Skip to the text

Nn. 1363–1449

  1. Regulariter non licet separationem efficere absque judicis ecclesiastici interventu aut saltem sine causa canonica (n. 1362). Illam tamen regulam prudenti cum discretione urgere expedit, presertim quando conjuges sunt bone fidei et abest scandalum. Imo qui bona fide a judice civili separati sunt, absque recursu ad Episcopum, t Codex, c. 1129. Sub nomine adulterii probabilius venit quiltbet illicitus concubitus, ut sodomia, bestialitas.

4 Quod hodie vix practicum erit, habita ratione can. 542, n, 1 et 987, 2°. Dispensatur tamen aliquando ex gravi causa.

non sunt generatim inquietandi, cum vix ullus fructus ex monitione sperari possit. — Separatione autem facta, jure divino et canonico proles semper parti fideli committi debet ut in vera religione instrui valeat *; quoad expensas, leges civiles sunt servandz2, nisi manifesto sint injuste.

III. De mutuo juvamine conjugum.

  1. Ut conjuges feliciter cohabitent, quasdam virtutes colere debent, prasertim :

a) Amorem castum, non libidinosa petulantia, sed nobili et christiana amicitia fundatum 3, et exinde alacri patientia et amicabili devotione plenum; b) fidem mutuam, non solum adulterium vitando, sed etiam quidquid merito alterius conjugis zelotypiam potest excitare, preeterea et injustas suspiciones quoad compartis fidelitatem ; @) sccuume juvamen ; vite enim domesticz operum alia viro conveniunt, alia mulieri, unde conjuges “ sibi invicem sufficiunt, dum uterque propria opera redigit in commune” 4.

Insuper :) wir presidium uxori, uxor viro obedientiam preestare tenetur. Viro enim, ut conjugalis societatis capiti, incumbit obligatio totam hanc societatem protegendi in periculis corporis et anime, in rebus temporalibus et spiritualibus. Uxor autem viro obedire debet in omnibus quz legitime przescribuntur, in morem non ancille, sed socie, ut scilicet obedientize przestitee nec honestas nec dignitas absit 5.

ART. II. DE MATRIMONIO UT SACRAMENTO.

  1. Preenotanda. a) Jam matrimonii contractus de se, etiam inter conjuges non baptizatos, aliquid sacri et religiosi habet; insuper inter baptizatos veri sacramenti® indolem pre se fert et quidem ita inditam ut nullus dari possit matri-

« “ Tnstituta separatione, filii educandi sunt penes conjugem innocentem, et si alter conjugum sit acatholicus, penes conjugem catholicum, nisi in utroque casu Ordinarius pro ipsorum filiorum bono, salva semper eorumdem catholica educatione, aliud decreverit ”. Codex, Cc, 1132.

monii validus contractus quin sit eodem tempore sacramentum*. Unde, quoad christianos, soli Ecclesiz inest potestas statuendi jure proprio leges ad matrimonii vinculum spectantes, Status autem civilis leges ferre nequit nisi circa effectus mere civiles et separabiles 2.

b) Ut cetera sacramenta nove Legis, Matrimonii sacramentum tribus perficitur, rebus tanquam materia, verbis tanquam forma, et persona ministri. — Materia remota sacramenti Matrimonii est jus in corpora in ordine ad procreationem prolis; materia autem proxima est consensus quatenus est traditio hujusce juris. Forma est idem consensus quatenus est acceptatio mutua ejusdem juris. — Ministri hujus sacramenti sunt ipsi contrahentes : illi enim conficiunt sacramentum qui conficiunt contractum ipsi sacramento identicum. Unde christiani qui volunt nubere, eo ipso sufficienter habent intentionem conferendi et suscipiendi sacramentum Matrimonii.

Quibus przenotatis, dicemus : 1° de prevzzs ad celebrationem sacramenti Matrimonii; 2° de ipsa celebratione.

§ I. De previis ad celebrationem matrimonii.

Agemus : 1° de promisstone matrimonti, que aliquando, quamvis: non necesSario, nuptiis premittitur; 2° de examine sponsorum, quo pastor inquirit num sint ad matrimonium habiles; 3° de Jannorum proclamatione que regulariter matrimo-

? Codex, c. 1016, Tales sunt : ‘‘ Quantitas dotis, jura successionis conjugum erga parentes sive quoad nobilitatem sive quoad bona, item successionis conjugum reciproce, vel filiorum ipsorum quoad bona aut nobilitatem ", CARD. GASPARRI, Tyact. canon. de Matrim., ND. 278.

nium pracedere debet ; 4° de consensu parentum; 5° de dispositionibus ad dignam receptionem sacramenti necessariis.

I, De promissione matrimontz.

Ante promulgationem Codic?’s agnoscebatur tantum in jure ecclesiastico promissio dz/ateralis seu sponsalitia, Ex Codice* autem agnoscitur promissio sive uzzlateralts sive bilateralts, et utrique idem valor canonicus tribuitur, dummodo ezdem formalitates in utroque casu impleantur.

  1. A) Notio. Promissio matrimonii est promtissio interna, libera et exterius mantfestata, gua una pars erga alteram vel utraque pars erga invicem se obligant ex justitia ad matrimonium futurum inter se contrahendum.

Dicitur : a) promissio zzterna : unde mere externa simulatio, sive seria sive jocosa, non sufficit; attamen in foro externo, promissio przesumitur ex animo facta, nisi fictio evidenter probetur; insuper ficte promittens reparare tenetur damnum alteri illatum; b) “era, facta scilicet non tantum cum advertentia et deliberatione que ad peccatum mortale sufficerent, sed etiam cum spontaneitate plena, immuni ab errore substantiali, a metu gravi2; €) exterzus manifestata, et quidem scripto. Inde enim ab anno 1908, juxta decretum Ve temere, et ab anno 1918, juxta Codzcem, ee tantum matrimoniales promissiones inter catholicos habentur valde 3 et canonicos sortiuntur effectus, que contracte fuerint per scrzp-

3 ‘‘ Matrimonii promissio sive unilateralis, sive bilateralis seu sponsalitia, irrita est p70 wtrogue foro, nisi facta fuerit per scripturam subsignatam a partibuset vel a parocho aut loci Ordinario, vel a duobus saltem testibus”. Codex, c. 1017. — Ante Codzc7zs promulgationem quidam dubitabant num promissiones non scriptee essent invalidee etiam in foro znzerno,; ex Codice res certa evasit.

turam subsignatam a partibus et vel a parocho aut Ordinario loci infra cujus limites fit contractus, vel saltem a duobus testibus, cum mentione diei, mensis et anni. Quod si utraque vel alterutra pars scribere nesciat, id in ipsa scriptura ad-- notetur; et alius testis addatur, qui, cum parocho aut loci Ordinario, vel duobus testibus, de quibus supra, scripturam subsignet. — Que dispositiones respiciunt sola sponsalia a Dominica Resurrectionis anni 1908 celebrata, nec habent vim retroactivam.

  1. B) De promissionibus sub conditione initis. a) Certo non valent si cum impedimento indispensabili contrahuntur. b) Certo valent si cum impedimento temporario, quod sine dispensatione vel ex seipso vel voluntate contrahentium cessabit. @) Probabilius valent sub hac conditione inita : “ Sz Superior dispensaverit” ; attamen propter dubium, urgeri nequit obligatio promissis standi. qd) Si autem ineantur sponsalia sub pana, juste resiliens ad poenam solvendam certo non tenetur, resiliens autem injuste item probabilius non tenetur. A*quum est arrhas et munera retineri aut resumi a parte fideli.

  2. C) Promissionum matrimonialium effectus. Sponsalia inducunt obligationem a) nubendi tempore quod preefinivit ipsa conventio, vel mos regionis, vel. judex ecclesiasticus, et consequenter exspectandi conditionis honestz ac legitimae eventum; b) ea omittendi que futurum matrimonium impedire possunt, preesertim commercium carnale cum tertia persona, cum sponsalia dent jus initiale ad corpus alterius.

  3. D) Promissionum matrimonialium dissolutio. Sponsalia et simplices promissiones dissolvuntur :

a) Per mortem, sicut matrimonium ; b) per mutuum et liberum sponsorum consensum; ©) per violationem fidet sponsalitig, sed ad nutum partis innocentis : violatur autem fides sponsalitia per fornicationem et impudicitias graves, quibus eequiparantur apostasia et hzeresis; d) per electionem status perfectiorts, ubi valde probabiliter intelligitur, saltem pro foro interno, votum simplex perpetuz castitatis in szeculo : excipitur tamen casus quo sponsus sponsee damnum intulerit quod solo matrimonio reparari potest; €) Aer notabilem mutationem supervenientem, vel antecedentem non cognitam : hac autem mutatio, que occurrere potest in bonis corporis, fortunze, animi aut in externis circumstantiis, notabilis zestimatur quando sponsalia prohibuisset, si ab initio fuisset cognita, aut infaustum redderet matrimonium; f) per zapossibilitatem matrimonium tneundi, ratione scilicet impedimenti sive dirimentis, sive prohibentis, (quo tamen casu posset esse obligatio dispensationem petendi ad damnum resarciendum).

