Skip to the text

Nn. 1515–1580

  1. 2° De dispensatione ab Episcopo concessa. A) Si agitur de impedimento puddico, generatim dispensatio conceditur in forma gratiosa proindeque fulminatur ab Episcopo vel officiali dicecesano; illicitum est tamen contra- y a TORE TTT ree

I t

‘here ante acceptam notitiam, ne forte ante fulminationem invalide contrahatur. Si res omnino urgeret, notitia fulminationis telegraphice mitti posset.— Accepto autem authentico instrumento, parochus illud sponsis notum facit et in libro

-matrimoniorum inserit et servat.

B) Quando agitur de impedimento occu/to, generatim Episcopus dispensat in forma commtssoria, quoties subdelegare potest : quo casu dis- pensatio a confessario ipso fulminari debet. Si

Episcopus ipse dispensationem fulminare debet, tune confessarius, recepto instrumento, nihil amplius faciendum habet nisi id partibus notum facere, et clausulas ' executioni mandare, — Instrumentum autem destruatur ut supra.

§ VI. De convalidatione matrimonii. I, De convalidatione in genere.

  1. 1° De modo agendi quando sacerdos advertit matrimonitum esse invalidum. CQuatuor possunt esse remedia :

A) Moneri possunt putativi conjuges, et tolerari potest ut vivant sicut /rader et soror, si nullum sit incontinentiz periculum.

B) In bona fide relinqui possunt, si impedimentum sit indispensabile, et aliunde manifestari nequeat aut partes separari non possint absque infamia aut scandalo.

C) Quando partes pacifice cohabitare non possunt, aut quando adest periculum fidei aut morum, peti potest a judice ecclesiastico declaratio nuliitates.

D) Tandem convalidari potest matrimonium, si impedimentum est dispensabile; et hoc genera- g 5 t Vide in Syn. maj. explicationem preecipuarum clausularum.

tim consultius est tum ad vitanda scandala, tum ad providendum educationi prolis.

  1. 2° De separatione putativorum conjugum injungenda vel non, ante matrimonit convalidationem. Maxima prudentia procedendum est, ne scandalum causetur, vel putativi conjuges formal periculo peccandi exponantur.

A) Si matrimonii nullitas sit Awblice nota : a) regulari ter partes separari debent, etiam quoad habitationem ut vitetur vel reparetur scandalum. Si vero separatio possibilis non sit, v. g., propter paupertatem partium, scandalum remoyeatur meliori quo fieri potest modo.

b) Dispensatio autem quam citissime postuletur ab Episcopo qui in hoc casu dispensare potest *.

  1. B) Quando matrimonii nullitas est occz/éa, dispensandi facultate gaudent tum parochus, tum confeSsarius, quando est periculum gravis mali in mora et ne loci quidem Ordinarius adiri potest vel nonnisi cum periculo violationis secreti ?

Si una vel utraque pars dubitat de matrimonii valore, confessarius prudenter rationem dubitandi exquirat ; si, re maturius expensa, certa est nullitas, agat ut supra; si dubia manet, standum est pro valore, et dispensatio ad cautelam postulanda.

Il. De stmplict convalidatione,

Triplex datur casus, prout matrimonium nullum est : 1° ex defectu consensus; 2° ex defectu Sorme@ ; 3° ex alto impedimento.

1° DE CONVALIDATIONE MATRIMONII OB DEFECTUM CONSENSUS INVALIDI.

  1. Quando matrimonium nullum fuit ex defectu naturalts consensus, non potest revalidari nisi per novum consensum rite prastitum, i. e., remoto errore vel metu, et cognita nullitate prioris matrimonii. Neque in hoc casu requiritur ulla dispensatio. — Modus autem procedendi pro renovatione consensus diversus est pro diversis casibus qui occurrunt :

A) Si nullitas matrimonii ob defectum consensus sit publice nota, publice etiam renovari debet consensus, et quidem in facie Ecclesiz, etiamsi prius matrimonium in forma prescripta celebratum fuerit %.

B) Quando autem nullitas est occulta : a) si ex utraque parte consensus defecerit, ambo debent renovare consensum, signo eréerno, licet privato et secreto 2, cessante errore vel metu vel alio defectu vitiante consensum, et quidem postquam noverint priorem consensum esse nullum.

b) Si consensus nullus fuerit ex wxa tantum parte, hac novum consensum “bere prestare debet perseverante consensu alterius partis : hic autem perseverare censetur dummodo actu positivo revocatus non fuerit 3.

Si defectus consensus fuerit mere internus, satis est ut pars que non consenserat, interius consentiat. Si fuerit etiam externus, necesse est consensum etiam exterius manifestare, vel forma jure preescripta, si defectus fuerit publicus, vel alio modo privato et secreto, si fuerit occultus 4.

2° DE CONVALIDATIONE MATRIMONII OB DEFECTUM FORM INVALIDI,

  1. Matrimonium, ex hoc capite nullum, convalidari potest, absque dispensatione, venovando consensum legitima formas. a) Quod quidem publice regulariter fieri debet quando niullitas matrimonii pudblice nota est, ut sic scandalum t Codex, c. 1136, § 3. — ? Codex, c. 1136, § 3. 3 Codex, c. 1136. — 4 Codex, c. 1136. ‘ 5 Codex, c. 1137; S. C. C., 13 nov. 1638; Secret, Status Instructio

732 CAPUT XXIIL reparetur ; si tamen, propter speciales circumstantias, partes publice consensum renovare nolunt, secreto illum iterare possunt, assentiente Epis- — copo, ac remoto scandalo alia ratione.

b) Quando nullitas occulta est, sufficit, ad preecavendam conjugum infamiam, ut secrefo, coram parocho et testibus, renovetur consensus.

@) Si vero alteruter in ecclesia contrahere renuat, consensus renovari potest in quolibet loco decenti. Si unus coram parocho comparere consentit, et alter solum per procuratorem comparet, aut si ambo coram confessario privatim contrahere volunt, id fieri potest cum Episcopi licentia. — Si unus consensum nullo modo renovare velit, putans id omnino esse inutile, sanatio 2 radice petenda est. Sed si uterque absolute renuat comparere coram parocho aut confessario, nil remanet nisi pro eis orare ut ad meliora se convertant : Ecclesia enim non solet dis- pensationem concedere eis qui ejus leges obstinate despiciunt.

3° DE CONVALIDATIONE MATRIMONII OB ALIUD IMPEDIMENTUM INVALJIDI.

  1. Matrimonium, invalide contractum propter impedimentum dirimens, aliquando convalidari potest sine dispensatione, quando scilicet impedimentum cessat er se, v. g., ligamen cessat mortuo conjuge, disparitas cultus baptismo partis infidelis; — si vero impedimentum ex se non evanescit, necesse est ut prius dispensatio obtineatur', Quibus positis, inquirendum manet quomodo consensus renovari debeat.

A) Si impedimentum est pudlice notum, consensus publice iterari debet in forma jure preescripta ?, etiamsi heec in priori matrimonio servata fuisset : id enim requiritur tum ad reparandum scandalum, tum ut constet de validitate matrimonii, — Si tamen putativi conjuges adduci

: f t nequeunt ut publice contrahant, eis permitti potest occulte, coram parocho et testibus, consensum renovare; postea tamen id tempore opportuno divulgandum est, ut amoveatur scandalum.

  1. B) Si vero impedimentum est occulium, sufficit ut consensus occulte renovetur, et quidem absque forma legitima, si hec jam prima vice servata fuerit.

&) Quod quidem facile erit si impedimentum utrique parti notum est : ambo enim, comsciz nullitatis prioris matrimonil, novum consensum privatim et secreto exprimunt, qui omnino independens est a priori *.

b) Si vero impedimentum uni tantum parti notum est, nec alteri manifestari potest absque gravi incommodo, non requiritur ut pars impedimenti inscia consensum renovet, sufficit renovatio consensus a parte impedimenti conscia facta. Ita Codex ?.

“Heec (autem) renovatio consensus jure ecclesiastico requiritur ad validitatem, etiamsi initio utraque pars consensum preestiterit nec postea revocaverit ” 3. Quz “renovatio consensus debet esse novus voluntatis actus in matrimonium quod constet ab initio nullum fuisse ”

Ill. De convalidatione matrimonit per sanationem in radice.

  1. 1° Notio. “ Matrimonii in radice sanatio est ejusdem convalidatio, secumferens, prezer dispensationem vel cessationem impedimenti, dispensationem a lege de venovando consensu, et retrotractionem, — per fictionem juris, circa effectus canontcos, ad preteritum. — Convalidatio fit

2 ‘Si sit occultum (impedimentum) et uni parti ignotum, satis est ut sola pars impedimenti conscia consensum privatim et secrete renovet, dummodo altera in consensu preestito perseveret”. (Codex, c.- 1135, §:3; Cf. Codex, c. 1133,.§ 1.)

a momento concessionis gratia ; retrotractio vere intelligitur facta ad matrimonii initium, nisi aliud expresse caveatur. — Dispensatio a lege de renovando consensu concedi etiam potest vel una tantum vel utraque parte inscia pe

Quod ita declarari potest : vi legis ecclesiasticee, consensus matrimonialis erat invalidus, matrimonium nullum et filii illegitimi. Jamvero dispensatio in radice, legem abrogando in hoc particulari casu, sanat vitium quo consensus erat invalidus; proinde matrimonium eo ipso fit validum, et filli post dispensationem nati vere sunt legitimi. Sed insuper, ex fictione legis, Ecclesia habet consensum, proindeque matrimonium, tanquam ab initio validum; et ut legitimos agnoscit eos qui ab inito matrimonio usque ad dispensationis fulminationem concepti sunt. Hinc vere matrimonium sanatur 27 vadzce, i. e., in ipso consensu, et ab initio.

