Skip to the text

Nn. 654–683

  1. (C) De clausuld " quamprimum ". Sacerdos qui, urgente necessitate, absque prsevia confessione, celebravit, debet quamprimum confiteri.

(a) Haec obligatio est pro sacerdotibus, non pro laicis, immo pro sacerdotibus celebrantibus, non pro iis qui communicant more laicorum. (b) Est obligatio vera, non autem merum consilium, ut constat ex prop. ab Alex. VII damnata1. (c) Obligatio debet quamprimum adimpleri, i. e., intra triduum, juxta communem interpretationem, seu prima data opportunitate. Insuper si sacerdos prsevideat futuram esse necessitatem celebrandi sequenti die, et adsit copia confessarii, non potest diutius differre. Ab Alex. VII damnata est sequens propositio : " Illa particula quamprimum intelligitur cum sacerdos suo tempore confitebitur"2.

DE SACRAMENTO EUGHARISTI^. 455

II. De dispositionibus ex parte corporis1. Duse sunt : 1° jejunium ; 2° decentia.

i° De Jejunio eucharistico.

°55- (A) Ejus natura. Jejunium naturale, ad sacram communionem requisitum, est abstinentia a qudcumque re, qucB sumitur per modum cibiy potAs aut medicince, etiam in minimd quantitate, post mediam noclem. Proinde ad frangendum jejunium quatuor requiruntur : —

(a) Qt quod sumitur, ab extrinseco proveniat : —

Hinc sanguis ex interiori capite vel gengivis manans, aut saliva non frangunt jejunium, etiamsi ex industria deglutiantur; e contra sanguis ex digitis fluens, lacrymse ex oculis manantes posteaque absorptas, aut saccharum in os immissum et post mediam noctem sese resolvens, jejunium frangunt; trajectio reliquiarum cibi quse hserent inter dentes certo non frangunt jejunium, si est involuntaria; si autem voluntaria, res dubia est, sed juxta S. Zigor.,probabilior sententia aftirmat frangi jejunium, licet alii probabiliter contradicant.

(b) Ut quod sumitur sit digestibile saltem aliquo modo, non autem requiritur ut nutriat.

Hinc jejunium non frangitur ab eo qui deglutit vitrum, capillos, sericum, lanam, metailum, ossicula frucluum omnino depurata, et forsan paleam; frangitur ab illo qui deglutit ungues, ossa, ceram, cretam.

(c) Ut sumatur per modum cibi, potHs aut medicince.

Hinc jejunium non frangitur, si aliquid sumitur per modum salivce, v. g., si quis os lavando, deglutit paucas stillas aquse, aut per modum respirationis, v. g., si quis respirando, muscam aut nivem attrahit fortuito; aut per modum attraclionis, v. g., si quis tabacum aspiret; immo tabacum dentibus attritum probabilius ex se non frangit jejunium, dummodo succus exspuatur; attamen masticatio ante communionem a veniali non excusatur, propter quamdam indecentiam*. In stomachum autem aliquid transmittere ex proposito per nares aut respirationem, frangit jejunium.

1 S. Thom., 3, q. 8o, a. 8; Suarez, disp. 68, sedl. 3 sq.; Lugo, disp. XV, sedl. 2-4; S. Alphonsus, 1. VI, n. 271 sq.; Konings, n. 1308 sq,; Marc, n. 1556 sq.; Lehmk., n. 159 sq.; Sabetti, n. 698 sq.j Many, n. 171.

2 Clysterium nutriens non frangit jejunium, quia non sumitur per modum cibi vel potus. Ita Capeimann, op. cit.y p. 123. — Dubitatur autem num lavare stomachum ope tubuli {pompegastrique, siomachpump) frangat jejunium; si tubulus oleo liniatur, ut quandoque fit, jejunium violatur; secus, probabile

(d) Ut aliqtiid sumatur post mediam noclem; tempus a.utem p/ij/sice, non moraliter computandum est.