  1. E) In praxi hec sunt notanda quoad sponsalium dissolutionem : a) si causa dissolutionis sit certa et evidens, pars lesa nova sponsalia vel matrimonium inire potest cum tertia persona, nisi obstet scandalum, aut statutum dicecesanum, aut impedimentum; b) in casu dudzz, ad Episcopum recurrendum est; @) qui autem szve justa causa a sponsalibus resilit aut sua culpa resiliendi causam prebet, tenetur reparare damnum exinde alteri allatum; sed “non datur actio (apud judicem ecclesiasticum) ad petendam matrimonii celebrationem; datur tamen ad_ reparationem damnorum, si que debeatur” *. Hzec autem non suspendit matrimonii celebrationem.

Insuper pastores et confessarii curare debent ne v7sz¢ationes sponsorum et adamantium fiant proxima occasio peccati. Ad hoc parentibus et preesertim matribus inculcent gravem obligationem vigilis custodiz et cautele; sponsos autem paterne inducant ad frequentem sacramentorum receptionem. Avertant etiam a sponsalibus et matrimonio eos qui, pree defectu nunc occulto sed postea

® Codex, Cc. 1017. ‘ manifestando, consortium vite haberent noxium, probrosum, jurgiis frequentibus commotum.

N. B. — Usque ad Pentecosten 1918 promissiones sfovsalitie inducebant duplex impedimentum : frohibens scilicet cum qualibet alia persona, et d@rzimens honestatis publicze : utrumque aboletum est.

Il. De examine sponsorum.

  1. A) Hujus investigationis obligatio constat ex Rituali1, ex Codzczs c. 1020; et, ex munere parochis incumbente, pro viribus curandi ut sacramentum Matrimonii non solum valide, sed etiam licite ac digne administretur.

  2. B) Objectum examinis triplex est : a) “Tum sponsum tum sponsam etiam seorsum et caute interroget (parochus) num aliquo detineantur impedimento”, presertim de statu libero sponsorum. Non amplius prescribitur stricta canonica investigatio de statu libero, sed sufficienter providetur per Japtesmz testimonium. Nisi baptismus collatus fuerit in ipso suo territorio, parochus exigat baptismi testimonium ab utraque parte (c. 1021), et cum aliunde in ipso baptismorum libro relata sit mentio matrimonii jam contracti, si forte fuerit initum, hec mentio in testimonio baptismi inscribetur 2.

b) “ Interroget an consensum libere, praesertim mulier, przestent ”.

c) “ An in doctrina christiana sufficienter instructi sint, nisi ob personarum qualitatem hec ultima interrogatio inutilis appareat”.

t De Sacram. Matrim. n. 1. Hance obligationem pressius determinavit instr. C. de Sacr., Sacrosanctum, 29 jun. 1941.

? Codex, c. 1021, § 1. — In § 2 additur : ‘‘ Catholici qui sacramentum Confirmationis nondum receperunt, illud, antequam ad matrimonium admittantur, recipiant, siid possint sine gravi incommodo”, Discrete igitur hoc suadendum est.

Unde parochus curabit ut sponsi sufficienter sciant Symbolum Apostolorum, preecepta Decalogi et Ecclesia, orationem Dominicam et Salutationem Angelicam, actus fidei, spei, caritatis et contritionis, ea que Sacramenta respiciunt, ac deinde officia propria-status matrimonialis.

Addit Codex, c. 1019, § 2: “In periculo mortis, si alia probationes haberi nequeant, sufficit, nisi contraria adsint indicia, affirmatio jurata contrahentium, se baptizatos fuisse et nullo detineri impedimento ”.

III. De bannis, seu proclamationtbus matrimonit.

  1. A) Notio. Banna matrimonialia sunt publice promulgationes, que futuro matrimonio premittuntur, eo preesertim fine ut tmpedimenta, St que sint, detegantur.

  2. B) Obligatio. Tres autem promulgationes requiruntur Juxta 77zdentenum et Codicem'. Quz lex regulariter sub gravi obligat, ita ut probabilius 2 omissio duarum publicationum sit mortale peccatum. Banna autem promulgari debent “a proprio contrahentium parocho ”, id est ab omnibus propriis parochis, si plures sunt, utriusque sponsi, in ecclesia parochiali vel alia locum tenente ecclesiz parochialis, tribus continuis 3 diebus dominicis aliisque festis de precepto, inter missarum solemnia, aut inter alia divina officia ad que populus frequens accedat. Episcopi autem est magis determinare que sunt servanda quoad bannorum publicationem : unde sedulo servanda sunt Statuta diewcesana et Ordinarii preescripta; imo, si dubia oriuntur de his omnibus, consulatur Episcopus 4.

t Codex, c. 1024. — ? S, ALPHONSUS, lib. VI, n. 9go. 3 Codex, c. 1023, 1024. — 4 Hee disciplina semper viget, ut apparet ex can. 1023, 1025, 1026, etc., Codzczs.

664 ” CAPUT TEXITE

Ita “potest loci Ordinarius pro suo territorio publicationibus substituere publicam, ad valvas ecclesiz paroecialis aliusve ecclesize, affixionem nominum contrahentium per spatium saltem octo dierum, ita tamen ut, hoc spatio, duo dies festi de preecepto comprehendantur”. (Codex, €. 1025).

Peractis autem publicationibus, “ parochus matrimonio ne assistat, antequam omnia documenta necessaria receperit, et preterea, nisi rationabilis causa aliud postulet, tres dies decurrerint ab ultima publicatione”.

  1. C) Dispensatio a bannis. Non solum S. Pontifex, sed etiam Ordinarius loci 1 potestatem habet a bannis dispensandi justa de causa, v. g., si ex proclamationibus matrimonium malitiose impediretur vel oriretur infamia. Ordinarius potest etiam, ad suspicionem impedimenti removendam, preescribere publicationem in locis ubi nupturientes antea commorati sunt per sex menses post adeptam pubertatem, vel alias probationes prescribere. (Codex, c. 1023). Parochi autem, urgente necessitate, si impossibilis sit recursus ad Episcopum, dispensationem preesumere possunt, ea conditione ut postea Episcopum moneant. Quando nupturientes diversze sunt dicecesis, exquiritur Episcopi dispensatio, in cujus dicecesi matrimonium celebratur; quod si matrimonium extra proprias ineatur diceceses, quilibet Ordinarius proprius dispensare potest. (Codex, c. 1028).

  2. D) Obligatio revelandi impedimenta. Ex caritate et religione, insuper ex lege positiva Ecclesia ?, adest obligatio revelandi impedimenta.

Unde quicumque certo sciens aliquod esse impedimentum dirimens aut prohibens inter nupturientes, sub gravi illud revelare tenetur nisi legitima causa excuset. Legitima autem causa estimatur : &) grave damnum aut periculum gravis damni sive revelantis, sive tertize persone,

a cum lex non obliget cum tanto incommodo; b) inutilitas denuntiationis ; €) secretum sacramentale, aut illud quod alicui committitur ratione officii publici, v. gr., parocho, medico, obstetrici, advocato; nam bonum publicum postulat ut tale secretum omnino servetur (n. 421); et, juxta quosdam, quod committitur ratione boni privati. Quodeae aliud secretum non dispensat ab obligatione denuntland1. f

  1. E) Parochi officia. Parochus, denuntiationem recipiens, debet : a) testimonii valorem expendere; b) in casu impedimenti certi et indispensabilis, sponsos monere de impossibilitate nuptias celebrandi; in casu impedimenti certi et dispensabilis, “si impedimentum sit occultum, publicationes peraget vel absolvat, et rem referat, reticens nomina, ad loci Ordinarium vel ad Sacram Penitentiariam, si sit publicum et detegatur ante inceptas publicationes, parochus ulterius non procedat, donec impedimentum removeatur..., si detegatur post primam aut secundam publicationem, parochus publicationes perficiat, et rem ad Ordinarium deferat” +.

c) Si adest dubium de existentia alicujus impedimenti, parochus rem accurate investiget, interrogando sub juramento duos saltem testes fide dignos dummodo ne agatur de impedimento ex cujus notitia infamia partibus oriatur, et, si necesse fuerit, ipsas quoque partes ; si dubium supersit, matrimonio ne assistat inconsulto Ordinario ?.

d) “Si intra sex menses matrimonium contractum non fuerit, publicationes repetantur, nisi aliud loci Ordinario videatur”. (Codex, c. 1030).

