Skip to the text

Nn. 854–908

  1. Objeclum. Vita gratiae, quam Deus per sacramenta in animas nostras diffundit, suam consummationem invenit in glorid seu vita aeterna quam Deus, justus remunerator justis largitur secundum ipsorum opera. Tractatum igitur de Sacramentis logico ordine sequitur Traclatus de Deo Remuneratore, qui vocatur etiam Tr. de Novissimis, vel Eschatologia (eff^ara, novissima); novissima enim hominis dicuntur ea quae, secundum ceconomiam divinae providentiae, exhac vita migrantibus obtingunt, scilicet mors,judicium, purgatoriumy ccelum vel infernus. Quanti momenti sit hac de re disputare colligi potest ex his Scripturae verbis : " In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis " 2.

  2. Divisio. Tria erunt capita : I. Prolegomena de morte et judicio particulari ; II. De cujusque individui sorte, nempe : i° de ccelo seu de finis ultimi adepiione; 20 de

inferno seu de finis ultimi amissione; 30 de purgatorio seu de dilatione ultimi finis; III. De consummatione universali< nempe de resurreftione corporum et dejudicio universali.

Gaput j.

PROLEGOMENA DE MORTE ET JUDICIO PARTICULARI.

Vitae seternae janua est mors, quam sequitur judicium particulare.

I. De morte \

  1. i° Mortis notio. (a) Mors corporalis consistit in separatione animce a corpore 2; sed anima, utpote immortalis, post separationem vivere pergit. In prsesenti statu mors est pcena peccati : homo enim inexterminabilis creatus fuerat 3, sed " pcr unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors " 4.

(b) Sub alio respectu, mors est probationis nostrce terminus, eo sensu quod, post mortem, nullus relinquitur locus paenitendi vel merendi, ut supra probatum est, n. 213.

  1. 20 Mortis universalitas. Mortem esse omnibus hominibus communem tum Scriptura tum experientia testantur : " Statutum est hominibus semel mori..." " Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur V 5.

Christus ipse, licet a peccato immunis, libere mori voluit, ut pro peccatis nostris satisfaceret, et, corporaliter moriendo similitudini peccati, daret nobis exemplum moriendi spiri-

1 Ginella, De notione atque origine mortis, 1868; Palmieri, p. 1-35; Card. Billot, p. 11-45.

2 Aliquando alia mors in Scriptura commemoratur, nempe mors animce, quae in privatione gratiae sandlificantis sita est, et mors secunda vocatur, si quis in hoc statu e vita exeat (Apoc, XX, 6, 14); tunc enim vita gratise in perpetuum amissa fuit.

DE MORTE ET JUDICIO PARTICULARI. 591 tualiter peccato, tandem ut a mortuis resurgendo nobis spem resurgendi daret *

  1. Dubitatur : (a) num Henoch et Elias, qui, secundum antiquam traditionem, adhuc vivi supersunt 2, sint morituril Patres et Theologi, innixi obscuro textu Apocalypsis 3, satis communiter tradunt eos in fine mundi esse occidendos. (b) Num sint morituri qui tempore secundi adventiis Domini invenieniur viventes*? Res incerta manet, immo prsecipui exegetae putant hos homines probabilius non esse morituros5, quamvis contrarium Scholastici communius docuerint.

^59- 3° Tempus mortis omnino incertnm est, " ut, dum illam praevidere non possumus, ait 5. Gregorhis6, ad illatn sine intermissione praeparemur "; sic homines a peccandi libidine et impsenitentia refraenantur : " Vigilate, quia nescitis diem, neque horam " 7. — Frequenter itaque de morte cogitare expedit, non solum ut termino hujus vitce, sed insuper tanquam inchoatione vitce immortalis, ut per bona opera ad aeternam felicitatem securiores properemus.

II. De judicio particulari8.

  1. i° Thesis : Anima statirri post mortem a Deo judicatur, et ejus sors aeterna immutabiliter determinatur.

Certum est.

(A) Probatur. (a) Thesis logice infertur ex definitionibus Benedicli XII et Florentini in quibus explicite declaratur animas plene a peccatis suis purgatas mox (id est,

2 Henoch dicitur a Deo translatus ne videret mortem ( Gen. , V, 24 ; Hebr., XI, 5); Elias autem per turbinem in caelum ascendit {IV Reg., II, 11), et veniet ante diem Domini magnum, atque convertet Judaeos {Malach., IV, 5-6).

3 Apoc, XI, 7. — Hic autem textus a pluribus intelligitur non tantum de Henoch et Elia (seu forsan Moyse), sed et de omnibus pnedicatoribus christianis. Cfr. A. Brassac, Man. biblique, IV, n. 11 78.

4 Qusestio ponitur occasione textus S. Pauii, / Thessal., IV, 16.

5 Cfr. Cornely, Comment. in I Cor., p. 509 ; Prat, La Theol. de St Paul, t. I, p. 109-112. — Ratio prsecipua hujus controverske desumitur e diversis lectionibus versus 51, cap. XV. I<z Corinth. In Vulgatd legitur : " Omnes quidem resurgemus (vel omnes moriemur), sed non omnes immutabimur " ; in optimis autem grcecis codicibus legitur : " Non omnes moriemur, sed omne» immutabimur ".

6 Hornil. XIII va Evang., n. 6, T. L., LXXVI, 1126. ? Matt., XXV, 13; cf. Luc, XII, 40.

8 Palmieri, p. 3S-S2; Card. Billot, p. 48-S6- statim, vel sine mora) caelum ingredi et visione intuitiva gaudere, eas vero quae in statu peccati mortalis decedunt, mox in infernum descendere pcenis infernalibus cruciandas x; quod sane fieri nequit sine praevio judicio.

  1. (b) Ex Scripturd idem deducitur : i) ex parabola divitis epulonis, ubi asseritur Lazarum statim post mortem in sinum Abrahae portari solatii causa, divitem vero in inferno sepeliri flammis cruciandum, et inter utrumque chaos magnum quod neuter pertransire potest 2 : " Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno... Et in his omnibus inter vos et nos chaos magnum firmatum est; ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare ". Quod quidem supponit aliquod fuisse judicium post mortem, et quidem irreformabile. Confirmatur ex verbis Christi ad bonum latronem : "Hodie mecum eris in paradiso"3. 2) Ex do6lrina S.Pauli dicentis nos peregrinari a Domino quamdiu sumus in corpore, sed corpore exutos posse cum Domino esse; et se mortem optare ut sit cum Domino et coronam justitiae accipiat 4 ; " Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi : in reliquo reposita est mihi corona justitiae quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex " 5; ibi enim supponitur mercedem statim post mortem conferri, et quidem a justo judice, ideoque post aliquod judicium. Quod etiam haud improbabiliter infertur ex his verbis : " Statutum est hominibus semel mori;post hoc autem judiciumy ' 6, etsi, juxta aliquos interpretes, hic agatur probabiliter de judicio universali.

  2. (c) In Traditione duo stadia distinguuntur : 1) Tribus prioribus sceculis, haec do6lrina implicite traditur asserendo justos, praesertim martyres, vitam beatam statim ingredi, malos autem cruciari, et ita jam discrimen inter utrosque faclum esse : quod docuerunt etiam ii qui putabant visionem beatificam post resurrectionem dilatam fore

2 Luc, XVI, 19-31. — 3 Luc, XXIII, 43. — 4 /7 Cor., V, i-io; Philipp., I. 23. — 5 // Tim.t IV, 6-8. — 6 Hebr.y IX, 27.

DE MORTE ET JUDIGIO PARTIGULARI. 593

Ita S. Jtistinus r asserit " piorum animas in meliore loco manere, iniquorum et malorum in deteriore, judicii (universalis) tempus exspectantes... hae vero puniuntur quamdiu eas esse et puniri Deus voluerit ". Tertullianus'2 docet martyres paradisum statim ingredi : * Tota paradisi clavis tuus sanguis est ". S. Cyprianus idem clarius docet; describit enim paradisum, ubi nos exspectant parentes et cari, Prophetarum exultantium numerus, Martyrum innumerabilis populus, Virgines quae concupiscentiam carnis subegerunt3. Jamvero praemiorum et pcenarum determinatio fleri nequit sine prsevio quodam judicio.

