Skip to the text

Nn. 54–94

  1. Thesis III* : De fide est primam gratiam ita gratuitam esse ut nulla opera naturalia eam mereri possint de condigno; certum est opera naturalia gratiam mereri non posse de congruo7.

7 Meritum in genere est opus praemio dignum, seu ex quo oritur quoddam jus ad mercedem; meritum de condigno est illud cui prsemium ex justitia debetur, meritum de congruo id cui debetur solum ex quadam sequitate. Quae notio infra evolvetur, in tertio capite.

Prius deflnitum fuit contra Pelagianos et Semipelagianos in Concilio Arausicano II : " Si quis per invocationem humanam gratiam Dei dicit posse conferri, non autem ipsam gratiam facere ut invocetur a nobis, contradicit Isaiae prophetae, vel Apostolo idem dicenti : inventus sum a non quaerentibus me, palam apparui his qui me non interrogabant "; et paulo infra : " Debetur merces bonis operibus, si flant; sed gratia, quce non debetur, prcecedit ut fiant." — Posterius autem non fuit definitum, quia Concilia distinctionem non instituunt inter meritum ' de condigno et de congruo; sed infertur ex verbis Conciliorum et Scripturse, quae tam generalia sunt ut omne prorsus meritum excludant, quando agitur de operibus naturalibus.

Declaratur. Hic agitur de prinui gratia acluaii in ordine ad salutem ; non enim negamus hominem, divina gratia jam praeventum, aliquid in ordine salutis vere mereri posse; sed doctrina catholica est primam gratiam neque naturae, neque naturalibus operibus esse ullo modo debitam.

55' Probatur. (A) Script. (a) Ex omnibus textibus, quibus jam supra (n. 40) probavimus hominem nec cogitare, nec velle, nec perficere, nec petere posse aliquid, sicut oportet, in ordine ad salutem, nisi gratia Dei praeveniatur et juvetur; ex hoc enim logice sequitur eum non posse primam mereri gratiam. (b) Insuper totus est Apostolus in Ep. ad Romanos in demonstranda gratiae gratuitate : probat videlicet neque Judaeos, legem mosaicam servando, neque Gentiles, naturae legem sequendo, primam gratiam, seu vocationem ad fidem, meruisse, et exinde colligit justificationem esse prorsus gratuitam : pauca sufiiciat referre testimonia : " Quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo... justificati gratis per gratiam ipsius... arbitramur enim justificari \iovci\x\evc\ per fidem sine operibus legis "2; " Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum " 2; tandem diserte asserit gratiam esse gratuitam : " Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia " 3 seu gratuita. Jamvero haec omnia clare evincunt primam saltem gratiam esse

prorsus gratuitam : si enim eam mereri possemus, jam non ut gratia, sed ut debitum nobis daretur, juxta illud S. Pauli : " Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum " *.

  1. (B) Tradit. (a) Patres etiam antiqui hanc doclrinam implicite docent, statuendo gratiam esse gratuitam; quare Pelagius ipse declarare compulsus est in synodo Diospolitand (an. 415) " gratiam Dei non dari secundum merita nostra". (b) Explicite autem eam tradit 5. Augusfinus saltem ab anno 397' (nam junior eam negaverat), multoties asserens hominem non posse bonis operibus mereri gratiam, cum nonnisi gratid haec opera facere valeamus : " Eo ipso quo gratia est evangelica, operibus non debetur : alioquin gratiajam non est gratia... Incipit autem homo percipere gratiam ex quo incipit Deo credere... Unde admonemur nec ipsis operibus misericordiae quemquam oportere gloriari et extolli, quod eis quasi suis Deum promeruerit " 2. Quod et illustrat exemplo S. Pauli : " Ut autem de caelo vocaretur (Paulus), et tam magna et efficacissima vocatione converteretur, gratia Dei erat sola; quia merita ejus erant magna, sed mala "3.

(c) Rem definivit non solum synodus Arausicana II, sed etiam Tridentina, declarans primam gratiam seu vocationem adultis dari " nullis eorum meritis existentibus " 4.

57- (C) Ratione tlieologicd confirmatur. Nam si supponitur nos per opera naturalia posse primam gratiam salutarem mereri, eo ipso ceteras gratias salutares ipsamque salutem mereri possemus ; atqui id aperte contradicit supernaturalitati gratiae, quae ex thesibus jam probatis (nn. 35, 47) constat atque etiam ex dicendis de gratia habituali evidentius patebit ; ergo dici nequit nos per merita naturalia posse primam gratiam mereri.

  1. Corollarium : Primagratia non obtinetur precibus niere /lumaniSj nec positivd dispositione naturali. Ita communiter.

Hic non agitur de merito, sed de dispositione quae reddat subjectum positive idoneum ad gratiam recipiendam. Jamvero omnes concedunt hominem posse propriis viribus se ad primam gratiam negative disponere, obices quosdam removendo, ut peccata et duritiam cordis. Sed communiter tenetur eum non posse ad eam sese disponere positive seu reali aptitudine et exigentia; nec posse proprie loquendo movere Deum supplicatione naturali ad infundendam primam gratiam.

  1. Etenim : (A) Script. constat : (a) nos orare non valere sicut oportet, i. e., in ordine ad salutem, quin gratia Spiritus sancti praeveniamur : " Quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus " x ; ergo prima gratia precibus nostris obtineri nequit ; (b) initium operis boni esse a Deo : " Qui ccepit in vobis opus bonum, ipse perficiet "2; porro si natura positive disponeretur propriis viribus ad primam gratiam, initium boni operis non a Deo esset, sed a nobis.

  2. (B) Tradit. (a) Quoad oratione?nf res propriis terminis declarari videtur a Concil. Arausicano II (cfr. supra n. 54). (b) Insuper Patres et Concilia sat communiter tradunt hominem nihil de suo habere nisi mendacium et peccatum, ideoque quidquid fit ab eo in ordine ad salutem, a gratia venire; ita Arausic. II (can. 22) : f< Nemo habet de suo nisi mendacium et peccatum. Si quid autem homo habet veritatis atque justitiae, ab illo fonte est quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati, non deficiamus in via "3.

Attamen, posito quod Deus nos ad finem supernaturalem destinaverit, et Christum mediatorem et redemptorem instituerit, sibi ipsi debet ut gratias nobis largiatur ; quod ex misericordia simul et sapientia. praestat : qui enim vult finem, eo ipso vult media ad finem necessaria ; necnon ex fidelitate erga Christum redemptorem, qui gratiam pro nobis meruit. — Insuper, ex parte hominis, observatio legis natu-

2 Philipp., I, 6. — Quo argumento usus est S. Thomas (QuodL, I, a. 7) : " Ad errorem pelagianum pertinet dicere quod homo possit se ad gratiam pneparare absque auxilio divinse gratiae : et est contra Apostolum, qui dicit : Qui ccepit in vobis opus bonum perriciet ".

ralis est praeparatio negativa ad gratiam, quatenus impedimenta aufert quae conversioni obstant. Unde facienti quod in se est Deus non denegat gratiam, ut fusius infra declaratur, n. 105.

  1. Conclusio. Ex dictis tum in thesibus tum in corollario sequitur hominem lapsum, nondum gratia habituali regeneratum, esse omnino et physice incapacem, sine gratid vere supernaturali seu ordinis superioris, aclus salutares eliciendi, etiam initium fidei, immo nec posse positive se praeparare ad gratiam aut eam precibus mere humanis consequi ; ideoque absolute necessariam esse gratiam supernaturalem prcBvenientem ut homo lapsus initium fidei ceterosque adhis salutares elicere valeat.

II. Gratiae actualis necessitas ad opera quae justificationem sequuntur1,

Quaestio expendi potest quoad aclus salutares in genere, — quoad perseverantiam praesertim finakm, — et quoad venialium peccatorum vitationem.

  1. Thesis r : Justus, etiam habitibus supernaturalibus instructus, gratia actuali, etiam praeveniente, indiget ad actus saiutares faciendos.