  1. F) De matrimoniis seeretis et morganaticis. Aliquando expedit, propter gravissimas rationes et consulto Episcopo 3, ut matrimonia secreto celebrentur sine proclamationibus, ea lege ut non divulgentur sine gravi causa 4; que vocantur matrimonia comscienti@. Tunc a t Codex, c. 1031. — ? Codex, c. 1031. — 3 Codex, c. 1104.

4‘ Permissio celebrationis matrimonii conscientize secumfert promissionem et gravem obligationem secvetz servandi ex parte sacerdotis assistentis, testium, Ordinarii ejusque successorum, et etiant

666 CABRWHOSK BIL.

parocho notantur locus, tempus et testes in scripto quod est transcribendum in libro ad hoc in episcopali Cancellaria sigillis obsignando et caute custodiendo*; preeterea sedulo denuntianda est eidem Episcopo suscepta proles,, ut in altero libro secreto describatur et sic de legitimitate authentice constare possit.

Matrimonium sorganaticum contrahitur inter virum ex preenobili quadam aut regia stirpe ortum ac mulierem humilioris conditionis, ea lege ut mulier ejusque filli neque nomen neque hereditatem viri assumant, sed ea solum qu. necessaria sunt ad honestam sustentationem sibi vindicare possint. Quandoque fit secreto, ad modum matrimonii conscientize, quandoque vero cum solemnitate et publicitate.

IV. De consensu parentum.

  1. 1° Certum est consensum parentum oz requirt ad validitatem sacramentz matrimonii : quod declaravit 77zdentinum 2, et est conformius potestati quam filiifamilias, etiam minores, habent in proprium corpus in ordine ad matrimonium.

2° Quoad liceitatem vero :

a) Per se, quando scilicet non excusat gravis ac justa causa, contra reverentiam filialem ac prudentiam graviter peccant filii minores qui sponsalia vel matrimonium contrahunt omnino inconsultis parentibus.

b) Per se filii non stricte tenentur parentibus obedire in ordine ad matrimonium, nam in omnibus quz ad electionem status pertinent, sunt sui alterius conjugis, altero non consentiente divulgationi". Codex, Cc. ILO5,

‘‘Hujus (tamen) promissionis obligatio ex parte Ordinarii non extenditur ad casum quo vel aliquod scandalum aut gravis erga matrimonii sanctitatem injuria ex secreti observantia immineat, vel parentes non curent filios ex tali matrimonio susceptos baptizari aut eos baptizandos curent falsis expressis nominibus, quin interim Ordinario intra triginta dies notitiam prolis susceptee et baptizatee cum sincera indicatione parentum preebeant, vel christianam filiorum educationem negligant”. (Codex, c. 1106).

2 Sess. XXIV, de Reform, Matrim., cap. I.

juris; per accidens tenentur obedire, quando scilicet suo preecepto parentes adimpletionem urgent precepti naturalis, v. g., officium parentibus assistendi, aut vitandi consortium viri moribus perditi.

Que sic auctoritative contrahuntur in Codice - “ Parochus graviter filiosfamilias minores hortecur ne nuptias ineant, insciis aut rationabiliter invitis parentibus; quod si abnuerint, eorum matrimonio ne assistat, nisi consulto prius loci Ordinario ” 1.

c) Parentes per se graviter peccant quando absolute consensum negant filiis congruum matrimonium inire cupientibus : sic enim filios periculo turpiter peccandi exponunt. Attamen quidam, ob legem civilem, in bona fide versantur, et in ea relinqui possunt, si prudenter timetur ne monenti sacerdoti resistant.

V. De disposttionibus ad licitam matrimoni vecepltionem.

  1. Preter sczentiam competentem (n. 1372), tres dispositiones preesertim requiruntur :

1° Recta intentio : sponsi scilicet eam intentionem in contrahendo sibi proponere debent quam Deus ipse habuit matrimonium instituendo; 2° prudentia in conjuge seltgendo : attendendum est ad stirpem, ztatem, educationem, conditionem, indolem, dotes intellectuales, morales, et religiosas, mutuam dilectionem ; 3° status grati@ et in quibusdam dicecesibus cozfessio. Legimus enim in Codice : “ Ne omittat parochus, secundum diversam personarum conditionem, sponsos docere sanctitatem Sacramenti Matrimonii, mutuas conjugum obligationes et obligationes parentum erga prolem ; eosdemque vehementer adhortetur ut ante matrimonii celebrationem sua peccata diligenter confiteantur, et sanctissimam Eucharistiam pie recipiant ” *.

Non peccat tamen sponsus vel sponsa matrimonium iniens cum consorte quem certo novit esse in statu peccati mortalis, dummodo nuptize omitti non possint absque gravi incommodo, quod vix unquam deerit. Nec peccat parochus assistens matrimonio peccatorum occultorum, cum aliunde sacramenta denegari nequeant occultis peccatoribus publice petentibus. Idem dicendum de assistentia matrimonio peccatorum publicorum quando majora damna timentur, v. g., ne in concubinatu vivant.

§ II. De celebratione matrimonii.

  1. Dicendum est guomodo, quando, ubi sit celebrandum matrimonium.

1° Quomodo? Neque vi neque metu gravi constrictus 1 (que conditio etiam ad valdztatem requiritur) sacerdos ante altare requirit excipitque contrahentium consensum, et postea dicit : “ Ego conjungo vos in matrimonium in nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti ”; vel alia verba juxta receptum uniuscujusque provincie ritum 2, Postea benedicitur annulus quem de manu sacerdotis accipit sponsus et imponit digito annulari sinistree manus sponse. His expletis ceremoniis quarum omissio, saltem integra, esset peccatum mortale, celebratur missa intra quam datur benedictio nuptialis. Probabilius missa cum benedictione nuptiali non precipitur sub mortali 3.

2° Quando? Jure communi, matrimonium quovis tempore valide et licite contrahi potest ‘+; at solemmnzs nuptiarum benedictio vetatur a prima dominica Adventus usque ad diem Nativitatis Domini inclusive, et a feria IV Cinerum usque ad dominicam Paschzeinclusive. ‘ Ordinarii tamen locorum possunt, salvis legibus liturgicis, etiam preedictis temporibus (benedictionem nuptialem) permittere ex justa causa, monitis sponsis ut a nimia pompa abstineant ” 5.

  • Codex, c. 1095: ‘‘ Parochus et loci Ordinarius valide matrimonio assistant... dummodo neque vi neque metu graviconstricti requirant excipiantque contrahentium consensum ”’,

2 Rituale,

° Ubi? ‘“ Matrimonium inter Catholicos celebretur in ecclesia pareciali, in alia autem ecclesia vel oratorio sive publico sive semipublico nonnisi de licentia Ordinarii loci vel parochi celebrari poterit. Matrimonium in edibus privatis celebrari Ordinarii locorum in extraordinario tantum aliquo casu et accedente semper justa ac rationabili causa permittere possunt; sed in ecclesiis vel oratoriis sive Seminarii sive réligiosarum, Ordinarii id ne permittant, nisi urgente necessitate, ac opportunis adhibitis cautelis. Matrimonia vero inter partem catholicam et partem acatholicam extra ecclesiam celebrentur ; quod si Ordinarius prudenter judicet id servari non posse quin graviora oriantur mala, prudenti ejus arbitrio committitur hac super re dispensare (exclusa semper celebratione Missz)” *.

WV. B.“ Celebrato matrimonio, parochus vel qui ejus vices gerit, quamprimum describat in libro matrimoniorum nomina conjugum ac testium, locum et diem celebrati matrimonii atque alia secundum modum in libris ritualibus et a proprio Ordinario preescriptum; idque, licet alius sacerdos vel a se vel ab Ordinario delegatus matrimonio adstiterit. Preeterea, parochus in libro quoque baptizatorum adnotet conjugem tali die in sua parcecia matrimonium contraxisse. Quod si conjux alibi baptizatus fuerit, matrimonil parochus notitiam initi contractus ad parochum baptismi sive per se sive per Curiam episcopalem transmittat, ut matrimonium in baptizatorum lbrum referatur ” ?,

ArT, III. DE IMPEDIMENTIS ET VITUS MATRIMONII 3. |

  1. Impedimentum Matrimonii in genere est zd omne quod previe obstat ne matrimonium lictte aut valide contrahatur. Preterea sunt quidam defectus, in ipso matrimonii actu, contractum vittantes : defectus scilicet tum consensus, tum Jorme necessarto adhibende.

Unde dicendum est sive de zimpedimentzs, sive de vzézzs matrimonii.

t Codex, c. L109. — ? Codex, c. 1103. 3Cfr. P. FOURNERET, Le Mariage chrétien, 1919, Pp. 175 Sq.; Ami du Clergé, 8 Mai 1919, 15 Mai, etc.; H. A. AYRINHAC, Marriage

Duplicis sunt generis impedimenta : a) prohzbentia seu tmpedientia, que continent gravem prohibitionem contrahendi matrimonium, sed ejus validitati non obstant; b) dzvzmentza, seu zrrttantia, que graviter prohibent matrimonium contrahendum et impediunt quominus valide contrahatur?.

