Skip to the text

Nn. 254–304

  1. (C) Attentd naturd sociali hominis et religionis7 Religio enim inter homines socialis esse debet, tum quia homo, ad societatem pronus, non solum tanquam persona privata sed etiam ut membrum societatis Deum colere

NATURA ET INSTITUTIO SACRAMENT. 187 debet, tum quia diversae religiones ad modum societatis efTormatae sunt et absque vinculo sociali subsistere non potuerunt, ut constat ex historid religionum. Atqui societas religiosa, sicut ceterae societates externis indiget symbolis, quibus unio inter fideles servari possit ; id vero optime prsestant sacramenta, quae fideles ab infidelibus distinguunt, et eos stricto nexu inter se coadunant; dum enim eadem participant sacramenta, unius et ejusdem corporis membra se agnoscunt. Hinc S.Augustinus ait x : " In nullum nomen religionis seu verae seu falsae coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio colligentur : quorum sacramentorum vis inenarrabiliter valet plurimum et ideo contempta sacrilegos facit ".

255« 2° Convenit cum universalifaclo religionum. Omnes fere religiones, antiquae vel hodiernae, ritus externos adhibent tanquam signa purificationis et sanctificationis, haud paucis tamen vitiis deturpatos : eis siquidem tribuunt vim mechanicam, quae suos effectus producit absque dispositionibus moralibus, necnon vim magicam independentem ab ipsa divinitate; et saepe his ritibus homines a Deo avertuntur et in superstitionem cadunt. Decebat igitur ritus externos institui qui legitimis aspirationibus hominis satisfacerent, nec istis abusibus ansam praeberent. Jamvero res ita se habet in sacramentis christianis. (a) Ritus enim externus non est causa principalis gratiae, sed signum externum quc Deus ipse utitur ad nos san6lificandos ; nec sufficit materialis receptio ritus, sed requiruntur in adultis dispositiones morales ad fruclum sacramenti suscipiendum, ut infra exponetur. (b) Minime igitur vis magica ritui externo tribuitur, cum ejus efficacia tum a Deo tum a suscipientis dispositionibus pendeat. (c) Nedum vero fideles a Deo avertantur per sacramenta, ad Eum potius trahuntur, cum omnia in ritu externo Dei sapientiam et bonitatem necnon Christi amorem in memoriam revocent.

  1. 3° Convenit cum naturd religionis christiance. Centrum enim hujus religionis est mysterium Incarnationis^ quo visibiliter invisibilis Deus hominibus datur ad eos sanctifi-

candos et deificandos, per ministerium praesertim visibilis Ecclesicz. Decebat igitur gratiam, quae est Incarnationis fructus, visibilibus signis concedi quibus memoria Christi Redemptoris facilius custodiretur ejusque merita efficacius singulis hominibus applicarentur, et quae visibili modo ab Ecclesia. dispensari possint.

Art. II. De institutione septem sacramentorum.

Ut certa ab-incertis secernamus, dicemus : i° de ipsd institutione septem sacramentorum ; 2° de modo hujus institutionis.

§ I. De ipsa institutione sacramentorum a Christo.

  1. Status quaestionis. (A) Errores. Si excipiuntur Cathari et Waldenses, qui, sub praetextu spiritualem religionem fovendi, ritus externos sacramehtorum plus minusve despiciebant, nullus est qui, ante Protestantes, existentiam septem sacramentorum negaverit. (a) Lutherus primum tria retinebat sacramenta, nempe Baptismum, Paenitentiam et Panem seu Ccenam z, postea vero duo tantum, Paenitentia reje<5la 2. Ejus discipuli modo tria modo quatuor admiserunt, sed communiter nonnisi duo, Baptismum et Ccenam Domini. Contendebant quidem numerum septenarium in Scriptura non inveniri; sed ratio fundamentalis istorum erroris ex eo desumitur quod sacramenta, juxta Protestantes, non sunt vere gratiae producliva, sed solum media ad fidem excitandam, et pignora quibus de peccatorum remissione certiores reddimur. Hinc Matrimonium et Ordo non sunt sacramenta, quia nullum peccatum remittunt; Confirmatio et Extrema Unclio merae sunt ceremoniae, quia prior est renovatio promissorum in baptismo, posterior autem oratio pro infirmis facta ; Paenitentia autem non fuit a Christo instituta ut medium ad gratiam aut fidem excitandam ; remanent igitur duo tantum sacramenta.

(b) Attamen quidam Anglicani, Ritualistce dicti, septem esse sacramenta docent, nempe duo majora, Baptismum et

1 De captivitate babylonicd, sub initio, inter Lutheri opera, t. II, p. 275. " De adoratione sacramenti. — Cfr. Calvinus, Instit. christ., IV, i<)3-

Coenam, et quinque minora, quae etsi utilia, ad salutem non sunt necessaria x.

  1. (B) Doclrina catholica. Contra Protestantes, Tridentinum definivit septem et septem tantum esse sacramenta2 : " Si quis dixerit sacramenta N. legis non fuisse omnia a Jesu Christo D. N. instituta; aut esse plura vel pauciora quam septem,videlicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Psenitentiam, Ex. Unctionem, Ordinem et Matrimonium ; aut etiam aliquod horum septem non esse vere et proprie sacramentum, A. S. "

  2. Thesis : Sacramenta N. Legis, a Christo instituta, septem sunt, nec plura, nec pauciora. De fide est ex Tridentino jam allegato.

Prcenotamus thesim non posse Scripturd sold apodictice demonstrari quoad omnia sacramenta, cum nullibi dicatur sive implicite sive explicite, septem et septem tantum esse sacramenta ; quaenam autem sacramenta, et quomodo, ex Scriptura probari possint, infra exponetur, ubi de singulis sacramentis. Hic utemur ta.ntummodo pr&scriptionis argumento, historicis testimoniis confirmato ; posteaque convenientiam septenarii numeri ostendemus.

I. Thesis probatur argumento praescriptionis.

  1. i° Facta exponuntur. Tempore quo Novatores prodierunt, saeculo XV 1°, septenarius sacramentorum numerus certo admissus fuerat in universa Ecclesia sive Romana sive Orientali, et quidem per plura saecula.

(A)' Quoad Ecclesiam Romanam, id sane constat : (a) ex Decreto ad Armenos (saec. XV), in quo septem numerantur sacramenta (initio Tractatus) ; (b) ex Conc. CEcum. Lugdunensi II (1274), in quo Michael Palaeologus Gregorio X fidei Confessionem obtulit, ubi legebatur 3 ; " Tenet etiam et docet eadem S. Romana Ecclesia septem esse ecclesiastica sacramenta, etc. " ; (c) ex professione fidei quae anno 12 10 Waldensibus ad Ecclesiam reducibus ab Innocentio III praescripta fuit, in qua septem singillatim sacramenta com~

memorantur x ; (d) ex unanimi consensu theologorum, qui, jam a saeculo XII°, etsi de multis ad sacramenta pertinentibus dissentientes, firmiter docuerunt tanquam dogma ad fidem speclans, septem et septem tantum esse sacramenta 2, nullis pastoribus aut fidelibus usque ad Reformationis tempus reclamantibus, si excipiuntur Waldenses qui propterea e sinu Ecclesise ejecti sunt.

  1. (B) Quoad Ecclesiam grcecam, idem constat 3 ; (a) ex consensu Ecclesiae graecae tempore Reformationis, ut patet 1) ex declaratione Jeremice, schismatici patriarchse Constantinop., qui, a Protestantibus Germaniae interrogatus, respondit (an. 1576) : " Nihil nostrum afferentes, sed ex sanclis seplem oecumenicis synodis et ex sententid ss. doclorum interpretumque divinitus inspiratae Scripturae, quos catholica Christi ecclesia unanimi consensu recipit... dicimus septem divina esse mysteria (sacramenta), haptismum scilicet... ; hic septem recenset sacramenta nostra. Secunda vice ab iisdem interrogatus (an. 1579), eamdem repetit doctrinam, et addit : " Et haec quidem omnia salutis nostrae remedia ipse Jesus Christus Deus et Dominus noster tradidit et sandt-i ejus Apostoli " ; 2) ex condemnatione Cyrilli Lucaris, Jeremiae successoris, qui, calvinianis erroribus in Germania et Lithuania imbutus, duo tantum sacramenta admittenda esse docuerat : jamvero haec assertio ut hceretica damnata fuit in duobus conciliis Constantinop. (1638 et 1642), et Hierosolymitano (1672), necnon in confessione orthodoxce fidei quam confecit Petrus Magilas, metropolitanus russia-

2 Ita, inter alios, P. Lombardus (t 1164), Sentent., 1. IV, dist. 2a; Magister Rolandus, postea Alexander 71/, in Sententiis quas circa an. 1150 edidit; Gregorius, episcopus Bergamensis (1133-1146), in opere De veritate corp. Christi pontra Berengarium ; S. Otto, ep. Bambergensis, circa an. 11 39, in Sermone ad Pomeranos, P. L., CLXXIII, 1360. Critici quidam putanfe Herbo?'dum, qui vitam S. Ottonis scripsit, auclorem esse hujus Sermonis ad Pomeranos; sed cum sit S. Ottoni cosevus (f 1168), certum est jam a ssec. XII septem sacramenta enumerata fuisse. — Allegatur etiam auclor anonymus libri an. 1098 Billemi in Alvernia scripti, qui de septem sacramentis disserere" prorhittit, sed in decursu libri confirmationem omittit. {Hist. Htter. de la France, t. VIII, p. 474-476).