    1. A qnarto sceculo, explicite declaratur judicium aliquod mortem cujusque sequi, in quo profertur sententia quae postea omnibus manifestabitur : " Quod enim in die judicii futurum est omnibus, hoc in singulis die mortis impletur ", ait 5". Hierotiymus 4; ita etiam SS.Joannes Chrysost. 5, A ugustinus 6, Gregorius M. 7,

Verba S. Augustini referre sufficiat : " Nam illud quod re6lissime et valde salubriter credit, judicari animas ciim de corporibus exierint, antequam veniant ad illud judicium quo eas oportet jam redditis corporibus judicari..., hoc itane tandem esse nesciebas ? " Posteaque suam doctrinam probat ex parabola divitis epulonis. — Addunt etiam Patres cum morte et judicio incipere aeternam retributionem beatitudinis vel pceriae : ita, inter alios, S. Hi/arius8 : " Nihil illic dilationis aut morae est; judicii enim dies vel beatitudinis retributio est aeterna, vel pcenae ".

  1. (d) Ratione suadetur. Decet hominem non solum judicari judicio universali, quatenus est pars totius gencris humaniy sed etiam judicio particu/ari quatenus est singularis quaedam persona 9 ; et sane nulla est ratio quare in punitione vel praemiatione animarum exspectetur resurre<5tio.

  2. (B) Natura hujus judicii. In omni judicio tria distinguere licet : causae discussionemy sententiae prolationemy

; 3 De mortalitate, P. L., IV, 601-602. — 4 Injoel, II, I, P. L., XXV, 965. s I11 ep. I ad Corinth., XLII, 3, P. G., LXI 348; Journel, 1200.

ejusdem exsecutionem. i) Jamvero in judicio particulari, loco discussionis proprie di<5tae, erit interna illuminatio, qua anima clare percipiet sibi retribui secundum sua merita et demerita *. 2) Sententia autem ipso mortis instanti pn> fertur non quidem sono vocis, sed mentaliter, ita ut singulorum mentibus imprimatur; et quidem a Deo, juxta communem sententiam, non autem a Christo homine, licet qui judicatur verisimiliter intelligat se hujus auctoritate judicari. 3) Lata sententia mox exsecutioni mandatur, et anima caelum, infernum vel purgatorium ingreditur.

  1. 20 Corollaria. (A) Rejiciendus est millenarismus*. fa) Hic error originem duxit ex rabbicinis quibusdam scriptis, in quibus prophetise de Messise universali ac pacifico regno materialiter intelligebantur de te??iporali dominatione. Eodem sensu a quibusdam christmnis judaizantibus intellecta sunt ea quae Christus dixerat de regno Dei et adventu Filii Dei. Insuper hujus regni duratio ad mille annos limitata fuit propter hsec verba S.Joannis : " Et ligavit eum (satanam) per annos mille... et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis " 3, etc. — Mitltnarii, qui etiam Chiliastce vocati sunt, docuerunt itaque Christum mox venturum esse, et, deviclis hostibus christiani nominis, in terra regnaturum per mille circiter annos cum sanclis jam mortuis, qui tunc resurgent, et justis adhuc viventibus. In duplicem classem divisi sunt : alii tenuerunt justos in hoc regno omnibus voluptatibus, etiam carnalibus, fruituros esse, ut Cerinthiani et Ebionitce; alii autem docuerunt eos nonnisi puris deliciis esse fruituros : ita nonnulli Patres, a primo ad quartum saeculum, quales fuerunt Papias, S. Justinus, S. Iremzus, Tertullia~ nuSt Methodius, Laclaniius 4.

  2. (b) Millenarismum autem impugndrunt, inter alios : Caiust presbyter romanus, Origenes, Dionysius Alexandrinus, S. Hieronymus, S. Augustinus, S. Gelasius papa, qui Millenariorum scripta recenset inter opera apocrypha, ea nempe quae a catholicis non recipiuntur, tandem Scholastici omnes qui eum rejiciunt sive ut hareti*

1 Commemoratur in Liturgia liber scriptus in quo totum continetur; quo libro ihtelligi debet lux divina, " qua fiet ut cuique opera sua, vel bona vel mala, cuncta in memoriam revocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam ". (S. Augustinus, de Civit. Dei, 1. XX, c. 14, P. L., XLI, 680).

a J. C. Romig*, De chiliasmo prasenti {a.p. Hase et Iken, Thesaurus, 1732, t. II, p. 1042); Schneider, Die chiliast. Doctrin, 1859; Franzelin, De divind Traditione, 1875, th. 16; Atzberger, Die christliche Eschatologie in den Stadien ihrer Offenbarung, 1890; L. Gry, Le millenarisme dans son origine et sa diveloppements , Paris, 1904.

DE MORTE ET JUDIGIO PARTIGULARI. 595 cum sive ut saltem erroneum. Dicunt siquidem duplicem tantum esse Domini «adventum, priorem in carne humilem, posteriorem gloriosum ad judicandum genus humanum, nullumque proinde manere locum millenio. Textum S. Joannis in Apocalypsi sic explicant : numero mille annorum designatur longum, sed indefinitum, tempus quod inter primum Christi adventum et antichristi seduclionenl elapsurum est; diabolus tUnc dicitur ligatus, quia homines non tam facile seducit ac ante Christum.

  1. (c) Quidam Protestantes, ut Irvingiani, Mormones, Adventistce aliique millenarismum renovarunt.

(d) Novam millenarismi formam pauci moderni catholici excogitarunt, asserendo quosdam ex hominibus vivos servandos esse in generali mundana conflagratione, qui in aliquo paradiso terrestri feliciter vivent, genus humanum propagabunt et religiosam societatem formabunt cujus centrum erit Jerusalem ». — Quae hypothesis non solum gratuita est, sed etiam falsam prophetiarum interpretationem tradit, et Evangeliis contradicit quae nullam aliam viam ad caelum consequendum prae^dicant nisi viam crucis, abnegationis et tribulationum multarum.

  1. (B) Rejiciendus est error quorumdairi Protestantium liberalium qui contendunt infidelibus et peccatoribus in alterd vitd dari opportunitatem sese ad Deum convertendi2. Id enim adversatur Scripturae et Traditioni docentibus eos qui decedunt in peccato mortali descendere in infernum et justos in caelum ascendere, et pcenas reproborum non rainus esse aeternas quam praemia justorum, ut constat ex testimoniis allatis, et fusius probabitur ubi de caelo et inferno.

1 Rougeyron, Les demiers temps, 1866; Moglia, Essai sur le livre dejob et les prophtties relatives aux derniers temps, 1865. Quos confutat Toulemont, in period. Etudes, ocl:. 1868, p. 552 sq.

2 Ita, inter alios, W. Farrar, Eternal hope. — A quo errore non satis recedunt pauci theologi catholici, ut Hirscher et Schell. Juxta priorem, homines in triplici statu esse possunt : ii, iti quibus regnat divina caritas, salvantur ; ii autem, in quibus regnat mala cupiditas, damnantur; qui tandem inter caritatem et cupiditatem ancipites hserent, in altera vita opportunitatem accipient alterutram eligendi. Juxta Schell, damnati aliquando salutem accipient, nisi obstinate eam respuant. — Cfr. Pesch, n. 586.

Caput iU

  1. Post mortem et judicium particulare, singuli homines vel statim suum finem ultimum consequuntur in caelesti beatitudine; vel ab eo privantur in inferno; vel ab eo retardantur in purgatorio.

  2. Caelum est status et locus supremae beatitudinis, in quo Angeli et homines Dei supernaturali possessione fruuntur. Dicitur non solum status, sed etiam locus, quia, quidquid dixerunt aliqui auclores, specialis est locus ubi sacra humanitas Christi, B. Virgo, Angeli et Sancli simul commorabuntur, quamvis ubi et qualis sit hic locus ignotum maneat.

Duo declarabimus : i° existentiam cselestis beatitudinis; 2° ejus naturam.

§ I. DE EXISTENTIA CMIA.