Certum est hanc gratiam requiri saltem interdum, praesertim ad resistendum gravioribus tentationibus. Communiter admittitur eam requiri ad singulos aflus salutares contra paucos theologos, praesertim Molinam 2, Bellarmi- UU7U3, Billot**, etc, qui docent justum, virtutibus supernaturalibus instruclum, non indigere gratia actuali excitante ad faciendos actus his virtutibus respondentes. — Probatur :

(A) Script. Christus enim alloquens discipulos, gratia et virtutibus ornatos, declarat eos nihil sine gratia facere posse, eodem fere modo ac palmites fructum ferre nequeunt nisi viti uniantur et ab ea succum vitalem accipiant : " Sicut

1 S. Thcmas, 1. 2., q. 109, a. 9-10; Suarez, 1. X, c. 2 sq.; Salmant., disp. III, dub. II ; Billuart, diss. III, a. 10; Mazzella, n. 306 sq. ; Palmieri, th. 28-29.

2 Concord., q. 14, a. 13, disp. 8. — 3 De grat. et lib. arbit., lib. 6, cap. 15. 4 De virtutibns infusis, thes. VII ; De gratid, p. 90.

palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite,sic nec vos nisi in me manseritis "*. Pariter S. Paulus asserit rtullum, nec proinde justum, idoneum esse ad bonam eogitationem sine gratia. habendam, cum Deus ipse operetur in nobis velle et perficere 2.

(B) Tradit. Rem S. Augustinits non solum explicite docet, sed illustrat comparatione3 : " Sicut oculus corporis etiam plenissime sanus, nisi caiidore lucis adjutus, non potest cernere, sicet homo etiam perfectissime justificatus, nisi aeterna luce justitiae adjuvetur, recte non potest vivere ". Idem, inter Graecos, asserit Theodoretus : " Omnes enim homines, licet virtutibus et praeclare faclis ornati sint, divina tamen egent gratia. Propterea et divinus Apostolus exclamat : gratia salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis, nam Dei donum est ". — Quod sane magis consentaneum est C. Arausicano.IIio.2iVi. 9) : " Quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum ut operemur ooeratur " A.

(C) Ratione, ex analogia cum ordine naturali : sicut enim, praeter essentiam et facultates, requiritur concursus divinus ad omnes actiones naturales peragendas, ita, in ordine supernaturalif praeter gratiam habitualem et virtutes (quaa sunt veluti facultates supernaturales), requiritur concursus supernaturalis seu gratia aclualis : nulla enim res creata transit de potentia in actu-m. nisi virtute motionis divinae.

Theologi qui contrarium tenent forsan intelligi possunt eo sensu quod justi noh egent novct gratia, quatenus nempe gratia excitans producere potest aclum liberum, et hica6lus potest iterum induere rationem gratiae excitantis quoad sequentem aclum; tunc singuli adlus fiunt ex gratia actuali, at non quilibet adtus ex nova gratia praeveniente s.

  1. Thesis II* : Justus non potest diu perseverare in statu gratiae, praesertim usque in finem, sine speciali auxilio.

De fide est saltem quoad perseverantiam diuturnam et finalem. Duplex enim distinguitur perseverantia : tempo- xJoan., XV, 1-5. -^a II Cor.y III, $'Philip.\ II, 13.

5 Qua de re ait Pesch, n. 109 : "Potest per se hsec sententia duplici sensu intelligi : aut ita ut negetur ad quodlibet opus salutare requiri novum auxiliurn, cum aliud prsecedens auxilium possit sufficere; aut ita ut negetur ullum auxilium supernaturale requiri, sed solum concursum generalem sufficere cum habitu supernaturali. Si hoc altero sensu intelligitur, ut illi docftores intellexisse videntur, hsec doctrina communissime et merito a theologis rejicitur "

ralis qua diuturno tempore status gratiae servatur, non autem usque ad mortem \finalis, quae usque ad mortem ipsam perdurat!" Legitur in C. Arausicano II (can. 10) : " Adjutorium Dei etiam renatis ac sanctis semper est implorandum,... ut in bono possint opere perdurare " ! ; et in Tridentino : " Si quis dixerit justificatum vel sine speciali auxilio Dei in accepta justitia perseverare posse vel cum eo non posse, A. S. " 2 ; " Si quis magnum illud usque in finem perseverantiae donum se certo habiturum absoluta et infallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex speciali revelatione didicerit, A. S. " 3. Ex quibus simul collatis constat auxilium speciale requiri saltem ad perseverantiam quadamtenus diuturnam cum morte conjunctam.

Hoc autem speciale auxilium consistit : i) vel in proteclione Dei externa, qua removentur gravissimae tentationes quibus Deus praevidet nos consensuros esse ; 2) vel ingratiis internis effieacibus,quibus difficultates saluti obstantes superamus, et in ordinariis etiam gratiis aclualibus ad aclus supernaturales peragendos quse speciales dici possunt quatenus gratiae habituali superadduntur; 3) vel in coincidentia mortis cum statu gratice, quae non fit nisi speciali providentia; et aliquando in his tribus simul sumptis.

  1. Probatur. (A) Script. : (a) etiam justi orare debent ne tentationi succumbant, ideoque gratia indigent ad perseverandum : " Vigilate et orate ut non intretis in tentationem " 4; (b) perseverantia in bono tribuitur divinae gratiae : " Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam gloriam suam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque " 5 ; quod praecipue intelligendum est de perseverantia finali.

  2. (B) Traditione. (a) Patres, etiam ante ortum pelagianismum, saepe docent gratiae necessitatem ad perseverandum in bono.

Ita Origenes 6 : " Non solum igitur ad id ut honestus et bonus fiat aliquis, opus est voluntate nostra et divina. ope conspirante, quae quantum ad nos arbitraria non est, sed ad id etiam ut qui honestus et bonus evasit in virtute perseveret". Pariter S. Chrysostomus justos hortatur " ut superno adjuti subsidio etiam ad finem

pervenire valeant. Neque enim possibile est bonum aliquod nos recle agere non adjutos superna gratia"1.

(b) Contra Semi-pelagianos, qui docebant justum perseverare posse sine nova gratia, S. Augustinus integrum scripsit librum De dono perseverantice, ubi exponit perseverantiam, prsesertim finalem, esse magnum Dei donum.

(c) Quod confirmavit documentum sub nomine S. Ccelestini Papce vulgatum : " Neminem etiam baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei perseverantiam bona? conversationis acceperit"2. Idem declarat Arausicanum II, ubi asserit acceptam per baptismum gratiam servari posse Christo auxiliante et cooperante3.

  1. (C) Ratione. Perseverantia essentialiter sumpta est conjunctio mortis cum statu gratiae; atqui ea conjunctio est speciale beneficium Dei : (a) pro parvulis quibus speciali Providentiae cura contigit et gratiam accipere et mori antequam malitia mutaverit intellecltim eorum 4 ; (b) pro adultis, qui speciali gratia seu Dei favore indigent vel ad moriendum in statu gratiae postquam brevi tempore perseveraverint, vel praesertim ad diu perseverandum : nam, ad superandas omnes graves tentationes, et adimplenda omnia praecepta, non obstantibus perversis propensionibus quas gratia habitualis non destruit, requiruntur gratiae multae et efficaces, quae videlicet saepe forsan superant gratias sufficientes quas Deus sibi debet quodamrnodo nobis concedere ; homo enim, mutabilis et labilis, repetitis conatibus exhaustus, aliquam imprudentiam et negligentiam facile committit 5, qua posita in peccatum facile labitur nisi speciali et indebito juvetur auxilio. Atqui jus strictum non habemus ad gratias hujusmodi tam multiplices et tam efficaces; Deus enim sine injustitia potuisset nobis dare

5 Experientia. enim constat diuturnam perseverantiam in bono, non obstantibus omnibus tentationibus, esse opus arduum, immo moraliter impossibile, quia, etsi quodlibet peccatum grave in particulari vitare possimus, multo difficilius est omnia simul peccata fugere ; sicut, v. g., optimus computator bis aut ter per annum erroneas computationes faciet, licet singulos errores satis facile vitare valeat. Cfr. J. H. Newman, Discourses to mixed Congregations, VII, Terseverance in grace.

gratias minus abundantes quae ex culpa nostra mere sufficientes fuissent.