“ Quamquam impedimentum ex una tantum parte se habet, matrimonium tamen reddit aut illicitum aut invalidum ” 2.

Ex Codice, c. 1038, soli supremze auctoritati ecclesiasticee, nempe R. Pontifici et Concilio generali, competit impedimenta impedientia vel dirimentia pro baptizatis constituere; et ex can. 1041, consuetudo novum impedimentum inducere aut existens abrogare nequit.

Dicemus itaque : $I. De tmpedimentis prohibentibus, S Il. De ¢mpedimentis dirimentibus ;

errore vi et metu ;

IV. De vitits forme, seu de clandestinitate.

Ill. De wttizs consensus {

§ I. De impedimentis prohibentibus.

Jure antiquo plura erant hujusmodi impedimenta, que jam inoleverunt. Tria hodie sunt, preter Ecclesiae vetitum : votum, mixta religio et cognatio legalts.

I. De vettto. Eccleste.

  1. Ecclesie vetitum, quod xon proprie inter impedimenta recensetur, est prohibitio, a Summo Pontifice vel Episcopo facta, aliquod determinatum matrimonium contrahendi, ob gravem causam : “ Ordinarii locorum omnibus in suo territorio actu commorantibus et suis subditis etiam extra fines sui territorii vetare possunt matrimonia in casu particulari, sed ad tempus tantum, justa de causa e€aque perdurante. Vetito clausulam irritantem una Sedes Apostolica addere potest ” 3,

Causze hujusmodi vetiti sunt tres praesertim : a) fundata suspicio latentis impedimenti; b) timor ne jus tertii ledatur; v. g., pendente lite de valore prioris matrimonii; ¢) scandalum vel aliud grave damnum vitandum. Graviter peccat qui contra tale vetitum matrimonium contrahit, nisi constet levem esse causam aut non amplius subsistentem.

Parochus, cum jurisdictione careat in foro externo, proprie non potest vetitum opponere, sed, gravi de causa, assistentiam suam denegare matrimonio.

Il. De zupedimento prohibente voti.

  1. 1° Quintuplex votum matrimonium reddit illicitum, votum scilicet s¢mplex : a) perpetue seu perfecteé castitatis, quod consistit in promissione Deo facta perpetuo abstinendi ab omni venerea delectatione sive externa sive interna; b) zon nubendt, seu celibatus, directe consistens in promissione non contrahendi matrimonium ; C) vzrginztatzs quod, presse sumptum, consistit in promissione abstinendi ab illo primo opere carnali quo virginitas amittitur; sed in praxi qui virginitatem vovet, communiter aut castitatem aut ccelibatum intendit : unde ejus intentio sedulo scrutanda est; A) suscipiend: ordines sacros; e) amplectendi statum religiosum ?.

  2. 2° Qui talia vota emiserunt graviter peccant ineundo matrimonium, cum eo ipso suum votum violent aut sese exponant periculo proximo illud violandi. — Inito autem matrimonio, non potest absque peccato debitum petere qui cum voto castitatis nupsit, item qui nupsit cum voto virginitatis quamdiu carnis integritatem servavit; nec petere nec reddere debitum potest qui cum voto suscipiendi ordines nupsit, si compars, hoc de voto certior facta consentiat ut vovens, positis ponendis, ordines suscipiat; - qui autem emiserit votum ingrediendi religio-_ nem, graviter peccat matrimonium ineundo et prima vice petendo debitum, sed, semel consum- — mato matrimonio, licite reddit ac petit debitum; qui emisit votum ccelibatus, inito matrimonio, illud consummare potest. — Soluto autem matrimonio, reviviscunt heec vota, preeter votum virginitatis.

  3. 3° Plerumque expedit dispensationem ab his votis exquirere ante matrimonil consummationem, 1mo ante matrimonium ipsum. Hujusmodi autem relaxatio conceditur aliquando a Papa, aliquando ab Ordinario, ut dicetur infra.

Ill. De cmpedimento mixte religionis.

  1. 1° Notio et ratio hujus prohibitionis. Impedimentum mixte religionis exzstz¢ center duos baptizatos, quorum unus est catholicus, alter heretice aut schismatice secte adscriptus *.

  2. Ab hujusmodi connubiis Ecclesia “horret”, “tum ob flagitiosam in divinis rebus communionem, tum ob impendens catholico conjugi perversionis periculum, pravamque sobolis institutionem ” 2, tum ob discordiz occasionem proximam, tum ob indifferentismi fomentum 3.

  3. Unde graviter peccant catholici qui, absque dispensatione, matrimonium ineunt cum hereticis. Quod verum est, etiamsi in casu periculum perversionis absit ; nam alia sunt pericula,

et insuper, etiam cessante pracepto naturali, remanet preeceptum positivum Ecclesiz in presumptione periculi fundatum (n. 96). — Graviter etiam peccarent parochi qui aliquo ritu vel sua mera presentia hujusmodi sacrilegum connubium confirmarent*, Attamen parochi assistentia a S. Sede toleratur quoties matrimonium mixtum sine graviori damno impediri nequit; sed in his casibus, ad Episcopum recurratur.

  1. 2° Officia parochi quoad mixta matrimonia. A) Parochi totis viribus conari debent ne hujusmodt connubta ineantur 2,

Ad hunc finem assequendum maxime conducit ; a) frequens fidelium instructio: b) parochorum conspiratio in deterrendo juniores a nimia Protestantium frequentatione, in preebendo catholicze juventuti occasiones simul conveniendi et honestze recreationi vacandi; @) examen accuratum de canonicis et gravibus causis.

B) Post celebratas mixtas nuptias ex \egitima dispensatione, parochi gravi conscientize onere se obligari sciant invigilandi ut promissze a conjugibus conditiones observentur et effectum sortiantur 3.

  1. 3° Conditiones dispensationis. Non conceditur nisi : @) cause juste ac graves, etiam boni privati, in parte catholica urgeant; b) caufiones preestentur (regulariter in scriptis) : 1° ab utrogue conjuge, de universa prole catholice tantum educanda; 2° ab acatholico conjuge, de amovendo a conjuge catholico perversionis periculo ; ¢) certitudo moralis habeatur de cautionum implemento 4.

t Decret. S. C. Concéliz, apud GASPARRI, n. 446.

4 Codex, c. 1061. — Juxta Decretum Sti Officii, 14 jan. 1932, dispensatio nunquam concedatur, ‘‘ nisi przestitis antea a nupturientibus cautionibus, quarum fidelem executionem, etiam vi legum civilium, quibus alteruter subjectus sit, vigentium in loco actualis vel (si forte alio discessuri preevideantur) futuree eorum commorationis, nemo przepedire valeat; secus ipsa dispensatio sit prorsus nulla et invalida ".

B) In matrimoniis mixtis interrogationes de consensu fieri debent. “ Sed omnes sacri ritus prohibentur,; quod si ex hac prohibitione graviora mala prevideantur, Ordinarius potest aliquam ex consuetis ceremoniis, exclusa semper Missz celebratione, permittere” !.

Conjuges nequeunt nec ante neque post matrimonium coram parocho initum, adire ministrum acatholicum, nisi hic agat partes magistratus civilis. “Si parochus certe noverit sponsos hane legem violaturos esse vel jam violasse, eorum matrimonio ne assistat, nisi ex gravissimis causis, remoto scandalo et consulto prius Ordinario *. Non improbatur tamen quod, lege civili jubente, conjuges se sistant coram ministro acatholico, officialis civilis tan- ‘um munere fungente, idque ad actum civilem duntaxat explendum, effectuum civilium gratia” 3; — Pars catholica quze matrimonium init coram acatholico ministro, uti sacris addicto, eo ipso incurrit excommunicationem Ordinario reservatam 4,

NV. B. — “ Absterreantur quoque fideles a matrimonio contrahendo cum iis gud noforie aut catholicam fidem abjecerunt, etsi ad sectam acatholicam non transierint, aut societatibus ab Ecclesia damnatis adscripti sunt. Parochus preedictis nuptiis ne assistat nisi consulto Ordinario, qui, inspectis omnibus rei adjunctis, ei permittere poterit ut matrimonio intersit, dummodo urgeat gravis causa et pro suo prudenti arbitrio Ordinarius judicet satis cautum esse catholicze educationi universe: prolis et remotioni periculi perversionis alterius conjugis ” 5.