  1. Thesis : Justi quibus post mortem nihil luendum superest, statim Deum intuitive vident eumque diligunt amore beatifico, non omnes tamen aequali gradu.

De fide est ex definitione Benedicli X 1 Y ^i 336) contra eos qui putaverunt visionem intuitivam differri usque ad diem judicii universalis : 4< Definimus... quod... animae sanctorum omnium... in quibus nihil purgabile fuit quando decesserunt... etiam ante resumptionem suorum corporum et judicium generale... vident divinam essentiam visione intuitivd et etiam faciali, nulla mediante creatura in ratione objecli visi se habente..., quodque sic videntes eadem divina essentia

3 S. Thom., 1, q. 12; ia 2te, q. 3, a. 8; Suarez, De ultimojine, disp. VI sq. ; Salmant. , Tr. II de Visione Dei, disp. I sq. ; Tr. IX de Beatitudine, disp. I sq. ; Petavius, de Deo, 1. VII; Billuart, De Deo, diss. IV; De Ult, Fine, diss. II; Lessius, de Summo Bono, 1. II; Perrone, op. cit. n. 580 sq. ; Jungmann, n. 124 sq. ; Mazzella, n. 11S3 sq.; Meric, op. cit. tom. II, c. 2; Terrien, op. cit., t. II, p. 144 sq.; Schniitgen, Die visio beatifica, 1878; Bautz, Der Himmel, 1881.

perfruuntur, necnon quod ex tali visione et fruitione eorum animae... sunt vere beatce et habent vitam et requiem ceter- nam " *. Idem brevius definivit Florentinum 2, addens gradum beatitudinis et pcenarum inaequalem esse pro meritorum et peccatorum diversitate : " Definimus... illorum ani~ mas, qui post baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quae post contraclam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exutae corporibus... sunt purgatce, in ccelum mox recipieX. intueri clare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfeclizts ".

  1. i° Probatur : Script. (A) In Vet. Testamento revelatio circa bonorum et malorum sortem fuit progressiva.

(a) Ante Prophetas^ haec in scripiis3 documentis inveniuntur : 1) Anima distinguitur a corpore, et, post mortem, non destruitur4, sed descendit in locum qui dicitur Scheots; ibi etiam justi, ante mortem Christi Deum rion vident, ideoque hunc locum habent tanquam locum exsilii parum exoptabilem : " descendam ad fllium meum lugens in infernum "6.

  1. Attamen, ex modo familiari quo Deus cum justis agit, inferri potest eorum animas non semper in Scheol commoraturas, sed tandem aliquando Deo fruituras. Ex und partey Deus familiariter omnino conversatur cum Patriarchis : ita multoties apparet Abrahae, ei benedicit, pactumque cum eo paciscitur dicens : " Noli timere, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis... Ambula coram me et esto perfe<5lus " 7. Eodem fere modo cum Isaac et Jacob con^ versatur, praesertim vero cum Moyse : " Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum " 8. Ex altera parte, quando justi mortui sunt, non cessant esse amici Dei : " Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob " 9. Revera

3 Dico " in -scriptisy' ', quia valde probabiliter orales traditiones erant inter Judseos, quibus scriptorum documentorum interpretatio lucidius proponebatur; hse autem usque ad nos non pervenerunt.

4 Quod probatum est in Tr. de Deo Creante, n. 846.

5 De quo vide J. Touzard, ap. Bricout, Oii en est Vhistoire des religions t. II, p. 52-53. — 6 Gen., XXXVII, 3.

genuinus amor ex se est perpetuus; si igitur, ex divino mandato Deus diligendus ex toto corde, et ex tota anima et ex totis viribus x, haec amicitia morte deleri nequit, sed potius consummari.

  1. Idem infertur ex eo quod Deus, in toto Vet. Testamento, apparet tanquamykrto remunerator, pcenas impiis et praemia justis aeque distribuens. Speciatim vero maxima beneficia promittit legem servantibus, plerumque sane temporalia, quia haec, utpote praesentia, Judaeorum animos magis commovebant, sed etiam spirituatia, praesertim suam amicitiam, ut jam dic~tum est de patriarchis; quoad universum autem populum, constat ex his aut similibus verbis : " Ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te, et custodiat in via... Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam, affligentes te 2... " Jamvero, attenta fide in alteram vitam quae inter Judaeos vigebat, nonne dici potest haec bona fuisse symbola futurorum gaudiorum quae tandem aliquando justis conferenda erant, et praesertim intimioris cum Deo familiaritatis ?

874- (b) Prophetarum tempore, populus Israel exhibetur utfitius Dei, quem Deus speciali amore diligit : " Quia puer Israel, et dilexi eum, et ex y^gypto vocavi filium meum" 3; paenitenti libenter parcens, novum fcedus cum eo iniens, legem suam in cordibus scribens 4. Non solum populus, sed singuli homines Deum cognoscent " a minimo eorum usque ad maximum " 5. Ex quo pariter infertur has intimas relationes in altera vita perficiendas esse. Quod diserte testatur Isaias; post annuntiatum diem judicii, describit justorum salutem et laetitiam sub specie convivii : " Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae... et auferet Dominus Deus lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra " 6. Et justi in die illa dicent : " Ecce Deus noster iste, exspeclavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus, sustinuimus eum, exultabimus, et laeta-

1 Deict., VI, 5. — 2 Exod., XXIII, 2022; cfr. Dtut., XXVIII-XXX. -j J Osee, XI, i. — ^ferew., XXXI, 33. — s ferem., XXXI, U- — 6 Isa.< XXV, 6-8.

bimur in salutari ejus " J. Jamvero his metaphoris designari intimam cum Deo unionem omnes fatentur.

875« (c) In Psalmis et Sapientialibus libris pariter justis promittuntur bona non solum temporalia, sed et spiritualia^ quibus per mortem privari nequeunt, prsesertim amicalis commoratio cum Deo, vel apud Deum, et quaedam visio faciei Domini et gloriae divinae, qua veluti satiabuntur : " Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sancium tuum videre corruptionem ; notas mihi fecisti vias vitae ; adimplebis me lcetitid cum vultu tuo 1 delectationes in dextera tua usque in finem 2... Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo; satiabor cum apparuerit gloria tua " 3. Saepe etiam declaratur impios in inferno privari divitiis et gloria, justos autem gloria et honore coronari : " Tenuisti manum dexteram meam... et cum gloria suscepisti me. • Ouid enim mihi est in caelo, et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea, Deus, in seternum " 4. — Nec minus clare Sapientia describit piorum et impiorum sortem diversam in altera vita : " Justorum animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis... Fulgebunt justi, et tanquam scintillae in arundineto discurrent... Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio eorum apud Altissimum. Ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini; quoniam dextera sua teget eos et brachio san<5to suo defendet illos" 5. — Quibus variis metaphoris clare significatur intima et perpetua unio justorum cum Domino in altera vita, et innuitur hanc unionem in aliqua visione Dei consistere.

  1. (d) Machabceorum tempore, resurreclio mortuorum quae jam pluries antea insinuata fuerat6, lucidius asseritur 7, et ita melius intelligitur quomodo justi, post aliquam commorationem in scheol, apud Deum feliciter vivere valeant.
  • Qwod inffa expendemus ubi de resurrettione, n. 955.
  1. (e) Idem explicitius declaratur in libris apocryphis, prgecipue in libro Henoch, ubi describitur non solum mortuorum resurreclio, sed etiam justorum felicitas in caelo : hi siquidem fulgebunt sicut luminaria, angelis similes erunt, et apud Deum sedebunt, ejus luminis et gloriae participes \

  2. (B) In Novo Testamento, explicite et variis modis asseritur beatitudinem justorum consistere in visione et amore Dei, diverso tamen gradu, secundum cujusque merita.

