Nn. 216–252
- (B) Insuper debet esse honestum, seu naturaliter bonum, ex parte objecli, finis, et circumstantiarum ; nam malum opus, nedum possit remunerari, est pcena dignum;
2 Rom.y VIII, 17. — 3 S. Thom., 1. 2., q. 114, a. 3. 4 Denz.-Bann. , 1094 (968). — s Luc, VI, 3$.
opus autem indififerens, si aliquod sit in individuo, ex se nihil meretur aut demeretur. Attamen opus ex se indififerens, bonum reddi potest per intentionem supernaturalem ; immo opus materialiter malum potest, juxta communem sententiam, fieri bonum et meritorium, si sit honestum in mente agentis : Deus enim intuetur cor.
(C) Supernaturale : (a) ratione principii, eo sensu quod fieri debeat sub \w^\xx.\x gratice \x. proportionem habeat ad finem supernaturalem ; quod ab omnibus admittitur. Sed quaenam gratia requiritur? Quidam theologi x dixerunt ad meritum in justis gratiam habitualem et virtutes infusas sufificere, absque gratia actuali. Communis tamen sententia est requiri gratiam actualem, ut colligitur ex textibus supra allatis, ex quibus constat hominem etiam justum nil facere posse in ordine supernaturali sine gratia, n. 62. — Ratio est quia virtutes infusae nos direcle non movent ad aclum, ideoque gratia actuali indigemus ut ad a6him supernaturalem moveamur.
(b) Ratione finis seu motivi, eo sensu quod fieri debet aliquo modo ex motivo fidei cum relatione ad Deum aut ad vitam aeternam, juxta illud : " Quodcumque facitis, ex animo operamini, sicut Domino et non hominibus, scientes quod a Domino accipietis retributionem " 2; idem probant omnia loca ubi dicitur nos propter Deum agere debere 3. — Sed quaestio est quo sensu actus nostri ad Deum referri debeant. Juxta omnes, necesse non est ut in singulis operibus renovetur intentio finis supernaturalis. Pariter, juxta omnes, requiritur saltem ut virtualiter referantur in Deum; quod duo importat : habitualem ordinationem hominis in Deum quae invenitur in omni homlnejustificato; et operationem a6lus moraliter boni cum intentione finis operis.
Juxta T/iomistas, requiritur insuper ut opus illud aliquo modo sub influxu caritatis fiat; sufificit tamen virtualis
1 Ita D. Soto, Dc nai. et graf., . III, c. 4; Terrien, II, 59-62; Card. Billot, De virtutibus, th. VII, p. 173; V. der Meersch, n. 338.
3 Matt., V, 46; X, 41-42; Rom., II, 6-7; Jacob., II, 22, influxus, qui permanet quamdiu a<5tus caritatis, erga Deum semel elicitus, non fuit retractatus. Sic enim arguunt : ut actus alicujus virtutis sit vitae aeternae meritorius, debet a gratia habituali procedere; sed a gratia habituali nullus actus procedit nisi mediante caritate, quae in Deum tendit finem ultimum supernaturalem ; ergo nullus actus vitae aeternae meritorius esse potest quin caritate virtualiter saltem referatur in Deum finem ultimum supernaturalem. Relatio autem virtualis sufificit, quia est vera relatio ; et eo ipso fit quod bene agimus in statu gratiae et caritatis : tunc enim agimus voluntate et quidem gratia et caritate informata.
Haud pauci tamen theologi, post Suarez et Vasquez *, putant non necessarium esse Ut actus meritorii eliciantur aut imperentur a caritate; nam, teste Scriptura, vita-aeterna non solum caritatis actibus, sed etiam aliis supernaturalibus promittitur operibus, videlicet obedientiae, paupertati, mansuetudini, ceterisque bonis operibus in genere 2. Aliunde quodlibet opus supernaturale, in statu gratiae peractum, sufficientem proportionem habet cum vita aeterna.
Controversia est magis speculativa quam practica ; nam Thomistae tenent omnes actus ab eo elicitos qui habet caritatem, seu est in statu gratiae, virtualiter fieri sub influxu caritatis, ac esse meritorios, nisi id impediatur per aliquam inordinationem actus 3 : si enim hic actus renovatur quoties id praecipitur, eo ipso omnes actus nostri virtualiter saltem referentur in Deum finem ultimum per motivum caritatis.
Aliunde melius est, juxta omnes, scepe actiones nostras et quidem ex motivo caritatis Deo offerre : sic enim valde augetur meritum.
3° Ex parte Dei.
- Ut opera nostra sint supernaturaliter meritoria, requiritur positiva Dei ordinatio. Nam per meritum de condigno verum acquirimusykr ad praemium; atqui creatura nullum jus proprie dictum acquirere potest erga Deum, praesertim quoad praemium supernaturale, nisi supposita
aliqua Dei positiva ordinatione x : omnes enim a£lus nostri jam Deo debentur multiplici titulo dependentiae, gratitudinis, etc; hinc, juxta Trid.2y vita aeterna est " tanquam merces, ex ipsius Dei promissione, bonis justorum operibus et meritis reddenda".
Quod quidem illustrari potest comparatione : si quis operarius sponte sua in agro extraneae personae laboraverit, quin ab ea conductus fuerit, stri6tum jus ad mercedem non habebit; si autem hoc ex pacto fecerit, ad praemium jus striclum habebit. Ita et nos, dum in vinea Domini laboramus, jus habere nequimus ad praemium, nisi Deus prius nos miserit in vineam suam, mercedemque tali labori adnexam esse declaraverit. Posita autem hac ordinatione, jus habetur ad praemium, cum adsit proportio inter opera sub influxu gratiae peracta et finem supernaturalem.
Immo, si gratia eo fine confertur a Deo ut capaces simus ad finem supernaturalem tendendi, dici potest Deum quodammodo sibi debere (attenta ejus sapientia et aequitate, et ne sibi contradicat), ut nobis concedat supernaturale praemium pro actibus supernaturaliter faciis. Ita vitatur excessus Scoti qui dicebat supernaturale praemium nobis dari ex promissione mere arbitrarid ; necnon excessus Vasquezii asserentis supernaturale meritum nullatenus requirere gratuitam Dei promissionem.
- Corollarium. Ex diclis intelligere est qusenam circumstantice meritum augeant : i° ex parte operis : (a) major excellentia ipsius aclus, quse desumitur tum ex objeclo : v. g., a6tus caritatis objeclive melior est actu humilitatis; tum ex quantitate operis, v. g., in casu eleemosynae; tum ex ejus difficultate : sic magis meritorium est gravi quam levi tentationi resistere; (b) longa duratio, nam, ceteris paribus, magis meretur quis precando per horam quam per quadrantem. — Quse tamen consideratio operis objeclive sumpti non influit in meritum formale nisi quatenus intentio operantis hoc opus ampleclatur. Unde praacipua consideratio ex parte operantis desumitur.
20 Ex parte operantis : (a) perfectior habitualis dispositio, nempe : 1) major gradus gratice sanctificantis, saltem probabilius, nam ami-
1 Hinc merito S. Augustinus (Serm. CLVIII, n. 2, P. L., XXX VIII, 863) : " Debitor enim faclus est, non aliquid a nobis accipiendo, sed quod ei placuit promittendo ".
corum opera eo magis placent quo gratiores sunt amici; 2) major conjunclio cum Christo; nam qui se intimius cum eo unitum servat, ab illo majorem virtutem merendi derivat, cum ipse sit omnium meritorum fons et origo : " Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum"1; (b) perfectior aclualis dispositio, nempe : 1) intensitas, seu fervor; 2) finis operantis nobilior : sic magis meretur qui ex motivo caritatis quam qui ex motivo spei aut timoris agit
N. B. Ad merendum de congruo, eaedem conditiones requiruntur, si excipias statum gratiae habitualis et ordinationem divinarh.
Art. II. De existentia meriti 2.
Existentiam meriti proprie di£ti negant Protestantes. Lutherus docere non erubuit opera justi non solum non esse meritoria, sed etiam totidem esse peccata, saltem venialia : " Opus bonum optime factum est veniale peccatum... non natura sua, sed misericordia Dei... Omne opus justi damnabile est et peccatum mortale, si judicio Dei judicaretur " 3. Attamen, jam a tempore Melanchtonis, multi Protestantes concesserunt bona opera aliquod praemium naturale mereri, non autem vitam seternam. Nam, aiebant, opus meritorium esse nequit nisi sit indebitum,proprium, omnino perfeflum, praemio cequale, ita ut merces ex justitid, non ex mera promissione debeatur. Hodie vero plerique Protestantes admittunt necessitatem bonorum operum ad salutem, immo docent bona opera justi a Deo remunerari, sed nihilominus declarant opera illa non esse meritoria, quia salus nostra est omnino gratuita, et Christi meritis tribuenda 4.