3 Perpetuiti de la f.oi sur les sacrements, t. V, 1. I-VI ; Schelstrate, Acla orient. ecc/es., 151, 154, 202, etc.

NATTJRA ET INSTITUTIO SACRAMENT. 191 cus *. (b) Ex Conciliis Florentino et Lugdunensi, quibus Gracci schismatici interfuerunt, quin unquam contra existentiam septem sacramentorum protestaverint. (c) Ex eorum Euchologiis seu Ritualibus, ubi preces ritusque inveniuntur pro septem sacramentis; pariter ex consensu theologorum schismaticorum qui de re sacramentaria scripserunt2. (C) Idem probari potest quoad Orientales, nempe Nestorianos et Monophysitas, jam a saec. V extra Ecclesiam rejectos, tum ex Episcoporum illarum nationum declarationibus statim ac Protestantium haeresis eis innotuit, tum ex eorum libris liturgicis, aut testimoniis eorum qui per eorum regionem iter fecerunt 3.

Fatemur equidem quosdam scriptores orientales errasse in determinatione singulorum sacramentorum, sed nihilominus septem enumerant; proindeque cum Ecclesia catholica consentiunt circa substantiam dogmatis, et particulares errores, in quos inciderunt, facile explicantur si prae oculis habeatur Orientales ecclesias a centro unitatis divulsas et tyrannide oppressas, ignorantia obvolutas fuisse4. Unde doclrina Orientalium ex libris eorum liturgicis potius quam ex Hbris privatorum scriptorum discenda est.

Conclusio : certo igitur constat, pluribus saeculis ante Reformationem, omnes ecclesias christianas tanquam fidei dogma admisisse septem esse sacramenta a Christo instituta, nec plura, nec pauciora.

  1. 20 Ex his faclis argumentum eruitur theologicum. Ii omnes qui universae Ecclesiae infallibilitatem

2 Arcudius, De concordid eccl. occid. et orient., 1. I, c. 2; Schelstrate, op. cit., 125, 139, 262, etc. ; E. Renaudot, Liturgice orientales. — Quem consensum iterum affirmavit Janischen, recftor academise Petroburgensis (in Russia), quando, an. 1874, cum Protestantibus et Vetero-Catholicis Bonnse convenit ; tunc enim, nomine Orientalium, postulavit ut omnes fidem suam profiterentur in septem sacramenta, quae absque dubio agnoscuntur, inquiebat, in veteri utriusque Ecclesise praxi liturgica et scriptis patrum a Conciliis appiobatorum. (Ap. Einig-, De sacramentis, I, p. 44).

3 Assemani, Biblioth. orient., t. II, p. 5; t. III, p. 240 sq.; PerpttuiU de la Foi, t. III, 1. S, c. 18 sq.; t. V, 1. I, c. 9. — Armeni, qui Monophysitarum erroribus adhserent, Extremam Unclionem non amplius ministrant (forsan quia difficile est invenire septem sacerdotes qui ad ejus collationem requiruntur), sed in eorum Ritualibus praesertim antiquis ritus ad hoc sacramentum ministrandum certo invenitur; cetera vero sacramenta etiam hodie conferunt. Cfr. L. Petit, J^ict. de Theol. (Vacant), t. I, 1954-58.

agnoscunt, eo ipso admittere debent tanquam dogma catholicum septem esse sacramenta a Christo instituta. Nam unanimis consensus omnium theoJogorum> pastorum et fidelium, immo totius Ecclesiae in synodis coadunatae, per plura saecula, de re simul dogmatica et morali, ad praxim quotidianam pertinente, est infallibile criterium veritatis, ut probatum est in Tr. de Ecclesia, n. 658, et de Fontibus Revelat., n. 977 sq.

  1. 30 Ex iisdem eruitur argumentum historicum. Fides enim utriusque Ecclesiae et omnium se6larum orientalium etiam historice explicari nequit, nisi ab ipsis Apostolis oriatur. Etenim Graeci saec. IX, sectae Orientales saec. V, ab Ecclesia Romana jam secesserant ; jamvero, si ante schisma nonnisi duo vel tria sacramenta admisissent, certe alia nunquam a Latinis suscepissent, praesertim cum Latinis semper infensos sese praebuerint, et suarum traditionum tenacissimos. Quoties enim de unione cum Latinis aclum est, toties infinitae prope disputationes habitae suntde additione " Filioque ", de modo Baptismum ministrandi, de pane azymo, de jejuniis, de cantico Alleluia ceterisque hujusmodi : nec tamen ulla fuit controversia de septenario numero sacramentorum, licet haec materia in professionibus fidei inclusa fuerit : nonne hoc est invictum argumentum fidem de septem sacramentis tam antiquam esse ut ante separationem sive Graecorum sive Orientalium, nempe ante quintum saeculum, jam exstiterit, et quidem in universa Ecclesia?

Jamvero talis consensus omnium Ecclesiarum in re dogmatica, ad praxim quotidianam pertinente, quinto saeculo ubique vigens, non potuit per innovationem induci, sed ab Apostolis ipsis originem ducit ; nam per quatuor priora saecula, notum est Episcopos veritatis custodes pervigiles et novitatum impatientes fuisse, et fideles fuisse apostolicarum traditionum tenacissimos, ita ut statim ac novus error, vel aliquid inauditi prodiit, statim reclamaverint. Ita quando Donatistce validitatem Baptismi ab haereticis collati impugnarunt, Encratitce Eucharistiae materiam, Montanistce et Novatia?ii potestatem omnia peccata remittendi, Aeriani ordinum distinctionem, Manichcei matrimonii honestatem, vel dubia orta sunt circa ministrum et subjectum Ex.- Unctionis, Patres indubitanter strenueque catholicam fidem de his omnibus propugnarunt; quanto magis si nova sacramenta ab aliquo impostore inventa fuissent ? Atqui nulla inveniuntur vestigia controversiarum de Sacramentorum numero in prioribus saeculis, nullae reclamationes sive episcoporurh, sive fidelium. Ergo recte cum Tertulliano * concludimus : " Ecquid verisimile est ut tot ac tantae Ecclesiae in unam fidem erraverint?... Ceterum quod apud multos unum invenitur, non est erratum sed traditum ".

  1. Objiciunt quidem Liberales doclrinam de septenario sacramentorum numero per duodecim priora saecula penitus ignotam esse ideoque revelatam dici non posse, sed a Petro Lombardo inventam.

Resp. Fatemur equidem hanc doclrinam non fuisse synthetice et explicite traditam per priora saecula; sed simul historice constat nullum esse e septem sacramentis quod a Patribus commemoratum non fuerit, ita ut Petrus Lombardus non sit inventor hujus dogmatis, sed tantum synthetice exposuerit doctrinam sparsim a Patribus traditam et jam implicite in Scriptura contentam; quod quidem legitimum esse infertur ex iis quae diximus de incremento dogmatum 2.

Ouod ut melius intelligatur, hsec duo statuimus : —

  1. (A) Nullum est sacramentum quod a Patribus non fuerit recensitum, immo quod non inveniatur plus minusve explicite in N. Testamento. Id melius constabit ex infra dicendis de singulis sacramentis ; hic satis sit praecipua facta recolere : —

(a) Quoad Scripturam, Christus, qui ritibus legalibus sese subjecerat, et modo generali sacramenlale principium docuerat, apostolis potestatem tradendo homines externis mediis sanftificandi, ipse ritus sacramentales instituit plus minusve explicite : 1) Baptismum, ejus necessitatem declarando et apostolis officium baptizandi omnes gentes imponendo3; 2) Confirmationem, Spiritum san6lum promittendo, quem

apostoli baptizatis contulerunt per impositionem manuum1; 3) Eucharistiam, consecrando panem et vinum et potestatem idem faciendi apostolis relinquendo2; 4) Pcenitentiarn, potestatem clavium et facultatem remittendi peccata eisdem tradendo*3; 5) Extremam Unctionem, discipulis committendo curam aegrotos ungendi unclione quae, teste S. Jacobo, spiritualiter etiam alleviabit infirmos4; 6) Matrimoniuln, hunc contractum ad pristinam dignitatem revocando et ita evehendo, ut gratia ad ejus officia rite implenda videatur necessaria5; 7) Ordinem, inter discipulos quosdam eligendo quos et apostolos nominavit, quibusque potestatem non solum docendi et regendi, sed et sacramenta ministrandi ritu quodam externo contulit6. Quae quidem omnia suo loco fusius exponentur.