(a) In Synopticis : 1) saepe agitur de regno Dei, non solum visibili et temporali, sed etiam de regno ccelorum ceterno quod justi possidebunt, et in quo Deum videbunt. Ita Christus, in sermone montano 2, beatos declarat pauperes spiritu et persecutionem patientes propter justitiam, " quoniam.ipsorum est regnum ccelorum "; necnon mundos corde, " quoniam ipsi Deum videbunt "; et eos qui maledicuntur, " quoniam merces vestra copiosa est in caelis ". Alibi justos aequiparat angelis, qui " semper vident faciem Patris qui in caelis est " 3. In ultimo judicio, justis dicet : " Venite benedicli Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi " 4. Et ibunt hi in vitam aeternam, et " fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum " 5. 2) Merces justis collata erit quidem copiosa, cum sit Dei possessio, et, sub hoc respectu, eadem pro omnibus6; sed, quia in hac possessione gradus esse possunt, Filius hominis "reddet unicuique secundum opera ejus"". — Dabitur autem sine dilatione; nam bono latroni Christus dicit : " Hodie mecum eris in paradiso " 8.

  1. (b) Juxta S. Paulum : 1) qui moriuntur in Christo, cum eo vivunt, non amplius peregrinantes ab eo, sed " praesentes ad Dominum " 9; in novissimo die resurgent cum corporibus incorruptibilibus, non omnes eadem claritate fulgentes, sed alii aliis gloriosiores io. Omnes autem, utpote filii Dei 3, Deum videbunt non mediate et obscure, prout in
  • Matth., XVI, 27. — 8 Luc, XXIII, 43. — 9 /%#$»., I, 23; // Cor., V, 1-8. — I0 / Ccr., XV, 12-54. — 10 Rom.t VIII, 21.

terra, sed direcle et clare,facie ad faciem : " Videmus nunc per speculum (id est, modo abstractivo et mediantibus creaturis), in cenigmate (i. e., non clare, non distin6te), tunc autem facie. ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum " z, id est, sicut Deus meipsum cognoscit; jamvero Deus nos videt directe, immediate; ergo et nos eum directe seu intuitive videbimus. 2) Asserit pariter beatitudinem nostram consistere in amore Dei : caritas enim, fide et spe multo perfectior, nunquam excidit, sed in caelo manet2. — Inaequalis tamen erit gloria sanctorum, sicut alia claritas solis et alia claritas stellarum : unusquisque enim secundum suum laborem acci.piet 3.

  1. (c) £. foannes caelestem beatitudinem non minus lucide declarat : i) in Apocalypsi describit novam Jerusalem, sanc~tam civitatem, in qua Deus cum hominibus habitabit, eos illuminans, ita ut hi faciem Dei videant 4 : " Et civitas non eget sole, neque luna ut luceant in ea.; nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. Et ambulabunt gentes in lumine ejus... Et videbunt faciem ejus : et nomen ejus in frontibus eorum ". 2) In Epistola I* declarat nos Deum visuros sicuti est : "Nunc filii I}ei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est " 5. 3) In Evangelio vitam aeternam ita definit : " Haec est vita aeterna ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Jesum Christum " 6.

  2. 20 Traditione. Duo distinguenda sunt :

(A) Si agitur de existentid visionis beatijicce, Patres, jam a saeculo secundo,/^r^7 unanimiter thesim nostram docent.

(a) Secundo et tertio saculis, asserunt beatitudinem caelestem consistere in visione Christi et Dei.

In epistola quse Barnabce dicitur, Christus ait : " Qui volunt me videre^ et ad regnum meuni pervenire, debent per afflicliones et

1 1 Cor., XIII, 12. — 2 ZCor., XIII, 8.-3/ Cor., III, 8; XV, 41. — * Apoc, XXI-XXII, 1-4. — s IJoan., III, 2. — 6 Joan., XIV, 2.

7 Dico fere unanimiter, quia pauca opponuntur verba Patrum dicentiun» Deum esse cuilibet creaturae inaccessibilem ; sed ciim alibi iidem Tatres asserant Deum a beatis videri, eo ipso agnoscunt hanc inaccessibilitaten. non ess<» «.baolutam.

tormenta possidere me " *j S. Ignatius pluries asserit se libenter pro Deo moriturum ut Deum consequi possit 2. Lucidius scribit S. Irericeus3 : "Hoc concedit (Deus) iis qui se diligunt, id est, videre Deum, quod et prophetabant prophetae... Homo etenim a se non videt Deum. Ille autem volens videtur hominibus, quibus vult, et quando vult, et quemadmodum vult ". Pulchre etiam S. Cyprianus4 : " Quae erit gloria et quanta laetitia, admitti ut Deum videas, honorari ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias..., patriarchas omnes et apostolos et prophetas et martyres salutare, cum justis et Dei amicis in regno caelorum datae immortalitatis voluptate gaudere, sumere illic quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit ".

  1. (b) Scec. IV, clarius docent beatos videre Deum trinum, simulque amicali societate gaudere Marice, sanclorum, praecipue eorum quos in terra cognoverunt.

S. Gregorius Naz., delicias aeterni regni describens, dicit caelestem beatitudinem primario in contemplatione Dei trini sitam esse 5. S. Ambrosius poetice exponit quomodo B. Virgo Maria virginibus occurrat, eas compleclatur et ad Christum perducat, qui et ipse Patri eosdem commendat dicens : "Pater sancle, istae sunt quas custodivi tibi, in quibus Filius hominis caput reclinans quievit; peto ut ubi ego sum, et ipsae sint mecum "6. Alibi describit intimas relationes quae inter sanctos existunt; quomodo, v. g., animae Valentiniani defuncli occurrat Gratianus frater, et, eam complexus, ad propriam mansionem deducat, "petens ut sibi et fratn major illic caritas augeatur " 7.

  1. (c) Scec. V, S. Augustinus caelestem beatitudinem poetice simul et philosophice describit in libro XXII° traclatus De Civitate Dei. Haec consistit in remotione omnium malorum, et in fruitione Dei : " Quanta erit illa felicitas, ubi nuilum erit malum, nullum latebit bonum, vacabitur De{ laudibus, qui erit omnia in omnibus... Ipse (Deus) finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur " 8. Incequalia

5 Oral. XXIV, in laudem S. Cypriani, 19, P. G., XXXV, 1192; XLIII, iu laudem Basilii M., XXXVI, 605.

quidem erunt praemia, sed " nulli superiori ullus inferior invidebit, sicut nunc non invident Archangelis Angeli ceteri " x. — Inquirit insuper num Beati, post resurrectionem, Deum visuri sint oculo corporeo ; primum id aperte negaverat, sed postea rem dubiam reliquit 2. Quidquid est, spiritu Deum videbunt. Praeterea aliorum Beatorum cogitationes cognoscent : " Patebunt etiam cogitationes nostrae invicem nobis " 3.

(d) Scholastici autem visionis beatificae naturam, modum et possibilitatem postea expenderunt, ut infra exponemus.

  1. (B) Si agitur vero de tempore quo incipit visio beatifica, fatemur quosdam Patres, v. g., S. Justinum, S. Irenceum, Tertullianum, putasse eam usque post resurreclionem difTerri, quod praesertim tribuendum est falsis theoriis millenariorum. Sed : (a) jam prioribus saeculis, multi Patres visionem beatificam assignabant sanctis, praecipue martyribus, ut supra dictum est, n. 881. (b) A saec. IV°, communis evasit doctrina nostra ; (c) quando, saec. XIV°, Minoritce et Joannes XXII dilationem visionis beatificae denuo propugnarunt, contra istam opinionem plerique conclamarunt, et paulo post res a BenediSh XII definita est, ut supra notatum est, n. 872.

  2. Objiciunt aliquando Protestantes 4 Joannem XXII errasse in materia. fidei, immo errorem suum toti Ecclesias imposuisse.

Resp. Joannes XXII erravit quidem ut privatus doclor circa rem nondum definitam, et quidem non pertinaciter, cum et ipse ante mortem suam opinionem retraclaverit. 1) Erravit quidem, non circa dilationem judicii, cum semper docuerit animas post mortem statim judicari et eas quae nil luendum habent statim cselum ingredi, et humanitatem Christi videre; nec circa ipsam visionem beatificam, quam post judicium generale admittebat; sed circa tempus quo beatis conceditur, id est, circa rem nondum definitam. 2) Erravit ut privatus doclor, nam in secundo sermone (in tertia dominica de adventu) ait : " Dico cum Augustino, quod si decipior hic, qui melius sapit corrigat me ". Revera, in ep. ad regem Galliae, declaravit utramque opinionem liberam esse, et argumenta/w et contra

2 De Civit. Dei, 1. XXII, c. 29, P. L., XLI, 799-801. — Cfr. Portalie, in Dict. de Thtol. ( Vacant), t. I, 2452. — 3 Ibid., 801.