Thesis : Justi bona opera, debitis vestita conditionibus, vere merentur augmentum gratiae et vitam aeternam. De fide est ex Trident.s : " Si quis dixerit hominis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam
2 Cfr. S. Th., 1. 2., q. 114, a. 3-10; Ripalda, disp. 85 sq.; Bellarminus, op. ctt., 1. V, c. 2 sq.; Murray, 1. c, n. n sq.; Mazzella, n. 1131 sq.; Van Noort, ,n. 189-197; L. Labauche, p. 329-334.
bona ipsius justificati merita, aut ipsum justificatum bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam et J. Christi meritum, cujus vivum membrum est, fiunt, non vere mereri^ augmentum gratiae, vitam aeternam, et ipsius vitae aeternae, si tamen in gratia Dei decesserit, consecutionem, atque etiam gloriae augmentum, A. S. "
Ex qua definitione evincitur : (a) bona opera justificati hominis, etsi sunt dona Dei, utpote per Dei gratiam et Jesu Christi meritum effecla, esse merita vera seu de condigno, nedum sint peccata de se mortalia, Dei misericordia venialia, ut voluit Lutherus; (b) merita justorum nullo modo .detrimentum afferre meritis Christi, ut sentiunt Protestantes, sed potius in laudem Christi redundare : nam mereri nequimus nisi per Christum et in Christo.
- i° Scripturd (A) S. Paulus, loquens de mercede, sibi aliisque sanctis reservata in caelo, haec habet2 : " Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi : in reliquo reposita est mihi corona justitice, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex, non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus"; atqui vita aeterna hlc exhibetur uti corona justitics, seu debita eodem titulo ac corona vincenti in ludis debebatur, et tribuitur a.justojudice, non igitur ex mera misericordia, sed tanquam prcemium quo judicamur digni propter opera supernaturalia, his verbis descripta : " bonum certamen certavi " etc.
(B) Insuper, in multis locis, vita aeterna exhibetur ut merces, remuneratio, retributio, quia propter bona opera datur : " Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis " 3 ; *' Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem" 4; " Scientes quod accipietis a Deo retributionem hereditatis "5; atqui merces, remuneratio et retributio supponunt verum meritum : non potest enim dari merces sine opere mer-
1 Concilium noluit adhibere vocem de condigno, ne anathemate attingeret opiniones aliquot veterum theologorum; sed mens Concilii ex contextu clare colligitur.
cede digno, seu meritorio, eo magis quia graeca vox \t\aQ6c, significat quidquid pro opera paciscitur * ; ergo.
(C) Confirmatur comparatione quae fit inter pcenam damnatis irrogatam et mercedem justis concessam. Sicut enim reprobis dicetur : " Discedite a me, maledi<5ti... esurivi enim, et non dedistis mihi manducare ", ita pariter bonis : " Venite benedicti... esurivi enim, et dedistis mihi manducare"2. Unde sic : eodem modo se habent opera bona ad vitam aeternam ac opera mala relate ad damnationem ; atqui haec vere merentur aeternam damnationem, secus Deus justus non esset; ergo illa vitam aeternam vere merentur.
(D) Immo ex parabolis mnarum 3 et talentorum 4, merces labori seu merito proportionatur. Quod minime negatur in parabola operariorum 5, quibus singulis unum denarium aeque retribuitur : ibi enim significatur mercedem esse simul fru6lum laboris et donum gratiae, et ab hoc dono neminem excludi, neque peccatores neque gentiles qui undecima. hora tantum vocantur.
2° Traditione. S. Augustinus jam docuerat merita nostra, etsi dona Dei, quia ex gratid, esse tamen nostra, quia ex libero arbitrio etiam procedunt6. Quod et supponit Conc. Arausicanum II : " Nullis meritis gratiam praevenientibus debetur merces bonis operibus, si fiant ; sed gratia quae non debetur, praecedit ut fiant "7.
- 30 Ratione. In ordine naturali, attentis Dei sapientia, bonitate' et justitia, aliquod praemium homini debetur pro bonis operibus. Atqui ordo supernaturalis, nedum ordinem naturalem destruat, eum potius perficit. Ergo in ordine supernaturali omnino decet opera nostra supernaturalia aliquam mercedem ejusdem ordinis mereri.
Nec dicatur, cum Protestantibus, nullam proportionem esseinter opera nostra et vitam aeternam; hoc enim verum est quidem si opera nostra in seipsis speclantur ; sed si considerantur prout pro-
1 Vide, inter alios, Schleusner, Lexicon, in h. verb.
6 De gratid et libero arbitrio, $,'P. L., XLIV, 890-891; Epist., CXCIV, P. L., XXXIII, 876.
cedunt ex gratid Spiritus sancli, nos elevantis et moventis in vitam aeternam, ex hoc capite ad aeternum praemium proportionem habent, juxta illud : " Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam "*; nam per gratiam divinse efficimur consortes naturae, in filios adoptamur, nobisque debetur hereditas aeterna ex ipso jure adoptionis : " Si filii, et heredes " 2.
- Solvuntur difficuliates . Praenotamus has Protestantium difficultates falso inniti supposito : (a) quod meritum dat jus striclum, absque divind promissione ; (b) quod innititur divina justitia, exclusa liberalitate et misericordia. Ad solvendas igitur has difficultates, prae mente haberi debet quod diximus de notione et conditionibus meriti.
(A) Vita aeterna saepe saepius in Scriptura vocatur hereditas; atqui hereditas non datur ex merito, sed ex solo jure filiationis. Ergo. Resp. Vita asterna vocatur quidem hereditas, sed vocatur etiam merces, ut supra ostendimus; dicitur hereditas, quia non datur nisi filiis Dei saltem adoptivis, sed vocatur etiam merces, quia Deus, nos adoptando in filios, expresse exigit ut hereditatem illam bonis operibus mereamur : " Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, j/tamen compatimur ut et conglorificemur " 3.
(B) Vita aeterna datur ex misericordid : " Qui coronat te in misericordia"4. Ergo non ex merito. — Resp. Nego conseq.; nam vita aeterna datur simul ex misericordia, et ex justitia : ex misericordid, quatenus Deus ex mera bonitate concedit nobis gratiam qua mereri possumus, et insuper exbonitate promittit remunerationem aeternam pro opere momentaneo; sed datur exjustitid, quatenus Deus, posita promissione sua, tenetur ex virtute fidelitatis opera nostra supernaturalia remunerare.
(C) Qui servus inutilis est, non potest mereri. Atqui justus, etiam quando praecepta adimplet, servus est inutilis, juxta illud : '• Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite : servi inutiles sumus " 5.
Resp. Justus est servus inutilis, eo sensu quod Deus bonis operibus nostris non indigeat, ciim ex se nihil utilitatis Deo afferre possint, sed non est inutilis sub omni respeclu : nam, adimplendo praecepta, Dei gloriam externam, juvante gratia, promovet, et sic consequi meretur mercedem libere promissam fidelibus servis, juxta illud Christi ipsius : " Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam " 6.
(D) Si justus posset vitam aeternam mereri, illud detraheret de meritis Christi, quae tunc insufficientiaesseviderentur. Atqui talis affirmatio impia est. Ergo.
*Joa., IV, 14. — 2 Cf. S. Th., I. 2., q. 114, a. 3. — 3 Rom., VIII, 17. 4 Ps. CII, 4. — s Luc.% XVII. 10. — 6 Matth., XXV, 23.
Resp. Merita justorum nullo modo detrimentum afferuntmeritis Christi, sed potius in ejus laudem redundant; nam mereri nequimus nisi per Christum et in Christo : ipse est vitis, nos palmites, et sicut nihil detrahiturde gloria vitis, si palmitesejus multum fruclum afferant, ita nihil detrahitur de gloria Christi, si ejus discipuli, per gratiam ejus, et sub influxu caritatis ab ipso inspiratse, bona opera faciant; immo illa opera meritoria in honorem Christi redundant, cum sint effettus gratiae ejus, et ostendant efficacitatem et abundantiam ejus redemptionis.
Art. III. De objefto meriti.