“Si publicus peccator aut censura notorie innodatus prius ad sacramentalem confessionem accedere aut cum Kcclesia reconciliari recusaverit, parochus ejus matrimo- nio ne assistat, nisi gravis urgeat causa, de qua, si fieri possit, consulat Ordinarium ” °.,

IV. De tmpedimento cognationis Legalis.

  1. “In iis regionibus ubi lege civili legalis cognatio, ex adoptione orta, nuptias reddit 2//zcz-

2 Codex, c. 1063, § 2. — 3 Jdid., § 3. 4" Codex, 'C.. 2319) St, Ih fas, jure quoque canonico, matrimonium 7d/zcztum est” },

_Unde sedulo notandum est legali cognatione matrimonium reddi z//c¢tum tantum aut tllicttum simul et invalidum, prout lex civilis prohibet tantum aut etiam irritat hujusmodi connubium (infra, 1435) 2.

§ II. De impedimentis dirimentibus.

N. B. — Hic opere pretium est animadvertere, quoad heec impedimenta, accurate, distinguendum esse inter jus antiquum et jus novum quod die Pentecostes 1918 vigere inceepit; nam validitas matrimoniorum ante hanc diem celebratorum ex jure azzzguo dignoscenda erit, postea vero ex Codice. Idcirco discrimina inter utrumque jus exponemus ubi de singulis impedimentis.

  1. Principia generalia. A) Impedimenta dirimentia sunt vel 7urcs divine naturals (impotentia et consanguinitas in primo gradu line recte); aut azvznz positeve (ligamen), vel juris ecclestastict, ut ordo, votum, etc. Impedimenta juris divini ligant omnes homines, etiam hereticos et infideles. Impedimentis juris ecclesiastici, que hodie statui possunt tantum a S. Pontifice vel a Concilio generali 3, vegu/ariter subjiciuntur etiam heeretici, schismatici et apostate. Ab irnpedimentis autem incurrendis non excusat ignorantia etiam invincibilis, quia leges irritantes afficiunt etiam ignorantes 4, neque excusant vegalariter § grave damnum contrahentium vel impossibilitas dispensationem obtinendi in casu parti-

2 In Gallia autem lex civilis ¢antum prohibet heec matrimonia : ‘Le mariage est prohzbé - entre l’adoptant, l'adopté et ses descendants; entre les enfants adoptifs du méme individu; entre l’adopté et les enfants, soit légitimes, soit naturels, qui pourraient survenir a l'adoptant; entre l’adopté et le conjoint de l’adoptant; et réciproquement entre l’adoptant et le conjoint de l’'adopté”. (Code czvit, a. 348.)

$ Dicitur vegulariter, quia in casu quo omnino deberet aliquis matrimonio privari, impedimentum juris ecclesiastici cessat, culari, nam leges irritantes, que propter bonum publicum feruntur, non cessant propter aliquod bonum privatum.

  1. B) Hic queri potest num liceat contrahere cum zmpedimento dubio, Resp. a) In dubio juris licet pro quocumque impedimento, quia lex vere dubia non obligat *.

b) In dubio /actz, non licet, si agitur de impedimento juris naturalis aut divini, excepto tamen casu impedimenti quod ome matrimonium absolute excluderet : prevalet enim nativum jus quod habet unusquisque ad matrimonium, salvo jure tertii; unde in dubio de impotentia, contrahere licet (n. 1404, b), non vero in dubio de morte conjugis ; — licet, si agitur de impedimento juris ecclesiastici in quo solet S. Sedes dispensare, sed cum dispensatione Ordinarii ad cautelam, nam non constat in hoc casu Ecclesiam velle dispensationem supplere;licet autem etiam sine previa dispensatione quando necessitas urget, v. g., ad vitandum infamiam.

1395.C) Undecim in Codce recensentur impedimenita dirimentia, que in duas classes logice distribui possunt : 1°impedimenta que hadbilitatem contrahentium afficiunt absolute ; ztas, impotentia 2, ligamen, votum et ordo; 2° relative : cognatio, affinitas, honestas publica, cultus disparitas, raptus et crimen. De quibus nunc sigillatim.

  1. Ex Codice, irritum est matrimonium ante annum quartum decimum completum pro feminis, anteannum decimum sextum completum pro masculis 3,
  • Codex, c. 15. —? Impotentia potest esse velativa tantum. 3 Codex, c, 1067, ubi additur ; ‘‘ Licet matrimonium post preedic-

Lex vetus addebat : nisi malitia (id est preematura habilitas corporis et mentis) suppleat etatem. Nam ideo matrimonium juniorum erat invalidum quia preesumebantur inhabiles ad contrahendum; jamvero presumptio cedebat veritati (n. 96). Sed jam non valet illa exceptio, de qua silet omnino Codex. — Olim etas canonica erat duodecimus annus pro feminis et annus quartus decimus pro masculis. ie

_ 1397. Cum autem jure natural? illa sola matrimonia sint invalida que contrahuntur absque sufficienti discretione, potest valere -matrimonium ante pubertatem initum a won bapiizatis. Eadem de causa ab impedimento canonico ztatis Ecclesia dispensare baptizatos valet; sed dispensatio rarissime conceditur et sub conditione ne contrahentes cohabitent antequam ad nubilem etatem pervenerint.

Il. De cmpedimento impotentia.

  1. 1° Notio impotentiz. A) Impotentia est quidem impedimentum matrimonii xaturale,; sed ad Ecclesiam pertinet, quatenus est juris naturalis interpres, definire in quo illud consistat. Jamvero impotentia, quatenus est impedimentum canonicum matrimonii, zon est tmpotentia generandi seu sterilitas ', sed timpotentia coeundi seu ita coeundi ut vir semen effundere valeat intra vaginam mulieris?. Siquidem matrimonium primario institutum est in procreationem prolis, sed secundario in remedium concupiscentiz ; ideoque validum censetur quoties hic secundarius finis obtinetur, etiamsi primarius fer accedens attingi non valeat.

tam zetatem contractum validum sit, curent tamen animarum pastores ab eo avertere juvenes ante eetatem, qua, secundum regionis receptos mores, matrimonium iniri solet ’, Cf. PLANIOL, I, ror2, IO50-1052, 704-706.

t Codex, c. 1068, § 3: ‘‘Sterilitas matrimonium nec dirimit, nec impedit.

2Juxta quosdam, ut Capelmann, p. 164, Ballerint P., n. 873, aliosque, impotentia non existit-quando vir ad os vaginze seminare potest, ita ut semen in vaginam et uterum attrahi possit.

Hinc valide contrahunt szerz/es, dummodo copulam inter se habere valeant sensu explicato; invalide autem contrahunt exsuchi qui, duobus testiculis carentes, semen effundere non valent’.

B) Impotentia est : @) za¢uralis, quando ab ipsa corporis constitutione oritur; accidentalis, quando ex morbo aut vulnere provenit; b) anzdecedens, quando matrimonium preecedit ; swdseguens, Si post matrimonium jam contractum occurrit ; €) derfetua, si mediis humanis licitis, nec graviter periculosis, tolli nequit; zemporanea, si his mediis sanari valet ; d) adso/u¢a, que habetur relate ad quamcumque personam ; ve/at¢iva, que non est nisi cum tali determinata, v. g., propter defectum proportionis inter sexualia organa.

  1. 2° Conditiones ut impotentia sit impedimentum dirimens. A) Principium : /7jpotentia antecedens et perpetua matrimonium dirimet guoad omnes, st absoluta, st vero sit relativa, respectu iwlius persone quacum vera copula est imiposstbilis. Qui enim laborat perpetua impotentia coeundi, non potest alteri jus dare ad copulam, cujus omnino incapax est : ex quo sequitur hoc impedimentum esse jurzs naturalis ac proinde indispensabile 2.

Impotentia vero ¢es¢foranea, cum non reddat inhabilem ad copulam nisi ad tempus, non obstat validitati matrimonil : potest enim valide jus transferri cujus exercitium tantum suspenditur. — Hinc, quando post matrimonium detegitur talis impotentia, multo probabilius adest obliga- tio eam tollendi, si absque periculo vite vel gravis morbi id fieri possit 3, ne compars suo jure fraudetur.

  1. B) Corollaria. Impotentia igitur laborant : a) Vivi 1) carentes wtrogue testiculo, quia seminare non valent ; 2) quorum testiculi ita sunt contusi ut munere suo fungi nequeant; 3) quorum membrum virile eviez meguit (quem defectum antiqui /r7g¢ditatem vocabant); 4) qui semfer seminant antequam vas naturale penetrare valuerint ;

t Ita Szxtus V, Motu proprio Quod frequenter, 27 Junii 1587. 2 Codex, c. 1068, § 1. A fel pa,

3 Hodie szepe deest periculum hujusmodi, propter mirificos progressus artis chirurgicee.

  1. qui vasectomiam subierunt, qua nempe sectum est canale quo semen defertur’.

