. B) Preceptum confitendi fidem, quatenus negativum, vetat ne unquam, etiam externe, fides negeltur.

Notetur tamen discrimen adesse inter megationem et occultationem fidei : prior est prorsus illicita ; posterior gravi de causa, quando non adest preeceptum ’confitendi fidem, permittitur. Ita catholicus per loca heereticorum transiens, posset non servare abstinentiam in casu quo ei immineret grave periculum. A fortiori licet persecutionem fugere, nisi agatur de animarum pastoribus quorum preesentia ad salutem subditorum secessaria est.

ArT. II. DE PECCATIS CONTRA FIDEM.

Dicemus 1° de zpszs peccatis, 2° de causis eorum, 3° de ratione agendi cum acatholicts.

  1. I. Contra fidem quis peccare potest omsstone et comiméssione : — a) omissione, omittendo scilicet elicere actum fidei praeceptum, vel addiscere veritates scitu necessarias, vel querere solutionem difficultatum quas negligere periculosum esset; in quibus casibus non amittitur tamen habitus fidei infusus; b) commésstone, vel per excessum, temera credulttate accipiendo aut tradendo tanquam revelatum quod revelatum non est; vel per defectum, incurrendo heresim, apostastam aut znfidelttatem : quibus_ tribus peccatis scienter perpetratis amittitur habitus fidei.

  2. 1° De heresi. A) Notio. Aeresis est peccatum ejus qui, “ post receptum baptismum, nomen retinens christianum, pertinaciter aliquam ex veritatibus fide divina et catholica credendis denegat aut de ea dubttat”. (Codex, c. 1325, § 2).

Explico : a) xomen retinens christianumi : secus, esset non simplex heeresis, sed apostasia ; b) ferténaciter, quando quis positive, refiexe et deliberate (infra, n. 190), etiam brevi mora, suum privatum judicium auctoritati Dei et Ecclesiz anteponit; @) aliguam ex his veritatibus...: sufficit enim ut rejiciatur wa tantum ex his veritatibus, dummodo heec sit catholica fide credenda (n. 178); d) denegat aut de ea dubitat: dubium enim posétivum et voluntarium sequivalet negationi, cum negationem auctoritatis Dei et Ecclesiz involvat.

Hinc practice hzresim involvit schzsma, quo quis “subesse renuit S. Pontifici aut cum membris Ecclesia ei subjectis communicare recusat ” (Codex, ibid.); ita enim practice negat supremam auctoritatem Pontificis et Ecciesize unitatem.

  1. B) Heresis dividitur : — in formalem quam modo definivimus, et in mmaterialem que consistit in eo quod aliquis, post fidem susceptam, errorem aliquem objectivum contra fidem catholicam sine pertinacia admittat vel affirmet; — in internam, que mente tantum concipitur, et exzernam ; — in publicam et occultam,; — in heresim coram Deo et heresim coram Ecclesza,

  2. C) Pro praxi advertimus : a) multos protestantes et schismaticos, qui in heeresi aut’ schismate nati sunt, etiam doctiores, esse mavterialiter tantum_ heereticos; b) quosdam catholicos, imperfecte doctrina instructos, aliquando bona fide negare guwasdam veritates definitas. @) Utrum necne ab Ecclesia Catholica secedere valeant sine formali peccato contra fidem? Tenemus nullum penitus a fide sub Ecclesie magisterio suscepta sine gravi culpa, saltem z7prudentia, secedere posse; non semper directe contra fidem*. Possunt enim homines peccare contra fidem, quin peccent @vecfe contra hanc virtutem et consequenter fidei habitum amittant.

  3. Ita peccant, sed non directe, contra fidem : a) qui ex ignorantia vincibill, etiam crassa, sentiunt contra fidem, sed parati sunt judicium suum Ecclesiz judicio submittere; b) qui circa veritatem fidei sufficienter propositam 7ere negative dubitant seu judicium suspendunt ? : heeresim vero admitterent qui foszézve dubitarent, sub hac forma, v. gr. : Quis novit num detur alia vita post istam? @) qui negant erterne tantum articulum fidei; d) qui in dubio veritatem inquirere negligunt /azzéze772 ex incuria vel timore inveniendi veritatem quam agnitam non auderent respuere : formaliter autem hzeretici evaderent si veritatem sufficienter propositam respuerent, vel inquirere omitterent cum proposito non ei etiam agnitee adhzerendi; €) qui rejiciunt propositionem ab Ecclesiz damnatam quidem, sed non ut heereticam; f) qui heeresis periculo se exponunt, v. g., conciones audiendo, libros legendo.