Inquiremus quid mereri possimus i° pro nobis quoad gratiam ac~lualem et habitualem, necnon quoad gloriam; 2° quid tandem pro aliis.
I» Quid pro se mereri possit homo?
- i° Quoad gratiam actualem : —
(A) Certum est hominem non posse mereri pro se primam gratiam aclualem etiam de congruo, ut jam supra (n. 70) probatum est. Trident.1 enim declarat " ipsius justificationis exordium in adultis a Deo per Christum Jesum praeveniente gratia sumendum esse, hoc est ab ejus vocatione, qua nullis eorum existentibus meritis vocantur ".
(B) Certum est hominem etiam peccatorem, agentem sub influxu gratice aclualis, posse mereri de congruo gratias acluales sive sufficientes, sive efficaces , siquidem omnes conditiones recensitse ad meritum de congruo adesse possunt in hoc casu.
. (C) Communiter asseritur hominem justum posse mereri de condigno gratias actuales sufficientes ; etenim, ex dictis, justus de condigno potest mereri vitam «ternam ; ergo eodem modo mereri potest media necessaria ad illam, ac proinde gratias a6luales sufficientes, quae sunt medium absolute necessarium ad salutem.
Ex quibus sequitur gratias actuales ita concatenari, ut, si cum prima cooperamur, secundam saltem de congruo mereamur, et sic de ceteris; quod certe nos impellere debet ut gratia bene utamur.
(D) Certum est hominem etiam justiftcatum nonposse mereri de condigno gratiam efficacem prcecise qud talem : talis enim gratia nullibi promittitur in Scriptura tanquam infallibiliter danda; quare Tridentinum, recensens ea quae mereri possumus (1. cit.), nec gratias efficaces, nec perseverantiam finalem commemorat. — Id etiam sequitur ex eo quod probatio nostra usque ad finem vitse perdurat : quod sane non esset si pro futuro gratia efficax de condigno mereretur1.
- 20 Quoad gratiam habitualem : —
(A) Peccator nonpotest mereri de condigno primam gratiam habitualem, seu justificationem, sed eam mereri potest de congruo. Certum est. (a) ConstdXprius, nam dicit Apostolus de justificatione : " Justificati gratis per gratiam ipsius " 2. Quse verba explicans Tridentinum 3 ait : " Gratis justificari dicimur, quia nihil eorum quse justificationem praecedunt, sive fides, sive opera, ipsam justificationis gratiam promeretur ". Insuper ad meritum de condigno requiritur gratia habitualis; atqui talis gratia non existit in casu praesenti, ut patet. (b) Constat posterius, quia opera supernaturalia, a peccatore effefla, omnes conditiones habere possunt ad meritum de congruo necessarias. Aliunde vS. Scriptura de operibus supernaturalibus ita loquitur ut vera moralis causalitas ipsis tribuatur relate ad gratiae collationem : " Timor Dei expellit peccatum " 4; " Eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam seternam " 5. Quod sic declarat 5. Augustinus6 : " Nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat. Neque enim nullum est meritum fidei, qua fide ille dicebat : Deus propitius esto mihi peccatori; et descendit justificatus merito fidelis humilitatis ".
- (B) De fide estjustum posse mereri augmentum gratice habitualis. Hoc enim aperte declarat Trid. (can. 32) : " Si quis dixerit ipsum justificatum... non vere mereri augmentum gratiae, ... A. S. " Ratione convenientice confir-
1 Possumus quidem mereri de condigno gratiam quae de faclo erit efficax, non non autem gratiam efficacem qud talem seu ejffcaciam hujus gratiae.
2 Rom., III, 24. — 3 Sess. VI, cap. 8. — 4 Eccli., I, 27. s Tob., XII, 9. — 6 Epist. 194, n. 9.
matur : nam qui meretur de condigno ultimum terminum eodem modo terminum intermedium mereri potest; atqui, justus, supernaturaliter operando, de condigno vitam aeternam meretur, quae est ultimus meriti terminus ; ergo eodem modo meretur medium necessarium quo attingi potest, scilicet gratiam, ejusque augmentum T.
Disputatur vero inter theologos quandonam detur augmentum quod nobis debetur ratione meriti. Respondet S. Thomas 2 quod sicut vita seterna non statim redditur, sed suo tempore, ita nec gratia statim augetur, sed suo tempore, cum scilicet aliquis sufficienter fuerit dispositus ad.gratiae augmentum. Actus vero cujus intensio proportionaliter deficit a perfectione habitus gratiae et caritatis, non disponit ad augmentum hujusce habittis. Suarez3 autem contendit omnes gradus gratise, quos justusmeretur, etiam per actus remissos statim ei conferri.
Cum res a voluntate Dei pendeat, quae non clare nobis manifestata fuit, controversia dirimi nequit.
(C) Perseverantia finalis in gratid sanElificante non potest mereri de condigno ; quia nulla promissio circa hoc legitur in Scriptura, sed e contra dicitur : " Qui se existimat stare videat ne cadat" 4; ratio est quia homo qui de condigno hanc perseverantiam meruisset, jam non esset vere in statu probationis. Potest autem mereri de congrno fallibili, seu impetratione, juxta illud S. Augustini 5 : " Supplicibus precibus emereri potest". Recte tamen animadvertit Suarez finalem perseverantiam non unica oratione, sed saepe repetitis precibus obtineri.
(D)Justus non potest de condigno sibi mereri reparationem post lapsum; dicitur enim : " Si autem averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem... omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur" 6; ratio eadem est ac pro perseverantia finali. Immo, juxta Thomistas, hoc mereri nequit de congruo, licet Scotistce non pauci aliique, ut Suarez, contradicant. Quidquid est, justus orare potest
2 Hujusmodi quaestio a theologis communiter expenditur in Tr. de Caritate. Cf. S. Th., I. 2., q. 114, a. 8, ad 3; q. 52, a. 3; 2. 2., q. 24, a. 6; Billuart, de Caritate, diss. II, a. 3; Becanus, Summa, P. III., tr. I, c. 22, q. 3.
ut, si cadat, resurgat, et sic, per modum impetrationis suam reparationem consequi J.
(A) De fide est hominem justum vere mereri posse gloriam, seu vitam ceternam ; hoc probant textus Scripturae citati ubi de existentia meriti, et aperte declaratur a Trident. 2 .* " Si quis1 dixerit ipsum justificatum non vere mereri... vitam aeternam, et ipsius vitae aeternae, si tamen in gratia decesserit, consecutionem... A. S. " Id est, vere meremur vitam aeternam eo tempore quo versamur in gratid, et dummodo in hoc statu perseveremus usque ad mortem; hoc autem
'magnum perseverantiae donum de condigno mereri nequimus, ex dictis n. 229.
(B) Controvertitur autem inter theologos num prima gloria, seu primus gradus glorise, possit cadere sub merito de condigno. (a) Quidam negant, ut Lugoiet Ripa/da4, quia primus gloriae gradus primae gratiae habituali respondet, quae, ex dictis, non potest mereri de condigno, sed solum de congruo. (b) Communiter alii affirmant, nam aclus, quo primam gratiam habitualem accipimus, est meritorius de condigno. Jamvero ille actus non potest quidem mereri primam gratiam habitualem, quse, jam habita, est principium praerequisitum ad meritum ; sed nihil prohibet quin mereri possit primum gloriae gradum : " talis operatio est quidem meritoria, sed non gratiae quse jam habetur, sed gloriae quae nondum habetur "'5.
- Scholion. Quoad bona temporalia, si considerantur prout utilia sunt ad salutem et ad opera virtutum, directe et simpliciter cadunt sub objec~lo meriti, sicut ipsum augmentum gratiae; si vero considerantur secundum se, non cadunt sub merito de condigno, cum similiter bonis ac malis concedantur, sed de congruo mereri possunt,
II. Quid mereri possimus pro aliis?
- (A) Nidlam gratiam pro aliis de condigno mereri possumus ; privilegium Christi est, utpote capitis nostri, a
1 Thoviistarum argumenta lege apud S. Th., i. 2., q. 114, a. 7; Salmant., disp. VI, n. 71; Scotisiarum apud Suarez, 1. XII, c. 38; Mazzella, n. 1205.
Deo constituti, mereri de condigno pro aliis ; etenim, cum meritum sit ex natura sua quid omnino personale, homo non potest pro aliis mereri de condigno, seu ex justitia, nisi ordinatio vel pactum intercesserit ; atqui nullum adest pactum hujusmodi, quo Deus promiserit gratiam alicui dare in praemium meritorum alterius justi, sed potius ex Scriptura colligitur Christum solum esse aliorum caput, et posse pro illis gratiam de condigno mereri. Ergo.