(b) Quoad Patres : 1) Patres apostolici baptismum et eucharistiam commemorant, quia frequentioris sunt usus. 2) Tertio saeculo, Tertullianus, praeter haec duo, confirmationem et pcenitentiam recenset, priorem qua baptisma completur, posteriorem qua. delentur peccata post baptismum commissa; immo et implicite ordinationem, qua conferuntur sacerdotalia munera quae laici exercere nequeunt, et de qua 6*. Cyprianus magis explicite loquitur. Matrimonium autem jam .S. Ignatius et Tertullianus coram episcopo celebrandum esse declarant. 3) Quarto et quinto saeculis, jam fit quaedam synthetica expositio trium sacramentorum quibus constituitur ritus christianae initiationis, nempe baptismi, confirmationis et eucharistiae. Cetera autem sacramenta recensentur, quin tamen sub eodem nomine colligantur. Ita S. Augustinus omnia enumerat sacramenta, excepta Extremd Unclione, quam aliunde Innocentius I describit in ep. aa Decentium, et quam eodem tempore commemorant Euchologium Serapionis, S. Cyrillus Alex. et *S. Ccesarius Arelat. tanquam ritum sacrum jam a S. Jacobo recensitum. Certum est igitur-septem sacramenta fuisse in usu prioribus saeculis; nec proinde hanc doctrinam fuisse saeculo XII° inventam.

ijoaiu, XIV, 26; Aft., VIII, 14-17; XIX, 1-6. — 2/ Cor., XI, 23-25. — 3 Mattlu, XVI, 19; Joan., XX, 22-23. — 4 Matth., X, 5-8; Luc, IX, 1-2; /ac, V, 14-15. - 5 Proster textus jam allegatos, cfr. / Tim., IV, 14; // Tim.t I, 6. — 6 Marc, X, 2-13; Ephes.t V, 2^-y.

  1. (B) Attamen, ante saec. XII, nullus hucusque inventus est auctor qui synthetice ct explicite docuerit septem et septem tantum esse sacramenta a Christo instituta. Cujus rationes praecipuae hae sunt1 : (a) Prioribus saeculis synthetica notio sacramenti non fuerat explicite et scientifice elucidata. Primi christiani baptismum, confirmationem, eucharistiam aliaque sacramenta suscipiebant, quin elementum variis hujusmodi ritibus commune clare perciperent. Nec mirum : licet enim omnia sacramenta aliquid commune habeant, inter se valde differunt, et ab Antiquis in duplicem classem distributa fuerant : alia consecrantia seu perficientia vocabantur, Baptismus nempe, Chrisma seu Confirmatio, Eucharistia et Ordinatio ; alia vero medicinalia dicebantur, Pcenitentia, Ex. Unclio et Matrimonium; hinc intelhgitur cur Patres tria vel quatuor priora frequentius connumerent, quia, ex scopo quem sibi praefixerant, nonnisi consecrantia enumerare intendebant. Ex quo etiam patet do6lrinam de sacramentis in genere nonnisi post multa saecula scientifice per analysim et synthesim expolitam fuisse; ita, v. g., quoad baptismum, primum analysi expendere necesse erat quot elementa essentialia in eo invenirentur, videlicet signum interioris regenerationis, productivum gratiae, a Domino institutum; postea idem de singulis sacramentis investigandum erat; tandem, synthesis ope, determinandum erat quot signis sacris competerent cun£ta specifica elementa ita per analysim determinata. Quod quidem longum requirebat tempus, praesertim cum aliae quaestiones gravioris momenti de mysterio Incarnationis et de gratia urgerent quarum solutioni prius incumbere necesse erat.

  2. (b) Insuper, cum, praeter septem sacramenta, varii essent ritus sacri, Patres qui sacramenti notionem prius tradiderunt, praeeunte S. Augustino, supra, n. 251, conceptum genericum exposuerunt his omnibus communem. Itaque nomine sacramentorum, seu mysteriorum, omnia compledtebantur quae aliquid sacri et sanclificantis prae se

1 Hic non insistimus in arcani disciplind, qu?e s?eculo VI0 amplius non vigebat, quaxnie proinde non sufficit ad rem penitus explicandam. Gfr. Batifiol^ Etudes d^histaire et de thiologie, ire serie, p. 1-41..

ferebant, non distinguendo differentid specificd sacramenta a saeramentalibus.

Ita, saec. XII, Hugo a S. Viclore traclatum de sacramentis scripsit, in quo de omnibus fidei mysteriis, sacris ritibus, etc. disserit, quasi totidem sacramenta essent; idem auclor inter inajora et minora sacramenta distinguit, et inter minora aquam aspersionis, susceptionem cineris, benedictionem ramorum, signaculum crucis, etc. recenset1. Item S. Petrus Damidnus (f 1072) duodecim sacramenta enumerat, inter quge regis inun&ionem, ecclesiae dedicatio- 'iem, monachorum et sanctimonialium benediclionem, etc. S.Bernardus"1 (f 1153) pariter dicit multa esse sacramenta, et inter baec ponit baptismum, eucharistiam et pedum ablutionem, quae fit in Ccena Domini; nec mirum, nam sacramentum dehnit " sacrum jjgnum, sive sacrum secretum ".

Statim vero ac conceptus specificus sacramenti, analysis et synthesis ope, lucide a Theologis expositus est, omnes ore unanimi agnoverunt septem et septem tantum esse sacramenta a Christo (mediate vel immediate) instituta (supra n. 260). Res ipsa igitur vere in Ecclesia existebat, nempe septem sacramenta, sed vocabulum commune quo hi septem sacri ritus exclusive designarentur nonnisi sseculo XI 1° inventum est3. Quod quidem mirum non est : etsi enim omnia christiana mysteria ab initio in Traditione continebantur, nonnisi saeculorum decursu inventa sunt vocabula scientifica quibus designarentur, v. g., consiibstantialitas Verbi, unio hypostatica, satisfaclio vicaria, transsubstantiatio, Deo sic volente ut in expolitione dogmatum aliquis sit profectus. — Sseculo igitur duodecimo, doftrina de septenario sacramentorum numero non fuit inventa aut adulterata, sed tantum magis synthethe et explicite exposita.

II. Convenientia septenarii sacramentorum numeri.

Posita institutione divina septem sacramentorum, horum convenientiam exquisierunt theologi.

  1. i° Quidam, ut Albertus M., putarunt ea instituta fuisse ut septem vitiis capitalibus mederentur4. Alii, duce S. Bonaventura,

3 Ita, v. g. , in Capitulariis ^Caroli Magni (769-813) singula recensentur sacramenta, quin tamen eorum catalogus texatur. Cfr. J. Misson in Recherches de Sc. relig., t. III (1912), p. 245-254. — 4 In IV '■ Sent., dist. 2, art. I.

IMATURA ET INSTITUTIO SACRAMENT. 197 docuerunt ea respondere septem prsecipuis virtutibus christianis, simulque esse remedia septem morborum spiritualium1.

  1. 2° vS". Thomas sapientius hanc convenientiam desumit e conformitate vitae spiritualis cum vita. naturali, sive individuali, sive sociali, et sic arguit 2 : —

Convenit tot esse media ad vitam spiritualem conferendam vel augendam quot sunt ad vitam corporalem;atqui in vita corporali septem sunt praesertim necessaria, quinque ad perfectionem individui, duo ad societatis perfe£tionem.

(A) Ad perfedlionem i?idividui requiritur : (a) ut nascatur, quod spiritualiter fit per Baptismum; (b) ut crescat et roboretur, quod fit spiritualiter per Confirmationem ; (c) ut nutriatur, quod in vita spirituali per Eucharistiam obtinetur; (d) ut sanetur ab infirmitatibus, quod spiritualiter fit per Paenitentiam; (e) ut, post morbum, , recuperet pristinam valetudinem, quod in vita. spirituali producitur per Extremam Unctionem, quae peccati reliquias abstergit.

(B) Ad perfe<5lionem societatis requiritur : (a) potestas regendi multitudinem, cui respondet Ordo ; (b) propagatio generis humani, quae in ordine spirituali per Matrimonium san6lificatur 3.

§ II. Demodo quo Christus SACRAMENTA INSTITUIT.

  1. Status qusestionis. Certum est Christum ut Deum, et quidem solum, esse principalem sacramentorum auclorem; nam ipse solus potest propria aucloritate dare sacramentis vim gratiam causandi ; ipse solus potest illabi animae et in ea. operari. Christus autem instituere potuit

" sacramenta duplici modo : immediate, seu per se ipsum, si ipse gratiam unicuique sacramento propriam determinaverit, eamque signo cuidam sensibili alligaverit; et mediate, seu dando aliis, v. g., apostolis et eorum successoribus, potestatem delegatam instituendi signa quaedam quibus gratia annecl:eretur. Praeterea inquiri potest quo sensu

3 Protestantes ipsi hanc analogiam non potuerunt non mirari; eamdem stylo poetico descripsit Goethe, CEuvres, t. 18, p. 262; anglice Auto-Biography, Bohn's translat., I, p. 245-248. Quod et admittit A. Harnack, Dogmengesch.%

Christus ut homo sacramenta instituerit; et quidem num determinaverit elementa sacramentorum in genere tantum an in specie.