Proinde qui comedit post primum horse ictum jam non est jejunus; tempus potest determinari ex horologiis publicis, aut e meridiano, ad libitum. Inter horologia dissonantia licet quodvis sequi, etiam ultimum, modo non constet illud errare. In dubio num quis jejunium fregerit, potest communicare, quia probanda est fractio legis priusquam quis communicare prohibeatur *.

  1. (B) Obligatio. Jejunium eucharisticum sub gravi lege ecclesiasticd prcescribitur 2.

(a) Hanc legem esse antiquissimam multa testimonia probant : — j) In Ecclesia occidentali, exeunte ssec. 11°, Tertullianus, alloquens uxorem viri infidelis, supponit eam sumere eucharistiam ante omnem cibum3 : " Nonne sciet maritus quid secreto ante om?iem cibum gustes?". Hunc usum fuisse mox lege firmatum constat ex Conciliis Hipponensi (an. 393) et Carthaginpisi III (an. 397) pnecipientibus " ut sacramenta altaris nonnisi a jejunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniversario, quo ccena Domini celebratur"4. 2) In Ecclesia orientali, S. Basilius ait : " Neque enim fieri potest ut absque jejunio audeat (sacerdos) ad sacrum ministerium accedere"5. Eamdem legem sub gravi obligasse sic testatur ».9. Chrysostomus, contra quosdam detractores scribens 6 : " Aiunt me post epulas quibusdam communionem impertiisse; hoc si feci, de Episcoporum libro nomen meum expungatur...; quoniam ecce, si quidquam ejusmodi perpetravi, Christus a regno suo me abjiciat". Quare C. Trullanum, an. 692, statuit jejunium eucharisticum pro omnibus missis servandum esse, ne excepta quidem missa ferioe V est non violari, quia quod sic in stomachum transmittitur, posteaque expellitur, non sumitur per modum comestionis vel potationis. Quidquid est, licentia tali instrumento utendi cuidam sacerdoti a S. Officio concessa est 23 ap. 1890. Cfr. Canonisle, mars 1897, p. 143.

1 Si quis inter comedendum vel bibendum primum pulsum horoe duodecimse audiat, non tenetur quod in ore habet exspuere, quia ad hoc Ecclesia non censetur obligare velle.

a De quo erudite scripsit S. Many, Prcelecl. de Missd, n. 171-175.

4 Bruns, Concilia, I, pp. 127, 138. — Exceptio quae hlc refertur, a C. Bracasensi I, an. 563, sublata est. — Saec. IV, mos etiam invaluerat in Africa ut, si quis fidelis tempore pomeridiano moreretur, in ejus exsequiis quae fere statim peragebantur, missa etiam a sacerdote non jejuno celebraretur, quo citius anima defuncli liberaretur; hunc autem morem reprobavit C. Carlhaginense 1II% an. 397.

s Homil., I, De jejunio, n. 6, P. G., XXXI, 171. « Epist. CXXV, Ad Cyriacum, P. G.,IA, 6S3.

DE SACRAMENTO EUGH ARISTIvE. 457 in Ccena" Domini *. 3) Hodiema autem disciplina ita exponitur in Missa/i2 : "Si quis non est jejunus post mediam noctem..., non potest communicare nec celebrare".

(b) Corsuenienter statuta fuit propter reverentiam huic sacramento debitam : ut praecaveantur abusus quos jam carpebat 5. Paulus 3; ut fideles melius intelligant corpus Christi primarium ipsorum cibum esse; et mens sit liberior et expeditior ad res spirituales tractandas.

Naturalis pariter reverentia exigit ut, nulla saltem causa urgente, communicans ab esu et potu abstineat donec sacrae species consumptae fuerint.

  1. (C) Causse excusantes. Quinque praecipuae causse a jejunio eucharistico excusant :

(a) Necessitas sacrificinm perficiendi : nam lex circa integritatem sacrificii est divina et legi ecclesiasticae praestat.