Animadvertit Tridentinnm perseverantiam aliunde haberi non posse nisi a Deo, sed hoc donum non denegari humiliter petentibus, ideoque in ejus auxilio spem reponere omnes debere : " Deus enim, nisi ipsi illius gratiae defuerint, sicut ccepit opus bonum, ita perficiet " x;

  1. Thesis III* : Justus etiam perfectus non potest moraliter per totam vitam omnia peccata venialia vitare sine speciali privilegio gratiae. De fide est contra Pelagianos, qui contendebant justos posse sine gratia vitare in praesenti vita omne peccatum, etiam veniale. Definivit enim Conc. Carthaginense (an. 418) etiam sanctos veraciter dicere, et quidem pro seipsis : " Dimitte nobis debita nostra ", quia videlicet " in multis offendimus omnes " 2. Lucidius Tridentinum \ " Si quis dixerit hominem semel justificatum... posse in tota vita vitare omnia peccata, etiam venialia, nisi ex speciali Dei privilegio, A. S. " 3.

Explicatur : (a) " omnia peccata venialia ", quia homo potest, cum ordinariis gratiis, vitare venialia singulatim sumpta; immo, juxta plures, sancli possunt vitare, sine speciali privilegio, omnia peccata deliberata, non autem omnia peccata semi-plene deliberata, quae ex fragilitate contingunt. (b) " Per totam vitam", quia justus potest per aliquod breve tempus, cum gratiis ordinariis, cmnia venialia vitare, non autem diu nec a fortiori per longam vitam. (c) " Sine speciali privilegio " : per hoc intelligitur ad vitandum diu omnia venialia, non sufficere gratiam supernaturalem ordinariam, sed requiri gratiam omnino singularem et extraordinariam. Talis gratia concessa fuit B. Virgini, ut declarat Tridentinum. Juxta quosdam, concessa fuit S. Joseph, saltem post matrimonium cuni B. Virgine, S. Joanni Baptistae, et Apostolis post diem Pentecostes; quod quidem admitti potest probabiliter de venialibus deliberatis, sed incertum est quoad venialia semi-plene deliberata.

  1. Prob. (A) Script. Dicitur siquidem : " Non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet 4 ", item : " In multis offendimus omnes " s ; atqui haec verba intelligi nequeunt de peccatis gravibus, cum certe dentur

justi qui mortalia vitent ; ergo agitur de venialibus. CJnde in oratione Dominica, a justis quoque recitanda, dicitur : " Dimitte debita nostra ". Hinc Joannes aperte de justis dicit : " Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est " x.

  1. (B Rat. TheoL Ut vitentur omnia venialia, necesse est omnes tentationes superare, sive graves sive leves, omnes etiam repentinos concupiscentiae motus reprimere, nullam negligentiam culpabilem in precibus aliisque officiis admittere; atqui homo etiam justus hoc facere nequit nisi facultates ejus specialiter adjuventur ; nam facultas laesa, prout est voluntas nostra in statu praesenti, talis vigilantiae, fortitudinis et constantiae est incapax ; dum uni resistit tentationi, alia insurgit, et ratio non potest moraliter semper esse pervigil ad omnes statim et strenue repellendas 2.

Si autem quaeritur quomodo haec duo conciliari possint, scilicet justum non posse moraliter vitare omnia venialia et simul eum liberum esse in singulis peccatis quae committit, respondendum est hanc impotentiam esse moralem tantum, non physicam, nec afficere singulos aclus in particulari, sed eorum coliectionem, ita ut in aclibus singulatim sumptis venialia omitti possint.

Corollaria praclica.

  1. (A) " Si gratise adjutorium tantopere necessarium est malis ut boni sint, bonis ut meliores sint, melioribus ut perfecli sint, perfeclis ut perseverantes sint, omnibus ut bona faciant et bene, illam solam quseramus, illam gemitibus inenarrabilibus/^/z//^;;//^, quae sola est qua egemus"3. Revera oratio est optimum et efficacissimum medium quo gratia obtineri potest, juxta illud Christi ipsius : " Petite et dabitur vobis; quaerite et invenietis; puisate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quserit invenit, et pulsanti aperietur " 4. Quse quidem oratio multo efficacior erit, si gratiam postulamus per Christum, cum et ipse sit causa grati?e meri-

1 I Joa., I, 8. — Ssepe etiam allegantur verba Proverb., XXIV, 16 : "Septies (in die) cadet justus et resurget " ; hsec autem non probant, quia, inspeclo contextu, non agitur bic de culpa morali, sed de tribulationibns in quas justus aliquando cadit.

3 Iia Contenson, Theol., 1. 8. de Deo primo motore, diss. II, spec. 3, consecl. 7, reflexio. — 4 Matt., VII, 7-8.

toria, ex diclis in Ir. de Verbo Incarn. (n. 1153). Hinc Ipse ait : " Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam... Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam"1. Iterum gratia cum humilitate postuletur; cum enim nostris meritis non debeatur, sed gratuito dispensetur, veluti mendici Dei sumus; ideoque nostrae indigentiae et indignitatis conscii, humiliter petamus id ad quod jus non habemus : " Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiarn " 9.

  1. (B) Cum perseverantiae donum sit omnium maximum, nec illud proprie meren possimus, illud enixe flagitari oportet; nam, ut ait S. Augustinus^y suppliciter emereri potest, i. e. precibus obtineri. Insuper cuilibet gratiae nobis datae cooperari debemus; nam, ut recle animadvertit Suarez* li integrum perseverantiae donum multa efficacia auxilia includit, quae non simul, sed successive opportunis temporibus dantur; ergo optime intelligitur, et fieri potest, ut ea lege dentur quod homo bene utatur primo auxilio, ut recipiat secundum, et secundo ut recipiat tertium, et sic de ceteris ". Gratiae igitur ita concatenantur ut, si primae consentiamus, secundam consequamur, si secundae, tertiam, et ita porro.

§ II. De necessitate grati^e ad actus bonos

ORDINIS NATURALIS.

  1. In statu naturae lapsae, gratia a6lualis necessaria est non tantum ad actus supernaturales seu salutares, sed etiam ad quosdam a6lus naturaliter seu ethice bonos, id est mere honestos seu legi naturali conformes. Inquirendum est igitur quid homo in statu praesenti non possit, quid autem facere valeat sine gratia in ordine naturali.

Quoad veritates naturales^ jam diclum est in Tr. de Verd Relig.) n. 212, genus humanum lapsum non posse moraliter sine auxilio gratuito, cognoscere expedite, certo et absque admixto errore, omnes veritates naturales colleclive sumptas, ad vitam suam recte ordinandam necessarias. Aliunde ccrtum est rationem demonstrare posse cum certitudine quasdam veritates, praesertim Dei existentiam, animae spiritualitatem, hominis libertatem. Inquirendum igitur superest de necessitate gratiae in ordine morali.

UE GRATIA ACTUALI. 61

I. Quid homo lapsus non possit sine gratia actuali1.

*J$. Status qucestionis. Docuerant Pelagiani hominem in statu praesenti posse propriis viribus totam legem naturalem servare, immo talem statum perfectionis attingere ut nullum amplius sentiret concupiscentiae motum. Hodierni Rationalistce et Protestantes liberales, peccatum originale negantes, pariter tenent hominem posse, sine gratia, totam legem naturalem adimplere omnibusque tentationibus, etiam gravibus, resistere, dummodo re£te instruatur.

  1. Thesis : Homo lapsus non potest moraliter, sine auxilio gratiae, diu servare totam legem naturalem neque omnes graves tentationes superare. Certum esty aut saltem ita communiter admissum ut sine temeritate negari nequeat.