  1. 2° Conditiones requisite ad dispensationem in radice. Quatuor requiruntur : A) ut impedimentum dirimens, de quo agitur, sit juss mere ecclestastict; nam in aliis Ecclesia vitiatum consensum sanare nequit.

“ Matrimonium vero contractum cum impedimento juris naturalis vel divini, etiamsi postea impedimentum cessaverit, Ecclesia non sanat in radice, ne a momento quidem cessationis impedimenti” 2,

  1. B) Ut consensus mazrzmonzalts fuerit, seu cum affectu matrimonium ineundi datus : qui enim vult non inire matrimonium, sed tantum muliere abuti per fornicationem, nullum_ fundamentum ponit cuidam dispensationi in radice 3,

Generatim etiam Ecclesia exigit ut conjugum

_? Codex, c. 1139, § 2. — Ita reprobatur opinio quorumdam dicentium hoc impedimentum posse 77 vadice sanari a momento cessationis impedimenti.

3 Oportet scilicet ut matrimonium contractum fuerit ‘‘ cum utriusque partis consensu naturaliter sufficiente ". (Codex, c. 1139).

|| unio extrinsecam matrimonii speciem habuerit. | Quz certo existit, quando adhibita fuit forma { praescripta ; et etiam, pro hereticis, cum matri- | monium coram_ pracone acatholico vel civili magistratu celebratum est. Ubi vero forma }-canonica matrimonii requiritur, matrimonium czvile non habet quidem strictam et canonicam formam, habet tamen zaturalem figuram matrimoniit; unde S. Sedes zz radice sanare potest a quandoque sanat propter urgentem rationem, v.

/ quando unus e contrahentibus consensum renovare non vult.

1526.0) Ut consensus datus perseveret in utrague parte virtualiter usque ad tempus concesse@ atspensationts : hinc concedi potest dispensatio, si unus e contrahentibus in amentiam inciderit; non autem si alteruter jam e vivis exierit : quo casu posset tamen matrimonium sanari non quidem zz sé, sed quoad effectus juridicos, nempe legitimitatem prolis.

“ Quod si coisensus ab initio quidem defuerit, sed postea prestitus fuerit, sanatio concedi potest a momento preestiti consensus ” 2.

  1. D) Ut adsit ratio gravis, que presertin triplex esse potest : @) si una pars ad renovandum consensum adduci nequit, quamvis in matrimonio permanere velit; b) si utraque pars inscia est nullitatis et gravis ratio existit non revelandi impedimentum, v. g., propter magnum numerum matrimoniorum quz ex errore aliquo invalide contracta sunt, vel ob scandalum vitandum si nullitas oritur ex errore a parocho vel Ordinario commisso; @) si utraque pars nullitatis conscia

! Conjuges scilicet apparent sufficienter consortium matrimoniale inire velle. s 2 Codex, c. 1140, § 2.

est, sed ad consensum renovandum ex insupera~ bili praejudicio induci nequit; aut si sanatio 77 vadice necessaria est pro legitimatione prolis. — Aliunde “ sanatio in radice concedi unice potest ab Apostolica Sede” *.

SCHOLION. PRINCIPIA DE MODO AGENDI QUOAD LEGES CIVILES DE MATRIMONIO.

  1. Principium 1°" : Mupturientes fideliter servare possunt ac regulariter debent legis civilts prescripta quoad matrimonit celebrationem, que jurt divino aut ecclestastico non adversantur, presertim si ab eis pendet valor matrimonii in foro civili.

A) Id enim merito infertur ex Instructione S. Penitenfiarie de matrimonio civili, 15 Jan. 1866, ubi dicitur?: “ Attamen ad vexationes poenasque vitandas, et ob prolis bonum, quze alioquin a laica potestate ut legitima nequaquam haberetur, tum etiam ad polygamiz periculum avertendum, opportunum et expediens videtur, ut iidem Fideles, postquam matrimonium legitime contraxerint coram Ecclesia, se sistant, actum lege preescriptum exequuturi, ea tamen intentione (uti Benedictus XIV docet in Brevi diei 17 Sept. anni 1746 Redaite sunt Nobis), quod sistendo se Gubernii Officiali nil aliud faciant, quam ut civilem czeremoniam exequantur ”,

B) Etsi enim Status non possit proprio jure leges ferre, pro subditis christianis, circa matrimoniale vinculum, potest leges ecclesiasticas, sive omnes sive quasdam, civili sanctione munire; potest insuper, proprio jure, leges condere circa effectus civiles a vinculo matrimonii separabiles 3, Preeterea si Status leges tulerit in re matrimoniali, que nonnullas solemnitates requirant ut

2 Acta S. Sedis, , p. 508-512. — Quod confirmatur ex decreto S. Ofictt, 12 Jan. 1881 (Collect. P. F., n. 1550): ‘‘ Curandum a missionariis ut matrimonium contracturi observent preescriptiones etiam civiles, quze ad ordinem moralem, quoad effectus civiles matrimonil, conservandum conducant ", — 3 Codex, c. 1016.

matrimonium suis effectibus civilibus non careat, et que aliunde juri divino et ecclesiastico non obstent, sane sponsis “cet his obedire; imo id opportunum et expediens videtur, ut ait S. Penttentiarta ; a) ad vexationes poenasque vitandas quas Status in legum violatores infligit; b) ob prolis bonum, que alioquin a lege civili ut legitima non haberetur ; ; €) ad polygamiz periculum avertendum, cum revera nonnulli ab hoc vitio deterreantur timore legum civilium.

Corollaria: a) Ubi habetur matrimonium quod vocant civile, non solum “cet, sed expedit ut fideles se sistant coram magistratu civili, ut coram lege habeantur tanquam veri conjuges, eorumque filii ceu legitimi; dummodo tamen recte intelligant hoc non esse verum matrimonium, sed actum mere civilem, quo suum erga leges obsequium ostendunt.

Quando leges id permittunt, fideles prius coram Ecclesia contrahere debent, et postea civilem actum explere. Si vero lex przecipit inversum ordinem, ut in Gad/za, aut gravis necessitas id postulat, possunt quidem sponsi prius se sistere coram civili magistratu; sed “ tunc omni diligentia utendum erit ut matrimonium coram Ecclesia guamprimum contrahatur, atque interim contrahentes sejunciz consistant ”*.

In Statibus Amer. Federatis, matrimonium religiosum ut validum coram lege civili habetur; sed in plerisque Statibus requiritur licentia (/¢cense) a publico officiali antequam ad matrimonium licite procedatur; et insuper minister, Coram quo nuptize celebrate sunt, tenetur, infra definitum tempus, in scriptis certiorem facere officialem a lege designatum de matrimonio inito; quod quidem, utpote rationi consentaneum, sedulo servandum est.

b) Ubt habentur civilia tmpedimenta, preesertim adirimentia, que ab Ecclesia non ut talia agnoscuntur, pastores non facile admittant ad matrimonium contrahendum eos qui ut inhabiles a t Instruct. S. Penitent., 1. &, Pp. 5SII-512.

lege civili habentur : tum quia hi ut legitimi conjuges a Statu non existimantur, tum quia pastores talia connubia celebrantes lege puniri possunt, © non sine fidelium scandalo. “ Hac in re multa. uti debebunt cautela et prudentia, et Ordinarii consilium exposcere; atque hic facilis ne sit ad annuendum; sed in gravioribus casibus hoc sacrum Tribunal consulat ” +.

  1. Principium 2° : Sz precepta legis civtlis divino aut ecclestastico jurt intrinsece repugnant, ea active exsequt non licet. Id enim sequitur ex dictis in Zr. de Legibus. Hine conjuges, qui divortio civili obtento, ad novas convolant nuptias, graviter peccant, quamvis lege civili id facere valeant : nam lex hujusmodi omnino contrariatur legi divinz indissolubilitatis matrimonii (n. 1345 sq.).

Brevis conspectus theologie ascetice et mystice ?.

PROGEMIUM.

  1. 1° Notio. Ex usu jamdiu recepto, Theologia ascetica et mystica idem sonat in genere ac sctentia de christiana perfectione; in ascetica3 autem separatim sumpta agitur de gradibus per-
  • Instruct. S. Penztent., |. c., p. 511. — Quee regula practica est in nonnullis Sza¢ibus Amer. Federatis, ubi strictissime prohibentur matrimonia inter albos et nigros vel indigenas,

? Cum ille conspectus non sit nisi breve compendium operis nostri Précis de théologie ascétigue et mystigue (Les principes, les trois Voies), 1923-1924, ad hoc opus jam remittimus lectorem qui auctores consulendos inguirit aut ampliores explicationes exoptat.