Hinc si sacerdos, post consecrationem, recordatur se non esse jejunum, debet tamen sacrificium Missre perficere; item si sacerdos animadvertit se, communionis instanti, p*ro vino sumpsisse aquam; si vero sacerdos post consecrationem deficit, alter, etiam non jejunus, si pnesto non sit jejunus, complere debet sacrificium.

(b) Necessitas vitandi scandalum; nam lex naturalis potior est lege ecclesiastica etiam stricta.

Itaque si sacerdos in publico celebrans recordatur, Missa jam incoepta, se non esse jejunum, et non potest sine scandalo discede»e; item die dominica aut festo obligationis, parochus non jejunus potest, deficiente alio sacerdote jejuno, pro populo Missam celebrare, si ex non celebratione scandalum timetur, prout ssepe contingit, nisi pastor sit optime notus; secus vero si nullum timetur scandalum, vel si notum est parochum non esse jejunum : quo casu scandalum ex ipsa celebratione oriretur.

(c) Necessitas vitandi irreverentiam erga SS. Sacramen- tum, quia, cum lex jejunii lata sit ad reverentiam sacra- menti, eo ipso cessat quoties haec ipsa reverentia contra- rium postulat.

Proinde, si periculum sit ne sacra hostia pereat, vel male tractetur ab hsereticis; item si sacerdos post ablutionem inveniat particulas sacras in eadem Missa consecratas; vi ejusdem principii,

3 " Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est ". (/ Cor., XI, 21).

si hostia palato adhsereat, post sumptionem calicis, potest aquam sumere ut hostiam deglutiat.

(d) Periculosa cegrotatio, in qua nempe probabile adest periculum mortis : tunc communio ministratur per modum viatici.

Durante eodem periculo mortis, infirmo non jejuno, iterum dari potest communio frequenter, immo quotidie, si agitur de eo qui quotidie communicare consueverat.

Insuper, juxta Lehmkuhl (n. 161), probabile est licere sacerdoti non jejuno Missam celebrare, immo binare, ad ministrandum viaticum in casu extremae necessitatis, si species consecratae desint : lex enim divina viaticum recipiendi legi ecclesiasticae anteponi debet.

(e) Dispensatio a S. Pontifice concessa. Episcopi non possunt quidem in hac lege dispensare, sed S. Pontifex dispensationem concedere valet, cum hic agatur de lege mere ecclesiastica.

Attamen nonnisi raro hac potestate usus est, saltem quoad cibum ante communionem sumeadum, frequentius tamen nostris diebus, quando agitur de potu etiam nutritorio. Ita, decreto 7 Dec. 1906, Pius X " benigne concessit ut infirmi qui jam a mense decumberent x, absque certa spe ut citb convalescant, confessarii consilio SSam Eucharistiam sumere possint semel aut bis in hebdomada, si agatur de infirmis qui degunt in piis domibus, ubi SSum Sacramentum adservatur, aut privilegio fruuntur celebrationis Missae in Oratorio domestico, (quae restrictio can. 858 Codicis tollitur) etsi aliquid per modum potus antea sumpserint ". — Insuper satis frequenter hodie conceduntur indulta piis personis, segra valetudine laborantibus, ut, ante communionem, aliquid liquidi vel per viodum poius sumere possint2. Jamvero S. Officiwn declaravit, 7 sept. 1897, "verba per modum potus ita esse intelligenda, ut liceat sumere jusculum, cafaeum aliosque cibos liquidos, quibus aliqua substantia mixta sit, ex. g., farina (semo/ino, semoule\ panis rasus (pangrattato, pain rape), etc, dummodo mixtio non amittat naturam cibi liquidi ".

1 Decumbentes censentur omnes qui graviter aegroti, ex judicio medici jejunium servare non possunt, etsi per totam diem non decumbunt, aut in lecto , decumbere non possunt. — Cfr. A. S. S., XXXIX, 604; XL, 344.