I. Institutio immediata.

  1. Thesis : De fide est omnia N. Legis sacramenta fuisse saltem mediate a Christo instituta; et certum videtur omnia pariter fuisse a Christo immediate instituta.

Vars prior contra Protestantes definita fuit, ethodie etiam merito opponitur Modernistis qui contendunt sacramenta ortum habuisse " ex eo quod apostoli eorumque successores ideam aliquam et intentionem Christi, suadentibus et moventibus circumstantiis et eventibus, interpretati sunt " x. Pars altera contra quosdam antiquos scholasticos dirigitur, qui putarunt Confirmationem et Extremam Unclionem ab Apostolis post Ascensionem institutas fuisse 2, et contra Alex. Alensem qui putavit Confirmationem ab Ecclesia fuisse institutam in Concilio Meldensi (845).

  1. i° Prob. pars utraque Tradit.s (A) Ex TridentA constat omnia sacramenta a Christo fuisse instituta : " Si quis dixerit sacramenta N. Legis non fuisse omnia a Jesu Christo Domino nostro instituta, A. S. " ; atqui haec verba accipi debent de immediatd institutione; nam quae mediate solum instituuntur, non dicuntur institui simpliciter; sic, v. g., quse Ecclesia instituit, vi potestatis sibi a Christo collatae, ut jejunium Quatuor Temporum, non dicuntur ab ipso Christo instituta sed ab Ecclesia; ergo pariter si sacramenta fuissent solum mediate a Domino instituta, non ab eo simpliciter instituta dici possent.

(B) Confirmatur ex canone circa Ext. Unclionem 5, ubi definitur hoc sacramentum, de quo praesertim dubitabatur,

1 Qui error reprobatus est in decr. Lameniabili, nn. 39-40.

8 Ita Hugo Victorinus, De Sacram., 1. II, p. 15, c. 2, P. L., CLXXVI, 578; Petr. Lombardus, 4 Sent., dist. 3; S. Bonaventura, in 4 Sent., dist. 7, schol. ; sed nuperrimi editores S. Bonaventurse. operum animadvertunt S. Doctorem ea quae junior minus correcte scripserat in Breviloqiiio (VI, c. 4) correxisse.

3 Argumenta ex Scriptttrd exponentur ubi de singulis sacramentis.

4 Sess. VII, can. 1 de Sacramentis in genere. — 5 Sess. XIV, can. I.

fuisse a Christo institutum, et a ^. Jacobo promulgatum ; atqui in hoc casu certe vox : " institutum ", cum opponatur voci " promulgatum ", nonnisi dire6lam institutionem designare potest, et significat Apostolos promulgavisse quidem, sed nullo modo instituisse sacramentum Extremae Unctionis.

(C) Tandem alibi declaratur a Trid. Ecclesiam nil posse circa sacramentorum substantiam *; atqui, si Ecclesia accepisset a Christo potestatem sacramenta fnstituendi, posset utique mutare eorum substantiam; nam qui potest plus, potest et minus ; ergo.

Attamen notandum est Tridentinum noluisse vocem immediate in ipso canone inserere, quia Novatores, non autem paucos Medii ^Evi theologos qui hac de re erraverant, percellere volebat. Sed mens ejus satis clare e prsefatis testimoniis infertur.

  1. 2° Rat. convenientice suadetur. Conveniebat Christum ipsum sacramenta immediate instituere : (a) ut melius appareret solum Christum Redemptorem nostrum esse, et sacramenta totam virtutem suam ex ejus meritis desumere; (b) ne homines spem in homine ponerent, in eo scilicet qui illa sacramenta instituisset, et ne schismata orirentur, sicut olim exorta sunt inter Corinthios, qui dicebant : " Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ego autem Christi"2.

274« Corollarium. Admitti nequit theoria eorum qui dicunt qucedam sacramenta implicite tantum fuisse instituta, eo saltem sensu quod Christus quaedam verba protulit aut actiones perfecit, ex quibus conscientia catholica paulatim haec sacramenta eduxit, quin Christus ipse vere ea determinaverit etiam substantialiter3. Ita, quoad Confirmationem

1 Trident. enim docet (sess. XXI, cap. 2) " hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in sacramentorum dispensatione, salvd illorum substantid, ea statueret vel mutaret, quse suscipientium utilitati... magis expedire judicaret ".

3 Si vero admitteretur implicita institutio eo sensu quod Christus determinaverit gratiam propriam sacramenti, et modo tantum generico signum sensibile cui adnecleretur, hsec esset hypothesis probabilis ex infra dicendis, n. 279.

Christus promiserat se daturum Spiritum Sanctum omnibus in se credituris. Exinde Apostoli cceperunt baptizatis manus imponere ad Spiritum Sanclum eis conferendum; et haec impositio tanquam baptismi complementum habita est. Postea ritus impositionis separatus est a ritu baptismali, et distinclum constituit sacramentum.

Haec, inquam, theoria admitti nequit, quia non satis recedit ab institutione mediata quae hodie communiter rejicitur. Si enim Christus non determinavit gratiam specialem cuique sacramento propriam, simulque ritum, modo saltem generico, cui gratia adne<5leretur (quae duo ipsam essentiam sacramenti constituunt), sed tantum principium posuit ex quo Ecclesia haec sacramenta eduxit, horum institutio non est proprie et stridle divina, sed partim saltem ecclesiastica ; sicut, v. g., ecclesiasticae, et non divinae, vocantur leges quas Ecclesia condidit, vi auctoritatis sibi a Christo collatae, ad complendas leges divinas.

II. Institutio a Ghristo ut homine*

  1. Christus ut Deus, vi et auctoritate propria, est causa principalis omnium sacramentorum, ex di6lis supra.

Ut nomoy Christus instituit sacramenta duplici sensu : i° ut causa meritoria, quatenus suis actibus gratiam meruit quae per sacramenta distribuitur : nullaenim gratia, in statu saltem naturae lapsae, confertur nisi vi meritorum et satisfa6lionum Christi, ut probatum est in Tr, de Verbo Incar< ?iato, n. 1162. Ouare Tridentinum docet causam merito riam gratiae per baptismum collatae esse Jesum Christum x

2° Ut causa instrumentalis, quatenus ejus humanitas instrumentum fuit quo Deus usus est ad sacramenta instituenda.

  1. Sub hoc duplici respectu, Christus, ut homo, habet super sacramenta potestatem quamdam excellentice, quae in quatuor consistit2 : (a) Sacramenta vim suam habent a passione Christi; nam gratia, quae per ipsa confertur, est veluti fruclus meritorum ejus; (b) Possunt administrari<^ky;z0;/zz>z£, seu virtute : " Baptizetur unusquisque vestrum in nomine

NATURA ET INSTITUTIO SACRAMENT. 201

Jesu Christi " x. (c) Insuper eorum elemcnta constitutiva ab ipso determinari possunt; immo Christus aliis communicare valet potestatem hanc materiam et formam determinandi. (d) Tandem potest, absque ritu sacramentali, producere gratiam sacramentis propriam, ut constat exemplis paralytici et Magdalenae, quorum peccata sine ullo sacramento remisit 2.

III. Determinatio materiae et formae in genere an in specie?

277- l° Status qucestionis. Christus quidem immediate instituit omnia sacramenta. (A) Hoc autem duplici modo praestare potuit : (a)ingenere determinando quidem gratiam propriam cujusque sacramenti, et statuendo simul adhibendum esse aliquod signum ad hanc gratiam significandam idoneum, sed Ecclesiae relinquendo hujus signi eleclionem ; (b) in specie infimd, eligendo non solum gratiam, sed etiam signum adhibendum, addita lege eo semper utendi\ Sic v. g., in genere tantum instituit sacramentum Ordinis, si, determinata gratia propria hujus sacramenti, Apostolis praeceperit adhibere quodlibet signum ex se idoneum ad audloritatis et gratiae huic annexae collationem significandam; e contra idem sacramentum in specie instituit, si praeceperit manuum impositionem tanquam materiam semper adhibendam esse.

(B) His positis, certum est Christum determinavisse non solum in genere, sed etiam in specie materiam et formam Baptismi et Eucharistiae ; hoc enim sufficienter constat tum ex Scriptura, tum ex traditione omnium Ecclesiarum,ut infra probabjtur quando de his sacramentis disputabimus; sed controvertitur num idem dicendum sit de ceteris sacramentis, et praesertim de Conflrmatione, Extr. Undlione et Ordine.

278^ 2° Prior senientia. Juxta Suarezium, S. Ligorium^ aliosque 3, omnium sacramentorum materia et forma in specie determinatae sunt a Christo.