3 A voce graeca &ox SIC, exercitatio, fectionis quibus preeparatur anima ad contemplationem, et in mystzcat de contemplatione et summis perfectionis gradibus sermo habetur.

  1. 2° Fontes. Non alii sunt fontes nisi fontes theologici : a) Scriptura Sacra, in qua exhibentur doctrine, preecepta, consilia, preces et exempla maximi momenti; b) Zraditio, que Scripturam interpretatur et complet, sive magisterio solemnz (preesertim quoad fundamenta vit christianz), sive magisterio ovdinario (apud Patres, theologos, auctores mysticos, et sanctos, preesertim canonizatos); €) avo fide illuminata et experientia innixa.

  2. 3° Methodus. Non sufficit methodus mere expevinwentalts (descriptiva), qua ex factis asceticis aut mysticis inferuntur signa et leges perfectionis, nec mmethodus mere deductiva, qua ex Scriptura, Traditione et ratione colliguntur conditiones et gradus perfectionis, sed requiritur utraque methodus zequa mente adhibita.

  3. 4° Necessitas. a) Certo sacerdoti necessaria est theologiz asceticze et mystice scientia, sine qua seipsum et alios ad perfectionem dirigere nequit; b) maxime autem utilis est laico, ut stimuletur perfectionis desiderium, facilius intelligantur moderatoris spiritualis consilia eorumque defectui occurratur.

  4. 5° Divisio. Non eadem est divisio apud omnes auctores quorum alii? magis doctrinz, alii3 vero magis praxi favent; media via incedentes, dicemus :

I. De Principits theologie ascetice et mystice ; Il. De triplict via que ad perfectionem ducrt.

A voce p.vattxds, pats, occultum, secretum (preesertim religiosum).

2 Ita preecipui Patres (S. Athanasius, S. Cyrillus, S. Augustinus, S Hilarius), preeclari theologi (Richardus a S. Victore, B. Albertus Magnus, S. Thomas, S. Bonaventura), auctores XVII sezeculi in Gallia Berulle, Condren, Olier, Eudes.

3Ita J. Cassianus, S. Joannes Clim., Rodriguez,

PARS PRIOR.

DE PRINCIPIIS THEOLOGLE ASCETIC ET MYSTIC.

  1. Cum ex fine accipere oportet rationes eorum que ordinantur ad finem, in hac parte prius agendum est de christiane perfectionis natura; sed quia recte intelligi nequit perfectionis ratio quin antea dicatur de vita christiana, sermo erit : 1° De origene vite supernaturalis; 2° De natura vite christiane; 3° De perfectione vite christiane; 4° De obligatione tendendi ad hanc perfectionem; 5° De medits generalibus adhibendis ad acquirendam perfectionem.

ART. I. DE ORIGINE VIT& SUPERNATURALIS1.

  1. Ex probatis in tractatibus de Deo elevanie et de Verbo Redemptore constat Adamum, qui creari potuisset in statu nature puree ?, de facto constitutum fuisse in s¢azuz justitie originalis, seu nature tnnocenits, vi cujus ad finem supernaturalem erat destinatus, mediisque instructus ad hunc finem attingendum, nempe gratia sanctificante, virtutibus infusis, donis Spiritus Sancti, gratia actuali, et preeter perfectiones naturze puree, immunitatem ab inordinata concupiscentia, ab ignorantia, infirmitatibus et morte gratuito acceperat.

Lapso autem Adamo et promissione Redemptoris facta, inductus est status zature@ laps@ et reparate, in quo nunc versamur : in eo destinati ad finem supernaturalem manemus, capaces per Christum recuperandi gratiam, non autem t Précis,nn. 51-87; Synops7s Theologie dogmatice, de Deo elevante et de Verbo Redemptore, de Deo Sanctificante.

2 Status naturze puree dicitur ille in quo habuisset homo finem naturalem, media naturalia ad hune finem attingendum et iegem naturalem, sed ignorantize, concupiscentiee, infirmitatibus et morte fuisset subditus.

dona preeternaturalia, in presenti vita, sed tantum in futura simul cum gloria.

Hinc jam apparet ee malitia et excellentia vite supernaturalis.

ARTICULUS II. DE NATURA VITZ CHRISTIANA,

  1. Ex dictis in tract.de Verbo Incarnato et Redemptore et de Gratia colligitur vitam supernaturalem christiano infusam pendere a 0) opevatione et ab hominis cooperatione.

1° Jamvero Deus in homine operatur :

a) Per seipsum, quatenus in justo Zadztat, eique gratiam habttualem confert,;

b) Per Verbum Incarnatum, quod primario agit ut causa merzforia, exemplaris et vetalis supernaturalis vite;

c) Per Bb. Mariam Virginem, que secundario agit ut causa meritoria et exemplaris vite supernaturalis, gratiasque distribuit tanquam meaiatrix ;

ad) Per Sanctos et Angelos, quibus debetur cultus, invocatio et imitatio.

  1. 2° Homo autem actioni Dei cooperari debet :

a) Negative, obsistendo concupiscentize, mundo et dzmoni;

b) Positive, sanctificando actiones suas et digne sacramenta suscipiendo.

Hinc describi potest vita christiana : Partzczpatio vite divine, per SS. Trinitatem in gustis inhabttantem collata, intuitu meritorum Christe, adjuvantibus B. Maria Virgine, Angelts et Sanetis, et ab homine cooperante sedulo excolenda,

Quod quidem in sequentibus declarabimus.

§ I. De actione SSmz Trinitatis in anima justi.

SS. Trinitas in anima justi inhabitat et gratiam creatam producit.

I° DE INHABITATIONE SSM TRINITATIS IN ANIMA JUSTI*.

  1. Ex dictis, in Tract. de Deo Trino, de missione invisibili divinarum personarum, constat totam Trinitatem in anima justi inhabitare sicut in templo, et hanc inhabitationem specialiter tribui Spiritui Sancto, quia est opus sanctificationis. Jamvero per hanc specialem inhabitationem Deus est in anima justi tanquam fater?, cujus nature efficimur consortes 3, amzcus 4, adjutor per gratiam actualem 5, sanctzficator ©.

Hinc debet justus devotioni erga SS. Trinitatem incumbere7, per adorationem, amorem et imitationem %.

2° DE ORGANISMO MORALI SUPERNATURALI®.

  1. Spiritus Sanctus in animam justi infundit dona creata que a nobis recepta constituunt vitam spiritualem seu supernaturalem ac deiformem, que triplici elemento constat, nempe : 1° Gratia habituali cveata, que est habitus entitativus perficiens essentiam animz, per quam

7Lege preces matutinas in opere J. J. OLIER, La journée chrétienne, pp. 18-24, éd. 1907, vel in opusculo Manuel du Séminariste de St-Sulpice.

9 Précis, nn. 102-128; S, THOMAS, 1 2%, p. 110; TERRIEN, S. J., La grace et la gloire, t. 1, p. 75 sq.; BELLAMY, La Vie surnaturelle, efficimur divinee consortes nature, ita ut per eam non solum inducatur unio cum Deo, sed etiam asstmilatio accidentalis, formalist et quodam modo physica, 2° Virtutibus et donis infu- Sis 2: uzrtutibus, que. sunt habitus operativi seu facultates supernaturales, quibus potentia naturales ita elevantur ut actus deiformes elicere valeant; donzs Spiritus Sancti, que sunt pariter habitus operativi, quibus apti effcimur ad recipiendas et prompte facileque sequendas motiones Spiritus Sancti ...; 3° Variis motibus gratize actualis 3, quibus virtutes et dona moventur in actum.

Hinc recte ait S. Leo Papa: “ Agnosce, o christiane, dignitatem tuam, et, divinz consors factus nature, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire ” 4.

§ II. De munere Christi in vita supernaturalis.

  1. Ex dictis, vita supernaturalis confertur intuitu meritorum et satisfactionum Christi, qui

1 Formaizs dicitur assimilatio ea qua homo fit habilis ad cognoscendum Deum immediate et intuitive in czelo sicut Deus seipsum cognoscit.

2De Virtutibus infusis et donis Spiritus S. recole jam dicta in Cap. VI, 12 P., De Virtutibus tn communz. Controvertitur inter Thomistas et Scotistas utrum veadés an virtwalis tantum sit distinctio inter gratiam, virtutes et dona.

3Communiter admittitur justum, etiam habitibus supernaturalibus instructum, gratia actuali, etiam preeveniente, indigere ad actus salutares faciendos; de fide est justum sine speciali auxilio Dei in accepta justitia perseverare non posse (C. T7id., DENZ. B. 832), et sine speciali privilegio non posse per totam vitam omnia vitare peccata. (C. Trid., sess. VI, c. 23, DENZ. B., 833).