3 Indultum a S. Officio petitur hac aut simili formula : " Beatissime Pater, Petriis N., ad pedes Sanctitatis Vestrce humiliter provolutus, exponit se tanta stomachi debilitate laborare, ut ipsi moraliter sit impossibile servare jejunium ante sacram communionem prsescriptum. Quare suppliciter petit facultatem aliquid sumendi per modum potus, antequam sacram communionem recipiat".

20 Decentia corporis ad communionem requisita.

  1. (A) Jure naturali requiritur ad sacram communionem ea corporis et vestium compositio quae internam animae devotionem exhibeat; ratio est quia SS. Sacramento non solum interna, sed etiam externa debetur veneratio.

Hinc : (a) imilieres in modesto ornatu ad sacram mensam accedere debent; si quae nudato pectore accederent, in regionibus ubi hoc a mortali excusari nequit, ipsis prudenter deneganda esset communio;

(b) decet milites, depositis armis, ad sacram mensam accedere;

(c) clerici in superpelliceo, sacerdotes cum stola communicare debent, diaconi autem possunt, si publice ad sacram mensam accedunt.

(B) Ex se nulla corporis macula impedit a communione suscipienda, quia puritatem animse non minuit. Si autem deformitas aliqua sit temporanea, melius est paucis diebus exspectare,donecauferatur, propter reverentiam huic sacramento debitam.

(a) Hinc sacerdos infectus lepra, aut alia infirmitate horrorem excitante, celebrare potest privatim, sed non in publico, ne mirationem publicam excitet. (b) Pollutio involuntaria tum in se tum in sua eausa, quse prcecedente nocte occurrerit, non impedit communionem, etiamsi perturbationem mentis creaverit ; sed communicans tunc majorem humilitatem ac devotionem concipere conetur. (c) Debitum conjugale legitime prsestitum non arcet a communione; si vero ob solam voluptatem petitum fuerit, ideoque non sine peccato veniali, decet communionem ad aiiam diem differri.

§ IV. De dispositionibus requisitis

AD FREQUENTEM COMMUNIONEM \

  1. Status qucBstionis. Expositis dispositionibus quae pro omnibus ad communionem requiruntur, dicendum superest de dispositionibus ad frequentem communionem requisitis.

(A) Frequens communio hodie vocatur ea quae pluries fit in hebdomada, etiam sine praevia confessione. Tempore

1 S. Thom., 2 p., q. 80, a. 10; Lugo, disp. XVII; Billuart, diss.,VI, a. 1, § 5; S. Alphonsus, Praxis Confessarii, n. 149 sq.; Konings, 1312 sq.; Marc, 1575 sq.; Lehmk., 156; Dalgairns, op. cit., p. 111; Ami du Clerge, 1 juil. 1897, 3 mars 1898, etc; Tesniere, La pratique de la Communion, 1904, p. 583 sq.; Chatel, La doctrine caiholique sur la communionfrtquente, 1904; E. Dublanchy, in Dict. de ThioL {Mangenot), t. III, 515-552.

S. Francisci Salesii uti frequens reputabatur etiam communio hebdomadaria.

(B) Circa frequentem communionem duplex est excessus vitandus : (a) excessus fansenistarum qui tot et tam perfectas conditiones ad illam requirebant ut nullus fere esset qui frequenter posset communicare ! ; (b) excessus aliorum qui contendunt frequentem communionem esse jure divino prsescriptam, et quotidianam communionem omnibus statum gratiae habentibus indiscriminatim, et absque ullo praeparationis et gratiarum actionis studio, suadendam.

Unde exponemus : i° utilitatem communionis frequentis; 2° conseclaria inde deducenda, secundum recens Decretum S. C Concilii, 20 dec. 1905, a Pio X approbatum 2.

  1. i° Thesis : Communio frequens et quotidiana utilis est iis qui in statu gratise et cum recta piaque mente ad sacram mensam accedunt.