_ b) Femine 1) vulva aut vagina carentes, quia omnino inhabiles sunt ad copulam; 2) probabilius vulvam aut vaginam habentes nimis occlusam vel arctam, ita ut sine periculo mortis aperiri nequeat.

  1. C) Disputatur inter theologos num impotens haberi debeat mulier, cujus uterus et ovaria desunt aut excisa sunt”, Alii dicunt hanc mulierem esse impotentem, quia ovaria in muliere non minus requiruntur ad conceptum quam testiculi in viro. Alii autem tenent hanc esse quidem sterilem, sed non impotentem : nam id quod requiritur et sufficit ad essentiam matrimonii est potentia coeundi, non generandi; hec autem existit, dummodo vagina integra maneat 3.

  2. Hac de re S. Oficium, in duobus casibus particularibus, ita respondit : Die 3 Febr. 1887, ad queesitum; “ Num mulier, per uévzusque ovariz excisi defectum sterilis effecta,ad matrimonium ineundum permitti valeat et liceat, necne ”?; responsum est : “ Re mature diuque perpensa, matrimonium mulieris de qua in casu, non esse impediendum ”. — Die autem 30 Jul. 1890, ad queesitum : “ Num mulier N. N., cui operatione chirurgica ablata sunt duo ovaria et uterus, admitti possit ad matrimonium contrahendum ”?; responsum est : “ Matrimonium non esse impediendum ”.

Tandem die 2 Apr. 1909, Sacra Congregatio de disciplina Sacramentorum respondit matrimontum non esse impediendum, pro casu quo certo, attestante medico, uterus et duo ovaria totaliter ablata fuerint 4

In praxt, sequenda est regula a Codzce 5 tradita :

tN. Rev. théol., 1910, p. 417-422; Amer. Eccles. Review, march I9IO, pp. 271, 475. — De liceitate hujus operationis, idem fere dicendum ac de ovariorum excisione, infra, n. 1409.

2 Hodie sine magno periculo fit illa operatio, quze Povo appellatur, a medico qui primus feliciter eam peregit. i

3 Berardi, Casus Conscientiz, an. 1892, p. 22 sq., comparatione rem sic illustrat ; ‘‘ Vetula octoginta vel nonaginta annorum est certe ad generationem inepta; et nihilominus ejus matrimonium validum est. At vero quid differentize? Vetula est vitis cui radices desiccatze, mulier sine ovariis est vitis cui radices amputatee sunt. Ambee fructus, ambz generationis incapaces. Ergo si valet matrimonium primeze, valere debet etiam matrimonium secundz ".

4 Le Can. contemp., Juin 1910, p. 336; Nouvelle Revue théol., Avril 1910, p. 196. — 5 Codex, c. 1068, § 2.

bij a “ Si impedimentum impotentie dubium sit, sive dubio juris sive dubio facti,matrimonium non est impediendum ”.

  1. Notandum est : a) hujusmodi excisiones licitas esse tantum gravissima de causa, nempe ad vitandum mortis periculum, b) mulierem, que has operationes passa est, non posse licite matrimonium contrahere, nisi preemonito sponso.

  2. 3° De ratione agendi quoad impotentes. a) Quando certum est impotentiam esse antecedentem et perpetuam, regularzter conjuges moneri debent ut separentur quoad torum; secus enim periculo contra castitatem peccandi exponuntur.

Dicitur regulariter, quia seepe expedit, ad peccata formalia vitanda, eos in bona fide relinquere : 1) usquedum matrimonii nullitas a judice ecclesiastico declaretur ; 2) vel quando nullitas matrimonii declarari nequit sive ob scandalum, sive ob legem civilem, que tale impedimentum non admittit, simulque preevidetur conjuges monitione non esse profuturos. Immo in hoc duplici casu, eis positive permitti potest vivere ut frater et soror, dummodo talis cohabitatio non sit occasio peccandi'.

Si vero nullum timeatur scandalum aliudve grave incommodum, rem ad Episcopum deferri expedit ut duplici judiciali sententia nullitas matrimonii pronuntietur?: tunc pars, quze impotentia non laborat, alias nuptias inire potest; altera innupta manere debet, nisi impotentia sit solum velativa.

b) “Si impedimentum impotentiz dubium sit, sive dubio juris sive dubio facti, matrimonium non est impediendum ” 3, e) Cum szpe difficile sit probare impotentiam esse antecedentem et perpetuam, preestat petere dispensatio-

2 Ordo sequendus describitur in Constit. Dez Miseratione Bened. XIV, et Jnstr. S. C. Conciliz, 22 Aug. 1840; necnon Instr. S. Officzz pro confectione processus super viriimpotentia, et non secuta mattrimonii consummatione; quae documenta invenies ap. GASPARRI, t. II, p. 538-555; Bassebey, Le mariage devant les tribunaux ecclészast., Paris, 1899.

nem super matrimonio rato et non consummato, ad normam Bulle Dez miseratione a Benedicto XIV edite 29 Nov. 1741*.

  1. Hermaphroditi, qui nempe utriusque sexus participes esse censentur, sexui preevalenti adjudicandi sunt, et conjugi alterius sexus per matrimonium jungi possunt. Qui vero sexui determinato adjudicari nequeunt, nequeunt contrahere.

Ill. De zmpedimento lgaminis.

  1. 1° Notio. Impedimentum ligaminis 2 consistit in eo quod le gut jam tnivit matrimonium non potest aliud contrahere, nist prius solutum fuertt, Hoc impedimentum est juris divini, et exinde afficit omnes homines.

Solvitur autem prius matrimonium quadruplici modo : &) privilegio Paulino (n. 1346); b) dispensatione S. Pontificis vel professione religiosa (n. 1346); €) declaratione authentica invaliditatis primi matrimonii; d) morte alterius conjugis. De his duobus posterioribus modis pauca adnotanda sunt.

  1. 2° Conditiones ad cessationem hujus impedimenti. A) Ex Codice, “ quamvis prius matrimonium sit irritum aut solutum qualibet ex causa, non licet contrahere, antequam de priori nullitate aut solutione legitime et certo constiterit ” 3. Ad normam autem Constit. Benedicti XIV Dez mtiseratione et ex can. 1986-1987, ut prius matrimonium authentice declaretur invalidum, regulariter duplex exigitur sententia judicialis nullitati favens. Ex can. 1990-1992, sufficit una sententia quando ex certo et authentico documento constat de existentia guorumdam impe- t Acta S. Sedis, XXXI, p. 37-41; BASSIBEY, of. céz., 1. III, n. 230. 2 Codex, c. 1069, § 1. 3 Codex, c. 1069, § 2. — De modo procedendi cfr. Codex, c. 1966-

682 CAPUDL SOStii’ dimentorum, simulque pari certitudine apparet dispensationem super his datam non esse.

B) Ut autem primus conjux jure ac merito reputetur mortuus, requiritur moralis certitudo de ejus obitu, sumptaad normam J/ustruct. S. Offictz, 13 Maii 18681, ex documento authentico, ex depositione testium oculatorum, auricularium, juratorum, ex conjecturis, preesumptionibus, indiciis et adjunctis. — In praxi, parochus novis nuptiis assistere potest, nulla petita Ordinarii licentia, dummodo per authenticum documentum aut rei evidentiam in loco constet de obitu prioris conjugis. Si vero res sit dubia, ad Episcopum recurratur, qui et ipse, quando res est implexa, casum S. Sedi exponat.

Qui in dubio de morte conjugis, ad novas nuptias convolavit, debitum reddere, petere non potest. Qui, post matrimonium novum jam contractum, dubitare incipit nec dubium excutere valet, debitum petere ac reddere potest. Sitandem certo moraliter constat priorem conjugem adhuc vivere, novum matrimonium omnino solvitur; sed proles, ex secundo matrimonio genita, ut legitima habetur, propter bonam fidem parentum.

IV. De zmpedimento vote.

  1. 1° Duo sunt vota que matrimonium invalidum reddunt : A) votum solemne castitatis perfectze in Ordine vel Congregatione monastica emissum ; B) vota szmplicta scholasticorum et coad- jutorum Soczefatzs Jesu post biennium novitiatus emissa 2,

  2. 2° Poenalitates. Excommunicationem latze sententize Sedi Apostolicze simpliciter reservatam 3 incur-

  • Cf. S. Congreg. Sacrament., 12 Martii 1910, in Act, Apost. Sedis, vol. II, p. 196-203.

? «Tnvalide matrimonium attentant religiosi qui vota solemnia professi sunt, aut vota simplicia, quibus ex speciali Sedis Apostolicae preescripto vis addita sit nuptias irritandi’”. Codex, c.1073.

runt regulares vel moniales post votum solemne castitatis matrimonium contrahere, etiam mere civiliter, Ar@szmenzes, necnon omnes cum illis item Jre@sumentes contrahere (n. 804).