5S. THom., III, qq. 8, 21, 22, 25, 26, 40, 46-49, 57 et alibi passim; P. BERULLE, Guvres, 6d. 1657, p. 522-530; 665-669; 689; J. J. OLIER, Penstes choistes, textes inédits publiés par G. LETOURNEAU, Pp. 1-31; Prat, S.J., La Théologie de S, Paul, t. 1, p. 342-378; t. I, p. 165- 325; D. CoLuMBA MARMION, Le Christ, vie de Zdme, 1920; J. Du- PERRAY. Le Christ dans la vie chrétienne, 1922; R. PLus, Dans le Christ Jésus, 1923; Préczs, nn. 131-153.

est etiam perfectum exemplar, imo caput corporis mystici cujus christiani sunt membra, unde Christus est hujus vite causa meritoria, exemplarts et vitals.

a) Jesus Christus pro nobis meruzt* et satisfecet quoad omnia peccata ?, ita ut sufficientes concedantur omnibus hominibus gratiz ad salutem necessariz, et ipsi homines satisfacere et mereri possint.

b) Aliunde Christus est etiam vite supernaturalis exemplar 3, et quidem perfectum 4, tmitabzle 5, cujus exempla grata ® sunt et efficacia 7.

c) Christus etiam, ut homo Deus, est caput hominum (et aliquo sensu angelorum), et presertim justorum in terra qui ei uniuntur per fidem et caritatem 8, ac proinde, sicut caput in corpore, eminet priorttate, influxu im unttatem et vitam totius corporis.

Hinc datur corpus mysticum cujus Christus est caput, SS. Trinitas (et attrzbutive Spiritus Sanctus) est anzma, et baptizati sunt szembra,; hinc etiam datur in Ecclesia communio sanctorum, vi cujus varia membra Ecclesiz militantis, patientis et triumphantis ad idem corpus mysticum pertinent, solidaritate intima inter se conjunguntur, bonorum spiritualium Ecclesize sunt participes et flunt quasi Christi complementum 9.

™De fide est Christum vere pro nobis meruisse ex Conc. Trid., sess. VI, c. 10, DENZ. B., 820.

? De fide est pro peccatis fidelium; certum pro peccatis infidelium ; communiter admissum pro originali peccato parvulorum.

4J. J. OLIER, Catéch. chrétzen, Ie Partie, leg. I.

7OLIER. Catéch. chrét., It¢ Part., leg. XX-XXV.

8 Christus est caput hominum : a) actu, deatorum, qui perfecte et immobiliter ei uniuntur per gloriam, justorum, fidelium peccatorum qui ipsi uniuntur per fidem tantum; b) doferéia, infidelium omnium, sed non damnatorum. — 9 Zfh., I, 23; Coloss., I, 24.

Unde concluditur maxime congruam esse devotionem erga Verbum Inecarnatum,, vi cujus per Christum, cum Christo, et in Christo Deo exhibemus gloriam, preces effundimus et omnes elicimus actiones 2.

§ III. De munere B. M. Virginis, Sanctorum et Angelorum.

Unus quidem est Deus et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Sed Dei sapientiz et bonitati placuit protectores et intercessores dare qui nobis sint exemplo, nempe Sanctos et Angelos et presertim B. W. Virginem.

I° DE MUNERE B. M. VIRGINIS IN VITA CHRISTIANA 3.

  1. Quia mater est Verbé Incarnati ac proinde mater omnium christianorum quorum Christus est caput, &. V. Maria est etiam secundario: a) Causa meritoria grati@, quatenus meretur de congruo gratias ad salutem necessarias ; b) Causa exemplaris, quatenus est imago Christi perfectissima et quidem gratissima ; @) Wediatrix omnium gratiarum, quatenus omnes gratie dependenter a Christo per eam conferuntur 4.

Unde B. Mariz Virgini exhibendus est cultus qui complectatur : a) veneratzonem et reverentiam, propter dignitatem divine maternitatis ipsi collatam et ejus eximiam sanctitatem ; b) zzvocatzonem et fiductam, ob ejus potentiam et mediatio-

IP. BERULLE, Dzscours de 1’ Etat et des Grandeurs de Jésus.

27: Joan), iW, (rt; XVI, 233 Hebe! Vil, 2538 V7 ;- Je Je OLIER, Introd. a la vie et aux vertus chrétiennes, ch. IV, p. 47, éd. 1906.

3 Précis, nn. 155-176; cum auctoribus ibi allegatis, inter quos : TERRIEN, S. J., La Mere de Dieu e¢ la mére des hommes, t. 111; L. GARRIGUET, La Vierge Marie; HuGON, O. P., Marie pleine de grace; R.M. DE LA BROISE et J. B. BAINVEL, Marie Mere de grace, 1921; Synop. Theol. dogm., t. I], n. 1226-1263.

4Hinc Belgio concessumsest a Benedicto XV festum B. Marie Mediatricis universalis, quod aliis ecclesiis petentibus concedetur.

nem; €) amorem filialem, qui ad tmttationem incitet, cum sit mater nostra. Hoc autem triplici actu colitur B. Maria Virgo pre omnibus aliis Sanctis cultu speciali qui dicitur Ayperdulie*.

2° DE MUNERE SANCTORUM ET ANGELORUM IN VITA CHRISTIANA.

  1. Haud parum vite christianz favere possunt Sancti, si eorum excellentiam et supernaturales dotes agnoscimus et vemeramur, eorum opem z72vocamits, et exempla zitarz intendamus — pariterque Amgelz, presertim custodes?, quibus debetur, juxta S. Bernardum, reverentia pro presentia, devotio pro benevolentia, fiducia pro custodia 3.

§ IV. De cooperatione ab homine prezestanda ad excolendam vitam christianam.

Deus quidem in nobis operatur velle et perficere, sed monemur ne in vacuum gratiam Dei recipiamus 4, unde ad finem attingendum necessaria est,ex jam dictis n. 17, non solum divina, sed etiam nostra operatio. Jamvero hanc cooperationem prestare debemus a) obluctando hostibus spiritualibus, Y) acttones merttorias elictendo, C) sacramenta digne suscipiendo.

  1. 1° Hostes spirituales anime sunt : 1) Concupiscentia carnis 5 que mortificatione refrenari debet, concupiscentia oculorum que per eleemosynam oppugnatur ©, et superbia vite cui t De actu consecrationis totalis Marice factee ad mentem B. Gri- GNION DE MONTFORT, cf. Préczs, nn. 170-176.

? Angeli custodes arcent dzemones (7d., VIII, 3), sanctas suggerunt cogitationes (70d., VI, 16), Deo bona opera et orationes afferunt et sic eis majorem efficaciam conferunt (Zo0d., VII, 12), medicinales pcenas quandoque infligunt (7/7 Reg., XXIV, 16), in articulo mortis specialiter adjuvant contra ultimas tentationes et animas ad ceelum vel purgatorium ducunt. (Zwc., XVI, 22).

5 Recole jam dicta de peccatis capitalibus, n. 170, de gula, n. 326, de luxuria, nn. 335-347. —° Cf. n. 225-220.

opponenda est humilitast; 2) Mundus, cum suis pravis exemplis et doctrinis, oblectamentis, minis et persecutionibus, contra quem viriliter congredi debemus, non neglecto tamen apostolatu; 3) Demon, qui ad peccatum incitat agendo in facultates organicas, sed repellitur oratione, sacramentorum aut sacramentalium usu, et contemptu. Hinc recte dicitur militiam esse vitam hominis super terram.

  1. 2° Positive colenda est vita christiana per actus meritorios?, i. e,. per opera “era, bona et supernaturalia, in statu vie et gratie€ habttualis facta, quibus, posita divina ordinatione, oritur jus ad augmentum gratize habitualis, vitam eternam atque gloria augmentum 3. Augentur autem merita : er parte operantis ex gradu gratize sanctificantis, intimiore cum Christo conjunctione, perfectione motivi seu intentionis ac proinde caritatis actualis, fervore seu intensitate agentis; et ex parte operis ex ejus excellentia, quantitate, duratione et difficultate in quantum mens nostra circa heec fertur, et majori conatu et amore opera perficit.

Hinc multum prestat curare de sanctificatione actionum etiam communium, preesertim per repetitam earum Deo oblationem in illius gloriam et salutem animarum.

  1. 3° Quia sacramenta conferunt gratiam habitualem primam aut secundam, digne iis susceptis, augetur in justo vita christiana, et quidem eo magis quo perfectiores sunt dispositiones suscipientis.

3 Hujusmodi .opera sunt etiam impetratoria, quatenus ex se favorem Dei obtinere possunt, et satzsfactorza, quatenus Deum propitium faciunt, culparum obtinent remissionem (si opus sit), et praesertim injuriam Deo illatam compensant.

Quoad Sacramentum Peenitentiz, speciatim accusentur, preter mortalia, si forte commissa fuerint, peccata venialia deliberate et ex habitu non retractato aut affectu commissa, et deinde peccata partim indeliberata, non neglecta sincera contritione %.

Devotio tandem erga Eucharistiam, sive ut sacrificium ?, sive ut sacramentum 3 spectetur, optimum est pro justo sanctificationis medium, dummodo Missz intersit per Christum, cum Christo et in Christo, et sedula preeparatio communionem antecedat eamque sequatur congrua gratiarum actio.