Probatur. (A) Ex naturd et effedlibus sacramenti. (a) Christus enim instituit hoc sacramentum per modum cibi; cibus autem quotidie sumitur ut vires corporis reparentur et augeantur, ut legitur in prselaudato decreto : " Ex qua comparatione cibi angeiici cum pane et manna facile a discipulis intelligi poterat, quemadmodum pane corpus quotidie nutritur, et manna in deserto Hebrsei quotidie refe£ti sunt, ita animam christianam caelesti pane vesci posse quotidie ac recreari "* (b) Ex effeclibus Eucharistiae supra descriptis, n. 619, inferri potest communionem frequentem prodesse non solum perfeclis, qui in virtutibus proficere volunt, sed etiam peccatoribus, qui sincere a spiritualibus morbis curari futuraque peccata praecavere intendunt.

Ad rem prsefatum Decretum : " Desiderium vero Jesu Christsi et Ecclesise ut omnes Christifideles quotidie ad sacrum convivium accedant, in eo potissimum est ut Christifideles, per sacramentum Deo conjuncti, robur inde capiant ad compescendam libidinem, ad leves culpas quae quotidie occurrunt abluendas, et ad graviora peccata, quibus humana fragilitas est obnoxia, prsecavenda : non

1 Ilas conditiones late exposuit Arnauld, De la Frtquente Communion, 1643; cujus errores confutavit, inter alios, Petavius, De P<znitenli& publicd et prceparatione ad conwiunionem, t. 8 oper., ed. Vives, p. 197 sq.

autem pnecipue ut Domini honori ac venerationi consulatur, nec ut sumentibus id quasi merces aut praeinium sit suarum virtutum". (B) Ex praxi Ecclesice \ u Hanc Dei voluntatem, juxta pi aefatum Decretum, priores Christifideles probe intelligentes, quotidie ad hanc vitaeac fortitudinis mensam accurrebant: "Erant perseverantes in doclrina Apostolorum et communicatione fractionis panis"3. (a) Sseculis posterioribus usque ad quintum, frequens admodum erat communio : fideles corpus Christi recipere solebant quoties missae assistebant, id est, bis, ter, vel quater in hebdomada, secundum diversa tempora et loca. (b) A quinto et praesertim nono saec, refrigescente caritate, minus frequens evadit communio : in quibusdam ecclesiis, vigebat hebdomadaria communio inter devotos; sed plerumque nonnisi praecipuis festis corpus Christi recipiebatur;de quo queruntur Patres et theologi. (c) A sceculo XIII ' ad XVI, praecipui theologi, post S. Thomam et S. Bonaventuram, utilitatem frequentis et quotidianae communionis prsedicant, praesertim quando exinde augetur fervor; attamen etiam devoti nonnisi semel in hebdomada plerumque communicabant. (d) Tridentinum optaret " ut in singulis missis ndeles adstantes non solum spirituali affeclu, sed sacramentali etiam Eucharistiae perceptione communicarent " 3; S. C. Conci/ii, approbante Innocentio XI, 12 febr. 1679, declaravit omnes cujusvis ccetus, mercatoribus atque conjugatis minime exceptis, ad communionis frequentiam admitti posse, juxta singulorum pietatem et sui cujusque confessarii judicium. Attamen, vigente Janseniana haeresi, non pauci, sub specie honoris ac venerationis Eucharistiae debiti, a frequenti communione abstinuerunt. (e) Saeculo XIX mediante, instantibus undique sacerdotibus praesertim Regularibus, crebrior evasit Eucharistiae receptio; quam praxim recenter connrmavit et ampliavit praelaudatum S. C. C. Decretum, 20 dec 1905.