- (B) Sed possumus mereri de congruo pro aliis omnes gratias, etiam primam gratiam aclualem; in hoc sensu dicit S. Jacobus z : " Orate pro invicem ut salvemini ". Revera pie creditur S. Stephanum Pauli conversionem, S. Monicam Augustini conversionem de congruo meruisse. Et merito; nam, ut ait 6\ Thomas 2, " quia homo in gratia constitutus implet Dei voluntatem, congruum est secundum amicitiae proportionem ut Deus impleat hominis voluntatem in salvatione alterius, licet quandoque possit habere impedimentum ex parte illius cujus aliquis san6lus justificationem desiderat ".
Valor autem propitiatorius et satisfaclorius operum aliis communicari potest, ut dicetur ubi de Indulgentiis et de communione Sanclorum. Quod etiam valet aliquo saltem sensu de valore impetratorio, ut exponimus in Synopsi TheologicB moralis.
- Remanet igitur ut per bona opera^ ferventes orationes et sacramentorum assiduam receptionem, quotidie in gratia crescamus, ut sic ad fruendum gloria. nosmetipsos praeparemus : " Qui justus est, justificetur adhuc : et sanctus, san6lificetur adhuc. Ecce venio, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua " 3.
De JSacramentts tn communt 0eu tn gettere
Historicus profedtus dodlrinae theologicae de Sacramentis breviter delineatur.
Quatuor stadja in profectu doctrinse de Sacramentis distingui possunt : — i° Ante S. Augustinum, Patres de Sacramentis in communi non scripserunt, sed sive obiter sive in specialibus tractatibus, de singulis successive sermonem habebant, prout se dabat opportunitas. Ita : scec. 1° exeunte, auclor anonymus Dodrince duodecim Apostolorum (Didache) de Baptismo, Eucharistia, et Ordine agit; — scec. 11° \ S. Justinus Baptismum et Eucharistiam commemorat; Hermas et S. Irenseus, prseter hsec duo, Psenitentiam recensent ; — scec. III0, Tertullianus jam specialem tractatum de Baptismo instituit, et, prseter Eucharistiam et Psenitentiam, Confirmationem et Matrimonium commemorat; de iisdem sacramentis agit S. Cyprianus; — scec. IV0, Patres explicite in suis Catechesibus doctrinam exponunt de tribus sacramentis initiationis, nempe Baptismo, Confirmatione et Eucharistia : ita S. Cyrillus Hierosol., S. Gregorius Nyss., S. Ambrosius. — Eodem tempore jam inveniuntur opera liturgica in quibus preces et ritus ordinationum, baptismi, missse, etc, describuntur : ita Canones S. Hippolyti, Canones Apostolorum, Constitutiones Apostolicce, Testamentum D. N.Jesu Christi.
2° A scec. V° ad XIIum : S. Augustinus jam ex professo de sacramentis disserit, de eorum natura, efficacia independenter a fide et dispositionibus ministri, necnon de chara&ere a tribus sacramentis impresso. — Pauca de eodem objecto tradunt Pseudo-Dionysius, De ecclesiasiicd hierarchid; S. Isidorus, Etymologice, De ecclesiasticis officiis ; Rab. Maurus, De clericorum institutione ; S. Petrus Damianus, De sacramentis per impios administratis. — Eadem setate eduntur Sacramentaria, Leoninum, Gelasianum et Gregorianum, in quibus inveniuntur preces et ritus pro missa et ordinationibus.
3° A sseculo XII0 ad XVIun\ fit synthesis theologica ; natura sacramenti recte exposita, eorum numerum, divinam institutionem, efficaciam et causalitatem describunt : scec. XII0, Hugo a S. Victore, de Sacratnentis, ubi non tantum de sacramentis proprie diclis, sed de mysteriis christian?e fldei agit; P. Lombardus, Lib. LV Sententiarum; — sa>c. XLLL, S.Thomas Aq., O. P., Sum. theoL, 3 p., q. 60 sq.; Contra Gent., lib. IV, c. 56 sq.; S. Bonaventura, O. Min., Comment in LV lib. Sentent.; Gulielmus Parisiensis, L>e Sacramentis ; — scec. XLV0,}. D. Scotus, O. Min., Ln lib. LV Sentent ; — scec. XV" et XVL°, J. Capreolus, O. P., Comment. in lib. LV Sentent., et Commentatores S. Thomse, praesertim Cajetanus et Silvester Ferrariensis. 4° Post exortum Protestantismum, Theologi non solum synthetice eamdem doctrinam exponunt, sed etiam plerumque Scriptura et Traditione contra Novatores demonstrant, et insuper modum quo sacramenta a Christo instituta sunt, explicare satagunt : scec. XVL, J. Fisher, Assertio septem Sacramentorum ; Defensio ejusdem assertionis; J. Maldonatus, S. J., Disputat. ac Controv. circa septem
Sacrainenta; Sebastianus Perez, De Sacramentis in genere.
Sczc. XVLl, Gregorius de Valentia, S. J., Ln 3 purt. S. Thom.; F. Suarez, S. J., De Sacramentis; Vasquez, S. J., in 3 part. S. Thom.; R. Bellarminus, S. J., Controv.,de Sacramentis in genere; J. de Lugo, S. J., de Sacramentis in genere; M. Becanus, Summa et Manuale Co7itroversiarum ; Joannes a S. Thoma, O. P., Theologia, de Sacramentis; Martinez de Prado, O. P., De Sacramentis in genere; J. B. Gonet, O. P., Clypeus theol. thomisticce, De Sacramentis in communi ; Salmanticenses, De Sacramentis in communi; Petrus de Cabrera, O. S. Hier., Comment. et disp. in 3 p. S. Thom., de Sacramentis ; Joa. de Carthagena, De Sacram. in genere; M. A. Vibaldus, Candelabrum aureum Ecclesice s. Dei, in quo de 7 sacram. etc; Mauritius Centinus, O. Min., Disput. theolog. de Sacramentis ; Sylvius, Ln 3 part. S. Thomce; Joannes Bosco, O. Min., Theologia sacramentalis ad mentem Scoti; Arcudius, De Concordid Ecclesia Occident. et Orient. in 7 Sacrament. administratione. — Scec. XVLLL, Juenin, De Sacramentis, Commentarius historicus et dogmaticus; Raphael Jacobatus, O. P., Doclrina dogmatica de Sacramentis; Billuart, O. P., Summa, de Sacramentis; Gotti, O. P, Theologia scholastico-dogmatica, de Sacramentis; Drouin, O. P., Tr.de re sacramentarid ; Wirceburgenses, S. J., de Sacramentis; C. Merlin, S. J., Traite historique et dogmatique sur les paroles ou les formes des Sacrements de VEglise (Migne, Theol. Curs., XXI); Chardon, Histoire des Sacrements [Migne, op. cit., XX); Tournely, Prcelecliones, de Sacramentis; d'Argentre, Explication des Sacrements; M. Gerbert, Principia theologice sacramentalis. — Scec. XLX, Liebermann, Lnstitut. theol., de Sacramentis; Perrone, S. J., Prcelecliones , de Sacramentis; Franzelin, S. J.,* de Sacramentis; de Augustinis, S. J., de Re Sacramentarid; Card. Billot, S. J., De Ecclesice Sacramentisj Pesch, S. J., Prcelecliones, t. VI; J. B. Sasse, S. J., Lnstit. theolog. de Sacramentis Ecclesice, Friburgi, 1896-98; J. H. Oswald, Die dogmatische Lehre von den heiligen Sakramenten der Katholischen Kirche, 1893; P. Schanz, Die Lehre von den heiligen Sakramenten der Katholischen
Kirche, 1893; G. Lahousse, Tr. de Sacramentis in genere..., 19C0; N. Gihr, Dieh. Sacramenten d. Kath. Kirche 2, 1903, gallice redditum a P. Mazoyer, Les Sacrements de PEglise catholique ; P. Pourrat, La Theologie sacrameniaire3, 1908; G. Van Noort, De Sacramentis2, 19 10; Morgott, Der Spender der heiligen Sacramenten.