  1. Conclusio generalis. Hinc jam apparet vilam christianam non esse nist participationem vite divine qua vivunt tres persone Trinitatis, Christus, B. Virgo Maria, Angeli et Sancti, ita ut cum fiducia victoriam ab hostibus sperare debeamus, juxta illud : “Omnia possum in eo qui me confortat ” 4.

ArT. II]. DE PERFECTIONE VITZ CHRISTIAN Z.

  1. 1° “ Unumquodque dicitur esse perfectum in quantum attingit proprium finem, qui est ultima rei perfectio” 5. Sed “ ultimus hominis finis est bonum increatum, scilicet Deus, qui solus sua infinita bonitate potest voluntatem hominis perfecte implere ” © ~Unde perfectio hominis consistit in illtus conjunctione cum Deo cognito et dilecto et quidem, in ordine supernaturali, per Christum, ita ut perfecte vivere sit “ vzvere summe t Précis, nn. 262-269.

Deo tn Christo Jesu” * per praxim virtutum christianarum theologicarum et moralium.

Jamvero inter virtutes christianas eminet caritas erga Deum et proximum, in qua, juxta Scripturam, SS. Patres et theologos, essentialiter consistit perfectio christiana?. Caritas autem hic intelligitur ut habitus et actus, ita ut perfectio inveniatur in habitu simul et in actuum frequentia, quatenus eliciuntur actus caritatis, prompte, facile et constanter, qauotiescumque id expediat.

  1. 2° Unde jam colligitur dari non posse perfectionem christianam sine abnegatione 3, qua refrenatur concupiscentia et superantur obstacula, aut sine praxi preceptorum et quorumdam consiliorum, ac proinde dari posse plures gradus in perfectione, quin excedi possint quidam limites, ita ut vitari nequeant omnia peccata venialia Jragilitatis, et habitualiter Deus amari non possit amore puro benevolentiz, excluso amore spei.

  2. Quod attinet ad velationes inter caritatem et abnegationem, non omnino consentiunt auctores de parte relativa caritati et abnegationi assignanda in ordine chro- nologico 4, sed in praxi ratio habenda est motionum gratiaze et indolis personarum.

ART. IV. DE OBLIGATIONE TENDENDI AD PERFECTIONEM.

Dicemus de hac obligatione : a) Pro fidelzbus , b) Pro religzosis ; ©) Pro clerics.

«J. J. OLIER, Pietas seminar, n. 1.

2S. THomM., Ila Ile, q. 184, a. 3: ‘‘ Per se quidem et essentialiter consistit perfectio christianze vitee in caritate, principaliter quidem secundum dilectionem Dei, secundario autem secundum dilectionem proximi’’, Quoad alia fundamenta hujus doctrine cf. Préczs, nn. 312-319.

3 Matth., XV1, 24; J Petr., 11, 21; Coloss., III, 9; Galat., V, 24; / Corinth., 1X, 27.

4S. FRANCISCUS SALESIUS preecipue urget caritatem cum multis fautoribus scholz benedictinee et dominicanze; et S. IGNATIUS et

  1. 1° Omnes fideles certo obligantur ad perfectionem caritatis qua removentur peccata proprie dicta. Jamvero “ vix potest moraliter contingere ut homo etiam sacularis habeat firmum propositum nunquam peccandi mortaliter, quin consequenter nonnulla opera supererogationis faciat, et habeat formale vel virtuale propositum illa faciendi” 1; unde, juxta communem theologorum sententiam Scriptura? et Traditioni innixam, tenentur omnes fideles ad servanda saltem quedam consilia evangelica, ideoque in perfectionem tendere debent.

  2. 2° Religiosi specialiter tenentur ad curandum de perfectione, ex jam dictis de eorum officiis (n. 729), et dicuntur esse in statu ferfectzonis acquirende 3.

  3. 3° Clerici4+ autem “ debent sanctiorem pree laicis vitam interiorem et exteriorem ducere eisque virtute et recte factis in exemplum excellere”5. Aliunde preecepta eis imposita, przesertim sacerdotibus, de cultu Deo exhibendo per sacrificium Missz aut officii recitationem, et de curanda animarum salute, efficaciter impleri nequeunt sine bonitate excellenti®, unde in Scriptura, in Traditione, in Pontificali Romano, spe sepius clericis commendatur interior sanctificatio 7.

auctores XVII seculiin Gallia majorem partem abnegationi tribuunt, quando agitur de zzczpzentibus.

? Précis, nn. 354-357; Matth., V, 48; Luc., XIV, 26-27; Ephes., I, 4; IV, 10-16; Agoc., XXII, 11,

3Cf. Précis, nn, 367-376 et auctores ibi allegatos.

7J. J.OLIER, Tratté des Saints Ordres ; DuBois, Le saint Prétre; CAUSSETTE, Manrése du Prétre; GIBBONS, L' Ambassadeur du Christ ; GIRAUD, Prétre et Hostie ; MANNING, Le Sacerdoce éternel ; Mgr LELONG, Le Prétre; Card. MERCIER, La Vie intérieure, IQIO, pp. 149-156. — Cfr. Préczs, nn. 414-418, ubi fusius haee et alia exponuntur argumenta,

ART. V. DE MEDIIS GENERALIBUS AD PERFECTIONEM.

Sectio I. De Mediis internis.

Preecipua media interna sunt : desiderium perfectionis, cognitio Dei et sui ipsius, conformitas cum voluntate divina, oratio.

§ I. DE DESIDERIO PERFECTIONIS.

  1. 1° Natura. Desiderio perfectionis designatur actus voluntatis que, sub influxu gratia, profectum spiritualem sincere exoptat.

2° Necessitas et dotes. Cum perfectio sit bonum absens et arduum, quanto ardentius erit illius desiderium, eo majores erunt conatus ad eam acquirendam, dummodo desiderium sit szpernaturale, predominans, constans, practicum et efficax.

3° Incentiva desiderii in eo sunt ut coram Deo mente recogitentur motiva. perfectionis, prasertim tempore opportuno spiritualium exercitiorum aut in angustiis;enixe imploretur illud desiderium presertim quando peraguntur examen particulare, confessio, recollectiones spirituales.

§ II. DE COGNITIONE DEI ET SUIIPSIUS.

  1. Cum nihil sit volitum quin preecognitum, eo major esse poterit caritas, ac proinde perfectio, quo major erit cognitio Dei et suiipsius, juxta illud : Moverim te ut amem te! Noverim me ut despiciam me!

1° Unde haud parvi interest in mentem revocare rationis et fidei lumine, quee sint zatura Det intima ejusque cum creaturts relationes, affectuose vacando philosophiz et theologize studio vel ora- tioni mentali, ita ut Deus in omnibus rebus, factis | aut personis spectetur 1.

Hinc multum prestat exercitium presentiz Dei, omnipresentia Dei innixum, quo anima se habitualiter coram Deo sistit, per modum fidei aut representationis, ita ut peccatum facilius vitetur, zelus perfectionis stimuletur, fiducia attendatur, et gaudium excitetur.

2° Nec minoris emolumenti est saz zpstus cognttio, ut vitentur illusiones, vitia extirpentur et virtutes colantur, sine pressumptione aut desperatione.

Hinc attendendum est sive ad culpas et defectus, sive etiam ad dotes naturales et supernaturales, vacando adzscusstont conscienti@, cujus methodus a S. Ignatio multum expolita fuit 2.

§ Il]. DE CONFORMITATE HUMAN VOLUNTATIS CUM DIVINA %.

  1. Distinguitur voluntas divina in voluntatem signi (volonté signifi¢e), que est manifestatio voluntatis divine, preesertim per precepia, consilta, tnsptrationes supernaturales, per regulas t Précis, nN. 434-445.

2 Juxta S. IGNATIUM, distinguitur examen generale et particulare. — Quinque partes continet examen generale : 1) Deo grates rependere ; 2) Lumen exposcere ad dignoscenda peccata eaque luenda et emendanda; 3) Rationem sibi ipsi reddere, cogitationes, verba et opera perscrutando; 4) Defectuum intime poenitere; 5) Emendationem proponere et aliquam poenam sibi injungere. — Axamen autem particularetria tempora amplectitur, nempe : 1) In matutina oratione statuere aliquem particularem defectum diligenter corrigendum; 2) Meridie conscientiam excutere; 3) Ideni nocte peragere super tempore vespertino, quibus hzec tria adjunguntur facienda : 1) Manum per diem pectori admovere, quoties in culpam aliquam incurrrimus statimque pcoenitere; 2) Postyexamen defectus adnotare in cartula vel codicillo; 3) Numerum defectuum post meridiem cum defectibus matutinis conferre, unius diei cum anteacti, preesentis hebdomadze cum przeteritze lapsibus computare, ut cognosci possit utruni fuerint profectus an retrocessus. — Cf. Exercices spirituels, re semaine. Précis, nn. 448-476,

THEOL TASCE Tht MYST. 753 aut constituciones, et in vVoluntatem beneplaciti qua Deus sibi complacet in hoc quod revera vult, ac proinde in variis eventis quibus homines et creature ad suum finem diriguntur.