3 Suarez, disp. II, sedl. 3; S. Alphonsus, n. 12; de Augustiais,, th. i^ Tepe, n. 23 sq.

(a) Trid. declarat Ecclesiam nil posse circa sacramentorum substantiam; atqui si Ecclesia a Christo recepisset potestatem eligendi in specie materiam et formam sacramentorum, easdem mutare posset. (b) Si Christus relfquisset Ecclesiae potestatem in specie determinandi materiam et formam sacramentorum, aliquot vestigia hujus potestatis in Scriptura aut Traditione invenirentur; atqui nullum apparet hujusmodi vestigium.

  1. 30 Posterior sententia. Juxta Lugo, Salmanticenses, Card. Billot, aliosque1, materia et forma quorumdam sacramentorum non fuerunt in specie determinatae ab ipso Christo, sed ab Ecclesia, cum potestate ab eo accepta.

(A) Imprimis nullibi legitur in Script. et Tradit. Christum ipsum in specie determinavisse materiam aut formam Confirmationis, Extr. Unctionis vel Ordinis; immo Innocentius IV (in cap. Presbyter, de sacr. iterandis) contrarium manifeste supponit; ait enim : " Unde credimus quod nisi essent forma? postea inventae, sufficeret ordinatori dicere : sis sacerdos, vel alia aaquipollentia verba, sed subsequentibus temporibus formas, quse servantur, Ecclesia ordinavit".

(B) Historice constat mutationes occurrisse in materiis et formis quorumdam sacramentorum, et quidem circa res quae hodie ut essentiales a plerisque theologis habentur. (a) Sic, v. g., theologi communiter docent verba "signote signo crucis et confirmo te... in nomine Patris..." necessaria esse ad validam administrationem Confirmationis in Ecclesia Latina; jamvero certum est quaedam ex his verbis per multa saecula non fuisse in usu, nec etiam nunc a Grsecis adhiberi*. Iterum in sacramento Psenitentiae forma deprecativa in usu erat in nonnullis Occidentalibus ecclesiis, et etiam nunc apud Orientales adhibetur, dum sola forma indicativa a multis dicitur esse valida in Ecclesia Romana. E contra communiter docetur in Ex. Unctione sola?n formam deprecativam validam esse, et nihilominus certum est in multis antiquis Ritualibus formam

1 Salmantic, Cursus theol. mor., de Sacram. ingenere, c. IV, n. 48; Lugo, de Sacrament. in gen., disp. IV, sect. 5, n. 86 sq.; Hurter, de Ordine, n. 712; Card. Billot, t. I, pp. 35, 171; t. II, p. 297; Egger, n. 648; multique alii theologi ubi de Ordine.

2 Olim hsec tantum verba dicebat (Pontifex) : " In nomine Patris et Filii, et Spiritus S., pax tibi ", ut videre est apud Amalarium... Graeci hanc formam adhibent : " Signaculum doni Spiritus S. "... Ad eamformam multum accedit ea quse exstat in ordine Gelasiano, et in antiquioribus sacramentorum libris : 1 " Signum Christi in vitam aeternam. Amen ". (Martene, de Antiquis Eccl. Rilibus, lib. I, cap. I, art. 3). Alias formulas vide apud Chardon, op. cit., Histoire du Sacr. de Confirmation, cap. I. Quicumque haec duo opera attente perlegerit, candide fateri cogetur multas formas olim adhibitas fuisse, quoe hodie communiter a theologis ut invalidse haberentur.

NATURA ET INSTITUTIO SACRAMENT. 203 absoluta?7i inveniri, et in aliis formam prorsus diveisam ab ea quae nunc adhibetur, occurrere \ Et sic de aliis.

(b) Mutationes nonnullae pariter in maieriis occurrunt. Quoad Conflrmationem, Apostolos manuum itnpositione usos fuisse Scriptusa tradit; huic postea addita fuit chrismatis unclio, et hodie in Graecorum euchologiis ne minimum quidem verbum de impositione manuum reperitur; quoad Ordinem, sola manuum impositio tanquam ritus essentialis in Scriptura describitur, et etiam hodie apud Orientales adhibetur, dum e contra Decretum ad Armenos aperte declarat : "Sextum sacramentum est Ordinis, cujus materiaest illud per cujus traditionem confertur ordo, sicut presbyteratus traditur per calicis cum vino, et patenae cum pane porreclionem". Hinc acriter theologi disputant quaenam sit materia essentialis hujus sacramenti.

Ex his faclis duplex educitur argumentum : (a) mutationes in rebus, quae essentiales hodie considerantur, factae sunt quoad materias et formas quorumdam sacramentorum; atqui si Christus materiam et formam omnium sacramentorum in specie determinasset, hujusmodi mutationes occurrere non potuissent, cum Ecclesia essentialium rituum fidelis custos exstiterit, ut pro Baptismo et Eucharistia constat; ergo. (b) Insuper, nisi admittatur Christum Ecclesiae quorumdam sacramentorum materias et formas facultatem in specie determinandi reliquisse, dicendum est per multa saecula nonnulla sacramenta invalida fuisse, et etiam nunc apud Graecos modoinvalido administrari; quod quidem a nemine admitti potest; ergo.

(C) Nec obstat Trident. declarans Ecclesiam mutare non posse sacramentorum substantiam; nam, in materiis et formis illa sola substantialiasunt quae Christus ipse instituit; jamvero si, ut contendimus, nonnisi modo generico quasdam materias et formas determinaverit, substantia earumdem non mutatur per specificam determinationem ab Ecclesia factam, dummodo generica significatio a Christo determinata retineatur.

  1. Conclusio. Ex hac controversia inferri potest : (a) Christum non determinasse materiam et formam sacramentorum usque ad ultimas individuationes, sed Ecclesice reliquisse potestatem aliquas mutationes facere, salvd eorum substantid, quatenus a Christo fuit praescripta. Id sane constat ex mutationibus quse, teste historia, in materiis et formis sacramentorum locum habuerunt ; et ex Tridentino declarante " hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse ut in sacramentorum dispensatione, salva eorum substantia, ea

statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati seu ipso rum sacramentorum venerationi pro rerum, temporum, locorum varietate magis expedire judicaret " l.

(b) Quid vero Christus determinaverit quoad singula sacramenta, et quid ab Ecclesia ipsa successu temporum determinatum fuerit, non posse definiri nisi ubi de unoquoque sacramento agitur.

(c) Inpraxi vero stricle standum esse regulis ab Ecclesia aut communi Theologorum consensu praefixis quoad materiam et formam sacramentorum, ne forte periculum nullitatis incurratur.

Caput tj-

DE ELEMENTIS SEU MATERIA ET FORMA SACRAMENTORUM 2.

  1. Probata sacramentorum existentia, jam de eorum intrinseca constitutione dicendum est, de signo sensibi/i, quod duplici constituitur clemento, rebus nempe et verbis seu materia et forma. Dicemus : i° De notione et existentid materiae et formae in sacramentis ; 2° De mutatione vitanda in materia et forma; 30 De unione inter utramque; 40 De iteratioile materiae et formae.

Art. I. Notio et existentia.

2^2. i° Notio. Signum sacramentale duplici constat elemento, scilicet rebus et verbis. Res autem hlc adhibetur lato sensu et designat sive substantiamy ut aquam, sive aclionem, sive etiam verbum cujus sensus non sit adhuc plene determinatus. Pariter uomine verbi intelligitur non solum verbum ore prolatum, sed etiam gestus mentem

2 S. Th., 3 p., q. 60, a. 5-8; Suarez, disp. II; Salmant., disp. II; Drouin, q. I, § 4 ; Billuart, diss. I, a. 4 ; de Augustinis, th. XI ; S. Alphonsus, 1. VI, n. 8 sq.; Konings, n. 1210 sq.; Marc, 1399; Sabetti, n. 631 sq.; Lehmkuhl, n. 10 sq.; Ballerini-Palmieri, n. 4 sq.

ELEMENTA SECJ MATERIA ET FORMA SAGRAM. 205 sufficienter exprimens, v. g., motio capitis consensum manifestans. Quod duplex elementum a Scholasticis vocatum est materia et forma, ex quadam analogia cum corporibus physicis quae ex materia et forma constituuntur. Primus qui hoc loquendi modo usus fuerit, probabilius est Guliel* mus Antissiodorensis initio saeculi XIII.

(A) Materia, in sacramentis, est res vel aclio sensibilis, quae jam significat effeclum sacramenti, sed inchoate et incomplete, ideoque determinatione indiget quae per formam inducitur : sic aqua, quae in Baptismo adhibetur, ex se ad plura ordinari potest, v. g., ad refrigerandum, ad abluendum.

Iterum sacramenti materia potest esse : (a) remota vel proxima; pror est res ipsa sensibilis in se considerata, ut aqua in Baptismo; posterior est rei usus seu applicatio, v. g., ablutio in Baptismo. (b) Essentialts vel integrans ; prior ad sacramenti essentiam pertinet, ut contritio, vel etiam satisfactio in voto pro Paenitentiae sacramento; posterior ad sacramenti integritatem .pertinet ut satisfaclio in re.