  4. D) Malitia heresis. Ae@resis formalts est gravisstinum 3 peccatum, tmo omnibus gravius ceteris peccatis, uno excepto Det odio : separat enim radicaliter a Deo et. salute,quare Ecclesia hujus peccati reos, excommunicatione late sententie speciali modo R. Pontifici reservata, plectit. (c. 2314). ‘Cf. Tract. de Censuris.

  5. Nostris diebus hoc peccatum heeresis: formalis comniittunt, nisi ignorantia excusentur, /z¢derva/es absoluti,

_? Modo tamen non ideo suspendant quia virtualiler judicant non liquere de certitudine objecti. 3S. THOM., 28 2%, q. 94, a. 3.

qui scilicet plenam independentiam Status ab Ecclesia profitentur in sensu reprobato a Pio IX et Leone XIII". — Idem sentiendum est et idem sancivit Pius X de modermistis qui amplecterentur integrum systema a Pontifice definitum “omnium heereseon collectum ” ?, vel aliquas tantum opiniones hujusce systematis dummodo “ heereticee” sint 8.

Insuper heeretici sunt zvregulares ex delicto (Codex, c. 98 5)5 privantur ecclestastica Sepultura, si delictum hzresis sit vere notorium (c. 1240, § 1, 6°); nequeunt esse patrint in baptismo (can. 765); aut in confirmatione (can.795);invalide ad novitiatum admittuntur (can. 542),etc.

  1. 2° Apostasia est peccatum ejus qui “fost recepium baptismum, a fide christiana totaliter recedit”. (c. 1325, § 2).

Ut aliquis sit apostata, necesse non est ut ad falsam religionem transeat. Inter apostatas autem 1i sane pejores sunt qui magis funditus a fide christiana desciscunt, ut sunt athel, positivistee, monistze aut materialistee. Quee autem de hzeresis malitia et poenis diximus, vera sunt etiam de apostasia. — Una autem e precipuis apostasice causis est juniorum adheesio sectis massonicis, circa quas tota attente legenda est Encyclica Mumanum gents, 20 apr. 1884.

  1. 3° Infidelitas late sumpta, est quilibet defectus fidei interne, et in hoc sensu includit heeresim et apostasiam. — Infidelitas vero stricte dicta de qua nunc, est carentia fidet in ets que non Juerunt baptizate. Infidelitas zegatcva, in iis scilicet qui de fide nihil audierunt, aut insufficienter edocti sunt, non est _peccatum +4. Infidelitas przvativa, in iis qui fidem christianam inquirere neglexerunt, est peccatum cujus gravitas negligentie gradui proportionatur. Tandem infidelitas posztiva, in iis quibus fides suficienter proposita est, est peccatum grave.

3 Motu proprio, 18 Nov. 1907, in Actzs S, Sedis, XL, p. 723. 4 DENZ., n, 1068 (948).

  1. II. Inter causas autem quz hodie multos a fide avertunt : 1) /zternge he presertim notentur : a) motivorum credibilitatis ignorantia aut propositio insufficiens; b) voluntatis independentia et abusus spiritus democratici quo multi incitantur ad jugum excutiendum cujuslibet auctoritatis; €) orationis neglectus. — 2) Externe : a) irreligiosa, imo et neutralis educatio in scholis tradita; b) lectio librorum fidem impugnantium ¢; c) frequentatio hzreticorum; @) cooperatio cum acatholicis in rebus ad fidem spectantibus. De his duabus ultimis causis paulo fusius dicendum est.