Jamvero constat eo intensiorem fieri caritatem quo periectius voluntas humana divine fit conformis, quia ex hac submissione oritur anime purificatio, reformatio et major unio cum Christo, unde ait ipse Christus :“ Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in czelis est, ipse meus frater et soror et mater est ” 1.

§ IV. DE ORATIONE?.

  1. 1° Lato sensu sumitur illud perfectionis medium, quatenus nempe includit adorationem et pettizonem, et mentalts vel vocalts esse potest. — Jamvero constat efficacissimum fore illud medium, siguidem per orationem anima a@ creaturis avertitur, Deo plenitus unitur et pedetentim ez assimilatur,

2° Hinc “ oportet semper orare et non deficere”, ac proinde : a) vacare exercitiis spiritualibus, i. e., orationi mentali et vocali incumbere, sacrificio Missze interesse, S. communionem recipere, divinum officium recitare, conscientiam discutere, peccata frequenter confiteri, exercitia spiritualia unoquoque anno peragere, etc.; b) totam vitam in Deum ordinare per oblationem actionum etiam communium SS®# Trinitati in unione cum Christo in nobis vivente et juxta illius intentiones.

Sectio II. De Mediis externis.

Heec sunt preesertim : spiritualis directio seu moderatio, vita methodus seu regula, lectio- t Vatth., XU, 50. —? Préczs, nn. 499-529.

nes et’collationes spirituales, conversationum sanctificatio '.

§ I. D& MODERATIONE SPIRITUALI’.

  1. 1° Necessitas moralis. Non tantum auctoritate 3, sed etiam vratione et experientia constat necessarium esse, non quidem absolute, sed moraliter, recursus ad moderatorem spiritualem, ut perfectior obtineatur sui ipsius cognitio, defectibus melius occurratur, in anime purgatione dirigantur incipientes, preecaveantur defatigatio et illusio apud progredientes, et dignoscantur inspirationes Spiritus Sancti apud perfectos eorumque preeveniantur et eradicentur minimi defectus.

2° Regule practice. 1) Moderationi~spirituali subjacent omnia spiritualia negotia tam interiora quam exteriora4. 2) Moderator autem polleat carztate supernatural, scientia ascetica et mystica simul ac prudentia et sagacitate : moderatus vero directorem revereatur, in eo fiductam habeat, doci/zs szt et alterum moderatorem non adeat sine gravi ratione.

§ Il. DE VITA METHODO >.

  1. 1° Notio. Vita methodus intelligitur ordo firmus et constans officiorum que unus-

SU GG foe DQG ICS ate

2 Précis, nN. 531-557. — S. FRANGOIS DE SALES, Vie dévote, I Part., ch. 4; TRONSON, Tvazté de l'obétssance, 2e partie; P. FABER, Progres spirituel, ch. XVIII; DESURMONT, Charité sacerdotale, § 183-225, etc...

3 Ita sentiunt, inter alios, Casszanus (De Cenobiorum instit., 1. 1V, c.9; P. L, XLIX, 161), S. Joan. Clim. (Scala Paradisi, Grad. I, IV; P. G,, LXXXVIII, 636, 680-681); S. Bernardus (Epist. LXXXVII, 7), S. Vine. Ferr. (De Vita Spzr., II P., ch. 1), S. Franczscus Sat.; Leo XII] (Ep, Testem benevolentize, 22 jan. 1899).

4 Ut fructuosa sit moderatio spiritualis requiritur cognitio vite preeteritee quoad praecipua facta et vitee przesentis, et statuenda est methodus directionis quee cuigque sz¢ accommoduta et progressiva. 5 Précis, nn. 558-572.

quisque implere tenetur, respectu temporis ipsius assignati, et modi quo perfici debent variz actiones,

2° Utilitas. Ordinata vivendi ratio sanctificationt proprie favet praecavendo voluntatis fluctuationes et inconstantiam, opera perficiendo propter obedientiam, intentiones supernaturales et scopum specialem assignando — sanctificationem aliorum promovet, orationi et apostolicis operibus tempus congruum tribuendo,

3° Qualitates. Methodus vite sit : 1) approbata a Superiore vel moderatore; 2) completa; 3) ita ordinata ut cuique officio, secundum suam utilitatem, tempus opportune assignetur.

4° Praxis. In praxi, servetur vite methodus integre, i.e, quoad omnes partes, diligenter, et modo supernaturali.

§ II]. DE LECTIONIBUS ET COLLATIONIBUS SPIRITUALIBUS*,

  1. Maximo emolumento lectoribus vel auditoribus esse possunt lectiones et collationes spirituales, dummodo suscipiantur verba aut scripta in spiritu fidet, cum desiderio profictendt, et cum conatu ad exsequenda \ecta vel audita, juxta illud : “ Estote factores verbt et non auditores tantuim ” 2,

In specie valde prosunt lectiones Scripturee Sacre (preesertim psalmorum, librorum sapientialium, et maxime SS. Evangeliorum et Epistolarume) et auctorum asceticorum prudenter selectorum.

§ IV. DE SANCTIFICANDIS CONVERSATIONIBUS 8.

  1. 1° Notio et principia. Conversationis nomine intelliguntur omnes relationes sociales, quarum aliz sunt mecessari@, ut relationes fami- t Prdécis, nn. 573-583. — 2 Jac., I, 22. — 3 Précis, nn. 584-615.

liares !, et ideo colende et sanctificande, aliz peccaminose aut periculose et ideo fugiende, et alice zndifferentes quee sunt moderande.

2° Amicitiz. Ex dictis (211), amicitia est amor mutuus benevolentiz, ab utroque amico cognitus et fundatus in aliqua communzcatione. Jamvero ex parte istius communicationis possunt esse : @) amicitiz vere, i. e., howeste@ aut supernaturales, que protectionem, consilia et consolationem prebent; b) amzctee false, i.e., nimis senszbiles aut vane, que a Dei servitio avertunt, animum frangunt et peccatis luxuriz exponunt; istis ergo penitus occurrere oportet ab initio; C) amicitie mixte, quatenus partim nimia sensibilitate, et partim honestate fundantur, et ideo sunt emendande.

3° In relationibus professionnalibus, accipiatur et supernaturaliter impleatur munus particulare in quo quis versatur tanquam a Deo volitum; sedulo autem inspiciatur et servetur agendi ratio honestorum ejusdem professionis.

4° In exercitio apostolatus assidue colatur vita tntertor ?, seu intima cum Christo unio : “ Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum ” 3.

PARS ALTERA.

DE TRIBUS VIIS.

  1. Prowmium ‘. Traditione constat 5 in progressu vitze spiritualis ad perfectionem tres merito distingui gra-
  • De officiis parentum, filiorum et conjugum, cf. jam dicta in Tract. de Vartts statuum obligationtbus (656-668) et Matrimonio (1347- ase) Précis, nn. 589°59 594

4S. THOM., 24 2%, q. 24, a. 9; q. 183, a. 4; A. SAUDREAU, Les degrés de la vie spirituelle, Préface; DESURMONT, Charité sacerdotale, § 138-140; cf. Préczs, pp. 397-407.

5 Idem Scriptura innuitur et ratione confirmatur; cf. Précis.

THEOL. ASCET. ET MYST. Th dus, quibus anim constituuntur in statu’ zzcipdentium, hroficientium et perfectorum, et in processu quem percurrit anima in adipiscenda perfectione tria dignosci stadia seu tres vias, scilicet purgativam, tlluminativam et unttivam que tamen nec separate sunt, nec farallele, sed sunt veluti una via tribus gradibus constans ita ut transitus ab uno ad alium nec ferceptibilis sit, nec definitivits, nec repentinus, Unde agendum est de tribus viis perfectionis, in quibus dignoscendis haud tenue pro directoribus et fidelibus erit emolumentum.

LIBER PRIMUS. DE VIA PURGATIVA, seu DE STATU INCIPIENTIUM.

  1. Incipientes in vita spirituali dicuntur qui a) habitualiter in statu gratiz versantes, etsi quandoque in peccatum mortale labuntur; b) quoddam fovent desiderium perfectionis; €) quin tamen abhorreant ab omni affectu ad venialia, qua szepius committunt; inter quos distinguuntur zznocentes, penttentes et tepidi, ac proinde alii magis, alii minus generosi.

His omnibus incumbit anime purificande cura, unde agemus de mediis purificationis, nempe : 1° de oratione,; 2° de penitentia; 3° de moriificatione,; 4° de vitiorum capitalium expugnatione, 5° de dentationum tmpugnatione.

ART. I. DE ORATIONE INCIPIENTIUM 2.

  1. Ad moderandam incipientium orationem, director eos edoceat naturam orationis in genere, ejusque efficacitatem, conditiones ac presertim necessitatem, eos in peragendis pietatis exercitiis instruat, atque imprimis in exercenda

« Vox status non significat stationem in cursu, sed modum operandi uniformem et habitualem.