(B) Formd pars est signi sacramentalis quae materiam ad sacramentum Constituendum determinat, ita ut jam habeat vim sanflificandi ; v. g., in Baptismo verba : " Ego te baptizo"... efficiunt ut aqua, quae ex se plura significat, tanquam lotio et lotio sacra habeatur. Generatim in verbis consistit; in Matrimonio tamen, hocque solo, signa seii nutus verborum locum tenere possunt.

  1. 20 Thesis ; Omnia N. Legis Sacramenta, in suo sensibili elemento spectata, rebus tanquam materia, et verbis tanquam forma constant. Certum est.

(A) Scriptura innuit saltem quaedam sacramentalia signa illo duplici elemento constitui ; nam de Baptismo dicitur v > " -Nisi quis renatus fuerit ex agud"... et ita indicatur materia; et insuper : " Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritiis Sancli ", quibus verbis forma designatur. De aliis sacramentis aliquid simile invenitur, ut exponetur ubi de singulis.

(B) Tradit. (a) Patres jam animadverterant in signo sensibili quorumdam sacramentorum duplex elementum

inveniri, praesertim >S. Augustinus, supra n. 251. (b) Scholastici, ab initio saec. XIII, unanimiter docuerunt sacramenta duplici constare elemento, materid ttformd, aliquando tamen utendo quadam restri6lione (quasi-materid), ut ita ostenderent haec verba nonnisi analogice sacramentis applicari, praesertim vero Paenitentiae et Matrimonio. (c) Rem aperte declaravit Decretum ad Armenos ab Eugenio IV in Conc. Florentino editum : " Haec omnia sacramenta tribus perficiuntur, videlicet rebus tanquam materia, et verbis tanquam formd, et persona ministri sacramentum conferentis cum intentione faciendi quod Ecclesia facit; quorum si aliquod desit, sacramentum non perficitur ". Notetur tamen hunc loquendi modum esse analogicum tantum, nihilque aliud significare nisi sacramentum visibile duobus elementis essentialiter constitui, quorum unum est minus et alterum magis determinatum. Insuper haec analogia perfectior invenitur in quibusdam sacramentis quam in aliis, v. g., in baptismo quam in matrimonio. Haec autem systematica distin6lio multum confert ad clarius exponendum quaenam elementa ad validam aut licitam sacramentorum collationem requirantur.

(C) Rationes cur conveniat sacramenta rebus et verbis seu materia et forma constare sic exponit >S. Thomas * : (a) ex parte Christi : sacramenta suum auctorem repraesentare decet; atqui Christus, sacramentorum auctor, est Verbum sensibili cami unitum ; ergo sacramenta decebat verbis confici quae rebus sensibilibus uniantur; (b) ex parte hominis, qui, cum animd et corpore constituatur, convenienter san6lificatur per medium constans duplici elemento, verbo quod ab anima creditur et re sensibili corpus attingente ; (c) ex parte significationis : per veiba enim magis distincle exprimitur quod mente concipitur, proindeque sacramentorum N. Legis significatio per aliqua verba determinari debebat.

ELEMENTA SEU MATERIA ET FORMA SAGRAM. 207

Art. II. De mutatione vitanda in materia et forma.

  1. Materia et forma sacratnentorum a Christo et Ecclesia determinatae sunt, ut supra di<5lum est, n. 277-280, nec proinde eas mutare licet, quin violetur praeceptum divinum aut ecclesiasticum, simulque periculum nullitatis incurratur. Mutatio autem, quae occurrere potest, est vel substantialis vel accidentalis ; prior ea est quae ipsam essentiam sacramenti destruit, posterior ea est quae sacramenti essentiam licet retinens, materiam vel formam leviter alterat. Hlc igitur tres quaestiones pra6r,icae solvendae inveniuntur.

i° Quandonam mutatio sit substantialis?

  1. (A) Quoad materiam, mutatio est substantialis, quando, secundum 'communem usum et prudentium aestimationem, materia adhibita non est ejusdem speciei et nominis ac materia a Christo et Ecclesia determinata. Diximus : " secundum communem usum ", quia Dominus, sacramentorum materiam determinando, communem usum et aestimationem potiusquam physicam et chimicam artem respexit : hinc adest mutatio substantialis, si loco aquae, vinum in Baptismo adhibeatur; item glacies et nix non solutae, quamvis chimice sint ejusdem naturae ac aqua, sunt materia dubia, quia, juxta communem sensum, non reputantur aqua. E contra aqua non benedicta vel aqua calida est materia valida, quia, juxta communem loquendi modum, ut vera aqua existimatur.

  2. (B) Quoad formam, mutatio est substantialis quando, ex communi hominum fudicio, verba adhibita eumdem sensum ac verba a Christo aut Ecclesia determinata non habent ; hac de re sex dantur regulae practicae, his versibus contentae :

Nil formae demas, nil addas, nil variabis, Transmutare cave, corrumpere verba, morari.

(a) Nil formce demas, i. e., nullam essentialem vocem omittas; v. g., in Baptismi forma, omissio vpcis "#" aut unius e SS. Trini- tatis personis est substantialis; e contra si pronomen " ego" omittitur, sacramentum erit validum.

(b) Nil addas quod legitim?e formse sensum destruere possit, ut si diceretur : " Ego te baptizo in nomine Patris majoris, et Filii minoris"... Si additur vox cequivoca tunc valor sacramenti ab intentione ministri pendet; v.g., si quis Baptismi formulae adderet : "et B. M. Virginis", putans Baptismum vim suam ex B. M. invocatione repetere, Baptismus nullus esset; si quis autem adderet : "et B. Virgo te adjuvet" ; Baptismus illicitus quidem, sed validus tamen foret.

(c) Nil variabis, i. e., nulla adhibeatur vox, diversum habens sensum ac vox a Christo determinata; v. g., si quis dicit, "ego remitto tibi peccatum originale in nomine Patris... " etc, Baptismus est invalidus; si autem dicitur " ego te abluo in nomine Patris", Baptismus validus erit, quia in posteriori casu servatur, in priori mutatur sensus vocis " baptizo ".

(d) Transmuiare cave, i. e., noli, per verborum transpositionem, formae sensum tollere, v. g., "in Te, baptizo nomine Patris ", Baptismum invalidat aiit dubium reddit; e contra valida est forma : " Te ego baptizo "... quia sensus non mutatur.

(e) Corrumpere verba, i. e., vitanda est essentialium vocum corruptio. Hic notandum est facilius induci substantialem corruptionem per mutationem in principio verborum quam in fine; ita "in nomine Matris", loco Patris, Baptismum invalidat, dum "in nomine Patria et Filia... etc. ", non invalidat, si per ignorantiam ' aut distraclionem dicatur.

(f) Morari; interruptio notabilis inter diversa formie verba, praesertim inter diversas ejusdem verbi syllabas (v. g., juxta quosdam, per medium quadrantem), sacramentum invalidat ; e contra tussis momentanea non invalidat; attamen, si paulo longior fuerit, tutius est in praxi integram formam ab initio repetere.

Formae igitur sacramentorum distincle ac modo audibili pronuntientur.

2° Quale peccatum sit mutatio?

  1. (A) Mutatio substantialis est peccatum mortale ex toto genere suo,. e., materiae parvitatem non admittit; potest tamen fieri veniale ex advertentiae vel consensus defeclu. R?.t'*o est quia tunc sacramentum est invcJidum ; atqui inva^

1 Ita ex responso Zacharice Papse ad Bonifacium, ap. Mansi, XII, 339. Pariter S. Officium declaravit 3 Aug. 1889 validum esse baptisma a Tonkinensi ^atechista sub biic forma ministratum : " Ego te baptizo in nomine Patri Firii "t Firitui San&£". {Colhcl, S, C, de Prop. Fide, Romae, 1893, n- 53 0-

ELEMENTA SEU MATERIA ET FORMA SAGRAM. 209 lidum reddere sacramentum est semper peccatum grave contra religionem, et sacrilegium, cum sit rei sacrae abusus; insuper peccatum contra caritatem erga proximum, qui sacramenti effectu privatur; immo et contra justitiam, quando minister est proprius parochus, qui ex justitia sacramenta ministrare tenetur.

  1. (B) Mutatio accidentalis est peccatum cujus gravitas a mutationis gravitate pendet. Si mutatio, prudentium judicio, gravis censeatur, peccatum erit grave; secus, si ievis; v. g., omittere in consecratione calicis : " qui pro vobis effundetur", censetur grave; omittere in Baptismo " ego ", leve censetur. Ratio cur talis mutatio sit peccatum oritur ex eo quod omnis mutatio, etiam levis, est profanatio alicujus rei sacrae, et violatio ecclesiastici saltem praecepti.