Declaratur : — (a) " Non potest moraliter ", quia hic agitur de impotentia non physica, sed morali : physica impotentia est absoluta incapacitas ac~lum eliciendi, v. g., homo physice impotens est ad aliquid intelligendum sine praevia repraesentatione obje6li in mente; moralis autem impotentia est summa difficultas ad aliquid agendum, quae de faclo nunquam, vel fere nunquam superatur, licet absolute superari possit. (b) " Sine auxilio gratice ", id est, sine aliquo auxilio a generali concursu distindto; ad hanc enim impotentiam superandam non requiritur per se auxiiium vere supernaturale seu gratia elevans, sed sufficit gratia medicinalis seu auxilium prcetematurale, quod Deus benigne concedit hominibus bonae voluntatis qui faciunt id quod possunt; graves tamen theologi probabiliter dicunt de facto omne auxilium a Deo datum in hoc casu esse aliquo gradu supernaturale, quia remote ad vitam aeternam conducit 2 ; immo, quoad fideles, id communiter tenetur. (c) " Diu servare totam legem naturalem ", quia non negamus hominem lapsum posse propriis viribus legem naturalem per aliquod

1 S. Thom., 1. 2, q. 109, a. 4 et 8; Suarez, lib. I, c. 23-28; Salmant., disp. II, n. 17 sq. ; Bellarm., De gratid et libero arbitrio, lib. V, c. 7-8 ; Mazzella, n. 369 sq.; Palmieri, th. 20; Murray, disp. IV; Pesch, n. 147-172.

2 Ripalda, disp. 114, sect. 18, n. 169; Suarez, lib. I, c. 27, n. 24, tempus servare, aut aliquot praecepta, faciliora scilicet, etiam diu adimplere. (d) M Neque omnes graves tentaticnes superare ". Tentationes sunt graves quando vehementer, praesertim si etiam diu, ad peccatum incitant. Jam vero non negamus hominem lapsum posse propriis viribus levibus tentationibus aut etiam alicui gravi tentationi seorsim spectatae resistere1; sed in praesenti statu qusedam sunt tentationes tam graves et tam multiplices ut homo sine speciaii auxilio non possiteas omnes superare etiam victoria naturaliter honestd.

Vicloria de tentationibus potest esse triplex : (a) salutaris et meritoria, quando fit ex motivo supernaturali; (b) peccaminosa, quando quis tentationi resistit consentiendo in aliam, v. g., si quis avaritiam superat ex vana gloria; (c) naturaliter bona, quando quis resistit, propter motivum naturaliter honestum, v. g., avaritiam vincit propter motivum morale philanthropiae. Jamvero hic non est qusestio de vicloria salutari, qu?e certo reportari nequit sine gratia; nec pariter de vicloria peccaminosd, cui gratia concurrere nequit; sed solum de vicloria 7iaturaliter bond.

  1. Probatur i° Script. (A) Jam in Vet. Testamento, Sapiens dixerat neminem posse habere sapientiam, id est, virtutes complexive sumptas, sine divino auxilio2 : " Scivi quoniam aliter non possem esse continens (sapientiae) nisi Deus det ".

(B) S. Paulus, in Ep. ad Romanos, ex professo quidem doclrinam nostram non probat, sed ostendit neque Judaeos neque Gentiles propriis viribus seu sine gratia Christi, jusfificationem consequi posse. Attamen ex argumentis quae affert thesis concomitanter affirmatur; tria enim asserit : (a) demonstrat tum Judaeos tum Gentiles contra legem naturalem sibi notam graviter/^r<v£s\y£, idololatriae aut vitiis innaturalibus indulgendo3; (b) ostendit causam istorum pecca-

1 Quidam theologi asserunt quidem hominem lapsum non posse, sine gratia, ullam tentationem gravem vincere, sed vel loquuntur de tentatione quae tam diuturna est ut pluribus aequivaleat, vel suam opinionem ex fontibus revelationis probare nequeunt, ut recte animadvertit Pesch, nn. 157, 164 : " Nunquam enim hi fontes loq.uuntur de aliqua particulari tentatione, sed de generali illa pugnar in qua homo undique difficultatibus obsessus sine gratia non potest non superari ". — 2 Sap., VIII, 21.

zRom.,I, 20-32; II, 1-29. Quidam dixerunt impotentiam qua Judsei labo* rabant oriri ex speciali difncultate servandi innumera legis mosaicae minuta torum esse concupiscentiam, cui lex etiam mosaica mederi non potuit. Nam, licet lex in se sit san6la, et justa, et boria1, tamen, seorsum a gratia spe6lata, concupiscentiam potius acuit quam exstinguit : " Peccatum non cognovi nisi per legem ; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : non concupisces "2; (c) in statu praesenti hanc concupiscentiam propriis viribus vincere nequimus : " Quod enim operor non intelligo : non enim quod volo bonum,hoc ago; sed quod odi malum, illud facio" 3 : " Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio... Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me m lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per J. Christum " 4, vel, ut in multis graecis codicibus legitur : " Gratias ago Deo per J. Christum ". — Apostolus itaque hic docet summam hominis esse infirmitatem ad bonum faciendum quodcumque (sive supernaturale sive naturale), et eam repetit ex concupiscentia seu ex gravibus tentationibus quae in nobis oriuntur; simul afBrmat hanc infirmitatem non posse vinci, nec tentationes superari nisi per gratiam ex meritis Christi datam; ergo homo lapsus non potest diu totam legem etiam naturalem servare omnesque tentationes superare sine auxilio gratiae.

(C) Quam doctrinam confirmat S. Jacobus asserens nemi. nem linguam seu peccata oris cohibere posse : <£ Linguam nullus hominum domare potest " 5.

(D) Idem constat ex illis Scripturae locis ubi oratio ut necessaria commendatur ad tentationes superandas : " Vigilate et orate ut non intretis (i. e. non consentiatis) in tentationem "6; atqui si vires naturales ad tentationes superandas praecepta. Sed immerito; nam S. Paulus hlc potius agit de naturalibus praeceptis in lege mosaica inclusis, ciim speciatim commemoret prseceptum Non concupisces, quod sane ad Iegem naturalem speclat.

3 Rom., VII, 15. Inter exegetas controvertitur utrum S. Paulus hlc loquatur nomine Judseorum an etiam nomine christianorum qui, post justificationem, i concupiscentiae impugnationibus obnoxii manent. Cfr. F. Prat, La Thiol. de S. Paul, I, p". 327. Quidquid est, certum manet in utraque opinione hominem, nondum gratid regcneraium, non posse, secundum Apostoli dodlrinam, legem naturalem integre servare. — 4 Rom.y VII, 18-25. — s /ac, III, 8.

sufficerent, oratio necessaria non esset ad gratiam impetrarfdam, qua vincerentur; ergo.

  1. 2° Tradit. (A) Patres distinguere non solebant ex professo inter a<5tus ethice et supernaturaliter bonos ; sed ex eorum modo loquendi merito infertur thesis nostra.

(a) Ante pelagianam controversiam, modo generali asserunt hominem in praesenti statu recle agere non posse sine superna gratia; v. g , S. Cyprianus testatur se, ante conversionem, ita vitiis irretitum esse ut de emendatione desperaret, sed unda genitali refeclum facile peregisse quod antea difficile, immo et impossibile videbatur1. S. Ambrosius addit2 : " Quis est autem tam fortis utnequaquam in tentationes moveatur, nisi Dominus adjutor ei assistat ". Quod S. Chrysostomus confirmat asserens Gentiles non posse nisi raro recte vivere 3. (b) Contra Pelagianos, S. Augustinus statuit hominem non posse, sine auxilio Dei, vitare peccatum et omnes tentationes superare : 1) quia omnia bona ex Deo sunt : "Omnia bona, sicut dictum est, et magna, et media, et minima ex Deo sunt; sequitur ut ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis, quse virtus est et in magnis numeratur bonis "4; 2) insuper "nemo habet de suo nisi mendacium atque peccatum "s. Concedit tamen infideles quaedam opera bona facere, cum divina imago in eis non omnino deleatur, sed pauca tantum, cum pleraque justiti?e, patientise, temperantiae aliarumque virtutum opera quse peragunt reclse intentionis defectu vitientur6. Quapropter quibusdam visus est nimis deprimere, ob originale peccatum, vires humanas quoad bonum naturale.