  2. Corollarium practicum : de mediis in fide proficiendi?. Hzc media hic breviter indicantur 1° cum fides sit donusm Dez, requiritur imprimis oratio : “ Domine adauge nobis fidem” 3; 2° cum fides eo vividior sit, ceteris paribus, quo fplemius cognoscuntur veritates revelatz, multum prodest comciones sacras audire, Scripturas sacras perlegere cum commentariis succo Patrum et saniori exegesi recentiorum refertis, vitam Sanctorum meditart,; 3° medium vero efficacissimum est ipsius fidei exercitium : multum enim proficit in fide qui ex ea vivit, judicia, verba, opera sua secundum illius lumen moderans ; 4° multum etiam expedit strenue cooperari ad fidem in aliis tuendam et promovendam; undique enim acerrimi hostes christianam religionem impugnant; nihil igitur manet nisi bonum fidei certamen certare : certamen enim forte nobis dedit Dominus ut vincamus 4.

  3. III. Ratio agendi cum acatholicis. A) De frequentatione hereticorum. — Princzpium generale est communicationem 5 cum hereticis aut infidelibus in re cévzl7 et soctali non prohiberi secluso perversionis periculo; sed communionem activam in sacris vetitam esse, utpote que professionem false religionis importat; — com-

  • Cf. Constitut. Oficiorum ac munerum, 25 janv. 1897.

4 Vide quomodo Card. Wiseman contra fidem tentatus sit, Questions ecclés,, 5° année, n. 6,

municationem autem esse strictius prohibitam cum wnfidelibus quam cum hereticis; — tandem in regionibus in quibus catholicd jam a longo tempore cum hereticis mixti vivunt, multa folerar¢ que prohibentur in aliis regionibus ubi heretici suos errores spargere incipiunt.

  1. Hinc : a) infideles et hzeretici possunt assistere czeremoniis et concionibus catholicis, sed illicitum est cum illis functiones liturgicas peragere sive catholicas, sive acatholicas ; b) secluso scandalo et perversionis periculo, catholicis licet hzereticorum templa invisere, eorum funeribus et etiam nupttis adesse assistentia sateriali * et civilis officii causa? propter gravem rationem; sed Zer se illicitum est audire conciones heterodoxorum, propter periculum perversionis ; @) non licet permittere ut heeretici in ecclesiis catholicis suos ritus celebrent, sed aliquando gravissima de causa concessum est ut Missionarii Missam celebrarent ritu omnino catholico in ecclesiis hzereticorum vel schismaticorum; @) “caveant Catholici ne disputationes vel collationes, fudlicas preesertim, cum acatholicis habeant, sine venia S. Sedis aut, si casus urgeat, loci Ordinarii” 3. Private autem disputationes non tam stricte prohibentur, imprimis clericis peritis sufficientique doctrina instructis.

  2. B) De cooperatione cum acatholicis in rebus ad fidem spectantibus. — Cooperatio formalis seu ex tntentione false religionis promovende, tllictta est; cooperatio autem mere materialts lictta esse potest, duimmodo adsit causa proportionate gravis (supra, n. 68-69).

Ita : A) non sunt inquietandi oferard? qui edificant templa hereticorum, judzeorum, mahumetanorum, imo paganorum, dummodo non adsit scandalum, nec sit in contemptum religionis 4; quoad architectos, gravior requiritur

  • Unde in nuptiis heereticis non licet agere munus ¢es¢zs aut paranymphi. ; 2

2 Codex, c. 1258, § 2: ‘‘ Tolerari potest preesentia passiva seu mere materialis, civilis officii vel honoris causa, ob gravem rationem ab Episcopo in casu dubii probandam, in acatholicorum funeribus, nuptiis similibusque sollemniis, dummodo perversionis et scandali periculum absit ". — 3 Codex, c. 1325, § 3. ; ; ;

4 Ex hoc capite interdictum est Japoniis fidelibus cooperari fabricze altarium vel templorum. Cf. Synopsim maj., n. 684.

100 CAPUT VIII.

causa; b) ob gravissimam causam permittitur catholicis contribuere pecuniam pro edificandis templis heereticis; item vendere zdensilia vel ofera artis, preecipue in se non superstitiosa, ad templum acatholicum ornandum ; @) facilius permittitur cooperari ad erectionem et sustentationem scholarum et orphanotrophiorum dummodo non destinentur ad pervertendos catholicos; d) cooperatio in edendis aut vendendis libris vel diariis religioni catholicze infensis, prohibetur vel permittitur, prout est proxima vel remota. Cooperatores materiales et remotos grave damnum excusat (infra, n. 1543); €) moniales, curam gerentes hospitil, sese passive habeant in advocando ministrum hzereticum; defectu autem ministri, possunt hortari hereticos moribundos ad contritionem.