  1. 3° Communiter hodie tenetur votum solemne non dirimere matrimonium jure naturali, sed solum juve ecclestastico. Unde R.’ Pontifex potest dispensare et de facto dispensat.

V. De impedimento Ordinis.

  1. Ex TZridentinot, Ordo sacer seu major, valide et libere susceptus, dirimit subsequens matrimonium, saltem in Ecclesia latina 2, et apud Maronitas et Italo-Greecos 3. Quod confirmavit Codex 4. — Matrimonium dirimit Ordo sacer jure ecclestastico tantum; unde R. Pontifex ab hoc impedimento dispensare potest; sed id facere non solet, nisi gravissima de causa.— Poene que feruntur contra violantes impedimentum voti (n. 14106), ezedem sancitez sunt contra clericos majores matrimonium attentantes et eorum uxores.

VI. De tmpedimento consanguinitatis.

  1. 1° Notio. Consanguinitas est propznquitas existens inter personas, quarum una descenait ab alia, vel que ambe ab eadem, tamquam a communi et proximo stipite, per carnalem generationem descendunt.

Tria igitur in consanguinitate distinguenda sunt : stipes, linea, gradus 5. a) Stfes est persona a qua tanquam a radice consanguinei originem ducunt. b) Lzmea est series personarum que ab eodem stipite oriuntur. Duplex est : recta et collateralis. Prior est series personarum, quarum

1 Sess. XXIV, can. 9. : ; : : 2 Matrimonii antea contracti solum usum prohibet in Ecclesia latina. : : : 3 Controvertitur num idem dicendum sit de ceteris Orientalibus Probabilior videtur sententia affirmans. ' Codex, c. 2388, § 1. — 5 Codex, c. 96, § 1.

una ab altera descendit, ideoque complectitur ascendentes, quales sunt pater, avus, proavus, etc., et descendentes, nempe filius, nepos, pronepos, etc. Linea collateralis, seu obliqua aut transversalis, est series personarum quze ab eodem stipite descendunt, sed non una ab altera; v. g., frater et soror, consobrinus et consobrina. Que linea est zequalis, quando consanguinei a communi stipite eequaliter distant, ut frater et soror, consobrinus et consobrina ; inzqualis autem, quando unus magis et alter minus a communi stipite distat, v. g., avunculus et neptis. ©) Gradus est mensura distantize inter personas consanguineas et communem stipitem : ita frater et soror sunt in primo gradu consanguinitatis collateralis, quia uno gradu acommuni stipite distant.

  1. 2° Modus computandi os gradus non est idem in jure canonico ac in jure civili Romano aut plerisque modernis legibus *.

Juxta methodum canonicam, in linea recta tot sunt gradus quot generationes, seu allis verbis tot sunt gradus quot personze, solo dempto stipite?; ita pater et filius sunt in primo gradu, avus et neptis in secundo gradu. In linea collaterali cequali, personz eo gradu distant inter se quo distant a communi stipite, seu tot sunt gradus quot personz in una linea, dempto stipite; v. g., frater et soror sunt in primo gradu, eorum filii in secundo. In linea collaterali inzequali, personz eo gradu distant inter se quo illarum remotior distat a communi stipite 3; ita avunculus et neptis sunt in secundo gradu. Juxta stylum Curie, aliquando necesse est, quando dispensatio petitur, exprimere etiam gradum propinquiorem. Insuper, si quis descendat ab uno stipite duplici via inzequali, via brevior attendenda est.

  1. 3° De extensione impedimenti consanguinitatis. /ure autem canonico,consanguinitas recta matrimonium dirimit usque in infinitum; in linea autem collaterali usque ad tertium gradum 4 inclusive a die Pentecostes 1918 ; olim vero t In linea recta jus canonicum, jus romanum et jus civile gallicum consentiunt: sed in linea collaterali, juxta jus romanum et gallicum, tot sunt gradus quot computantur generationes ex uwtrague parte simul. — ? Codex, c. 96, § 2.

usque ad guartum gradum. Unde jus canonicum extendit impedimentum consanguinitatis ultra limites juris naturalis.

Si enim ad jus mere naturale respicias : &) consanguinitas in primo gradu lineze rectee (inter patrem et filiam, matrem et filium) certo matrimonium dirimit; b) probabiliter consanguinitas in litiea recta matrimonium dirimit in infinitum ; @) in linea autem collaterali, probabilius connubium in primo gradu, i. e., inter fratrem et sororem prohibetur jure naturali, sed secundario : unde Deus in hoc dispensare potuit, preesertim initio generis humani. Ecclesiam in hoc dispensare inauditum est ; unde si Gentiles ad fidem conversi retinere vellent ut conjugem fratrem vel sororem, casus ad S. Sedem referri deberet. — Ceteri autem gradus linez collateralis matrimonium non dirimunt jure naturali, sed tantum ecclesiastico.

  1. 4° Multiplex consanguinitas esse potest; quod recte intelligere necesse est, cum singula hujusmodi vincula constituant impedimentum necessario exprimendum ad validam dispensationem obtinendam. Tres sunt hujus multiplicitatis cause.

A) Si quis prolem habuerit ex persona sibi consanguinea, quam in matrimonium duxerat obtenta dispensatione; sit sequens schema.

Ut ex hoc stemmate constat, Petrus et Anna ex duplici communi capite descendunt, nempe ex Eugenio et ex Carolo (quia parentes Annz jam consanguinei erant), et ideo duplici igantur vinculo consanguinitatis in secundo et tertio gradu.

  1. B) Quando persone inter se consanguinez prolem procrearunt ex personis inter se consanguineis, v. g., quando duo fratres ex uno stipite orti ducunt duas sorores ex alio stipite ortas, et ex eis prolem generant.

Ut ex hoc stemmate apparet, duo fratres, Marcus et Lucas, ex stipite Petro, matrimonium contrahunt cum duabus sororibus, Maria et Anna, ex stipite Paulo; hinc Bertha et Matthzeus consanguinei sunt in duplicd secundo zequali, quia uterque descendit tum a Petro, tum a Paulo, et uterque distat duabus generationibus ab utroque stipite ;

Jacobus et Flavia sunt in duplicd tertio zequali, quia tribus generationibus uterque distat ab utroque stipite.

  1. C) Quando quis prolem habet ex pluribus personis inter se consanguineis, v. g., quando quis successive contrahit cum duabus sororibus vel consobrinis et ex eis prolem generat.

In hoc schemate Petrus successive ducit Agatham et Agnetem, duas sorores ex Bernardo ortas: e priori genuit Albertum, e posteriori genuit Mariam, etc. Quapropter Jacobus et Laura consanguinei sunt in tertio cquali ex stipite Bernardo, et simul in secundo zequali ex stipite Petro.

  1. 5° Corollarium : De modo inveniendt gradus consanguinttatts.

A) Quando unicus est stipes communis, et hic cognoscitur, facile conficitur arbor genealogica descendens, in summo charte scribendo nomen stipitis communis, et infra nomina personarum hinc et inde descendentium, usquedum ad sponsos deveniatur, ut in preeviis schematibus. Quo posito, facile computantur gradus, juxta regulas superius expositas.

  1. B) Crescit vero difficultas, quando multiplex adest consanguinitas et nupturientes modo solum confuso cognoscunt se esse consanguineos, quin possint varios stipites communes 'indicare.

688 GARD PXexnnl.

a) Primum duplex arbor genealogica ascendens describenda est, una pro sponso et altera pro sponsa; videlicet in prima cella scribitur nomen sponsi, — postea nomen patris et matris ejus, — deinde nomen avorum et aviarum ex parte patris et ex parte matris, et ita porro usque ad tertium gradum ex jure ovo, sed usque ad guartum ex ~ jure antiguo. Quod quidem fit tum ex declarationibus sponsorum, tum ex regestis, scribendo nomina et cognomina, quo facilius errores vitentur.

b) Dein col/afo fiat inter utramque arborem genealogicam, et speciali signo, v. g., eadem littera A,B. C ... notentur persone utrique arbori communes : tot enim sunt stipites quot personze communes. Attamen pro duplici stipite computandi non sunt duo conjuges, qui sunt cognationis causa: hi enim non efformant nisi unum eumdem que stipitem.

  1. ©) Postea fit compuzatio impedimentorum et graduum. Jamvero quot sunt stipites communes, tot sunt impedimenta.