2S, THOM., 22 2%, q. 83; SUAREZ, De religione, tr. IV, lib. I, De oratione; S. ALpH. DE Liguori, Du grand moyen de la priére,; P, MONSABRE, La griére,; cf. Précts, p. 414, note.

oratione mentalit, que, omnibus valde utilis, imo sacerdotibus ministeriis externis vacantibus moraliter necessaria. Pro incipientibus adzscursiva esse solet, ita ut inter varias methodos orationis quamdam fideliter in hoc statu sequi expediat.

  1. Jamvero triplici parte constant omnes methodi : preparatione, meditationts corpore et conclusione.

Preparatio, amplissime spectata, triplex dignoscitur : vemota, qua in habituali cura evitandi peccata sita est et desiderio perfectionis ; proxzma, qua jam a nocte precedente praparantur puncta meditationis que mentem dormientis et assurgentis cum congruis affectibus przeoccupent; zmmedtata, que constat quibusdam actibus ipsam meditationem praecedentibus (actus fidei de divina presentia, Domini humilis adoratio, gratize ad illud sanctum opus recte perficiendum necessariz expostulatio).

In corpore meditationis, jaxta omnes methodos dari debent actus religionis, considerationes, consclentieé examina, petitiones et propostta.

In concluszone anima gratias agit Deo et seipsam Deo offert ad virtutem colendam de qua meditationem instituit.

ART. II. DE PG@:NITENTIA INCIPIENTIUM.

  1. Penitentia in detestatione et reparatione peccati sitaest. Incipienti igitur officium incumbit meditandi motiva quibus ad detestationem 2

+S. PIERRE D’ALCANTARA, Tyraité de l'oraison; S. IGNATIUS, Lxercitia spiritualia; S. FR. DE SALES, Vie dévote, Partie I, ch. I-IX; FABER, Progres de l’dme, ch. XV; R. DE MAUMIGNY, Pratigue de l’oratson mentale, t. 1; DoM VITAL LEHODEY, Les voies de L’oraison mentale; G. LETOURNEAU, La méthode d'oratson mentale de St-Sulpice; cf. Précis, p. 427.

? De his motivis cf. jam dicta de malitia et effectibus peccati mortalis et venialis, in ¢ractatu de Peccatis, n. 149-150, 154-155.

et reparationem ! peccati incitetur, et ad exsequenda opere pcenitentiz, qualia sunt patiens ac postea hilaris mcerorum omnium acceptatio, officlorum status adimpletio in spiritu pcenitentia, jejunia et eleemosynz, voluntarie mortificationes, de quibus jam est dicendum.

ART. III. DE MORTIFICATIONE INCIPIENTIUM 2.

  1. 1° Mortificatio, cui varia dantur nomina 3, est series actuum quibus homo malas expugnat propensiones, easque voluntati et Deo subjicit, ad praecavendum peccatum, et ad acquirendam perfectionem, que, ex jam dictis de illius notione, sine abnegatione non datur.

2° [n praxt, sita est mortificatio in abstinentia ab omni delectatione illicita aut periculosa, et privatione vel moderatione delectationum licitarum, ac in concreto versatur circa corpus, sensus externos et internos, passiones et facultates superiores 4.

ART. IV, DE VITIORUM CAPITALIUM EXPUGNATIONE 5.

  1. 1° Vitia capitalia dicuntur habitus ex quibus, quasi a radice seu capite, scaturiunt pec-

« Hzec motiva ex justitia erga Deum, ex relationibus cum Christo et ex caritate erga seipsum et proximum sumuntur; ch Préczs, PP: 473-478.

2S. THoM., apud TH. DE VALLGORNERA, Mystica theol., q. 11, disp. II-I1V; SCARAMELLI, Guide ascétique, tr. I, a. 1-6; RODRI- GUEZ, Prat. de la perfection chrét., 11 Part., tr. I et Il, De la mortification, de la modestie; TRONSON, Exam. part.. CXXXIX-CLXIX; Mor Gay, tr. VII, De la mortification, etc.; cf. Précis, p. 484.

3 V. g, abalienatio, abnegatio, crucifixio, veteris hominis expolia- Os EelCaae

4 De actibus mortificationis cf. Préczs, pp. 496-505.

cata actualia, que, ex jam dictis, generatim ad septem reducuntur.

2° Jamvero variis mediis impugnari debent mali habitus; que media sunt preeter orationem : 1) Pro superbia, sui ipsius et eorum quibus gloriamur sincera cognitio; 2) Pro zuvidia, societatis spiritualis qu inter fideles viget consideratio et nobilis zemulatio; 3) Pro zra, remotio causarum et conatus ad z2quam mentem, fraterna benevolentia; 4) Pro gula, sobrietas et mortificationes in cibo et potu; 5) Pro Juxurta, firma persuasio de malitia hujus vitii et possibilitate illud eradicandi, fuga occasionum et mortificationes; 6) Pro acedia et pigritia, frequens cogitatio de necessitate strenue laborandi et conatus assidui; 7) Pro avaritia, meditatio de vanitate bonorum temporalium cum spiritualium excellentia comparata, eleemosyne.

ART. V. DE PUGNA CONTRA TENTATIONES.

  1. 1° De tentatione zz genere conferantur jam dicta in tractatu de Peccatis (n. 147-148) %.

2° In specie, exponuntur incipientes z//uszonzbus, tnconstantia, nimice activitat: (empressement) et aliquando scrupults.

a) Decipi possunt incipientes circa consolationes, que non sunt signum sanctitatis, vel circa arzdztates, que possunt esse poena vel probatio; unde monendi sunt de recto earum usu.

b) Inconstantiz occurritur ‘firma persuasione de necessaria constantia in acquirenda perfectione et praxi examinis particularis conscientiz.

c) Nimia activitas vitatur per submissionem actioni divine et jugem moderatori obedientiam.

  • Cf, etiam Précis, cum auctoribus allegatis, pp. 572-583.

d) De scrupulis jam actum est in tr. de Con- Scientia, n. 140-142.

Appendix de discretione spirituum.

  1. Discretio spirituum, in genere, est judicium quo d¢scernuntur cause tmpulsive propriarum aut alienarum affectionum, ut cognoscatur utrum a bono an a malo principio seu spiritu procedant.

Jamvero regule discretionis in hoc fundamentali nituntur principio : Bonum ex integra causa, malum ex quocumque defectu, ita ut tamen non tota damnanda sit actio quasi tota a malo spiritu procederet, quando defectus ita est ab actione separabilis ut unitatem substantialem non afficiat. Unde ut discernatur spiritus alicujus actionis, perpendende sunt varie illius rationes (objectum, finis et aliz circumstantiz).— De applicatione illius principii conferri debent varii auctores !.

LIBER SECUNDUS. DE VIA ILLUMINATIVA, seu DE STATU PROFICIENTIUM

  1. Proficientes dicuntur anime que a peccatis mortalibus abhorrentes.et affectum ad venialia exuere enitentes, edomitisque, in his quze potissima sunt, passionibus, student atque contendunt imitari Christum, lumen vite, orationi affective operam dando et virtutes christianas positive et assidue colendo : inter has distingui possunt anime devote (ames pieuses) et anime Jferventes, prout minus vel magis humilitatem et abnegationem fovent. — Agemus : 1° De oradzone affectiva; 2° De virtutum praxt; 3° De tmpugnandts hostibus rursus incurrentibus.

1S, THOM., 1 22, q. 80, a. 4;S. IGNATIUS, L’xercit, spir., Regulze aliquot, etc...; MGR CHOLLET; Discernement des esprits in Dict, de théol., t. IV, 1375-1415, ete...

ART. I. DE ORATIONE AFFECTIVA !.

  1. Proficientes exercitiis vacant spirituali-_ bus quibus incumbunt incipientes, ita ut tamen augeatur eorum numerus et diuturnitas et tota vita flat quasi continua oratio.

Attamen apud proficientes oratio, quatenus est exercitium speciale, generatim evadit snus discursiva et magis affectiva, ita ut perfectius anima Deo conjungatur et ad virtutes colendas adjuvetur, dummodo vitentur contentio, presumptio et consolationum spiritualium nimium desiderium,; cui fructuose exercendz inservire possunt variz methodi, sed presertim amor Christi ac Dei, ex quo veluti sponte frequenter oriuntur piz affectiones.

ArT. II. DE VIRTUTUM CHRISTIANARUM PRAXI 2,

  1. Ut Christo fiant conformes, virtutes christianas, sive morales, sive theologicas, assidue colere debent proficientes, praecipue cogitando de ratione agendi Christi et illius imitationi operam dando.

1574, Virtutes tum morales tum ¢heologice simul in praxim adducuntur; sed priores, utpote minus perfecte, in primo stadio vitze illuminativee preesertim sunt colendze, dum posteriores in secundo.

1° Virtutibus szoralzbus omnes nostrz facultates Deo progressive subduntur.