CAPUT:VITT. : De virtute spei.

  1. Spes tria designat : a) unam 2 fasszontbus, videlicet motum appetitus sensibilis tendentis ab bonum futurum, arduum et possibile; b) motum voluntatis quo exoptamus aliquod bonum, cum jiducta illud consequendi; €) hunc_ specialem motum voluntatis quo exoptamus cum fiducia bonum futurum, arduum et possibile, quod est bonum adivinum.

Agitur nunc de spe hoc ultimo sensu sumpta, de spe scilicet theologica, cujus zaturam, hones- tatem, necessitatem aperiemus, postea dicturi de peccaiis contra illam commissis.

ART. I. DE NATURA SPEI },

  1. A) Spes definitur vzrtus theologica voluntatem disponens ad desiderandum Deum tanquam bonum nostrum, et ad firmiter ab eo expectandum

DE VIRTUTE SPEI. IoL beatitudinem supernaturalem mediague ad eam consequendam, propter infinitam Ded donitatem erga nos, ejus potentiam auxiliatricen et fidelitatem in promissis.

  1. B) Objectum ergo proprium, et proinde primarium spei est Deus ipse, prout est supernaturali beatitudine possidendus, ideoque szmmum bonum hominem beatificans; — seeundarium autem, quod propter primarium amplectimur, sunt omnia adjumenta que -.ad. Deum possidendum nos ordinant.: imprimis supernaturata gratie auxilia, temporata etiam bona guatenus ad beatetudinem referuntur, juxta illa verba S. Pauli: “Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum...” 4

208.C) Ad motivum autem spei determinandum, advertatur motum spei esse complexum atque ex diversis elementis compositum : &) amore scilicet summi boni zostre, b) erectzone anim ad hoc bonum comparandum, €) fiducza seu firma et certa exspectatione*. Exinde, hic pretermissa disputatione speculativa theologorum circa motivum proprie dictum spei, dicere -possumus a) motivum spei quatenus est amor vel amorem habet annexum, esse Dez donttatem erga nos, b) motivum spei quatenus est erectio animi, esse Dei omnipotentiam auxiliatricem; ©) motivum spei quatenus est fiducia, esse fidelitatem Det in promissis. — Insuper, ad sperandum, nitimur meritis Christi, intercessionibus Beatissimee Mariz Virginis et Sanctorum.

  1. Diximus jiduciam spei esse firmam et certam exspectationem. Certus est autem actus spel quatenus frustrari nequit, firmus in quantum timorem excludit. Hec certitudo et firmitas que nititur in fidelitate incon- t Rom., VIII, 28. —?2S, THOM., 23 2%, q. Iog. a. 16; a. Je

102 CARUD TVET.

cussa Dei, annexam habet quamdam ineertitudinem provenientem ex contingentia seu defectibilitate nostve cooperationis. Deficere enim possumus et e statu gratiz excidere. Unde non solum cum spe, sed etiam cum timore et tremore salutem nostram operari debemus. Ceterum hic timor non minuit spem nostram, quam e contra confirmat et erigit, dum vigilantiores reddimur et totam fiduciam nostram in Deo reponimus *.

  1. D)Subjectum spei. Spes remanet in animabus Purgatorii, non vero in Beatis aut damnatis. Et si de vzvzs questio est, non solum spes est in justis, sed etiam in feccatoribus, exceptis iis qui fidem non habent aut in desperationem vel in hereticalem preesumptionem lapsi sunt.

ART. II. DE HONESTATE ET NECESSITATE SPEI 2.

  1. A) De honestate spei. Contra Calvinistas et Jansenistas, Kantianos, Quietistas, tenendum est cum Ecclesia 3 spem theologicam non solum nihil inordinati prz se ferre, sed vere habere rationem virtutis. Damus enim gloriam Deo illum tanquam summum bonum zostrum prosequendo; preeterea, amando Deum ut bonum zodzs, promptiores sumus ad eum diligendum ut zz se amabilem.