  1. (B) Concilia declarant non omnia praecepta impleri nec omnes tentationes vinci posse sine gratia. Ita canones concilii plenarii Carthaginensis (418), a Zosimo approbati, docent gratiam requiri non solum ad remissionem peccatorum, quae jam commissa sunt, sed etiam ad adjutorium ut non committantur; hanc gratiam requiri non solum in intellectu, sed etiam in voluntate; non solum ut facile, sed etiam ut simpliciter impleamus mandata 7. Jamvero, etsi non

3 Injoan. homil., XXVII, 2, P. G., LIX, 164; Journel, 1162. ^ Kctract., 1. I, c. IX, 6, P. L., XXXII, 598.

6 Cfr. De spiritu et litterd, P. L., XLIV, 201-246; De naturd et gratia, XLIV, 247-290; De gratid et libero arbitrio, XLIV, 881-912.

specifice hic agitur de praeceptis natura/ibus, hsec tamen includuntur, quia et de iis Pelagiani locuti erant. - — Ita pariter Ccelestinus I, ad Episcopos Galliae de erroribus Semipelagianorum scribens (431), declaravit " neminem idoneum esse ad superandas diaboli insidias et ad vincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutoriumDei" x.

  1. 30 Ratione suadetur. (a) Cujusque experientid constat aliquot praecepta legis naturalis esse ardua, non quidem eadem pro omnibus, sed varia pro variis individuis; prseterea multiplicia sunt, occasiones ea violandi ssepe occurrunt, et ex hac frequentia maxime crescit difficultas ; insuper haud raro vehementes exsurgunt tentationes a carne, mundo et diabolo, quse lumen rationis obscurant et voluntatem debilitant, et quandoque eo periculosiores sunt quo magis diuturnce; attamen tota lex naturalis adimpleri nequit nisi hae tentationes vincantur.

Unde sic : ad resistendum hujusmodi tentationibus et omnia legis praecepta fideliter servanda requiritur prompta, attenta et perseverans consideratio alicujus boni superioris quae a bonis sensibilibus et a peccato nos deterreat, qualis est consideratio vitae aeternae, praemiorum ac pcenarum quae bonis et malis servantur, pulchritudinis virtutis, fceditatis vitii, etc. Atqui talis applicatio mentis moraliter impossibilis est in statu naturae lapsae : anima enim nostra quadruplici vulnere ignorantice, malitice, infirmitatis et concupiscentice sauciata, res divinas non facile percipit, sibique relicta debilis, inconstans et impar est ad diuturnas considerationes vel ad magnos conatus, ut probavimus in Tr. de Deo Creante, n. 916. Ad rem S. Thomas scribit2 : " Quae quidem licet per gratiam sanetur quantum ad mentem (seu partem superiorem}, remanet tamen in ea corruptio et infeclio quantum ad carnem, per quam servit legi peccati, ut dicitur 3. Remanet etiam quaedam ignorantiae obscuritas in intelle&u, secundum quam, ut etiam dicitur 4, quid oremus, sicut oportet, nescimus... Et ideo necesse est nobis ut a

1 Denzing., 132 (90). — 2 Sum. theolog., ia 2<e, q. 109, a. 9. 3 Rom.% VII, 25. — 4 R0m%<t VIII, 26.

Deo dirigamur et protegamur qui omnia novit et omnia potest ".

(b) Historid populorum thesis confirmatur. Jam enim probatum est in Tr. de Verd Re/igione, n. 214-219, paganas gentes excultissimas vitiis etiam turpissimis indulsisse, non exceptis praeclaris philosophis : sapientissimis enim, v. g., Socrati, Aristoteli Platonique gravia tribuuntur delicta, ut videre est apud Diogenem Laertium^ qui eorum vitas describit. Merito itaque S. Paulus dicere potuit * : " Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse, sicut scriptum est, quia non est justus quisquam ". Historice pariter constat, apud christianas gentes, generatim eos qui religioni valedicunt, mox ad paganos mores redire et gravissima legis naturalis praecepta violare 2. Nonne igitur ex his factis inferre licet moraliter impossibile esse homini lapso diu integram legem servare absque divino auxilio quod in religionis praxi invenitur?

(c) Et sane divinam sapientiam ac bonitatem decebat ut homo ad ordinem supernaturalem traheretur agnitione propriae impotentiae ad bene vivendum etiam in ordine naturali : quando enim suae infirmitatis conscius est, indebitum auxilium ferventius exoptat et postulat, libentius accipit, eoque generosius utitur.

  1. Notanda pro praxi. (A) Impotentia ad bonum naturale faciendum aut tentationes superandas non eodem gradu in omnibus hominibus lapsis existit : (a) non enim in omnibus aequalis est vis concupiscentise, ut diximus in Tr. de Deo Creante, n. 916; (b) insuper vi haereditatis, temperamenti, educationis, externarumque circumstantiarum, alii alias habent propensiones sive ad bonumsivead malum. Quare spiritualis direclor de singulis paenitentibus non idem judi-

2 Quod prseclare ostendit H. Taine {Origines de la France contemp. : le R.4gime moderne, t. II, p. 1 18-119), u^i, inter alia, haec scribit : " II (le christianisme) est encore, pour quatre cents millions de creatures humaines, 1'organe spirituel, la grande paire d'ailes indispensables pour enlever l'homme au-dessus de lui-meme, au-dessus de sa vie rampante et de ses horizons bornes, pour le conduire, a travers la patience, la resignation et 1'esperance, jusqu'a la serenite; ponr 1'emporter, par dela la temperance, la purete, la bonte, jusqu'au devouement et au sacrifice. Toujours et partout, depuis dix-huit cents ans, sit6t que ces ailes defaillent ou qu'on les casse, les mceurs publiques ou privees se degradent. "

cium feret, sed suum agcndi modum eorum indoli et externis circumstantiis accommodabit, ut in Tr. de Pceniteniid declaratur.

(B) Juxta communem theologorum senteniiam, qui versatur in statu peccati mortalis nonpotest diu vitare gravia peccata; cum enim sit a Deo aversus per peccatum, et aliunde homo in repentinis plerumque operetur secundum habituales dispositiones, occurrente gravi tentatione, saepius iterum a Deo se avertet novum peccatum committendo1. Maxime igitur interest peccatorem quamprimum ad Deum per paenitentiam redire.

II. Quid homo lapsus possit, sine gratia, quoad opera ethice bona?2.

  1. i° Errores. (A) Frotestantes plerique, tum Lutherani tum Calvinistcz, contendunt per originale peccatum naturam ita fuisse vitiatam, ut homo non renatus, seu nondum justificatus per gratiam, nullum opus moraliter bonum perficere valeat : dicebat siquidem Lutherus " hominis naturam post lapsum esse mutatam, peccatum originis esse id quod nascitur ex patre et matre, hominem esse ipsum peccatum"3; et in Concordice Formuld iegitur4 : " Credimus docemus atque confitemur peccatum originis non esse levem, — — — — — — , ^ — 1

1 Quod ita declarat S. Thomas, ia 2^, q. 109, a. 9. : " Similiter etiam antequam hominis ratio, in qua est peccatum mortale, reparetur per gratiam justificantem, potest singula peccata mortalia vitare, et secundum aliquod tempus, quia non est necesse quod continuo peccet in aclu. Sed quod diu maneat absque peccato mortali, esse non potest... Cum enim homo non habet cor suum firmatum in Deo, ut pro nullo bono consequendo vel malo vitando ab eo separari vellet, occurrunt multa propter quse consequenda vel vitanda homo recedit a Deo, contemnendo praecepta ipsius; et ita peccat mortaliter, praecipue quia in repentinis homo operatur secundum finem praeconceptum, et secundum habitum pneexistentem ".

2 Cf. S. Thomas, 1. 2., q. 109, a. 1-2; Suarez, 1. I, c. 1-22; Salmant, disp. II, dub. 2; Bellarminus, de Gratid et lib. arbit., I. V, c. 5-9; Murray, de Gratid, disp. VI, n. 25 sq.; Mazzella, n. 423 sq.; Palmieri, th. 20-21.