Ante Pentecosten 1918, ex eodem stipite aliquando plura nascebantur impedimenta : si a nupturientibus ad communem stipitem duplici, vel triplici via ascendebatur seu, aliis verbis, si duplex vel triplex linea duci poterat ab uno sponso ad alium per communem stipitem, duplex vel triplex erat impedimentum. Unde regula generalis erat tot esse impedimenta adistincta quot erant diverst modi a Sponso ad sponsam eundi, per continuam lineam, mediante communi stipite. Ut adessent diversi modi, sufficiebat ut diversitas adesset in #70 ex annulis quibus sponsi connectebantur. — In computandis vinculis et gradibus attendebatur tantum stipes Jropinguior,; sed, si stipes propinquior constabat ex duobus parentibus qui erant inter se consanguinet, ascendendum erat et ad remotiorem stipitem, ex quo ipsi parentes oriebantur dummodo esset intra quartum gradum; v. g., si duo sponsi, Lucas et Sophia, erant in secundo gradu devincti, quia descendebant ab avis Henrico et Julia, qui et ipsi erant consobrini, utpote nepotes Petri, duplex dabatur stipes; unus proximior (Henricus- Julia), et alter remotior, scilicet Petrus; et ita tria erant impedimenta : unum in secundo gradu ex stipite Henrico- Julia, duo in quarto gradu ex stipite Petro, quia duplici via (per Juliam et per Henricum) ascendebatur a sponsis ad Petrum, seu, aliis verbis, duplex linea duci poterat a Luca ad Sophiam per stipitem Petrum.

d) Tandem, inventis variis stipibus et computatis gradibus expedit descendentem genealogicam arborem conficere, quo melius constet utrum error commissus fuerit an non; ita enim facilius gradus computantur ac clarius exhibetur sponsorum genealogia.

JV. &. Apprime notanda est differentia duplex inter veterem et novam legislationem circa impedimentum consanguinitatis : 1° in veterl matrimonium in linea collateral irritum est usque ad gwzartum gradum inclusive, dum in nova, usque ad /ertiwm inclusive; 2° in veterl ex eodem stipite poterant multiplicari impedimenta dum in nova matrimonii impedimentum toties tantum multiplicatur quoties communis stipes multiplicatur.

VII. De cognatione spiritual.

  1. 1° Notio. Cognatio spiritualis est propinquitas quedam personarum oriens ex Baptismo.

Jure autem hodierno 1918, impedimentum spiritualis cognationis viget tantum : a) inter dapézzantem et baptizatum, bd) inter patrinos et bapte- Zatum*.

  1. 2° Conditiones ad incurrendum impedimentum. A) Requiritur ut baptismus valde conferatur; nam secus deficeret cognationis fundamentum quod est generatio spiritualis.

  2. Hine : a) si solummodo sppleantur ceremoni@ baptismi, non contrahitur cognatio’.

b) Si baptismus conferatur sub conditione, nullum est impedimentum pro patrinis, nisi iidem ad utrumque baptismum concurrerint ?.

e) Si baptismus in casu necessitatis et absque solemnitatibus conferatur, impedimentum contrahitur inter baptizantem et baptizatum et probabilius inter fatrimos ac baptizatum.

B) Requiritur ut minister et patrini sint dapizzatt 3; secus, utpote legibus Ecclesize non subjecti, non incurrunt hoc impedimentum quod est mere ecclesiasticum.

  1. C) Quoad patrinos, ut impedimentum incurrant, debent esse va/zde patrini, videlicet :

a) Rationis usu gaudere; b) fangere physice per se vel per procuratorem baptizatum vel saltem levare seu suscipere de sacro fonte aut de manibus baptizantis; @) z7z¢e7tionem habere obeundt munus patrini; A) ad nullam pertinere hzereticam aut schismaticam sectam nec sententia condemnatoria vel declaratoria esse excommunicati aut infames infamia juris* aut exclusi ab actibus legitimiss nec esse clerici depositi vel degradati; €) ab ipso baptizando ejusve parentibus vel tutoribus aut, his deficientibus, a ministro esse designati; f) nec esse pater vel mater vel conjux baptizandi (n. 882).

1425.Corollarium. Hinc, monente 77zdentino, parochus antequam ad baptismum ‘conferendum accedat, diligenter inquirere debet quis vel qui a parentibus electi fuerint ut patrini; et eos solum admittere videlicet non plures quam unum patrinum et unam matrinam, ne multiplicentur impedimenta ; eosque docere quam cognationem contraxerint, ne matrimonium invalidum postea attentent.

  • Codex, c. 762, § 2. — 2 Codex, c. 763. 3 Codex, c. 765. — 4 Codex, c. 2293, 2320. § Codex, c. 2256.
  1. 3° De dispensatione in hoc impedimento. Cum hoc impedimentum sit juris eccle- Siastici tantum, Ecclesia in eo dispensat, sed reluctanter tantum, preesertim inter baptizantem

-et baptizatum.

  1. 4° Diserimen inter novum et antiquum jus. A) Olim non solum ex baptismo, sed etiam ex confirmatione oriebatur impedimentum, nunc tantum ex baptimo. B) Olim preter impedimenta superius indicata (n. 1421), erat impedimentum : 1) inter baptizantem et parentes baptizati; 2) inter patrinos et parentes baptizati.

VIII. De tmpedimento cognationis legals.

  1. 1° Notio. Cognatio legalis est propinguitas personarum oriens ex adoptione que fit secundum leges civiles. “ Qui lege civili inhabiles ad nuptias inter se ineundas habentur ob cognationem legalem ex adoptione ortam, nequeunt vi juris canonici inter se valide contrahere ”Y,

  2. 2° Extensio. Exinde apparet questionem de impedimento hujusmodi, olim valde implexam, hodie in liquido positam esse. Pro unaquaque gente, Ecclesia decernit ex adoptione legali oriri canonicum impedimentum dzrzmens pro omnibus qui lege civili zzabz/es habentur ad nuptias inter se ineundas ex adoptione; impedimentum vero mere prohibens ubi lex civilis rem ita decernit. Insuperimpedimentum canonicum eamdem extensionem ac civile habet. In praxi igitur recurrendum est ad Codicem civilem cujusque nationis 2.

2In Gallia ex adoptione oritur certo impedimentum prohzbens (n. 1390) non autem impedimentum dirimens, juxta communem jurisperitorum sententiam. In /¢a/éa, impedimentum ut dzrimens habetur.

S

  1. 3° Dispensatio. Cum hoc impedimentum sit | juris ecclesiastici tantum, Ecclesia potest in eo dispensare ; sed caveatur ne adoptio tegat cognationem naturalem illegitimam.

IX. De tmpedimento affinttatts. 1431. 1° Notio. Affinitas est propinquztas quam quis habet cum consangutnets tllius persone guacum matrimonium contraxit validum, stve vatum tantum, sive ratum et consummatum*.

  1. 2° Extensio. Jure zovo, affinitas matrimonium dirimit in linea vecta in quolibet gradu; in linea collaterali usque ad secundum gradum znclustve 2.

  2. Quo melius intelligatur natura hujus impedimenti, notandum est illud incurri @ solo viro cum consanguineits mulieris quacum matrimonium contraxit et a sola multere cum consanguinets virt; minime autem a consanguineis virl cum consanguineis mulieris : affinilas enint non parit affinitatem. inc duo fratres possunt ducere duas sorores, pater et fillus matrem et filiam.

  3. “Ita computatur affinitas ut qui sunt consanguinei viri, idem in eadem linea et gradu sint affines mulieris et vice versa ” 3,

  4. 3° Multiplicatio affinitatis. “ Affinitatis impedimentum multiplicatur : 1) quoties multiplicatur impedimentum consanguinitatis a quo procedit; 2) iterato. successive matrimonio cum consanguineo conjugis defuncti”4. Ita, ex primo capite, uxor ter affinis est ejus qui mariti est ter consanguineus; ex secundo autem, mulier que successive matrimonium contrahit cum duobus inter se: consanguineis, est bis affinis ceterorum consanguineorum.

  • Codex, c. 97, § 1 et 2. ? Codex, c. 1077.— 3 Codex, c. 97, § 3. — 4 Codex, c. 1077, § 2.
  1. Aliquando etiam simul existunt inter nupturientes affinitas et consanguinitas; v. g., Petrus Catharinam ducit, sibi consanguineam in secundo gradu; mortua uxore, contrahere vult cum Gertrude, uxoris sorore : duo sunt in casu impedimenta, affinitatis in primo gradu collaterali et consanguinitatis in secundo gradu collaterali.

  2. 4° Quo jure affinitas matrimonium dirimat? Affinitas, etiam in primo gradu linee recte, probabilius oritur ex jure mere ecclesiastico. Hinc non est impedimentum pro zzfidelrbus, etiam si postea baptismum suscipiunt. Codicis enim canon 97 statuit affinitatem oriri ex matrimonio sive razo, sive rato et consummato; atqui, juxta Codicis c. 1015, vatum dicitur matrimonium baptizatorum validum. — Impedimentum autem incurritur ex matrimonio valido inter partem baptizatam et infidelem?, lege ecclesiastica directe attingente fidelem et indirecte infidelem.

Chapter 20 of 23