  1. Declaratur. Ad thesim exponendam, utemur ipsis praefati Decreti verbis. (A) Recla mens imprimis requiritur: " Recta autem mens in eo est ut qui ad sacram mensam accedit non usui aut vanitati aut humanis rationibus indulgeat, sed Dei placito satisfacere velit, ei arclius caritate conjungi, ac divino illo pharmaco suis infirmitatibus ac defectibus occurrere". Duo igitur, praeter statum gratiae, ad frequentem communionem desiderantur : (a) recla intentio% qua vitentur humana motiva et foveatur votum ardlioris cum Deo unionis; (b) aliquod sincerum proficiendi deside-

1 Cfr. Dublanchy, 1. cit. , t. III, p. 5i5'552; H- Leclercq, in Dict. cfArcheol. {Cabrol), t. III, 2457-2462.

rtum, quo paulatim nostris defcctibus occurramus, ideoque in virtutibus proficiamus : non cnim vitia nostra emendare valemus nisi simul positive virtutes contrarias excolamus *;

  1. (B) Non autem requiritur, etsi maxime expediat, frequenter et quotidie communicantes esse immunes ab affeclu venialium, prout olim multi theologi docuerant, post 6*. Franciscum Salesium et vS. Alphonsum 2. Id enim aperte declarat prsefatum decretum, quia frequenter communicantes cum re6la intentione, paulatim ab isto affectu se expediunt.

" Etsi quam maxime expediat ut frequenti et quotidiana communioneutentes,venialibuspeccatis saltem plane deliberatis eorumque afiTe&u sint expertes, sufficit nihilominus ut culpis mortalibus vacent, cum proposito se nunquam in posterum peccaturos : quo sincero animi proposito fieri non potest quin quotidie communicantes a peccatis etiam venialibus ab eorumque affedtu sensim se expediant".

(C) Curandum est tamen ut sedula prceparatio sacram communionem antecedat et congrua gratiarum aclio sequa- tur, quo majores fruclus inde percipi valeant 3 :

"Cum vero sacramenta N. Legis, etsi effecftum suum ex opere operato sortiantur, majorem tamen producant effeclum quo majores dispositiones in iis suscipiendis adhibeantur, idcirco curandum est ut sedula ad sacram communionem prreparatio antecedat etcongrua gratiarum actio inde sequatur, juxta uniuscujusque vires, conditionem ac officia ".

  1. 2° Corollaria practica. (a) Omnibus c/iristiauis, non exceptis impuberibus, qui praefatas dispositiones prae se ferunt, enixe suadendum est ut frequenter communicent.

1 " Unde concludere licebit, ait Lehmkuhl ", n. 212, augmentum puritatis et immunitatem a levioribus etiam peccatis paulatim crescentem signum esse quo quis probet suam rectam mentem, e contrario relapsus semper eosdem in peccata deliberata etsi venialia tantum signum esse ex quo dignoscatur defeclus reclae mentis et debitse dispositionis... Confessario autem ante omnia incumbit indagare utrum paenitens sincerum foveat desiderium in dies magis proficiendi Deoque arctius adhserendi. Quod nisi adsit vel excitari possit, ad Communionem frequentem ne admittat; si vero illud deprehenderit, ad frequentem vel etiam quotidianam Communionem potius adhortetur ".

2 Juxta S. Fr. Sales. ( Vie dtvote, 2e Part, ch. 20), immunitas ab affectu peccati venialis requiritur ad oftiduam confessionem; juxta S. Alphonsum [Praxis, n. 152), eadem dispositio requiritur non ad ocYiduam, sed ad frequenfcem communionem. — 3 Decret.* n. 4.