  1. Prudentia de omnibus recte et supernaturaliter judicat ut ea tanquam media ordinet ad finem super-
  • THOM. DE VALLGORNERA, q. II, disp. VI; RopRicuEz, P. I, Ve traité. De l'oraison; VENER. LIBERMANN, Lcvdts spirituels... De Loraison d’affection; DE MAUMIGNY, Oraison mentale, t. I, 3° P., Oraison affective; D. V. LEHODEY, Les votes de l'oraison mentale, 2° p., ch. VIII.

naturalem, ideoque nos divine sapientiz participes efficit (n. 317-319).

  1. Justitia nos inclinat ad reddendum alteri jus suum ad zequalitatem, cui annectuntur presertim ve//gi0, qua Deo debitum cultum reddimus, et odedientia qua legitimis superioribus legitime imperantibus propriam voluntatem libenter subdimus. Ita divine justitiaz conformes reddimur (nn. 352-353, 667, 676, etc.; cf. 251-263).

  2. Hortitudine ita roboramur ut ardua aggredi et sustinere non dubitemus, et ita divinze fortitudinis participes sumus (321-324).

  3. Temperantia ita refreenat appetitum sensibilium et carnalium delectationum, ut, non obstantibus voluptatibus, a bono honesto non recedamus, sed sobrietatem et castitatem strenue colamus. Quibus virtutibus Azsmzlitatem et mansuetudinem conjungimus, ut ita paulatim Deo assimilemur (325-348).

2° Virtutibus autem ¢heologicis magis directe Deo conjungimur et in eum progressive ¢ransformamur :

  1. #zde omnia divinitus revelata, propter auctoritatem Dei revelantis, firmiter credimus, et ita divini luminis aliquomodo participes efficimur.

  2. Spe Deum tanquam bonum nostrum desideramus ab eoque exspectamus supernaturalem beatitudinem et media ad eam consequendam, propter ejus bonitatem erga nos et potentiam auxiliatricem; ita jam aliquid divine beatitudinis participamus (200-210).

  3. Caritate Deum super omnia diligimus eo modo quo seipsum diligit, proximum autem propter Deum; et, quia amor amantem amato similem facit, jam aliquo sensu vero Deo similes nos reddit. Ita igitur via paratur vice unitivee (211-250).

ART. III]. DE IMPUGNANDIS HOSTIBUS RURSUS INCURRENTIBUS1.

  1. Non arma dant hostes spirituales animee que virtutes christianas colere enititur, unde rursus, licet imminuta ratione, exoriuntur vzta capitalia, et datur tepiditatis periculum.

¥ BELLECIUS, Solide virtutis impedimenta, P. I, cap. Il; Bour- DALOUE, Retraite, 3% jour, re médit., W. FABER, Le progres, ch. XXV; Précis, p. 789-798.

Vitia capitalia non aliter ac dictum est impugnari debent. TZefzdztas, dicitur animi languor atque segnities in iis que pertinent ad Dei famu-~ latum, unde /requenter admittuntur peccata ve-- nialia deltberata, status quidem maxime periculosus cui mederi oportet per confessionem et directionem, et ferventem exercitiorum spiritualium praxim et particulare examen de virtutibus et officiis status.

LIBER TERTIUS. DE VIA UNITIVA.

  1. Prenotanda?. Anima a peccatis purgata virtutibusque ornata jam cum Deo intime et habitualiter conjungitur, et ita viam ingreditur unitivam, cujus character distinctivus est vite spiritualis zmzficatco (simplification) per divinam caritem, et contemplatio, i. e., intellectus exercitatio qua, sine discursu et uno intuitu, veritatem aliquam admiratur, ita ut voluntas in affectus simplices erumpat. Contemplatio autem potest esse acguzstta seu activa?, et infusa seu passiva,

Dicemus: 1° De va unztiva simplict seu activa ; 2° De via unitiva mystica seu passiva ; 3° De phenoments mysticts extraordinarits ; 4° De questionibus controversts.

ArT. I. DE VIA UNITIVA SIMPLICI SEU DE CONTEMPLATIONE ACQUISITA.

  1. Superior hic vite status supponit animam jam sui abnegatione purgatam atque in imaginem Christi transformatam igne caritatis,

1 A, SAUDREAU, Les degrés, t. II, Vie unitive, Prologue; P. GAR- RIGOU-LAGRANGE, of. c7¢., t. I, Introduction; Précis, p. 803, 2 Cf. Précis, pp. 808-809.

licet laboret quibusdam imperfectionibus szpius occultis et fere inscienter admissis, aut etiam in quedam peccata venialia semi-indeliberata labatur. Jamvero illz animz non necessario in statu contemplationis infuse versantur, sed per tempus plus minusve longum in statu contemplationis active manent, sub influxu donorum Spiritus Sancti que prevalere incipiunt, et simplicitatis oratione frequenter utuntur; unde agemus de donis S. Spiritus et de oratione simplicttatis.

§ I. De donis Spiritus Sancti:

  1. 1° Dona Spiritus Sancti sunt habitus supernaturales quibus anime facultates disponuntur ad prompte obediendum motionibus Spiritus Sancti; unde a virtutibus differunt diverso agendi modo, nam sub eorum influxu anima “non se habet ut movens, sed magis ut mota ” 2,

2° Hz autem dispositiones, ut plene evolvantur, excolende sunt per praxim virtutum moralium, spiritus mundani impugnationem, internam recollectionem et promptam inspirationibus S. Spiritus obedientiam.

3° Septem numerantur dona Spiritus Sancti, ex quibus intellectus et sctentia connexionem habent cum fide, “mor cum spe, safientza cum caritate, consz/ium cum prudentia, pietas cum religione (justitize annexa), forditudo cum fortitudine, ¢z#zor cum temperantia; inter hzec intellectus, scientia et sapientia magis directe contemplationem sive activam, sive passivam, fovent %.

1S. Tuom., zz /// Sent., dist. XXXIV-XXXV; 12 2%, q. 68; Ia 2%, qq. 8, 9, 19, 45, 52, 121, 139; Préczs, pp. 613, cum auctoribus allegatis. >

3 De donis singulatim sumptis cf. opera jam allegata et Préczs, pp. 823-843. Fructus S. S. dicuntur quazecumque virtuosa opera in quibus homo dedectatur; beatitudines dicuntur solum #erfecta opera, quze magis attribuuntur donis quam virtutibus.

§ II. De oratione simplicitatis (simplicis intuitus).

  1. 1° In eo consistit oratio szmplicetates ut anima permaneat oculis interioribus amanter defixis in Deum vel Jesum Christum, vel aliud supernaturale objectum, in pios affectus erumpens, eisque diu insistens. In duobus actibus sita est : zztuerz et amare, ita ut nec habeatur discursus, nec multiplex affectus.

2° Ad hanc orationem vocantur qui, in Dei famulatu ferventes, jam discurrere in oratione vix possunt, ex discursu parum emolumenti accipiunt, et ad simplicem intuitum suaviter impelluntur,. i;

ArT. II. DE VIA UNITIVA MYSTICA SEU DE CONTEMPLATIONE INFUSA (PASSIVA) %

§ I. Notiones generales.

  1. 1° Natura. Definiri potest contemplatio infusa : Zutuztio s¢mplex affectuosa et diuturna Dei et rerum divinarum sub influxu donorum S. S. et gratie actualis spectalts vi cujus anima magis est passtva quam activa.

Hinc in contemplatione passiva munus principale tribuendum est Deo, qui animam ad hunc statum vocat quando et quomodo vult, agendo,-ut aiunt mystici, zz apice spiritus, in centro vel in profundo anime, ita ut in hoc centro producatur cognitio Dei quasi-experimentalis, et ineffabilis amor. Sub divino influxu, anima potius fass?vam quam activam se habet, Deum intuens per quoddam experimentum, cum angore simul et delectatione, quin describi possit ille status, cujus non necessario tS. THom., S. BONAVENTURA, H. Suso, RUYSBROECK, GERSON, S. THERESIA, S. JOANNES A CRUCE, SCARAMELLI, LALLEMANT, POULAIN, SAUDREAU, GARRIGOU-LAGRANGE, etc... Cf. Précis, pp. 866, cum locis indicatis.

habetur conscientia in principio; unde sensus przesentiz Dei non est elementum omnino essentiale contemplationis, sed elementum principale; proinde character essentialiter distinctivus contemplationis est quedam fassivitas, qua mens cognitionem et amorem a Deo accipit; quae non excludit tamen omnem activitatem : anima enim libenter a Deo heec dona accipit eisque utitur ac fruitur.

2° Effeetus contemplationis infusa in eo sunt ut major Deo prebeatur gloria et major foveatur animee sanctitas. Deus enim intimius ac efficacius in animas contemplativas agit.

3° Generatim eis tantum conceditur qui abnegatione, virtutum praxi et orationis, presertim affectivee, exercitio jam active sese Deo ferventer donaverunt. Ad hanc contemplationem Deus ipse vocat vocatione proxima et individua; cujus signa sunt tria (simul requisita) nempe moralis impossibilitas in oratione adtscurrendt, maxima aifficultas in aliquo objecto particulari contemplando, complacentia anime in Deo solo affec: tuose contemplando sine discursu.

§ II. De variis gradibus contemplationis infusee.

Chapter 22 of 23