207.B) De obligatione spei. Immo habitus spei necessarius est wecessttate mediz ad salutem, sicut et gratia sanctificans cujus est proprietas. Preeterea actus spei, saltem implicitus, necessarius est adultis necessitate medii et preecepti tum ad justificationem consequendam 4, tum ad perseverandum, tum ad orandum : rejicienda est

  • 11 Pet., I, 10; Cf. BossuET, Correspondance, III, 395; IV, 352. 2 Syn. maj., ibid., n. 710-718. ; 3 DENZ., n. 1394-1414 (1259-1279); 1227 (1094), 1237 (1104), 1267 1134), 1327 (1193), 1337 (1203). 4 DENZINGER, n. 798 (680).

DE VIRTUTE SPEI. 103 ergo Quietistaruin theoria status Zabztual’s amoris Dei qui spem omnino excludat'.

_Quoad tempus quo praeceptum spei obligat, idem fere dicendum est ac de fide; videlicet hoc preeceptum a) er sé obligat : 1) quando eterna beatitudo sufficienter fuit proposita, 2) in periculo mortis prodadbzlius, 3) aliquoties in vita, 4) in tentatione gravi contra spem, 5) post peccatum desperationis; — d) per accidens obligat sicut et preeceptum fidei (n. 182),

ART. III. DE PECCATIS CONTRA SPEM.

  1. Peccatum committitur contra spem non tantum ovzzsszone, quando non elicitur actus spei preeceptus, sed commusszone, per desperationem aut presumptionem 2.

  2. Desperatio, quam distinguere oportet ab involuntaria perturbatione et spiritualis derelictionis sensu, et a dejectione vel timore immoderato quem probi homines aliquando non sine quadam culpa patiuntur, est voluntaria diffidentia beatitudinem consequendi, vel media ad illam necessaria. Ortum sumit desperatio : @) ex fidei defectu, b) ex inordinata adhzsione voluptatibus, C) ex acedia spirituali, d) ex pressumptuosa licentia peccandi.— Hujusmodi desperatio (que quandoque in judicio heretico fundatur, v. g., quod Christus non pro me mortuus sit) es¢ peeccatum mortale ex toto genere suo, minus quidem infidelitate et odio Dei, sed gravzus peccatis qua committuntur contra virtutes morales; — et cum opponatur directe motivo ipsius spei, spei habitum destruit. — Diffidentia vero circa ea quae zon sunt ad salutem xecessaria, ex se leve peccatum est.

  3. Presumptio3 est temeraria exspectatio beatitudinis mediorumque ad eam _ consequen-

1 DENZINGER, 1327 (1193). 2S, THOM., 2 22, q. 14, a. 2, —3S, THOM., 28 2, q. 130, a. I.

dam, contra Providentiz ordinem. Est vel semplex vel hereticalis.

A) Prasumptio est szmplex : a) quando quis sperat providentiam extraordinariam et gratias omnino singulares, vel nimis aut potius inordinate fidit in Dei misericordia; b) quando quis motivum peccandi sumit ex longanimi misericordia Dei : que presumptio, per se gravis, admittit tamen parvitatem materiz, et non destruit habitum spei, cum illius motivo non opponatur.

B) Prasumptio est Aeretecalzs : 2) quando quis errore voluntario beatitudinem exspectat vel a solis viribus propriis (Pelagianismus), vel a sola misericordia divina (Lutheranismus); b) quando quis divinum auxilium errore voluntario sperat ad res malas.. Que presumptio est per se gravissimum peccatum, et habitum spei destruit cum amoveat fidem, spei fundamentum. Habitus spei potest etiam dilabi ab eo qui desiderat perpetuo in hoc mundo lautam ac jucundam vitam ducere; heec enim dispositio spei dzrecte opponitur.

(RANG 2 i) Dad Yee De virtute caritatis.

Dicendum est :1° de amore et caritate in Lemere, 2° de caritate erga Deum; 3° de caritate erga broximum.