Inter Protestantes : Calvinus, De re sacramentaria ; Bingham, Origines ecclesiasticce, seu Antiquities of the Christian Church, 1708-22 ; Baumgarten, De Sacramentis, 1753 ; Wersndorf, De natura et indole Sacramentorum, 1755; Gloeckler, Die Sacramente der Christl. Kirche theoretisch dargestellt, 1832; R. Halley, An Inquiry into the nature of the Symbolic Institutions of the Christian Religion, usually called the Sacraments, 1854; J. Blunt, The Sacraments, London, 1868; Morgan Dix, The Sacramental system, New-York, 1893; Lichtenberger, Encyclop. des Sciences 'Relig., t. XI, Paris, 1881, voce Sacrements; Stanley, Christian Institutions, New-York, 1881; Maltzew, Die Sakramente der orthodox Kathotischen Kirche des Morgenlandes, 1898.
Decreta et Canones de sacramentis in genere.
I. Decretum pro Armenis in Bulla Eugenii IV
" Exsultate Deo " \
Quinto, ecclesiasticorum sacramentorum veritatem pro ipsorum Armenorum tam praesentium quam futurorum faciliori doc~lrina, sub hac brevissima redigimus formula.
Novse legis septem sunt sacramenta : videlicet, Baptismus, Confirmatio, Eucharistia, Paenitentia, Extrema Unctio, Ordo, et Matrimonium. Quae multum a sacramentis differunt antiquse Legis. Illa enim non causabant gratiam, sed eam solum per passionem Christi dandam esse figurabant ; hsec vero nostra et continent gratiam, et ipsam digne suscipientibus conferunt. Horum quinque primaad spiritualem uniuscujusquehominis in seipsoperfeclionem; duo ultima ad totius Ecclesise regimen multiplicationemque ordinata sunt. Per Baptismum enim spiritualiter renascimur; per Confirmationem augemur in gratia, et roboramur in fide; renati autem et roborati, nutrimur divina Eucharistiae alimonia. Quod si per peccatum aegritudinem incurrimus animae, per Paenitentiam spiritualiter sanamur, spiritualiter etiam et corporaliter, prout animae expedit, per Extremam Unctionem ; per Ordinem vero
1 Hoc decretum in Conc. Florentino confectum fuit, et septem constat partibus : hlc solam instructionem de sacramentis exscribimus, quse fere ad litterajn desumpta est ex S. Thoma opusculo de fidei articulis et septem sacramentis. •' De bac instructione prsemittendum est eam non esse definitionem de ministro, materia et forma sacramentorum, ut multi putabant, sed instrudKonem tantummodo pradlicam quae tamen ut talis plenam habet auctoritatem" (Denz.-Bann., 695 (590).
Ecclesia gubernatur et multiplicatur spiritualiter ; per Matrimonium corporaliter augetur.
Haec omnia sacramenta tribus perficiuntur, videlicet rebus tanquam materia, verbis tanquam forma, et persona ministri conferentis sacramentum cum intentione faciendi quod facit Ecclesia; quorum si aliquod desit, non perficitur sacramentum. Inter haec sacramenta tria sunt : Baptismus, Confirmatio et Ordo, quae characterem, id est, spirituale quoddam signum a ceteris distinctivum, imprimunt in anima indelebile. Unde in eadem persona non reiterantur. Reliqua vero quatuor characterem non imprimunt, et reiterationem admittunt.
II. Ganones G. Tridentini de sacramentis in genere.
Can. i. Si quis dixerit, sacramenta novae legis non fuisse omnia a Jesu Christo Domino nostro instituta ; aut esse plura, vel pauciora, quam septem, videlicet, Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Paenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem, et Matrimonium; aut etiam aliquod horum septem non esse vere et proprie sacramentum ; A. S.
Si quis dixerit, ea ipsa novae legis sacramenta a sacramentis antiquae legis non diffene, nisi quia caeremoniae sunt aliae, et alii ritus externi ; A. S.
Si quis dixerit, haec septem sacramenta ita esse inter se paria, ut nulla ratione aliud sit alio dignius; A. S.
Si quis dixerit, sacramenta novae legis non esse ad salutem necessaria, sed superflua; et sine eis, aut eorum voto per solam fidem homines a Deo gratiam justificationis adipisci ; licet omnia singulis necessaria non sint ; A. S.
Si quis dixerit, haec sacramenta propter solam fidem nutriendam instituta fuisse ; A. S.
Si quis dixerit, sacramenta novae legis non continere gratiam, quam significant, aut gratiam ipsam non ponentibus obicem non conferre, quasi signa tantum externa sint acceptae per fidem gratiae vel justitiae, et notae quaedam christianae professionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab infidelibus ; A. S.
Si quis dixerit, non dari gratiam per hujusmodi sacramenta semper, et omnibus, quantum est ex parte Dei, etiamsi rite ea suscipiant, sed aliquando, et aliquibus; A. S.
Si quis dixerit, per ipsa novae legis sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, sed solam fidem divinae promissionis ad gratiam consequendam sufflcere ; A. S.
Si quis dixerit, in tribus sacramentis, Baptismo scilicet, Confirmatione, et Ordine, non imprimi characlerem in anima, hoc est, signum quoddam spiritale et indelebile, unde ea iterari non possunt; A. S.
Si quis dixerit, Christianos omnes in verbo et omnibus sacramentis administrandis habere potestatem ; A. S.
n. Si quis dixerit, in ministris, dum sacramenta conficiunt et conferunt, non requiri intentionem saltem faciendi quod facit Ecclesia; A. S.
1 2. Si quis dixerit, ministrum in peccato mortali existentem, modo omnia essentialia, quae ad Sacramentum conficiendum aut conferendum pertinent, servaverit, non conficere sacramentum; A. S.
- Si quis dixerit, receptos et approbatos Ecclesise Catholicae ritus, in sollemni sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a ministris pro libitu omitti, aut in novos alios per quemcumque ecclesiarum pastorem mutari posse ; A. S.
III. Ex decreto S. Officii Lamentabili, 3 Jul. 1907 \
Sequentes Modemistarum errores reprobati sunt :
Opiniones de origine sacramentorum, quibus Patres Tridentini imbuti erant, quaeque in eorum canones dogmaticos procul dubio influxum habuerunt, longe distant ab iis quae nunc penes historicos rei christianse indagatores merito obtinent.
Sacramenta ortum habuerunt ex eo quod Apostoli eorumque successores ideam aliquam et intentionem Christi, suadentibus et moventibus circumstantiis et eventibus interpretati sunt.
Sacramenta eo tantum spectant ut in mentem hominis revocent praesentiam Christi semper beneficam.
Objectum, utilitas et divisio Tractatus^
In hoc Tractatu partem dogmaticam simul cum morali tradimus, propter intimam utriusque connexionem.
- Objeclum. Gratia, quam Christus nobis promeruit, per signa sensibilia humanae naturae accommodata, quae sacramenta dicuntur, in animas nostras prczcipue effunditur 3# Nunc igitur de sacramentis agendum est, et primum quidem
1 Denz.-Bann., 2039-2041. — 2 Sacramenta considerari possunt tripliciter ♦ dogmatice, moraliter et liturgice : hanc ultimam considerationem, quae ad institutiones liturgicas spectat, nonnisi obiter attingemus.
3 Dicitur pracipue : sunt enim alia media quibus gratia obtinetur, nempe oratio de qua in Synoflsi Theol. moralis% meritum de quo supra egimus, aiiaque e divino Denepiacuo aependentia.
de sacramentis in communi seu in genere^ deinde de singulis sacramentis in specie.
Utilitas hujus tractatus desumitur : (A) Ex dignitate objecli : sacramenta enim sunt : (a) Dominicae Incarnationis reliquice, seu vasa pretiosa in quibus Christi sanguis et merita continentur; (b) causce instrumentales gratice, seu fontes aquae vivae, de quibus dici potest : " Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris " x ; siquidem in sacramentis haurimus illas gratiae aquas, quae ex aperto Christi latere in universam Ecclesiam effluxerunt. (B) Ex ipsd sacramentorum necessitate : sane fideles, et a fortiori sacerdotes instrui debent de mediis ad salutem necessariis aut valde utilibus ; atqui sacramenta alia sunt necessaria ad salutem, alia autem valde utilia ; nam, ut ait Trid. 2, per ea " vera justitia vel incipit vel coepta augetur vel amissa reparatur ". (C) Ex erroribus confutandis : Protestantes plerique duo tantum sacramenta admittunt, et insuper circa eorum naturam et modum operandi multipliciter errant; Rationalistce nostra sacramenta irrident, tanquam superstitioni faventia ; Liberales et Modernistce naturam eacramentorum eorumque divinam originem omnino pervertunt. Istos errores confutare absque momento non erit.