" Cum autem perspicuum sit ex frequenti seu quotidiana S. Eucharistias sumptione unionem cum Christo augeri, spiritualem vitam uberius ali, animam virtutibus effusius instrui,et aeternse felicitatis pignus vel firmius sumenti donari, idcirco parochi, confessarii et concionatores... christianum populum ad hunc tam pium ac tam saiutarem usum crebris admonitionibus multoque studio cohortentur " \ Quod quidem maxime valet quoad religiosa Instiiuta et clericorum Seminaria : " Communio frequens et quotidiana praesertim in religiosis Institutis cujusvis generis promoveatur, pro quibus tamen firmum sit decretum Quemadmodum... Quam maxime quoque promoveatur in clericorum seminariis, quorum alumni altaris inhiant servitio; item in aliis christianis omne genus ephebeis" \

(b) Quando, in regulis aut constitutionibus Religiosorum, communiones aliquibus diebus affixae inveniuntur, hae normae tanquam diredivce, non autem prceceptivce habendae sunt. " Praescriptus vero communionum numerus haberi debet ut quid minimum pro Religiosorum pietate. Idcirco frequentior vel quotidianus accessus ad eucharisticam mensam libere eisdem patere semper debebit, juxta normas superius in hoc decreto traditas " 3. Ad quod efficacius promovendum, hoc Decretum quotannis vernacula lingua in communi legi debet infra Odtavam festivitatis Corporis Christi.

(c) Juxta praefatum Decretum, ad solum confessarium pertinet de frequentia communionis judicare. Hinc superiores vel superiorissce communitatum non debent, pro libitu suo, subditorum communiones definire; possunt tamen prohibere ne communionem recipiant subditi qui scandalum vel gravem externam culpam commiserunt, donec ad sacrum tribunal denuo accesserint. Confessarius tamen debet et ipse regulariter stare regulis a competenti aucloritate statutis, et, nonnisi ex seria ratione, privare debet monialem a communione per regulam permissa, aut frequentiorem concedere 4.

4 " Quod vero attinet ad permissionem vel prohibitionem ad sacram synaxim accedendi, eadem Sanctitas sua decernit, hujusmodi permissiones vel prohibitiones dumtaxat ad confessarium ordinarium vel extraordinarium spectare, quin superiores ullam habeant aucloritatem hac in re sese ingerendi, excepto casu quo aliquis ex eorum subditis post ultimam sacramentalem confessionem communitati scandalo fuerit, aut gravem externam culpam patraverit, donec ad Pasnitentise sacramentum denuo accesserit.

Monentur hinc omnes, ut ad sacram Synaxim curent diligenter se proeparare et accedere diebus in propriis regulis statutis; et quoties ob fervorem et spiritualem alicujus profectum confessarius expedite judicaverit ut frequentius acce-

(d) Confessarius communionis frequentiam determinare debet praesertim ex fructu in ejus receptione percepto, et attendere non solum ad progressum in fervorem, sed etiam ad tentationes quibus paenitens impugnatur, ad victorias de tentationibus reportatas. Hinc concedi potest frequens communio iis qui etiam in peccata mortalia labuntur, dummodo strenue pugnent et sese emendare velint, quo efficacius pravos habitus eradicare valeant.

(e) Confessarius attendere etiam debet ad paenitentis conditionem, ejusque vitae statum, et cavere ne frequens communio ab officiis vitae deterreat. Hinc primis conversionis temporibus, nimis frequenter communio concedi non debet, ne superbia foveatur, et fervor brevi in teporem convertatur.

  1. Corollarium de spiritnali communione. Optima sane praeparatio ad frequentem S. Eucharistiae receptionem est spiritualis communio, quse consistit in pio desiderio Christum suscipiendi, ut eidem arcliori vinculo per ejus virtutum imitationem uniamur. Tres praecipuos compleclitur aclus : (a) aclum vividae fidei in realem Christi praesentiam; (b) piam recollectionem spiritualium beneficiorum quae passione sua Dominus meruit, et in sacra communione unicuique nostrum largitur; (c) amorem erga Christum, et desiderium eum in S. Eucharistia, si fieri possit, recipiendi, ut ejus virtutum participes effecti, eidem simillimi reddamur. Quse quidem feliciter expressa invenire est in oratione " O Jesu vivens in Maria, veni et vive in famulis tuis...", quae in Seminariis S. Sulpitii in fine meditationis recitatur.