ArT. I. DE AMORE ET CARITATE IN GENERE!,

  1. Amor zz genere est motus in bonum conveniens :“ unicuique (enim) est bonum id quod

DE VIRTUTE CARITATIS. TO5 est sibi connaturale et proportionatum ”*, Aliis verbis amor est complacentia appetitus in bono. — Triplex distinguitur amor : a) xatural’s qui est quedam propensio cujuslzbet entis in finem (seu bonum) suum proprium ; b) sensibil’'s qui est complacentia appetitus sensitivi in bono senszbzliter apprehenso,; ©) rationalis, qui est complacentia voluntatis in bono zzte/lectu apprehenso. Amor autem rationals pariter duplex est : amor concupiscentié quo res amatur non simpliciter, sed ut bona ozs; amor amicitie seu benevolenti@ quo res amatur zfsa, ita ut affectus sistat in re amata?. Uterque autem amor potest intime conjungi, quando scilicet bonum quod volumus amico referimus ad nostram delectationem et utilitatem, sed tunc amor “ deficit a ratione vere amicitiz ’ 3. — Ad plene describendum amorem amicitiz, advertimus : a) hunc esse mutuum, ab utroque amico coguitum et fundatum in aliqua communicatione +; )) tres esse preecipuas conditiones amoris : donum, semzlitudinem vel potius proporteonem, familiarem consuetudinem,

  1. Caritas autem, quz nihil aliud est ac ‘amor supernaturalis Dei et proximi, potest definiri : vertus theologica qua tnclinamur ad Deum super omnia adiligendum propter seipsum, seu €0 modo guo setpsum diligit, nos vero et proxiimum propter Deum.

Objectum ergo primarium caritatis est zAse Deus, summum et infinitum bonum, objectum vero secundarium sunt omnes creature rationales in quantum divine gratize et gloriz sunt capaces : “ hoc enim debemus in proximo

I 7a ox, q. 27, a. I, 0. — ‘‘ On ne scauroit monstrer la nature du bien que par l'alliance qu'il a avec la volonté”’, S. FRANCOIS DE SALES, 7yvaztté de 1 Amour de Dieu, liv. 1, ch. VII.

4S. FRANGOIS DE SALES, /ntroduction ala vie dévote, 3¢ partie, ch. XVII, diligere ut in Deo sit ”, unde “ ratio diligendi proximum Deus est” ?. — Motivum proprium caritatis est Dei donztas absoluta in se et propter se infinite amabilis. Et ita distinguitur caritas ab amore spei, cujus motivum est bonitas Dei ve/ativa, qua scilicet erga nos bonus est. — Attamen ipsa caritate amamus Deum ut bonum zostrum, cum caritas sit amicitia queedam et omnis amicitia fundetur in communicatione et tendat ad umiomem cum suo objecto?; caritas igitur non excludit mercedem, sed non diligit Deum propter eam. Ceterum amor spei : I) promptiorem reddit hominem ad amorem caritatis, et 2) ordinari potest a caritate ad finem caritatis 3.

ART. II. DE CARITATE ERGA DEUM 4.

  1. A) Notio. Caritas erga Deum est a) amor benevolentiz cujus sunt tres actus gaudere de bonis que Deus possidet (amor complacentie@), optare majorem gloriam Dei extrinsecam (amor Jenevolentie proprie dicte), strenue laborare ut hec gloria Dei externa promoveatur (zelus), — Cum vero nos Deus prior dilexerit, caritas divina est amor veceprocus inter Deum et hominem, ab utroque apprime coguztus, et aliunde fundatus in communzcatione ipsius vite divine : “.., Maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per heec efficiamini divinze consortes nature ” 5, Caritas igitur est etiam b) amor amicitie ©,

  2. B) Necessitas caritatis.—a) Habitus caritatis est necessarius zecessttate medit ad salutem; actus caritatis est etiam necessarius necessitate medii ad justificationem in adultis qui post pec- ‘catum mortale nequeunt sacramenta recipere. — b) Preterea datur preceptum speciale aliquoties in i 4S. THOM, 27.2%, q. 25, a. 1.