4 Cf. Schaff, Creeds of Christendom, vol. III, p. 100. — Nec aliter docent Calvinistce, seu Presbyteriani; hsec enim leguntur in Confessione Jidei Westmonasteriensi, cui hodie etiam adhserent : " Ab hac originali labe, qua ad omne bonum facti sumus inhabiles prorsus ac impotentes, eique plane oppositi, aa malum autem omne proclives penitus, proveniunt omnia peccata actualia ". (Apud Schaff, 1. cit., p. 615.) Quod tamen intelligi non debet de adtibus ad vitam civilem pertinentibus : " Homo bonus et justus esse potest, suaque socialia officia adimplere, ita ut aliorum hominum tuto approbationem sibi comparare valeat. Hoc vero minime importat animi statum in quo hujusmodi actus complentur, vel motiva quse ipsos inspirant, esse hujusmodi, ut sed tam profundam humanae naturae corruptionem, quae nihil sanum, nihil incorruptum in corpore et animahominis, atque adeo in interioribus et exterioribus viribus ejus reliquit ". Hinc, juxta ipsos, omnia opera infidelium et peccatorum, etiam materialiter bona, sunt peccata.

(B) Idem fere docuerunt fansenistce, juxta quos nulla gratia datur ante gratiam fidei, et aliunde nullum opus moraliter bonum sine gratid perfici potest ; ex quo sequitur omnia infidelium opera esse peccata, et virtutes philosophorum vitia. A quibus non multum differt Baius, juxta quem nullum opus bonum perfici potest absque gratid sanclificante et imperio caritatis, aut fide saltem initiah caritate animata.

(C) Tandem quidam theologi, Augustiniani di6ti *, post Card. Norisium, docuerunt nullum opus bonum in statu prcesenti perfici posse absque gratia actuali.

  1. Thesis : Homo lapsus potest, sine gratia supernaturali, cum solo Dei concursu naturali, aliquod opus moraliter bonum perficere.

Declaratur. Hic statuiturhominem lapsum posse propriis viribus aliquod, non autem omne, opus moraliter seu naturaliter bonum perficere. Id facere potest cum solo Dei concursu in ordine naturali, sine gratia supernaturali, sive habituali sive actuali, etiam absque gratia fidei. Notandum est tamen hic agi tantum depotentict faciendi bonum; controvertitur autem num defaclo aliquid boni peragatur sine gratia supernaturali : nonnulli enim theologi 2 contendunt omnem cogitationem bonam et omnem conatum ad bonum sub influxu gratiae produci, quatenus ad vitam ceternam conducunt ; sed simul admittunt hominem lapsum/^r se capacem esse alicujus boni naturalis.

Propositio varios habet certitudinis gradus secundum varias species gratiae de qua agitur :

Dei infinite sancti approbationem mereantur; sed importat tantum hos actus, quoad objectum, a lege morali prsescribi ". (Hodge*, Systematic Theology^ vol. II, 263).

1 Ita vocantur quia discipulos S. Augustini se profitentur et plerique ad ordinem S. Augustini spectant; inter quos : H. Noris, Historia pelagiana (1673), J. L. Berti (f 1766), De theologicis disciplinis; E. Klupfel, De statu natura pura, Institutiones theol. dogmaticoe. Cfr. E. Portalie, Augustinianisme, in Dict. de Theol. {Mangenoi), I, 2485-2501.

(a) De fide est, contra Lutheranos et Calvinistas, hominem lapsum posse, ante adeptam justificationein, aliqua opera moraliter bona facere, seu, aliis verbis, non omnia peccatorum opera necessario esse peccata, ut constat ex hac definitione Trid.1 : " Si quis dixerit opera omnia quae ante justificationem fiunt, quacumque ratione fa6la sint, vere esse peccata... A. S."

(b) Certum est} contra Protestantes, Baium et Jansenistas, hominem lapsum posse, etiam sinegratid Jidei, aliquod opus moraliter bonum facere, proindeque non omnia infidelium opera esse peccata, ut colligitur ex damnatione hujus Baii propositionis (25) 2 : '■ Omnia opera infidelium sunt peccata, et philosophorum virtutes sunt vitia ".

(c) Communis et vera sententia est, contra Augustinianos, hominem lapsum posse, etiam sine gratid acluali, cum solo Dei concursu naturali, aliquod opus moraliter bonum peragere, ideoque non omnia opera eorum qui gratid acluali carent esse peccata. Quod quidem nunquam definitum est3, sed logice inferri potest ex damnatione variarum Baii propositionum4 ; " Liberum arbitrium, sine gratice Dei adjutorio, nonnisi ad peccandum valet. .. Cum Pelagio sentit, qui boni aliquid naturalis, hoc est, quod ex naturae solis viribus ortum ducit, agnoscit... Voluntas, quam gratia non praevenit, nihil habet luminis nisi ad aberrandum, ... est capax omnis mali et incapax ad omne bonum". Ex hoc enim sequitur liberum arbitrium sine gratid acluali (gratiae adjutorio) ad aliquid aliud valere quam ad peccandum, bonum aliquod naturale ex natiirae solis viribus perficere posse, atque voluntatem, sine gratia praeveniente, alicujus boni esse capacem.

  1. Probatur : i° Scripturd satis clare probatur, contra Protestantes et Jansenistas, non omnia peccatorum et infidelium opera esse peccata.

3 Nunquam damnata est opinio Augustinensium, etsi pluries S. Officio denuntiata et ab eo sedulo perpensa. Cfr. Portalie, 1. c. , 2486.

4 Denzing-., n. 1028, 1030, 1037 (908, 910, 917); cfr. n. 1389 (1254) ubi damnatur una e Quesnelli propositionibus.

  1. Deus enim non solum peccatores, sed etiam infideles hortatur ad aliqua opera facienda, ea quandoque laudat, eisdemque praemium promittit atque largitur.

(a) Peccatores enim sic alloquitur r : " Fili, peccasti? Non adjicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut et tibi dimittantur ". " Convertimini ad me,... et convertar ad vos " 2. Insuper bona opera facientibus remissionem peccatorum promittit 3 : " Si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac, tu exaudies in caelo... et repropitiaberis ". Revera publicanus, humilitatis et orationis actibus, veniam suorum peccatorum obtinet 4. Atqui impossibile est Deum homines hortari ad opera mala aut ea remunerare. Ergo quaedam saltem opera peccatorum non sunt mala.

(b) Quoad infideles idem constat; siquidem Deus excitat Nabuchodonosor ad redimendum peccata sua eleemosynis, et ei confert terram ^Egypti, quia, juxta praeceptum Domini, Tyrum expugnaverat 5 ; insuper laudat Cyrum eo quod templum instaurari mandaverit6; atqui Deus non potest suadere, laudare et remunerari opera moraliter mala; ergo quaedam saltem opera infidelium non sunt peccata 7. — Praeterea vS. Paulus Gentiles reprehendit " quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt " 8; atqui si incapaces fuissent aliquid boni peragere, non potuissent reprehendi quod illud neglexerint; ergo. Insuper de Gentibus in genere, ac proinde de eis quae erant etiam fide destitutae, ait : " Cum enim Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex"9. Hic sane S. Paulus non

7 Nonnulli theologi argumentum desumunt ex Exod., I, 17-21, ubi agitur de obstetricibus, quae a Deo remunerantur eo quod masculos infantes Hebrseorum interficere recusaverint; sed ratio non est apodictica, quia non constat hujusmodi obstetrices fuisse infideles. Cf. Murray, 1. cit., n. 27.

9 Rom., II, 14. Hk: agitur de Gentilibus nondum conversis (contYa.Es/zum, Bahim paucosque alios); damnata estenim haec ifazYpropositio : " Cum Pelagic sentiunt qui textum Apostoli ad Rom. II, " Gentes quae legem non habent, diserte ait paganos id peragere sine gratia actuali; sed ex iis quae dicit saltem infertur non omnia infidelium opera esse peccata, et etiam aliqua eorum opera esse aut esse posse naturaliter bona, quin ulla insinuetur necessitas gratiae.

Quod etiam contra Augustinianos valet : cum enim Scriptura nullibi auxilium supernaturale ad h?ec opera naturaliter bona requirat, ejus necessitatem asserere absonum est.

  1. Principia ad solvendas difficultates. Plurimi objiciuntur textus Scripturae, in quibus declaratur sine fide impossibile esse placere Deo, hominem nihii boni facere, velle aut cogitare posse nisi a Deo. - — Ad quos redte exponendos, animadvertere sufficiat in Scriptura hominem spectari prout ad finem sitpernaturalem ordinatur, quem nonnisi actibus salutaribus attingere valet; merito itaque dici eum non posse Deo placere in ordine supernaturali sine fide, eumque nihil valere in ordine ad salutem sine gratia. De iis quae homo agere possit in ordine mere naturali sacri scriptores ordinarie non curant, cum talis ordo reapse non existat.