- Indoles et divisio. (A) Tra6latus de Sacramentis in communi est : (a) scholasticus, eo sensu quod primum a Scholasticis synthetice collecta fuerunt varia elementa quae omnibus sacramentis sunt communia et in unum tractatum coadunata ; (b) traditionalis tamen, quatenus haec elementa jam dispersa apud Patres inveniebantur, qui de singulis sacramentis disseruerant. — Notandum est autem Scholasticos hanc synthesim instituisse prae oculis habentes praecipue Baptismi sacramentum; quare haud pauca ex iis quae tradunt melius Baptismo et sacramentis huic similibus accommodantur quam Paenitentiae et Matrimonio, quae peculiarem indolem prae se ferunt.
(B) Paucis praenotatis de sacramentis ante Christum, dicemus : i° de naturd et existentid sacramentorum ; 20 de elementis quibus constituuntur, seu de materid etformd;
3° de effeclibus quos producunt; 4° de eorum ministro ; 50 de subjeflo quod eadem recipere potest ; 6° de ceremoniis quse sacramentorum administrationem comitantur, et sacramentalibus quae sacramentis affinia sunt.
Proleeomena de Sacramentis ante Christum.
Caput I. Natura et - Institutio.
Art. I. ( Genuinus conceptus.
Natura. ( Convenientia.
Art. II. ( Christus sacramenta instituit.
Institutio. ( Quo sensu?
Caput II. Materia < et forma.
{ Art. I. Notio et existentia. Art. II. Mutationes vitandae. Art. III. Unio inter materiam et formam. Art. IV. Iteratio materiae et formae.
CaputIII. Effeftus.
Art. I. Gratia.
Art. II. Chara6ler.
r Quomodo producatur ? Qualis? Quanta? Num impedita reviviscat?
f Existentia.
Natura. . Dotes.
Caput IV ( ^-RT- I- Ejus qualitates. Minister. \ Art il Ejus obligationes.
CAput V f ^RT- I- Dispositiones. u je um. y Art^ j^ Obligatio ab indignis non suscipiendi, f Art. I. De ceremoniis. Caput VI. s l Art. II. De sacramentalibus.
Prolegomena : de Sacramentis ante Christum \
- Ante Christum, quaedam erant sacramenta seu signa sensibiliaa Deo instituta, ad conferendam sanctitatem legalem seu externam, et significandam internam gratiam. Praefigurabant quidem sacramenta Novae Legis, sed ab eis distinguebantur praecipue, juxta Decretum ad Armenos 2, in eo quod " non causabant gratiam, sed eam solum per passionem Christi dandam figurabant ", dum nostra " et continent gratiam et ipsam digne suscipientibus conferunt ".
I. Horum sacramentorum existentia.
Communiter docent theologi nullumfuisse sacramentum in statu innocentice. Nullum enim in Scriptura et Traditione recensetur. Aliunde hic status brevissimo tempore duravit, ideoque instituere sacramenta,tam cito abolenda conveniens non erat. Quaestio autem movetur quoad siatutn legis naturce et legem mosaicam.
i° De statu legis naturae. Hic status a lapsu Adami usque ad legem scriptam per Moysen datam effluxit, et pro Gentibus usque ad legis evangelicse promulgationem perduravit3; vocatur status legis naturce, non quia legem supernaturalem excludebat, sed ut distinguatur a statu legis scriptce. Ut certa ab incertis secernamus, tria inquiremus : num in hoc statu exstiterit remedium pro peccato originali; num tale remedium sacramentum fuerit; num alia exstiterint sacramenta.
(A) Certum est fuisse aliquod remedium pro parvulis contra peccatum originale. Probatur :
(a) Aucloritate Patrum ac Theologorum, qui unanimiter id docent, ita ut sine temeritate negari non possit ; ait siquidem S. Augustinus4 : " Nec credendum est, et ante datam circumcisionem famulos Dei, quandoquidem eis inerat Mediatbris fides in carne venturi, nullo sacramento ejus opitulatos fuisse parvulis suis, quamvis quid illud esset, aliqua necessaria causa Scriptura latere voluerit ". Confirmatur unanimi consensu theologorum omnium scholarum.
1 S. Thomas, 3 p., q. 61, a. 2-3; Suarez, disp. III-V; Salmant., disp. III, dub. 1-4; Drouin, q. II; Billuart, diss. II, a. 1-3; de Augustinis, th. 1-4; Pesch, n. 37 sq. — 3 Denz.-Bann., 695 (590).
3 Lex enirn mosaica solos Judaeos ligabat, ut animadvertit S. Thomas ia 2ae, q. 98, a. 5 : " Quantum ad illa quse lex vetus superaddebat, non tenebantur aliqui ad observantiam veteris legis, nisi solus populus Judaeorum ".
(b) Ratione Theol. Ex dictis in Traft. de Gratid et de Incarnaiio?ie, Deus sincere vult salutem omnium hominum etiam post originale peccatum; atqui voluntas illa sincera non esset, nisi Deus instituisset pro omnibus temporibus, et etiam pro tempore legis naturae, remedium contra originale peccatum; nam, sine tali remedio, impossibile erat hos parvulos salvari, ex dictis ubi de originali peccato.
- (B) De hujus remedii naturd tacet Scriptura. Ab omnibus tamen admittitur illud remedium non fuisse positum in actione propria, cujus parvuli incapaces erant, sed in aliqud aclione parentum, qua videlicet natos suos Deo offerebant, et insuper illam aclionem fuisse aliquam protestationem fidei, implicitam saltem, in futurum Redemptorem, juxta illud : " Nec aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri "r.
(a) Juxta »S. Bonaventuram 2 paucosque alios, illa protestatio fidei poterat esse interna tantum sine ulla exteriori ceremonia,ac proinde non erat sacramentum, quia sacramentum est signum sensibile.
(b) E contra, juxta D. Thomam, Scotum, Suarez3, aliosque, illa fidei protestatio extrinsecus manifestari debebat, proindeque verum
[erat sacramentum ; nam omnes conditiones habebat ad sacramentum requisitas; erat siquidem signum sensibile, nam per illud infans non solum Deo consecrabatur, sed etiam Ecclesiae Dei visibili coadunabatur : quod sine sensibili signo fieri nequit; signum gratice
\produclivum, nam tollebat originale peccatum, quod sine gratiae effusione fieri nequit; a Deo institutum, quia solus Deus gratiam signo sensibili adnectere potest; permanenter, quia illudsignum toto legis naturae tempore perdurare debebat ; ergo.
(C) Num vero alia fuerint sacramenta, incertum est ; in Scriptura mentio fit quidem sacrificiorum Abel, Noe et Melchisedech : sed de sacramentis nil dicitur; nonnulli tamen theologi docent adfuisse aliquod sacramentum ad actualis peccati deletionem licet de illius natura nil certum dici possit 4.
20 Sub lege mosaica. (A) Certum est adfuisse qucedam sacramtienta sub lege mosaicd. Probatur ex S. Paulo, qui de purificatio- nibus legalibus ait5 : " Sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspcrsus inquinatos sanclificat ad emundationem carnis " : quibus verbis ostenditur ritus, de quibus agitur, sanclitatem legalem produxisse, atque proinde sacramenta fuisse. Insuper Florentinum et Tridentinum de antiquae legis sacramentis manifeste loquuntur, eorumque existentiam supponunt.
3 S. Thom., 3, q. 70, a. 4, ad 2; Scotus, in 4 Sent., dist. I, q. 3 et 7 ; Suarez, disp. IV, se6t. 3-4.
(B) Prsecipua autem sacramenta fuere :(a) Circumcisio, quaefigura erat Christiani Baptismi, homines ad cultum divinum deputabat, et juxta communem doclrinam, insuper ab originali peccato mundabat x; (b) Esus agni paschalis, Eucharistise sacramento respondens; item p?vpositionis panes qui a ministris edebantur; (c) Expiationes multae quae sacr. P?enitenti?e figurabant; (d) Leviticorum sacerdotum consecratio, quae sacr. Ordinis adumbrabat.
Sacramentum autem Confirmationis nullomodo existebat in Antiqua lege, quia gratiae plenitudinem confert, quse nondum advenerat; nec Extr. Unctio, quae immediate ad introitum gloriae praeparat, quia talis introitus usque ad Christi mortem differebatur; tandem Matrimonium, licet religiosus contractus, non erat sacramentum, quia, propter polygamiam et divortium, quae tunc temporis vigebant, unionem Christi cum Ecclesia perfec~te significare nequibat.