4 Lea, Histoire de V Inquisition, trad. per Reinach, t. III, p. 713.

posse in medium proferri; immo postea affirmavit se optare ut opinio de visione Dei immediate post mortem Scriptura et Patribus solide probaretur. 3) Nec pertinaciter huic errori adhaesit, nam pridie mortis, coram Cardinalibus hanc declarationem legit, quam sub forma Bullae promulgare intendebat : " Fatemur et credimus, quod animae purgatas separatae a corporibus sunt in ccelo, cselorum regno et paradiso et cum Christo in consortio Angelorum congregatae, et vident Deitm ac divinam essentiam facie ad faciem clare... Si vero alia ac aliter circa materiam hujusmodi per nos dicla, praedicata seu scripta fuerunt, quoquo modo illa diximus, praedicavimus seu scripsimus recitando dicta S. Scripturae et Sanclorum et conferendo et non determinando nec etiam te?iendo : et sic et non aliter illa volumus esse dicta " \ — Decipitur itaque Lea, dum asserit Joannes XXII haeresim docuisse eamque toti Ecciesise imposuisse 2.

  1. 30 Ratio tria ostendere potest quoad visionem beatificam, eam nempe non esse intellectui creato naturalem, sed supernaturaliter possibilem, immoet convenientem.

(A) Nullus intelleclus creatus potest per sua naturalia videre Deum ut in se est3. (a) Intelleclus creatus, qui non est suum intelligere, non potest naturaliter res cognoscere nisi in quantum recipiuntur et exprimuntur in cognoscente, ejusque cognitio terminatur ad speciem expressam in qua objedlum se habet ut cognitum. Atqui impossibile est ut Deus cognoscatur sicuti in se est per speciem in inteilectu creato receptam : quidquid enim recipitur ad modum recipientis recipitur, ideoque species expressa, in intelle6lu creato existens, non potest Deum repraesentare prout in se esty per modum Esse subsistentis, qui est Deo proprius, sed tantum per modum alicujus habentis esse. Ergo intellectus creatus noh potest naturaliter videre Deum ut in se est.

(b) Quod quidem evidentius est quoad hominem. Homo enim non potest naturaliter res intelligere nisi dependenter a phantasmate, ideoque non potest cognoscere nisi abstrahendo intelligibile a sensibilibus. Atqui hic modus cognos-

1 Ap. Raynaldi, Annal. eccles., ad annum 1334; Denifle, Chartularitivi •, p. 441.

2 X. Le Bachelet, Benoit XII, in Dict. de Theol. {Mangenot), t. II, 657-696, cum auctoribus ibi allegatis.

3 Sum. theol., 1, q. 12, a. 4; Billuart. De Deo, diss. IV, art. 2; Card. Billot, De Deo uno et.trino, th. 13.

cendi non est intuitivus, sed abstractus; et conceptus abstraftione formatus non repraesentat Deum qualis in se est, sed secundum similitudinem quam in rebus creatis expressit. Ergo homo non potest naturaliter Deum intuitive videre qualis in se est.

  1. (B) Intelleclus creatus ad intuitivam Dei visionem supernaturaliter elevari potest. Animadvertimus autem ratione non positive probari hanc possibilitatem, sed tantum negative, ostendendo non posse demonstrari hanc elevationem esse impossibilem.

Ex diclis supra, n. 203, inest \om\n\ potentia obedientialisy seu capacitas recipiendi a Deo virtutem infusam, qud mediante, operationes perficere valeat supra vires naturce. Vi autem hujus virtutis, ea omnia peragere potest quae ejus naturam substantialiter non mutant. Atqui, accipiendo virtutem Deum contemplandi intuitive, intelleclus noster non substantialiter mutatur; cum enim objectum adcequatum intellectus nostri sit omne verum intelligibile, non mutatur ejus species quando, divini luminis ope, elevatur ad Deum videndum intuitive, sed solum confortatur et perfeclior redditur ejus cognoscendi modus.

Quod sic declarat S. Thomas x : u Nam divina substantia est primum intelligibile, et totius intelleclualis cognitionis principium. Sed est (naturaliter) extra facultatem intelleclus creati, sicut excedens virtutem ejus... Unde et Philosophus dicit quod intellectus noster se habet ad rerum manifestissima sicut oculus nocluse ad lucem solis. Indiget igitur confortari intellectus creatus aliquo divino lumine ad hoc quod divinam essentiam videre possit ".

Res etiam quadam comparatione et analogia illustrari potest. Brutum quidem essentialiter mutaretur, si rationem acciperet, seu facultatem percipiendi verum intelligibile, quia formale objeclum ejus cognoscitivae facultatis non est omne verum, sed solum verum sensibile; sed non substantialiter mutaretur, si solum facultatem actiper et perfeclii/s verum sensibile percipiendi. Ita pariter homo idem substantialiter manet, quando ei confertur potestas perfectius cognoscendi verum intellectuale ipsamque Dei essentiam.

  1. (C) Positd revelatione, omnino conveniens apparet elevatio hominis ad visionem Dei intuitivam. Per gratiam enim jam efficimur fllii Dei adoptivi, ejus naturae consortes,

eique intima et familiari amicitia conjuncti. Atqui haec omnia aliquod complementum postulant, nempe ut in termino manifestetur nobis id quod jam ex fide credimus ; quod fleri nequit sine visione directa et beata Dei intime uniti.

(a) Nam, ut ait S. Thomas \ homini inest desiderium cognoscendi causam, cum intuetur effedtum ; quando igitur consideramus mirabiles effe<5tus quos Deus producit non solum in ordine naturali, sed etiam in animabus justis, quibus tam intime se tradit, nobis desiderium inest Ipsum directe videndi : nonne enim filius, etiam adoptivus, ardenter exoptat patrem videre, amicus amicum intime dile6tum? Et, cum divinae naturae simus consortes, nonne hanc contemplari concupiscimus? Atqui omnino decet hoc desiderium impleri ab Eo qui dixit : Petite et accipietis, quaerite et invenietis.

(b) Quod sane confirmatur ex aspirationibus animae humanae ad intimam cum Deo unionem, quae in historia religionum universim manifestantur. Hujusmodi autem aspirationes praecipue apparent apud Christianos, eos maxime qui sancte vivunt. Hi enim cupiunt dissolvi et esse cum Christo, Deo ipso frui, eum videre et amare, eique in perpetuum intime adhaerere. Atqui haec omnia nihil aliud esse videntur nisi manifestationes divinae hujus vocationis qua Deus nos benigne destinavit ad beatificam suae essentiae contemplationem.

§ II. De natura oelestis beatitudinis.

  1. Beatitudo a Boetio 2 definita fuit : status omnium bonorum aggregatione perfeclus ; et a .S. Thomd 3 ; bonum perfectum quod totaliter quietat appetitum. Hoc autem bonum perfectum objeclive est Deus ipse, quem merito sic alloquebatur .S. Augustinus ** : " Fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te". Duplex autem beatitudo distingui potest : naturalis, quae appetitus homini naturaliter insitos perfecte explet, et essentialiter consistit in cognitione et amore Dei per vires naturae;

1 Sum. /JieoL, 1, q. 12, a. 1. — a De Consol. philos., 1. 3,., prosa II. 3 S. Thom., ia 2*, q. II, a. 8. — 4 Confess., 1. I, c. 1.

supernaturalis, de qua hic agitur, naturae vires et exigentias superat, et consistit in participatione beatitudinis Deo connaturalis, qua nempe seipsum videt et amat.

Dicemus : 1° de beatitudine essentiali; 2° de beatitudine accidentali ; 30 de ceternitate beatitudinis.

I. De beatitudine essentiali.

  1. Juxta omnes, beatitudo essentialis justorum consistit in vitali cum Deo unione per facultates superiores intelleclus et voluntatis, nempe in visione beatificd qua intelleclus immediate Deum videt, et amore beatiftco, quo voluntas eum diligit. — Controvertitur autem utrum ejus essentia formaliter in visione an in amore sit reponenda.

i° De visione beatiftcd.