2 Cf. 28 2, q. 23, a. Tet 12 28, q. 28; etS. FRANCOIS DE SALES, Traité de l’ Amour de Dieu, liv, X, chap. X. :. 3 Lege BossuEt, Correspondance, VII, Lettre 1347; VIII, Lettres 1546, 1571. . 4 Syn. maj., ibid., n. 745-763.

vita eliciendi actus caritatis erga Deum : “ Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum” +. Amor prescriptus non est amor zz¢fens7ve summus seu amor quo Deum gradu quam maxime intenso diligeremus, sed amor appretiative summus, seu amor quo Deum, etiam gradu remisso, sincere super cetera omnia diligimus, ita ut parati simus omnium jacturam pati potius quam Dei amicitice.— Praeceptum autem caritatis obligat per se: I) in primo usu rationis (dummodo obligatio percipiatur), 2) seepius in vita, 3) probabilius in articulo mortis, 4) quando tentatio contra caritatem aliter vinci nequit ; — per accidens autem quando status gratiz requiritur nec adest copia contfessarii qui absolutionem impertiri valeat, aut queevis tentatio aliter nequit superari.

215.C) De peccatis contra caritatem. Violatur lex Caritatis tum o7uzsszone actus precepti (n. 214), tum odzo Dei et acedia seu pigritia.

a) Odium Dei est peccatum omnium gravissimum, cum sit perfectissime virtuti oppositum, et directe impugnet ipsam Divinitatem. Gravius est odium zzzmzcetze quod Dei bonitati zz se spectate adversatur, quam odium abominationis quod externe ejusdem rationt agendi erga nos renititur.

  1. b) Pigritia in genere nos inducit ad xox agendum vel remisse agendum quando aliquod urget officium : quod plus minusve caritati opponitur. Quando ista negligentia versatur circa res spirituales, vocatur proprie acedia que definitur : tristitia seu tedium de bono spiritualt,imo de Deo, ob laborem annexum.

S

Filiz t acediz sunt : zrrzszo pietatis, zzdzgnatzo adversus exhortantes, torpor, tepiditas, pustllantmitas, et quandoque desperatio.

Acedia peccatum mortale est, quoties zxduczt tristitiam perfectam, seu pleno consensu acceptam, de bono divino, et negligentiam proprie salutis mediorumgque ad cam assequendam necessarioruin : tunc enim graviter opponitur preecepto de Deo diligendo ; gaudere enim de bono divino proprium ‘est caritatis?. Exemplum acedie graviter peccaminose pre se ferret qui doleret, ob virtutis molestias, quod ad fidem christianam vocatus esset.

  1. D) Corollarium practicum. Crescamus per omnia in caritate Dei : a) cupiditatem seu passionum immoderantiam in dies imminuendo 3; b) frequentissime actus amoris sive formalis sive impliciti eliciendo; ¢) assidue insistendo considerationibus que voluntatem ad diligendum inflammare valent, ita ut ex infimo gradu qui excludit affectum ad mortale ascendamus ad gradum perfectiorem in quo deponitur affectus venialiter malus, et ad perfectissimum gradum qui Dei beneplacitum et imitationem Christi in omnibus prosequitur 4.

Art. III. DE CARITATE-ERGA PROXIMUM.

  1. Caritas nostra erga Deum extendi debet ad nosmetipsos et ad proximum : “ Deliges proalmum tuum sicut teipsum” 5, “ Amor quo quis

7 Peccata, quorum capitale peccatum est fons, vocantur ejus fe.

4 Exinde summopere laudandus est mos a SS. Pontificibus commendatus et in multis regionibus ex preecepto inductus, diebus dominicis et festis post Missam vel publicum devotionis exercitium cum populo actus virtutum theologicarum recitandi. Cf, LEHMKUHL, I, a, 324. — 5 Matth., XXII, 39.

diligit seipsum, est forma et radix amicitiz : in hoc enim amicitiam habemus ad alios, quo ad eos nos habeamus sicut ad nos ipsos” '.

Contra amorem sui peccant : a) per excessum, qui egotismo indulgent, quze sua sunt quzerentes, non que Jesu Christi? et membrorum ejus, b) per defectuim, qui propriam vitam, sanitatem corporis et integritatem conservare temere negligunt (n. 389), — curam suze salutis ac spiritualis profectus preetermittunt, — circa bona externa tum fortune tum bonze fame nimis desides sunt aut ea ita prosequuntur, ut spiritualia parvipendant et relinquant.

  1. De caritate autem erga proximum tria sunt perpendenda : 1° preceptum caritatis; 2° opera caritatis, preesertim que soczalza dicuntur; 3° peccata contra caritatem.

§ I. De precepto caritatis erga proximum.

Chapter 3 of 23