3° Quandonam dubid materid uti liceat?

  1. Dubia materia ea est quae sacramenti valorem dubium relinquit. His positis :

(a) Nunquam licet dubiam materiam adhibere quoties certa materia datur. Nam sequens propositio ab Innocentio X damnata fiiit : " Non est illicitum in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de sacramenti valore, tutiori relicla " x. Ratio est, quia in hoc casu libere et sine ratione sacramentum nullitati exponitur : quod sane est gravis irreverentia ; ergo est peccatum, et quidem grave.

  1. (b) Materia dubia uti licet, immo oportet, quando materia certa deficit, et simul urget gravis necessitas; v. g, deficiente oleo infirmorum, Ex.-Un6lio ministrari potest cum chrismate. Cum enim sacramenta propter homines instituantur, melius est exponere sacramentum nullitati, quam unum hominem in perditionis statu relinquere. Adest autem gravis necessitas, quando de sacramento ad salutem necessario agitur, scilicet de Baptismo pro infante morituro, Paenitentia pro peccatore, aut etiam Extr. Un6lione, quando Paenitentia ministrari nequit.

Art. III. De unione materiie et forma?.

  1. i° Principium generale. Sacramenta, ex di<5lis, duplici constant elemento; ut valide ministrentur, necesse est ut adsit quaedam saltem unio inter materiam et formam. Cum autem sint compositum morale, ea unio requiritur et sufficit, quae, juxta prudentium aestimationem, totum morale efformat. Ut judicetur quandonam adsit illa unio, generale principium statuitur : tunc habetur unio sufficiens materiam inter et formam, quando, attentd uniuscujusque sacramenti natura,formce veritas salvatur. Ratio est quia, dummodo formae verba verificentur, nihil deest ut verba plenam habeant significationem et signum sacramentale integre constituatur.

  2. 20 Regulae practicae pro validitate diversa sunt pro diversis sacramentis.

(A) In Eucharistid, requiritur unio physica inter materiam et formam seu, aliis verbis, materia debet esse physice praesens, quando sacerdos pronuntiat formam : " Hoc est corpus meum ", nam pronomen " hoc" verificari non posset, si materia tunc realiter praesens non esset.

(B) In Baptismo, Confirmatione, Ext.- Unclione et Ordine, theoretice loquendo, sufficit ad validitatem unio moralis, quae existit quando materia applicatur immediate antequam forma pronuntietur, vel immediate postquam prolata est. ln praxi tamen, cum agatur de validitate, tutius est eodem tempore pronuntiare verba et materiam applicare ; attamen de valore sacramenti dubitari nequit, si forma inchoatur priusquam materiae applicatio absolvatur, vel vice versa. Mora unius Pater inter applicationem materise et formse prolationem, a nonnullis ut sacramentum invalidans consideratur.

(C) In Pcenitentidy mora temporis longior validitati non obstat, v. g., inter confessionem et absolutionem una hora intercedere potest; nam Paenitentia naturam judicii sequitur. Attamen confessio absolutionem praecedere debet.

(D) In Matrimonio, sufficit ut unius consensus ponatur dum alterius consensus perseverat, nam matrimonium est contractus, et contractus regulas sequitur.

  1. 3° Regulae ad liceitatem.

(a) Ad liceitatem talis unio materiam inter et formam servanda est, qualis ab Ecclesid prcescribitur ; ritus enim ab Ecclesia praescripti hac de re sub pcena peccati servandi

ELEMENTA SEU MATERIA ET FORMA SACRAM. 211 sunt. (b) Quoad peccati gravitatem, eadem principia sequi oportet ac pro mutatione materiae et formae.

Art. IV. De sacramentorum iteratione.

  1. i° Quandonam iterari possunt aut debent ?

(A) Sacramenta iterari non possunt sine gravi peccato, quando de eorum valore prudens dubium non adest, quia sacramentum iterare, sine ulla ratione aut ob inane dubium, gravis erga sacramentum est irreverentia. Prudens autem dubium existit, quando post diligens examen perseverat. Hinc si quis, sine sufficienti ratione, integram formam repetit, aut unum verbum ter quaterque, per se graviter peccat ; per accidens tamen excusantur scrupulosi, ob perplexitatem. Venialiter autem peccat qui unum verbum in formae prolatione sine ratione repetit.

  1. (B) Iterari possunt sub conditione, quoties prudens adest dubium de eorum valore. Nam tunc dubium est num subje6lum fructum sacramenti perceperit ; atqui timor prudens tanti incommodi (qui facilius existimabitur in sacramentis magis necessariis) est ratio sufficiens iterandi sacramentum sub conditione, vi axiomatis : sacramenta propter homines.

  2. (C) Sacramenta iterari debent sub conditione, quoties, posito prudenti dubio de eorum validitate, id postulant cariiaSyjustitia, vel religio ; quod quidem praesertim evenit, quando agitur de sacramento necessario, v. g., de Baptismo, aut de Ordine. Idem dici potest, licet minori gradu, de aliis sacramentis, v. g., de Confirmatione, quae semei tantum Jconferri potest, et quae, etsi non necessaria, valde tamen utilis est ad salutem ; quoad sacramentum Paenitentiae, iteranda est absolutio, si paenitens mortalia peccata accusaverit; talis autem obligatio non adest, si venialia tantum accusata fuerint.

  3. 20 Quomodo iterari possunt ? (a) Quando sacramentum dubie confectum iteratur, conditio saltem mentaliter est apponenda; sic enim salvatur reverentia erga sacramentum, si forte validum fuerit ; nec aliunde impeditur bonum suscipientis per conditionis appositionem, ut infra dicetur. (b) Insuper, quando Baptismus dubius publice iteratur, conditio verbis exprimi debet : v. g., si non es baptizatus, ego te baptizo. Hoc enim a Rituali praescribitur, ne astantes putent Baptismum absolute ministrari.

Caput ttj.

DE SACRAMENTORUM EFFICACIA.

Exposita intima constitutione signi sacramentalis, ejus efficaciam declaremus oportet, sive quoad gratiam ab omnibus sacramentis produclam, sive quoad characlerem a tribus impressum.

Art. 1. De gratia per sacramenta collata.

De hujusmodi gratia quatuor inquiruntur : i° qiiomodo producatur, 2° qualis, $° quanta, 40 num impedita reviviscat,

, § I. De modo quo sacramenta suum

PRODUCUNT EFFECTUM \

  1. Status quaestionis. i° Errores. Protestantes, soli rldei justificationem tribuentes, signi sacramentalis efficaciam plus minusve aperte rejiciunt. (a) Lutherus, post nonnullas tergiversationes, docuit sacramentis produci gratiam eo sensu quod verba in eorum usu adhibita sunt simul concionatoria, in quantum fidem in cordibus excitant, et promissoria quatenus divinas promissiones continent et in memoriam revocant. (b) Juxta Calvinum, sacramenta sunt sigilla promissionum Dei, quibus fiducia nostra excita^ tur efficacius quam solis verbis, simulque symbola quibus pietatem nostram externe manifestamus. (c) Zwingliani^ Sociniani, et Unitarii contendunt sacramenta esse signa seu

\ S. Thom., 3 p,, q. 62 ; Suarez, disp. VII, sed. I ; Salmant, disp. IV, dub. 1 ; Bellarminus, 1. II, c. 1, 13; Drouin, q. IV, c. 1 ; Franzelin, th. 6-1 1; de Augustinis, th. 6; Sasse, th. 6-9; Card. Billot, th. 5.

DE SAGRAMENTOKUM EFFlCACiA 213 ceremonias quibus fideles se Christo obligant ejusque militiae nomen dant, et ita distinguuntur a Judaeis et Gentilibus, ea vero gratiam minime producere. (d) Modernistce tandem contendunt sacramenta nihil aliud praestare nisi in mentem renovare praesentiam Creatoris semper beneficam.

  1. 20 Contra Novatores Tridentinum definivit sacramenta Novse Legis suos effeclus ex opere operato * producere, et continere gratiam quam significant. Ex quo sequitur ea vere, licet instrumentaliter, causas esse gratice. (a) Sacramenta non sunt causae principales gratiae, sed solum instrumentales ; nam solus Deus gratiam primario conferre potest ; pariter solus Christus est principalis causa meritoria omnis gratiae quam in praesenti ordine aceipimus; igitur sacramenta gratiam non propria virtute, sed virtute a Deo receptd, conferunt; sicut penna non scribit propria virtute, sed virtute ab ipso scriptore recepta. (b) Attamen gratiam producunt ex opere operato, id est : 1) ex ipso signo sacramentali valide positoy non ex opere operantis tantum, id est, non proprie ex sanclitate ministri aut merito suscipientis, neque eosensu quod signum sensibile fidem tantummodo excitare valet, sed quod vere gratiam continet et confert; 2) dummodo tamen non sit obex, sed e contra adsint in adultis requisitce dispositiones. Igitur, quidquid Protestantes calumniantur, juxta catholicam doclrinam, requiruntur internae dispositipnes ad frucluosam sacramenti receptionem; hae autem dispositiones non sunt causa instrumentalis gratiae, sed tantum prcBvice conditiones ad justificationem, simulque in quantitatem gratiae per sacramenta collatae vere influentes, ut infra declarabitur : gratia enim Baptismi confertur "secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem " 2.