  1. (A) Ejus notio. Visio beatifica definitur : clara et intuitiva, nec tamen comprehensiva, cognitio Dei prout in se est. Dicitur : (a) clara, ut. sic distinguatur a cognitione Dei, per rationem, aut per fidem, quae semper obscuritatem involvit. (b) Intuitiva, seu immediata, eo sensu quod Deus videtur direcle in seipso et per seipsum, non per creaturas, et sic visio beatifica distinguitur a cognitione abstracliva quae Deum attingit per effeclus. (c) Nec tamen comprehensiva, quia Deus solus potest seipsum perfedte intelligere seu compreriendere.

Quo melius autem intelligatur differentia inter cognitionem Dei per rationem, fidem, et visionem beatificam, sequenti utemur comparatione. Pi<5tor aliquis triplici modo cognosci potest : ex operibus ejus, quando videntur scilicet tabellse ab ipso piclae ; quae cognitio est deducliva, et respondet cognitioni quarn habemus de Deo per rationem ; ex testimonio, quando scilicet audiuntur testes oculati, qui ipsum pictorem immediate cognoverunt et de illius qualitatibus testimonium praebent : hsec cognitio respondet cognitioni, quam de Deo habemus pQrpidem; tandem ex visione direcld quando videlicet piclor ipse videtur immediate, auditur, etc... ita ut illius qualitates direcle percipi possint; tali cognitioni respondet visio beatifica, cum illa tamen differentia quod in caelo videbimus, oculo intelledtus, non autem oculo corporeo, non solum Dei qualitates, sed propriam ejus essentiam, Deum ipsum unum et trinum.

Ad visionem beatificam concurrunt tum inielleclus, tum .umen speciale quod dicitur lumen glorice.

  1. (B) De principio visionis beatificae seu de lumine glorise. (a) Lumen gloriae est habitus supernaturalis, intelleclum beati perficiens, eumque proxime habilem reddens ad Deuln intuitive videndum. 1) Etenim, ut ratiocinatur S. Thomas1, visio beatifica longe superat visionem naturalem intelle6tus creati; ergo praeexigit in tali intellectu non tantum virtutis naturalis augmentum, sed superadditionem novae dispositionis quae sit ejusdem ordinis ac visio beatifica. Igitur lumen gloriae non est auxilium externum, sed qualitas quaedam interua; nec auxilium mere transiens, sed qualitas permanens seu habitus. Quamvis enim stricle Deus posset in intellectu beatorum novas entitates indesinenter producere, id sane non decet ejus sapientiam quae, omnia suaviter disponens, instruit animam diversis potentiis et habitibus ut suas operationes perpetuo exercere valeat, quin nova entitas pro singulis actibus de novo producatur.
  1. C. Viennense 2 tanquam haereticam reprobavit propositionem Beguardorum " quod anima non indiget lumine gloriae, ipsam elevante, ad Deum videndum et eo beate fruendum ".
  1. (b) De ?nodo quo lumen glorice et intetleclus concurrunt ad visionem beatificam. Lumen glorice ad modum potentice operatur, seu non datur ad faciliiis agendum, sed ad agendum simpliciter effeclum viribus naturalibus intellectus creati improportionatum et superexcedentem. Unde intelleclus remote influit in visionem beatificam, lumen glorise proxime : intelleclus siquidem suam vitalitatem prsebet, lumen gloriae intelledtum elevat eique vires supptet ut possit videre Deum, et ita est ratio qua visio beatifica in sua specie constituatur.

  2. (c) Num divina essentia per aliquam si?nilitudinem vel specie??i videatur.

Duplex species intelligibilis distinguitur, i??ipressa quae est rei similitudo et determinat intelleclum ad rem intelligendam; expressa, quae est terminus intelleclionis, seu similitudo rei intelleclae producla ab ipso intellectu, per quam sibi exprimit et dicit rem quam intelligit. Quibus positis : 1) communiter tenetur, cum S. Thoma, visionem intuitivam Dei non fieri per specie??i i??ipressa??i creata??itf quse esset omnino impar ad repraesentandum Deum sicuti est,

et consequenter non posset esse principium visionis qua Deus ipse videtur. Divina itaque essentia fit per seipsam fori7ia intelligibilis intelleclus beati, et ita eminenter supplet vices speciei impressce;o,\x\\ enim haec essentia sit supreme intelligibilis, et intellectui beato, lumine gloriae confortato, proportionetur, eique intime uniatur, nulla alia species impressa requiritur. Hoc modo cogmtio perficitur non per hoc quod intelligibile recipitur in cognoscente, sed per hoc quod cognoscens trahitur ad intelligibile, ipsumque videt sine ullo medio. 2) Immo Thomistce docent non dari in visione beatifica speciem expressam creatam, ab ipsa visione distinclam. Ad hoc enim datur species expressa ut in illa intelligatur objectum quod non potest esse praesens intellectui in ratione cogniti ; atqui divina essentia intelleclui beato unitur, et quidem, propter suam aclualitatem undequaque perfeclam et cujuslibet potentialitatis expertem *, in ratione cogniti. Attamen Suarez aliique, putantes speciem expressam seu verbum mentis nihil aliud esse nisi perfectum aclum intelligendi, eo ipso dicunt in visione beatifica esse speciem expressam quae est aclus vitalis qua videtur Deus 2.

  1. (C) De objecto visionis beatifica. Duplex est : primarium seu essentiale, quod est Deus ipse; secundarium seu acciden ta /e quod sunt creaturae quae in Deo cognoscuntur.

(a) Beati clare et intuitive vident Deum, ejus scilicet essentiam} attributa et tres divinas personas. De fide est ex Florentino supra citato (n. 872). Christus enim vitam aeternam sic definivit 3 : " Haec est vita aeterna ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Jesum Christum ". Et quidem Beati in patria vident quidquid crediderunt in via; atqui primarium objectum fidei nostrae in terra est Deus unus et trinus, sive in se, sive in suis attributis.

  1. (b) Beati vident, prcetev Deumy multa alia, ea pr<zsertim quce ad proprium statum speclant, prceterita, prcesentia et futura. Ita communiter. Constat ex testimoniis in thesi allatis, n. 882 sq.

Ratio fundamentalis est quia beatitudo caelestis est status omnium bonorum aggregatione perfeftus ; atqui bonum et conveniens nobis est ut ea omnia cognoscamus quae ad statum nostrum speclant 4 : nobis enim inest legitimum desiderium ea omnia cognoscendi quae nostra interest.

Theol. Dogm. III. — ao

Ut autem determinetur quid in particulari visuri simus, sciendum est unumquemque Beatum sub triplici respeclu considerari posse : i) ut est elevatus ad ordinem gratice, et ex hoc capite, cognoscet mysteria quae credidit super terram et alios beatos, praesertim illos quos cognovit et supernaturali affectu amavit; 2) ut estpars universi, et ex hoc capite cognoscet omnia genera et species rerum, praecipuas universi partes, stellas, etc. ;et ille qui supernaturaliter operam suam dederit studio alicujus scientise, objectum hujus scientiae probabilius melius cognoscet; 3) ut est talis persona, publica \e\privata, et ex hoc capite videbit ea omnia quae ad ejus pristinum statum pertinebant; sic S. Pontifex videbit specialiter ea omnia quae ad Ecclesise gubernium speclant, paterfarnilias ea quae ejus familiam respiciunt, ... etc. Pari ratione Beati suos parentes et amicos adhuc degentes in terris vident, et preces quae ad ipsos diriguntur audiunt1.

2° De amore beatifico.

  1. (A) Intuitivam visionem sequitur amor beatificus, quo Sancli plene et perfecie Deum diligunt. S. Paulus enim, simul conferens dona gratis data et virtutes fidei speique cum caritate, docet in cselo manere caritatem, licet alia dona evanescant : " Caritas nunquam excidit, sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur " 2. — Revera voluntas nostra, cujus objeclum est bonum, non potest non ferri amore et complacentia perfecta in bonum supremum evidenter cognitum sicut est Deus visione beatifica. contemplatus.