II. De modo quo sacramenta Veteris Legis suum producebant effectum.
- i° Quoad adultos. (A) Sacramenta V. Legis gratiam ex opere operato non producebant, saltem in adultis. Certum est.
Prob. (a) Scripturd. Sacr. V. Legis vocantur "infirma et egena elementa "2; munera et hostiae antiquse legis dicuntur non potuisse *' juxta conscientiam perfectum facere servientem " 3; et lexantiqua reprobatur " propter infirmitatem ejus et inutilitatem " 4; atqui quod est infirmum et vacuum, quod conscientiam mundare nequit, et inutile seu insufflciens vocatur, gratiam ex opere operato non producit.
(b) Traditione. Ln Decreto ad Armenos legitur : " Antiquse legis sacramenta gratiam non causabant, sed eam solum per passionem Christi dandam esse figurabant ".
(c) Ratione cofivenientice. Sub V. Lege, gratiaa pretium per Christum solutum nondum fuerat; atqui, pretio nondum soluto, non decebat sacramenta, quae virtutem ex Christi passione habent, ex se gratiam conferre, eo fere modo quo chirographum, exhibens solummodo futurorum laborum promissionem, ex se ad obtinendam mercedem et pecuniam non sufBcit.
1 Circumcisio ante Moysen instituta fuerat (Gen., XVII, 10-14) ut signum fcederis inter Deum et Abrahae semen, immo inter ipsos ^gyptios vigebat. Communiter tenetur masculos infantes hujusmodi ceremonia ab originali peccato fuisse mundatos; quod deducitur ex his verbis : " Masculus, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit" (Gen., XVII, 14); quibus verbis significatur parvulum hebraicum non circumcisum ab aeterni vita exclusum iri, juxta plerosque interpretes. Feminse autem alio modo justificabantur, probabiliter ope medii jam sub Lege naturae instituti. Cf. S. Th., q. 70, a. 4; de Augustinis, th. 3.
- (B) Sacramenta V. Legis producebant gratiam ex opere operantis, scilicet direcle fidem, contritionem, caritatem, etc, excitando, et mediantibus illis dispositionibus, gratiam operando.
Ca) Haec enim sacramenta erant Christi venturi, ejusque Redemptionis praefigurativa, juxta illud S. Pauli ■ : " Umbram habens lex futurorum bonorum " ; atqui signa Redemptionis pnefigurativa omnino apta erant ad producendum fidem, spem, et caritatem in suscipientibus ; ergo.
(b) Insuper sacramenta V. Legis legalem sanctitatem directe producebant. Jubetur enim princeps, qui peccaverit, offerre pro peccato arietem, et additur 2 : " Rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus et dimittetur ei" ; in hoc loco agitur de remissione peccati legalis, per quod legalis immunditia incurrebatur, nonautem de remissione culpce coram Deo; nam, per expiationes legales, de quibus agitur, unum tantum peccatum remittebatur, et varise pro variis peccatis expiationes praecipiebantur, ut ex eodem loco constat; atqui si peccatum remissum fuisset quoad culpam/ omnia. alia peccata fuissent remissa, cum unum peccatum mortale coram Deo remitti non possit, quin alia remittantur.
- 20 Quoad parvulos. Circumcisio, vel aliud remedium a Deo institutum pro originalis peccati remissione, gratiam parvulis vere conferebat, et quidem sine ullo eorum actu ; de hoc omnes concordant theologi. Circa modum rem explicandi differunt; alii dicunt hoc remedium ex opere operato passive gratiam contulisse; alii ex opere operato per accidens; alii prceter opus operantis. Quidquid est, res ita explicari potest : per hujusmodi sacramentum, parvuli direcle aggregabantur populo Dei, et indirecle sanctificabantur, quatenus Deus non quidem diretle per sacramentum illud, sed illius occasione, et vi promissionis suse ac Christi meritorum, parvulis, independenter a ministri aut suscipientis merito, gratiam conferebat3.
Caput j.
DE NATURA ET INSTITUTIONE SACRAMENTORUM.
Art. I. De natura sacramentorum.
Duo exponenda sunt : i° genuinus sacramentorum conceptns ; 2° eorum convenientia.
I. De genuino sacramentorum conceptu l.
- i° Definitio sacramenti N. Legis, prout ex Ecclesiae documentis colligitur, haec est : signum sensibile, a Christo permanenter institutum, ad gratiam sanctificantem significandam et conferendam. Tria igitur ad sacr. Novae Legis requiruntur : signum sensibile ; gratia produclivum ; a Christo permanenter institutum.
(a) Signum sensibile, id est, sensus aliquo modo afificiens, vel immediate ut aqua in Baptismo, vel mediate, ut contritio, verbis aut gestu expressa, in sacramento Paenitentiae; et significans praecipue gratiam interius produftam ; ita ablutio aquae in baptismo internam animae emundationem exprimit 2.
(b) Gratice produclivum ; hic designatur praecipuus sacramenti effe6tus, nempe collatio gratice; sacramentum enim N. Legis non est signum tnere speculativum, sed praclicum, quo vere confertur gratia sanctificans 3.
1 Cfr. S. Th., 3, q. 60; Suarez, de Sacramentis, disp. I; Salmant., de Sacrament., disp. I; Drouin, q. 1, c. 1; de Augnstinis, p. 1, a. i;Card. Billot, De Ecclesice sacramentis, I, p. 18-26.
2 Qusedam sacramenta tria simul significant; sunt rememorativa passionis Christi, vi cujus gratia nobis confertur; demonstrativa ipsius gratia quse nobis datur, et prognostica seu prasnuntiativa futurse glorise, ad quam gratia jus conceditur. Quod quidem maxime apparet in sacramento Eucharistise, in quo, ut Ecclesia canit, "recolitur memoria passionis ejus, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur ".
3 Triplicis generis signa distinguuntur : naturalia, quae ex se aliquid aliud significant, sicut fumus ex se ignem indicat; arbitraria, quae nonnisi ex conventione aliquid determinatum significant, sicut olivse ramus est pacis symbolum ; mixta, quae partim ex se, partim ex positiva. institutione aliquid designant. Jamvero sacramenta sunt signa hujusmodi; v. g., ablutio in baptismo ex se
NATURA ET INSTITTJTIO SACRAMENT. 133
(c) A Christo permanenter institutum : Christus siquidem ut Deus, est causa principalis sacramentorum, cum solus Deus gratiam signo sensibili alligare valeat ; ut homo, est causa instrumentalis eorumdem sensu infra exponendo. Additur : permanenter, eo sensu quod perseverare debent quamdiu perseverat Ecclesia Christi pro qua instituta sunt, proinde usque ad consummationem saeculi. Non autem proprie vocantur sacramenta nisi ea quae sunt veluti instrumentum hujus ministerii sanctificationis quo Ecclesia fungi debet usque ad finem mundi.
- 20 Historica delineatio hujus definitionis l. Haec notio legitime e fontibus revelatis deducitur, ut ex dicendis patebit; sed non fuit integre et explicite prioribus saeculis tradita. Tria stadia in ejus progressu delineari possunt.
(A) Tribus prioribus sceculis, etsi sacramenta in usu fuerunt, horum notio generalis nonnisi obiter et in suo generico conceptu exposita fuit, quatenus nempe erat signum sacrum. Attamen inter haec signa, qusedam, ut Baptismus, Confirmatio et Eucharistia, apparent cum gratice collatione connexa. Synthetica autem notio septem sacramentorum nondum exponebatur. Nec mirum : Christus enim singula sacramenta instituens, horum generalem conceptum non tradiderat. Ssecuiis 11° et III0 jam sacramentis nomen commune tribuitur, mysterium apud Graecos, sacramentum apud Latinos.
(a) Apud Grgecos, [jLuax-Qp-.ov designabat rem sacram et occultam, nempe vel doclrinam religiosam secretam vel ritum sacrum et symbolicum cujussignificatio solis initiatis nota erat. Quare hoc vocabulo mox usi sunt Patres ad designandos ritus sensibiles, sicut baptismum et eucharistiam, quibus gratia significabatur et conferebatur2. Ita, secundum Origenem, baptismalis ablutio significat animae purificationem eamque producit mediante invocatione SS. Trinitatis 3.