  2. 20 Tradit. Patres,etsi non explicite distinguunt inter opera naiuraliter et supernaturaliter bona, satis clare supponunt peccatores et infideles aliquod bonum facere posse.

(A) S. Hieronymus ait : "Multi absque fide et Evangelio Christi vel sapienter faciunt aliqua vel sancte, ut parentibus obsequantur, ut inopi manum porrigant " x. Pariter S. Gregorius Naz. : " Ut multi ex nostris nobiscum non sunt, quos scilicet a communi corpore vita removet ; sic contra multi exterorum (infidelium) ad nos speclant, quicumque riimirum fidem moribus antevertunt, ac solo nomine carent, ciira rem ipsam teneant, nempe virtutes quasdam christianis commendatas exerceant "2. Necnon S. C/irysostomus3 : " Tamen, ne contentiosi videamur, concedamus apud Gentiles esse qui recte vivant; ... sermo enim erat de eo quod ut plurimum, non de eo quod raro contingit. "

naturaliter ea quse legis sunt faciunt ", intelliguntde Gentibus fidei gratiam non habentibus" Denzing1., 1022 (902). Sane Gentes, quse legem non habent, designant Gentiles non conversos, cum ii, qui christianam fidem amplectuntur, christianse legi subdantur nec dici possint sine lege esse.

  1. (B) Difficultas tamen desumitur ex his aut similibus S. Augus- //#/ verbis : " Nemo habet de suo nisi mendacium et peccatum1... Absit ut sit in aliquo vera virtus, nisi fuerit justus. Absit autem ut sit justus vere, nisi vivat ex fide : Justus enim ep fide vivit"2. Ex quibus videtur omnia infidelium opera esse peccata. — Ad mentem S. Doctoris intelligendam, haec animadvertere licet. Supponit hominem ad finem et statum supernaturalem destinatum fuisse, ex hoc vero statu per peccatum originale excidisse, et nonnisi per fidem posse reparari. Hinc omnis actio, quae ad salutem non tendit, non solum inuti/is, sed etiam mala ab ipso vocatur, quia defleclit ab ordine quem Deus constituit; quo sensu scribit : " Quidquid boni fit ab homine et non propter hoc fit, propter quod fieri debere vera sapientia praecipit, etsi officio videatur bonum, ipso-non reclo fine peccatum est, hoc tamen peccantes quod homines sine fide, non ad eum finem ista opera retulerunt, ad quem referre debuerunt " 3. Talis autem aclio esse potest quidem peccatum materiale, quia deordinatio est, sicut ipsa concupiscentia quae ab Augustino pariter vocatur peccatum; immo saepe erit peccaium forma/e, si quis ex prava intentione agat, non quaerens Dei gloriam sed suam. Sed non liquet mentem Augustini fuisse omnia infidelium opera, propter solum fidei defectum, esse peccata formalia, cum alibi agnoscat quaedam saltem opera ab eis peracta esse laude digna. Ita dicit orationem caeci nati et publicani fuisse bonam et a Deo exauditam4, — infideles quosdam non solum agere secundum justitiam, sed etiam aliquando, etsi raro, ob bonum finem 5, — caritatem dari humanam quae Jicita est, caritatem nempe qua diliguntur conjuges, amici, cives6. Cujus ratio est quia non omnia lineamenta divinae imaginis in anima humana terrenorum affectuum labe detrita sunt7.

Si quse vero sententise nimis durae videantur, v. g., ubi plus aequo deprimit liberi arbitrii vires post peccatum originale, cum S.Bonaventura dici potest id tribuendum esse Pelagianorum excessibus : "Ut eos reduceret ad medium, abundantius declinavit ad extre mum plus dicens et minus volens intelligi " 8.

  1. (C) Concil. Arausicanum //, contra Semi-pelagianos necessitatem gratiae definivit, quibusdam verbis S. Augustini utens, his praesertim : " Nemo habet de suo nisi men-

dacium et peccatum x ". Quae significant, ex contextu, bonum quod agimus non esse ex nostris viribus solis : a Deo enim accepimus facultatem bene operandi, consilia et mandata, aliaque auxilia ad re6le agendum ; malum autem exclusive a nobis peragi, ex infirmitate et malitia nostra oriri, contra Dei voluntatem. Id satis clare constat ex sequenti canone : " Suam voluntatem homines faciunt, non Dei, quando id agunt quod Deo displicet; quando autem id faciunt quod volunt, ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est a quo et praeparatur et jubetur quod volunt " 2.

(D) Scholastici vero, sedulo inter opera salutaria et ethice bona distinguentes, docuerunt peccatores et infideles posse aliquot opera naturaliter bona sine gratia perficere. — Quando igitur Baiani et Jansenistae, sub praetextu ad augustinianam do£trinam redeundi, contenderunt peccatores et infideles nonnisi ad peccandum valere, merito S. Pontifices istas propositiones damnarunt.

  1. 30 Rat. theol. Ut actio sit ethice seu naturaliter bona, suflficit ut sit honesta ex parte objecli, finis etcircumstantiarum. Atqui nihil prohibet quin homo lapsus, etiam peccator et infidelis, possit, sine gratia, aclum perficere qui ex hoc triplici capite honestus sit. Nam, ex dictis, ubi de peccato originali, natura humana per Adami peccatum non fuit penitus corrupta vel intrinsece in suis naturalibus minuta,sed remanet libero arbitrio praedita et morum capax; atqui ens liberum et morum capax potest, aliquando saltem, perficere opera ex omni parte naturaliter bona, etiam sine supernaturali auxilso :

(a) Potest siquidem peragere opera objeclive et materialiter bona, ea scilicet quae sunt faciliora, ut eleemosynam, amorem erga parentes etc, cum talia opera ejus naturae sint proportionata.

(b) Insuper finem honestum naturalem sibi praeficere potest, v. g., dum facit eleemosynam, sublevationem pauperis intendere potest.

Nec dicatur infidelem necessario referre ac~tum suum ad idola, quse colit; nam, etiamsi quis idola colat, non necessario perficit omnia opera sua ad falsis numinibus placendum; si enim nos non elicimus omnia opera nostra propter Deum, infidelis non necessario acliones suas ad falsa numina refert, sed saepe propter finem simpliciter honestum agit, qui implicite saltem in finem ultimum, in Deum scilicet, tendit. Immo, apud incultas gentes idololatrise addiclas, sincera fides in Deum (in Magnum Spiritum, ut aiunt) aliquando in cultu religioso ceteroquin erroribus admixto remanere potest. Idem dic de peccatore; quamvis enim habitualiter a Deo avertatur, haec aversio non reddit actus ejus malos, nisi erumpat in aclum, sed solum impedit ne ejus aclus sint meritorii de condigno.

(c) Tandem opus perficere potest quod nulld circumstantid mald vitietur, cum difficilius non sit opus honestum facere quoad circumstantias quam quoad substantiam ipsius a6lus.

Corollarium de necessitate gratiae ad amorem Dei1.

  1. Hic quaestio est tantum de amore Dei naturali, nam, juxta omnes, ad amorem Dei supernaturalem certo requiritur gratia. Ille amor potest esse perfectus vel imperfe6lus : ferfeclus, si Deus diligitur super omnia, ita ut voluntas omnia facere parata sit potius quam eum ofTendere ; imperfeclus, si Deus non diligitur super omnia. Rursum amor Dei potest esse efifectivus, vel affe<5livus .zxv\Mm.effeclivus, quando cum mandatorum executione conjungitur; affeclivus tantum, quando in voluntate residet, quin cum mandatorum observatione conjungatur. His positis :

  2. i° Certum est : (a) hominem lapsum non posse moraliter, sine gratia, amare Deum amore effeclivo super omnia, saltem ad longum tempus; nam ad hoc requiritur ut possit propriis viribus omnia praecepta legis naturalis per tempus notabile adimplere : " Qui dicit se nosse Deum et mandata ejus non custodit, mendax est... Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est" 2. Atqui hoc est moraliter impossibile in statu naturae lapsse, ex diclis supra;

1 Cfr. S. Thom., 1. 2., q. 109, a. 3; Suarez, 1. I, c. 29-36; Salmant., disp. II, dub. 3-4; Bellarminus, 1. IV, c. 7;Palmieri, th. 20; Mazzella, p. 404 sq. — 2 I/oan., II, 4-5.

insuper ea est corruptio humanae naturae ut bonum nostrum magis quam Dei gloriam amemus : unde fit ut nimis arduum sit Deum ex toto corde diligere, nisi gratia juvemur.