Effeclus autem beatinci amoris duplex recenseri potest, ecstasis, et unio cum Deo. 1) Prior in eo consistit quod Beati ita cogitatione et affectu in Deum trahuntur ut, cogitationibus, curis et motibus proprii amoris penitus exstinclis, sibi quasi mortui sint, et soli Deo vivant : " Vivo autem, jarn non ego : vivit vero in-me Christus"3. 2) Vnio cum Deo in eo consistit quod Beati arcl:issime cum eo conjunguntur per sublimem perpetuamque divinae essentise contemplationem, per jugem divinorum morum imitationem, et perfectissimam cum divina voluntate conformitatem ; per quamdam in Deum transformationem, quatenus ita in amore Dei effervescunt, ut toti liquescere videantur et in abyssum divinitatis demergi, licet tamen ab eo distincti semper maneant.

1 Hinc praeclare S. Cyprianus, ait : " Patriam nostram paradisum computamus, parentes Patriarchas habere jam ccepimus... magnus illic nos carorum numerus exspeclat, parentum, fratrum... nos copiosa turba desiderat jam de suS immortalitate secura, et adhuc de nostra sollicita " (De mortaliiate, 25, P. L.t IX. 601). — 2 / Cor.. XIII. 8. — 3 Galat. II. 20.

(B) Beaii i?i Deo et propter Dewn diligent omnes concives patriae caelestis, et eo magis quo sunt Deo propinquiores, quia in caelo ordo dileclionis observabitur per comparationem ad Deum. Speciali tamen modo eos amabunt qui sibi quadam legitima necessitudine in terra conjuncli fuerunt : non enim cessabunt ab animo Beati honestae dilectionis causae \

  1. Corollarium. Beati percipiunt ineffabile gaudium ex intuitiva visione ct amore Dei : " Intra in gaudium Domini tui 2... Gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis " 3. Quod Christus illustrat comparatione prandii : " Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo " 4. Proinde nulla tristitia in Beatis : " Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum " 5.

Gaudium enim est quietatio facultatum in possessione et amore boni amati. Atqui Beati vere possident et arsant Deum, summum bonum et fontem omnium bonorum, et in hoc amore quiescunt6.

Prseterea in Deo invenient quidquid legitima cordis desideria satiare valet, et quidem absque sollicitudine et metu, nempe integerrimam virtutem absque certamine custoditam, summam altitudinem honoris, veram gloriam apud Deum et homines, omnium bonorum in ipso Deo sufficientiam, perfectissimam deleclationem \ Gaudebimus non solum de bonis propriis, sed etiam de bonis et gloria Dei, necnon de bonis concivium 8.

30 Controversia de essentid formalis beatitudinis.

  1. Tres sunt praecipuae sententise.

(a) Scotisice contendunt formalem seu proprie diclam beatitudinem consistere in amore beaiifico, quo Deus ut summum bonum propter se diligitur; nam per amorem Deum, ut ultimum finem, assequimur multo perfeclius quam per intellectum, cum visio ipsa ad amorem ordinetur.

(b) Thomistcz ex adverso tenent beatitudinem essentialiter

1 S. Thom., 2a 23J, q. 26, a. 13. — 2 Matth., XXV, 21. ijoan., XVI, 22. — ^ Luc, XXII, 29. — s Apoc, XXI, 4.

8 " Et quoniam quantum quisque diligit alterum, tantum de bono ejus gaudet ; sicut in illa perfecla felicitate unusquisque sine comparatione plus amabit Deum quam se, et omnes alios secum : ita plus gaudebit absque a^stimatione de felicitate Dei quam de sua et omnium aliorum secum J'. (S. Anselmus, Proslog., c. 2.5 ; cfr. Lessius, op. cit., 1. II, c. 15).

consistere in sold visione Dei, quia beatitudo formalis esl prima assecutio Summi Boni, quae fit per actum intelleclus, et non voluntatis; amor quidem beatorum est amor fruitionis, sed haec fruitio supponit objecti beatificantis praesentiam per intellectus contemplationem r. Dicunt amorem pertinere quidem ad statum beatitudinis, non autem ad ejus essentiam. Etenim beatitudo formalis est essentialiter//7///a assecutio Summi Boni ; atqui haec fit per a6t.um intelle6tus, et non voluntatis; nam Summum Bonum est bonum intelligibile, quod acquiritur non appetendo sed intelligendo; quod patet ex discrimine quod est inter intelleclum et voluntatem : intellectus enim suum objeclum ad se trahit, illudque sibi praesens facit, proindeque vere possidet ; dum voluntas fertur in objecium extra se, nec necessario ejus possessionem supponit 2.

(c) Suarez, post 5". Bonaventuram, contendit beatitudinem essentialiter consistere tum in visione tum in amore beatifico ; etenim formalis beatitudo est ultima creaturae rationalis perfe6lio ; atqui ultima creaturse rationalis perfectio essentialiter consistit in a6lu intelleclus et in a6lu voluntatis. » Solutio hujus quaestionis pendet ab opinione quae habetur de relativa praestantia facultatum intelleclualium. Primatum defert Scotus voluntati, vS. Thomas intelle6lui, Suarez, utrique ex aequo; ac exinde logice Scotus, S. Thomas et •Suarez efformant suam opinionem de essentia seu elemento primario beatitudinis. Sententia autem S. Thomae nobis praeplacet, utpote conformior Scripturce, quae beatitudinem caelestem praecipue in visione Dei reponit,et^ reclce philosophice quae docet intelle6lum esse facultatem nobiliorem voluntate, cum ejus obje6lum sit simplicius et magis absolutum quam

1 a Rem sic declarat S. Thomas {C. Gent., 1. III, c. 26) : " Si aliquis acTius voluntatis esset ipsa felicilas, hic aclus esset aut desiderare, aut amare, aut delectari. Impossibile est autem quod desiderare sit ultimus finis ; est enim desiderium secundum quod voluntas tendit in id quod nondum habet ; hoc autem contrariatur rationi ultimi finis. Amare etiam non potest esse ullimus finis; amatur enim bonum, non solum quando habetur, sed etiam quando non habetur... Similiter autem, non delectatio est ultimus finis; ipsum enim habere bonum causa est delectationis, vel dum bonum nunc habitum sentimus, vel dum prius habitum memoramur, vel dum in futuro habendum speramus .. Nullus ergo aclus voluntatis potest esse substantialiter ipsa felicitas".

objeclum voluntatis x. — Argumentum autem a Suarezio propositum, ostendit quidem amorem beatificum necessarium esse ad statum beatitudinis, non autem ad ejus essentiam, eumdemque fluere ex visione beatifica, sed non constituere formalem beatitudinem.

II. De beatitudine accidentali.

  1. Deus, qui, prse magnitudine suae bonitatis, dare solet " mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem " 2, eleclis confert, praeter essentialem beatitudinem, quaedam gaudia de bono creato, quae beatitudo accidentalis vocantur.

  2. i° Beati accidentalem beatitudinem consequentur ex corpore giorioso quod in die resurrectionis habebunt : " Serninatur in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in ignobilitate, surget in glorid. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale "3. Ex quibus verbis inferunt theologi corpora Beatorum quatuor praesertim dotibus gaudere, scilicet, impassibilitate, subtilitate, agilitate et dariiate.

(a) Impassibiliias, quae consistit non soium in immimitate a morte, sed etiam in immunitaie ab o?nni dolore, orietur ex perfecta subjectione corporis animae rationali 4.

(b) Subtilitas, qua Beatorum corpus penetrare potest alia corpora, absque sui vel aliorum laesione, flet " ex dominio animae glorificatae, quae est forma corporis, super ipsum, ratione cujus corpus gloriosum spirituale dicitur, quasi omnino spiritui subjeclum "s.

(c) Agilitas est facultas sese transferendi de loco ad locum velociter, ad nutum animae, aut etiam alia corpora cum summa celeritate movendi 6.

(d) Claritas in eo sita est quod justorum corpora fulgebunt eo colore qui ad pulchritudinem maxime confert. Quae claritas causabitur ex redundantia gloriae animae in corpus7.