- (b) Apud Latinos, vox sacramentum rem sacram designabat, videlicet juramentum a militibus coram tribunis prsestitum aut quodlibet juramentum, vel pecuniam a litigantibus apud pontificem depositam ea lege ut viclus suam partem relinqueret in sacros usus internse ablutionis similitudinem gerit, sed nonnisi exdivind institutione signum est efficax internse mundationis.
1 P. Pourrat, op. cit., p. 1-46 ; F. Prat, La Thiol. de St Paul, II, p. 393-396. Patres ceteroquin nomine myslerii et sacramenti designabant ritus qui gratiam non conferebant.
3 Injoan., VI, 17, P. G., XIV, 257. — Hanc vocem mysterium S. Ambrosius in Ecclesiam latinam transtulit ad sacramenta designanda.
impendendam. Hanc vocem Tertnllianus adhibuit ad designandos quosdam ritus sacramentales, nempe Baptismum et Confirmationem, Eucharistiam et Matrimonium «, sed nonnisi imperfecle notionem ipsam sacramenti exponit. Eam vero satis lucide tradit S. Ambrosius, declarans non solum symbolicam significationem sacramenti Baptismi, sed etiam hujus efficaciam, quam Spiritui Sanclo tribuit : " Si qua ergo in aqua gratia, non ex natura aquae, sed ex praesentia est Spiritus sancti " *.
- (B) A quarto scec. ad undecimum, clarius distinguitur in sacramentis duplex elementum, visibile et spirituale, inter utrumque relatio, necnon ejus efficacia. S. Augustinus jam conceptum generalem sacramenti tradit, in quo duo elementa inveniuntur : visibile seu sacramentum ipsum, et invisibile seu spirituale aut virtus sacramenti. Prius est signum sacrum, quatenus rem sacram seu gratiam designat; non autem signum vacuum, ciim Spiritus sanctus sacramento visibili invisibilem gratiam conferat, nisi suscipiens sit male dispositus : "Dominus (sanclificat) invisibili gratia per Spiritum Sanctum, ubi est totus fruclus etiam visibilium sacramentorum. Nam sine ista sanctificatione invisibilis gratiae, visibilia sacramenta quid prosiint?... Nihil quippe profuit Simoni mago visibilis baptismus, cui sanctificatio invisibilis defuit"3. In signo visibili pariter duo distinguit, elementum et verbum\ et ita viam parat distindlioni inter materiam Qtformam sacramentorum quam Scholastici postea elucidabunt. Invenitur itaque apud S. Augustinum quidquid requiritur ad definitionem sacramenti; sed ipse haec varia elementa non collegit ad integram definitionem sacramenti expoliendam. Quare vox sacramentum ab ipso et Patribus sequioris aevi promiscue sumitur pro signis quae sunt tantum symbola gratiae et pro eis quae gratiam vere conferunt.
Exinde vero minime concludendum est Patribus ignotam fuisse efficaciam sacramentorum. Hanc enim saepe variis modis inculcant. Ita Severianus, Gabalorum episcopus, ineunte saec. V°, declarat per visibilem aquam Baptismi imprimi characterem, Spiritum Sanclum per aquam inscribere beneficium, visibilem aquam esse instrumentum invisibilis gratiae : " Quemadmodum regium quoque
1 A. (TAles, La Thtol. de Terttillien, p. 321-323; E. de Baker, Sacramentum, Le mot et Vidge reprisentge par lui dans les CEuvres de Tertullien, Louvain, 1911.
2 De Spiritu S., I, 88, 77 ; cfr. de Mysteriis, 14, 15, 20, 21, 30, 32, etc. 9 Qucest. in Heptat., lib. III, cap. 84, P. L., XXXIV, 712.
4 " Et in aqua. verbum mandat; detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum, etiam ipsum tanquam visibile verbum... Unde tanta virtus aquse, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo?... Mundatio igitur nequaquam fluxu et labili tribueretur elemento, nisi adderetur in verbo ". (Ln foan., tracl:. 80, n. 3, P. L., XXXV, 1840).
donum tam manu viva quam instrumento mortuo donatur... simili modo, etsi aqua opus sit ad instar atramenti, ut per visibilem aquam exaretur characler, non ideo eamdem dignitatem habent aqua et divinus Spiritus, sed res ita concipienda est, ut Spiritus Sanctus per aquam inscribat beneficium... At ubi videris Spiritum descendentem... intelliges adesse per gratiam dominicam invisibilem dextram ejus qui naturae imperat, visibilem autem aquam esse instrumentum invisibilis gratiae"1.
Pariter ^. fsidorus, prsetermittens notionem sacramenti ut signi, ejus efficaciam praesertim describit quae Spiritui Sancto tribuitur : " Sunt autem sacramenta baptismus et chrisma, corpus et sanguis. Quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur, unde et a secretis virtutibus, vel a sacris sacramenta dicuntur. Quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt, quia Sanctus in ea manens Spiritus eorumdem sacramentorum latenter operatur effeclum " 2.
- (C) A scec. duodecimo, Theologi intellexerunt in ipsa definitione sacramenti ejjicaciam esse includendam uti differentiam specificam, qua separantur a ceremoniis quae sunt signa gratiae tantum ; ita ut postea maneant tantum controversiae de modo concipiendi hanc efficaciam seu causalitatem. Ita Hugo a S. Victore* : " Sacramentum est corporale vel materiale elementum... ex similitudine reprsesentans et ex institutione significans, et ex sanclificatione continens aliquam invisibilem et spiritualem gratiam ". Quod et lucidius declarat P. Lombardus* : " Sacramentum enim proprie dicitur quod ita signum est gratiae Dei et invisibilis gratiae forma ut ipsius imaginem gerat et causa existat " Exinde infert S. Thomas sacramenta a Christo instituta esse, quin tamen id in ipsa. definitione includat. Post Tridentinum vero, haec institutio in definitione invenitur.
II, De sacramentorum convenientia5,
Cum Rationalistae contendant non decere salutem aeternam a ritibus externis pendere, abs re non erit ostendere sacramentorum institutionem omnino convenire : i° cum ipsa natura hominis in ordine ad religionetn ; 2° cum fa5lo universali religionum ; 30 cum religione christiand.
1 Severiani homilice (ed. J. B. Aucher, Venetiis 1827), p. 111-113. Cfr. M. Jugie, in Rev. des Sc. Philos. et Thdol., juil. 191 3, p. 467-471.
5 S. Thom., 3, q. 61, a. 1; Abbe de Broglie, Conf. sur la vie surnaturelle, lJaris, 1902, t. III, p. 3-56.
253» l0 Convenit cum hominis naturd in ordine ad religionem speclatd. (A) Generatim inspecld. Ea enim est natura hominis ut ad spiritualia per sensibilia perducatur; ita, v. g., per corporalia, hominis intellectus velut manuducitur in intelligibilium cognitionem; atqui convenit divinam Providentiam in gratiarum dispensatione, naturse cujuslibet entis sese accommodare, per sensibilia media homini gratiam dispensare; ita enim : (a) certiores reddimtir de gratid nobis collata, cum haec visibilibus signis et dispositionibus moralibus clare determinatis veluti alligetur, quin tamen omnino tollatur obscuritas praesenti statui competens; cum haec certitudo fide in Christum et virtutem sacramentorum innitatur; (b) perfec~lius etiam Deum colimus : licet enim sacramenta directe in utilitatem hominis instituantur, cultum divinum etiam maxime promovent, nos excitando et adjuvando ad Deum adorandum, Eique gratias agendum, et intime cum Eo conversandum.
(B) Specialius consideratd, ex parte virtutum quibus homo indiget. Id sane convenit quod ad virtutes hominem promovet, eumque a vitiis avertit; atqui data collatione gratise per visibilia signa, virtutes maxime necessariae foventur : (a) fides promovetur, dum credimus, propter verbum Dei, gratiam signis sensibilibus alligari ; aut etiam dum sacramenta publice recipientes in hominum conspectu fidem nostram profitemur ; (b) spes erigitur, cum sacramenta sint pignora divinae erga nos bonitatis, viam salutis faciliorem eflficientia ; (c) caritas erga Deum augetur, dum videmus Christum nobis prsebuisse tam multa sanctificationis media nostrae infirmitati optime accommodata ; caritas autem fraterna inflammatur, cum ex sacramentorum receptione recordamur nos arclissimo vinculo colligatos et unius corporis membra effe<5t.os esse ; (d) tandem superbia edomatur, dum necessitas nobis incumbit ad signa sensibilia, per sacerdotes confecta, recurrendi, ad nostram sanflificationem obtinendam.
Chapter 64 of 81