(b) Hominem lapsum posse moraliter, sine gratia, amare Deum amore naturali affeclivo imperfeclo. Nam talis amor consistit in eo quod homo ita diligit Deum ut disponatur ad servanda saltem aliquot divina praecepta ; atqui, ex di<5lis, homo naturaliter aliquot divina praecepta servare potest ; ergo potest amare Deum modo imperfeclo.

  1. 2° Controvertitur autem num homo possit moraliter, sine gratia, amare Deum amore affeclivo perfeclo, ita ut sincere velit omnia mandata servare.

(A) Negative respondent Thomistce, aliique ut Bellarminus et Suarez. Etenim homo non potest sincere velle quod assequi non potest; atqui homo non potest naturaliter adimplere praecepta omnia, nec proinde eftective amare Deum super omnia ; ergo non potest id sincere velle.

(B) Affirmative autem respondent Moli?iistce ; nam, etiamsi homo de faclo non possit moraliter adimplere omnia praecepta, tamen potest, quando nulla gravis tentatio urget, sincere velle ea adimplere; multa enim sincere volumus, quse, propter infirmitatem, non adimplemus, ut constat, v. g., ex bono proposito quod elicimus ante absolutionem omne vitandi peccatum.

Art. II. De dispensatione gratia? a&ualis1.

  1. Cum gratia actualis sit omnibus necessaria ad salutem, exsurgit quaestio num detur omnibus. Non agitur quidem de gratia efficaci, quae suum sortitur effec~r,um, sed de gratia vere sufflciente, saltem remote, qua videlicet, si ei consentimus, pedetentim salutem operari valeamus. Solutio pendet a duobus jam notis principiis, quod Deus scilicet vult sincere omnes homines salvos fieri (De Deo uno,n. 514), et quod Christus pro omnibus mortuus est, ideoque omnibus gratiam meruit (De Verbo Incarn.^xv. 11 53). Quaestio expendi potest quoad justos, peccatores, sive communes sive obduratos, infideles et parvulos sine baptismo decedentes.

1 Suarez, de Gratid, 1. IV, c. 7-19; Salmant, de Gratid, disp. VI, dub. 2-3 ; Ripalda, de Ente supernaturali, disp. CXI ; Murray, de Gratid, disp. VII, n. 99 sq. ; Mazzella, n. 782 sq. ; Palmieri, th. 59-62.

I. Quoad justos, seu fideles in statu gratise versantes.

  1. Thesis : Justis omnibus dantur, urgente tentatione vel praecepto, gratiae, saltem remote et relative sufficientes, ad resistendum tentationibus, omniaque praecepta adimplenda. De fide contra Lutherum, Calvinum et Jansenium, qui docuerunt aliquando ipsos justos non posse adimplere mandata, praesertim mandatum de non concupiscendo, quia ipsis deficit gratia vere sufficiens.

Ait enim Trident. J : " Nemo temeraria illa, et a Patribus. . . prohibita voce uti (debet) : Dei prsecepta homini justificato esse impossibilia. Nam Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet et facere quod possis, et petere quod non possis, et adjuvat ut possis ". Et alibi (can. 18) :." Si quis dixerit Dei praecepta, homini etiam justificato et sub gratia constituto, esse ad observandum impossibilia, A. S. " Ex quibus sequitur justos semper habere gratiam sive ad praecepta adimplenda, sive ad orandum ut gratia necessaria ad opus complendum concedatur.

Dicitur : (a) " urgente prcecepto vel tentatione ", quia gratia aclualis, utpote transiens, non datur singulis momentis, sed tempore opportuno, praesertim quando urget praeceptum adimplendum, aut tentatio quae sine gratia superari non posset ; quoad cetera momenta, plus minusve frequenter datur, secundum Dei voluntatem, et dispositiones subjecli; ideoque uberius verae Ecclesiae membris, ut postulat nota sanclitatis quae semper in hac Christi sponsa efifulget ; multo magis sanctis ; (b) " gratiae saltem remote sufficientes ", nam non agitur de gratiis abundantioribus quae non omnibus nec semper conceduntur, ciim Deus eas imparatis largiri non soleat ; nec necessario de gratia. proxime suffrciente, nam quandoque datur auxilium remote sufficiens, v. g., ad orandum, quo si justi bene utantur, accipient proxime sufficiens; si autem eodem non utantur, quandoque proxime sufficiens non accipient ; (c) " relative " sufficientes, i. e., specl:atis omnibus circumstantiis personae, temporis, loci, ita ut in his adjunctis justi perseverare possint.

  1. Probatur (A) Script. : (a) In Psalmis saepe asseritur Deum preces justorum audire, eisque auxilium praestare, v. g. : " Oculi Domini super justos et aures ejus in preces eorum " r. (b) Juxta S. Paulum, justi non tentantur supra vires : "Fidelis... Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere"2; atqui supra vires tentarentur, si, urgente praecepto adimplendo aut tentatione superanda, non haberent gratiam vere sufficientem, unde perseverare possent. (c) Insuper multoties declaratur mandata Dei non esse gravia seu onerosa : " Jugum enim meum suave est et onus meum leve " 3; " Mandata ejus gravia non sunt "4. Atqui mandata essent nimis onerosa, si urgente praecepto, non daretur gratia ad illa adimplenda, cum impossibile esset ea adimplere ; ergo.

Nec dici potest cum Jansenianis hic de solis praedestinatis agi ; nam, quoad textum S. Pauli, Apostolus omnes Corinthios alloquitur, eosque solari intendit, firmam spem in eis erigendo ; atqui, si de solis praedestinatis loqueretur, finem suum assequi non potuisset, cum nullus certo noverit se esse de numero praedestinatorum ; ergo. Idem dic de aliis textibus.

(B) Cum adversarii ad S. Augustinum praesertim provocent, pauca ex ejus verbis referemus : " Deus per mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum, spiritualiter sanat aegrum, vel vivificat mortuum, i. e., justificat impium, et cum ad perfectam sanitatem, hoc est, ad perfeclam vitam justitiamque perduxerit, non deserit, si non deseratur, ut pie semper justeque vivatur". Et postea addit : "Non igitur Deus impossibilia jubet, sed jubendo admonet et facere quod possis, et petere quod non possis n s. Si igitur quaedam sunt loca aliquatenus contraria, v. g., S. Doctoris interpretationes variae verborum : " vult omnes salvos fieri ", id ex eo oritur quod excessus Pelagianorum impugnando, ipse duriora verba adhibet quae ex aliis locis emollienda sunt. Ceterum patres communiter praefata Scripturae verba clare intelligunt de sincera vere sufticienti omnium vocatione ad salutem ideoque ad gratiam.

95- (C) Rat. Theol. Ex dictis in Tr. de Deo (n. 514) et de Verbo Incarn. (n. 1156), Deus sincere vult salutem omnium hominum, praesertim vero fidelium ; atqui Deus eorum salutem sincere non vellet, si ipsis non concederet, tempore opportuno, gratiam saltem remote sufficientem, cum talis

1 Ps. XXXIII, 16. Integer legatur psalmus.

s De Nat. et Grat.t c. 26, 43. Cf. Deschamps, de Haresijansen., 1. III, disp. 8, c. 3-5.

gratia ad salutem sit absolute necessaria : nam qui sincere vult finem, eo ipso vult media ad finem necessaria; ergo. Hinc a Trident.1 merito dictum est : " Deus gratia sua semel justificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur".

II. Quoad peccatores.

Chapter 60 of 81