Insuper sensus nostri pura. et ineffabili deleclatione fruentur; visus scilicet delectabitur aspectu humanitatis Christi, B. Mariae Virginis, et corporum Beatorum, necnon mundi visibilis pulchritudine; auditus suavissimis cantibus recreabitur, et ita de ceteris.

1 Sum. theol, 1, q. 82, a. 3. — 2 Luc, VI, 38. — 3 / Ccr.t XV, 43-44. 4 S. Th., Suppl., q. 82, a. 1. — s S. Th., Suppl , q. 83, a. 1.

Cessabunt autem acliones vitce animalis : " In resurreclione, ail Christus, neque nubent, neque nubsntur, sed erunt sicut angeli in caelo"1. Resurgent quidem Beati cum corporibus integris, sed aliquo modo spiritualibus. Recte igitur ait S. Thomas* : " Quia comedere, et bibere, et dormire, et generare ad animalem vitam pertinent... ideo in resurreclione talia non erunt ".

Nimis curiose igitur non est inquirendum de statu et operationibus corporum gloriosorum, cum hac de re taceant Scriptura et Traditio : sane melius est nostram fateri ignorantiam quam fidem nostram Rationalistarum irrisioni exponere.

  1. 2° Beati accidcntalem beatitndinem habebunt ex amicorum societate. Saepe enim caelum describitur ut societas, domus Patris, civitas nova, regnum, ubi simul conversantur boni Angeli et sancti homines, qui, ut fratres et cohaeredes ejusdem gloriae, eumdem Patrem glorificant, et inter se fraterno caritatis vinculo colligantur3. Atqui ex hoc intimo cum nobilissimis spiritibus commercio haud parum augetur, etsi accidentaliter, Beatorum felicita^ : nil enim vera amicitia. jucundius.

  2. 30 Qiiidam Beati speciali fruentur beatitudiue accidentali quaz aureola dicitur. Nomine aureolce (aurese coronoe) designatur speciale pramium privilegiaiai viclorice respondens. Jamvero satis communiter assignatur speciaiis aureola : virgiuibus, quae singularem victoriam de carne obtmuerunt; docloribtts, qui de ignorantia et infidelitate vi6toriam reportarunt, doctrinam catholicam verbo aut scriptis praedicando ; martyribus, qui de mundo et persecutoribus triumpharunt 4.

III. De caelestis beatitudinis inamissibilitate,

  1. (A) Gloria, qud Beati fruuntur, est ceterna et inamissibilis. De fide est, ut constat ex variis Symbolis, in quibus dicitur : " Credo... vitam aeternam ", et ex Conciliis, v. g., Lateranensi IV 5.

Probatur etiam Script. : " Ibunt hi in supplicium aeternum ; justi autem in vitam ceternam " 6; insuper gloria voca-

3 Quod probatum est in thesi generali, nn.

4 S. Thom., Suppl, q. 96, a. 5-7; T. Ortolan, Aurtole, in Dicl. de Thiol, ( Vacant), t. I, 2571.

DS GUJUSQUE HOMINIS SORTE. 615 tur : " immarcescibilis glorise corona"1; " corona incorruptibilis " 2; " seternum gloriae ponclus " 3.

Et merito; " neque enim potest beatus non magnopere velle ut illis bonis quae adeptus est, sibi perpetuo frui liceat. Quare nisi ea possessio stabilis et certa sit, maximo cruciatu timoris angatur necesse est " 4.

  1. (B) Beati in ccdo erunt impeccabiles, et quidem impeccabilitate ab intrinseco oriente, nempe a visione beatificd, secundum communem sententiam. Homo enim non potest non velle suam beatitudinem, ideoque bonum quod clare videt cum sua beatitudine necessario connexum; ergo a fortiori Beati avelli nequeunt a contemplatione et amore Summi Boni quod clare intuentur.

Revera, si Deum contemplari et amare cessarent, hoc esset quia eis deficeret facultas aut voluntas videndi, vel obje6lum visum. Atqui nunquam deerit beatis facultas Deum videndi, nempe lumen glorice, quo confortatur eorum intellec~tus, cum hic habitus sit ex se permanens et permanenter a Deo datus; nec voluntas eum videndi, ciim impossibile sit aliquem a bono quo fruitur discedere nisi in ejus fruitione apprehendat aliquod malum : quod certe fieri nequit quando agitur de Summo bono ; nzcobfeclum visum, quia Deus semper eodem modo se habet, nec elongatur a nobis nisi in quantum nos elongamur ab ipso. Impossibile est igitur unquam deficere visionem illam Dei quae beatos facit 5.

Rem concludamus ^. Augustini verbis 6 : " Cum beati esse omnes homines velint, si vere volunt, profeclo et esse immortales volunt; aliter enim beati esse non possint... Nec nisi viventes beati esse possunt... Non autem vivit beate, cui non adest quod vult ; nullo modo igitur esse poterit vita veraciter beata, nisi fuerit sempiterna ".

5 Quod pneclare evolvit S. Thomas, C. Geut., 1. III, c. 62-63. 5 De Trinit., 1. XIII, c. 8, P. L., XLII, 1022 sq.

Art. II. De inferno *.

  1. Infernus (graece aByjc, hebraice scheol) proprie duo designat, scilicet : a) statum damnatorum seu eorum qui, in peccato mortali decedentes, in seternum puniuntur; b) locum in quo damnati detinentur2.

§ I. De existentia et ^ternitate pcenarum

INFERNI.

  1. Errcres. (a) Arnobius, post Zoroastrum et Gnosticos, putavit reprobos annihilari; ejusque discipuli dicti sunt conditionalistce, quia considerabant donum immortalitatis tanquam conditionale, eo sensu quod eo frui debent soli electi. Quem errorem diu sopitum renovarunt quidam Protestantes Liberales, v. g., Sociniani, Rothe, Ed. White. (b) Origeniske seternitatem pcenarum inferni negarunt, eo quod, juxta eos, omnes angeli et homines tandem resipiscent. Quem errorem renovarunt Universalistce XVIII0 saeculo, Unitarii, Congregationa/istce multi, nonnuili Anglicani, et in genere Protestantes liberales dicli ; necnon Spiritce qui contendunt omnes animas, post varias expiationes seternam beatitudinem assecuturas esse. (c) Rationalistce uno ore clamant geternitatem poenarum Dei sapientire, justitise et misericordias repugnare.

  2. Thesis : Dsemones, et homines in statu peccati mortalis morientes, seternis suppliciis puniuntur. De fide est : (a) ex Symbolo Athanasiano : " Qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam : qui verc mala, in ignem aeternum "; (b) ex Concil. Laieran. IV: u ... illi cum diabolo pcenam perpetuam (recipiuntj " 3.

1 S. Thom., Snppl.y q. 99 i Petavius, op. cit., 1. III, c. 6-8; Patuzzi, op. cit., 1. III, c. 1 sq.; Perrone, op. cit., n. 726 sq. ; Mazzelia, op. cit., n. 1253 sq. ; Hettinger, Apolog. du C/irist, vol. IV, c. 15 ; Pusey, op. cit., p. 38 sq.; Oxenham, Eschatol. c. 3-6 , Passaglia, De aiernitate pcenarum deqite igne infemo; Card. Billot, De uovissimis, Thes. 2-4; Sachs, Die ewige Dauer der Hollenstrafen, 1900; Baiitz, Die Hblle2, 1905; Kiefl, Die Eivigkeit der Holle und ihre spekulative Begriindzmg, 1905 ; J. Hontheim, Hell in The Caiholic Encycl., t. VII, p. 207-211; P. G. Toner, Eschatology in The Caih. EncycL, 1. V, p. 528-534; P. Bernard, Enfer, in DicL. Apol. {d'Ales), I, 1377-1399; M. Richard, Enfer, in Dicl. de Thtol. {Mangenot), t. V, 28-120.

2 Minus propi'ie infernus apud auclores sacros et ecclesiasticos designat purgatorium, limbum infantium, limbum Patrum. Cf. S. Th., In III Sent., dist. 22, q. 2, a. 1.

DE CUJUSQTJE HOMINIS SORTE. 61*3

Chapter 79 of 81