Controvertitur tamen inter theologos quo sensu sacramenta producant gratiam. — Quapropter exponemus :

1 Protestantes contendunt vocabulum hujusmodi novum esse ac proinde rejiciendum ; novum est quidem, si soni ratio habeatur, nam nonnisi ssec. XII usurpari ccepit, sed novum non est quoad sensum, ut ex thesi patebit. Jamvero Ecclesia jus habet novis utendi verbis ut clarius dogma catholicum exponatur, sicut revera vocabula Trinitatis, Incarnationis ', consubstantialitaiii adhibuit ad haereses dilucidius confutandas. — a Trident., sess. VI, cap. 7.

i° doctrinam catholicam; 2° controversiam de causalitate sacramentorum.

I. Doctrina catholica.

  1. Thesis : Sacramenta Novae Legis gratiam conferunt ex opere operato omnibus obicem non ponen- tibus, seu aliis verbis sunt causae instrumentales gratiae. De fide est ex Tridentino r : " Si quis dixerit sacramenta N. Legis non continere gratiam quam significant,aut gratiam ipsam non ponentibus obicem 2 non conferre, quasi signa tantum externa sint acceptae per fidem gratiae vel justitiae, et notae quaedam christianae professionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab infidelibus, A. S. " " Si quis dixerit per ipsa N. Legis sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, sed solam fidem divinae promissionis ad gratiam consequendam sufricere, A. S. "

  2. Prob. i° Scripturd. Hic satis est ostendere qucedam sacramenta gratiam conferre ex opere operato; probatio postea complebitur ubi de singulis sacramentis.

Jamvero de baptismo dicitur : ° Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest introire in regnum Dei "3; " Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis " 4. De confirmatione : " Imponebant manus super illos et accipiebant Spiritum San£tum. Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus... " 5. De ordinatione : " Admoneo te ut resuscites gratiam, quae est in teper impositionem manuum mearum"6. Ex quibus textibus sic arguitur : ibi declaratur gratiam conferri per sacramenta et ex sacramentis; atqui particulae " per et ex*\ cum contextu sumptae, significant gratiam instrumehtaliter (seu ex opere operatd) a sacramentis produci ; ex se quidem tria significare possunt, causam principalemy causam instrumentalem, vel causam dispositivam ; atqui hic certe non designant causam principalem gratiae, quae solus Deus

2 Obex de quo agitur, est animse dispositio gratioe infusioni repugnans vel absolute, vel secundum praesentem Dei providentiam, ut defeclus fidei, spei, attritionis in sacramentis mortuorum, et conscientia peccati mortalis in sacramentis vivorum.

DE SAGRAMENTORUM EFFICACIA. 215 cst (ut fatentur ipsi Protestantes, ita intelligentes ex Spiritu Sanclo), nec pariter causam dispositivam, ciim nec aqua, nec manuum impositio dispositiones esse possint ; ergo causam instrumentalem manifestant.

  1. Objiciunt quidem Protestantes in multis Scripturse locis justificationem seu grati?e collationem, fidei tribui : " Arbitramur justificari hominem per fidem " r. Haec autem potius nostram thesim confirmant; nam, si Protestantes ex pnefatis et similibus verbis deducunt fidem esse causam instrumentalem justificationis, nonne pari jure concludere possumus ex verbis supra allatis : " per lavacrum regenerationis " (Baptismum), " per manuum impositionem " (Confirmationem et Ordinem), sacramenta esse vere causas instrumentales gratiae? Neque ex hoc inferre licet fidem esse justificationis causam instrumentalem : nam fides sese habere potest per modum dispositionis, ideoque ex contextu determinandum est utrum fides sit dispositio an causa instrumentatis , ut jam in Tr. de Gratid investigatum est. Optime igitur cum Scriptura concordat doclrina catholica, juxta quam tum sacramenta, tum fides ad producendam gratiam concurrunt : sacramenta, ut causse instrumentales, fides, ut una ex oausis dispositivis.

  2. 2° Tradit. 2 (A) Per quatuor priora scecula, doctrina de sacramentorum efficacia asseritur variisque rationibus et comparationibus illustratur.

(a) Patres secundi sseculi, ut Hermas3et Pseudo-Barnabas 4, docent per aquam baptismatis homines a peccatis mundari vitamque novam suscipere. — S. Irenceus asserit carne Christi carnem nostram vivificari et semen resurreclionis accipere s.

(b) Tertio saeculo, Tertullianus hanc efficaciam explicat inrluxu Spiritus Sancli qui aquam baptismatis sanctificat : "Supervenit enim statim Spiritus de caelis et aquis superest sanc~tificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi habent " 6. — Idem tradit Origenes, declarans sanclificationem per baptismum collatam tribuendam esse invocationi SS. Trinitatis ?. — Quae do6trina authentice confirmata est aucloritate S. Stephani Papae, qui, Romanse traditioni innixus, rebaptizari prohibuit eos qui ab hcereticis baptizati erant, ita ostendens efiicaciam sacramenti a fide ministri minime pendere.

1 Rom., III, 28. — 2 P.Pourrat, op. cit., p. 84-166. 3 Simit.,IX, 16 I2, 36 t:< — 4 Barnab., XI-XII.

s Adv. hceres., 1. IV, 18, n. 5; V, 3, n. 2 ; P. G., VII, 1027, 1124; Journel, 234, 249. 6 De baptismo, c. 2, P. L., I, 1201. -> /n/oan., VI, 17, P. G., XIV, 257.

(c) Quarto sseculo, Patres comparant baptismalem aquam utero materno, quia virtutem habet spiritualem vitam producendi : " Quod est matrix embryoni, hoc est aqua (baptismi) fideli :in aqua-enim fingitur et formatur"1. — Alii comparant operationem Spiritus sancti super baptismalem aquam, operationi Spiritus aquas fecundantis; ergo, sicut aquse, sub Spiritus irifluxu, pisces ac reptilia produxerunt, ita baptismalis aqua vim habet divinitus infusam christianos efficiendi, spiritualem vitam eis largiendo 2.

  1. (B) Contra Donatistas qui contendebant ministrum haereticum vel indignum non posse valide baptismum aut ordines conferre, vS. Augitstinus magis explicite hanc causalitatem affirmat, asserens non ex meritis ministrantis vel suscipientis, sed virtute a Christo accepta, homines sanctificari : " Non eorum meritis a quibus ministratur, nec eorum quibus ministratur, sed propria sandlitate atque veritate propter eum a quo institutus est, male utentibus ad perniciem, bene utentibus ad salutem " 3.

3°5- (C) Ex praxi Ecclesice. In Ecclesia etiam primitiva baptizati sunt infantes et amentes, ut probatur in Tr. de Baptismo; immo pleraeque Protestantium se6lae etiam hodie infantes baptizant. Atqui si sacramenta gratiam ex opere operato non conferunt, sed solum fidem excitant, ut fingunt Protestantes, talis baptismus omnino invalidus est ac inutilis, cum neque infantes, neque amentes fidei aclCis sint capaces.

Vim hujus argumenti Protestantes senserunt, et ita respondent : (a) juxta Lutherum, parvuli miraculose credunt cum baptizantur, Deo illos juvante. Sed contra, tantum miraculum sine probatione admitti nequit, et Lutherus nullam probationem tanti portenti affert. (b) Juxta Calvinum et Hodge\ Baptismus infantibus prodest, quando rationis usum attingunt, et recordantur se baptizatos fuisse; tunc enim eorum fides excitatur. Sed 1) multi usum rationis non attingunt et tamen sacramenti gratiam recipiunt ; 2) insuper quomodo illi qui supervivunt, rem quam nullo modo perceperunt, recordari

1 S. Chrysostomus, In Joan., homil. 26, n. 1, P. G., LIX, 153; cfr. S. Gregor. Nyss., Orat. in bapt. Christi, P. G., XLVI, 588.

a Sic iterum S. Chrysostomus (1. cit.) : " Primum dicebatur : producant aquae reptile animas viventis [Gen., I, 20); ex quo autem Jordanis fluenta ingressus tst Dominus, non amplius reptilia animarum viventium, sed animas ratioiiales Spiritum sanclum ferehtes aqua producit ".

DE SAGRAMENTORUM EFFIGAGIA. 217 possunt? 3) tandem Baptismus suos effeclus tempore quo coniertur, non postea, regulariter producere debet (c) Juxta alios, Baptismus parvulis in fide Ecclesiae confertur, sed haec est, in eorum theoria, mera aequivocatio ; nam fides justificans, juxta ipsos, non est fides communis Ecclesiae, sed fides personalis, et unicuique propria.

Chapter 65 of 81