Communio spiritualis omni tempore et loco fieri potest, praesertim vero quando quis Missae assistit, vel Sanctissimum visitat. Hoc exercitio innumerse obtinentur gratiae, cum Deus pia suorum desideria complere non dedignetur, et in sacra communione eo majora beneficia largiatur quo ferventius optata fuerint : "Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes x ".

dat, id ei ab ipso confessario permitti poterit. Verum qui licentiam a confessario obtinuerit frequentioris ac etiam quotidianae communionis, de hoc certiorem reddere superiorem teneatur; quod si hic justas gravesque causas se habere reputet contra frequentiores hujusmodi communiones, eas confessario manifestare teneatur, cujus judicio acquiescendum omnino erit ". (S, Congr. Episcop. et Reg., Decret, Quemadmodumy 17 Dec. 1890). 1 Luc.y I, 53.

DE SAGRAMENTO EUCHARISTIvE. 465

Art. V. De ministro Eucharistias* sacramenti *.

  1. Duplex est Eucharistise minister, minister consecrans et minister dispensans, seu distribuens. De priori dicemus ubi de sacrificio Missse. Quoad dispensationem Eucharistiae, agemus : i° de potestate ad hoc requisita; 2° de ordiiic servando.

  2. De potestate requisita.

Ut licite distribui possit sacra communio requiritur potestas ordinis et quaedam jurisdiclio aut licentia.

  1. i° De potestate ordinis. Ministri ordinarii Eucharistiae dispensandae jure divino sunt soli sacerdotes, ministri vero extraordinarii sunt diaconi.

(A) Sacerdotes soli sunt ministri ordinarii, et quidem jure divino, seu prout fuit institutum ab ipso Christo.

(a) Dicit enim Tridentinum2 : " Semper in Ecclesia Dei mos fuit ut laici a sacerdotibus communionem acciperent, sacerdotes autem celebrantes seipsos communicarent; qui mos, tanquam ex traditione Apostolica descendens..., retineri debet ".

(b) Ex dicendis, soli sacerdotes sunt ministri consecrationis; atqui jure ordinario ii soli Eucharistiam dispensare debent, qui eam consecrandi facultatem habent, cum consecratio ad distributionem tanquam ad finem ordinetur; ergo.

(c) Sacerdos potest, extra celebrationem Missae, sibi ipsi S. communionem ministrare si adsit gravis ratio, v. g., si secus sacerdos infirmus communione privaretur; immo, juxta S. Alplwnsum, sola devotio sufficit, si deficiat alius sacerdos3.

(B) Diaconi sunt ministri extraordinarii hujus sacramenti. (a) Constat ex Ecclesice praxi; testibus enim SS. Justino **

1 S. Thom., 3. p. q. 82, a. 3; Lugo, disp. XVIII: Drouin, q. IV, c. 2; Billuart, diss. VII, a. 3; S. Alphonsus, n. 230 sq. ; Konings, n. 1287 sq.; Lehmkuhl, n. 134 sq.; Gasparri, n. 1068 sq. — 2 Sess. XIII, cap. 8.

3 Tempore persecutionis olim permittebatur, et hodie apud exteras Missiones permittitur, etiam laicis, in carcere pro fide inclusis, sacram Eucharistiam occulte servare et sese occulte communicare, semoto irreverentise periculo, quando communio secus ministrari nequit. {Colledanec? \ n. 928 (728).

et Cypriano x, diaconi, ut sacerdotis celebrantis adjutores, aliquando utramque speciem, aliquando solam speciem vini ministrabant; et insuper ex Pontificali, ubi diaconi vocantur " comministri et cooperatores corporis et sanguinis Domini ". — Attamen sunt solum extraordinarii ministri, ut probatur ex Statutis Ecclesice antiquis a S. Ccesario Arelatensi editis (can. 38) 2 : " Diaconus corpus Christi, praesente presbytero, tradere non praesumat '"; siquidem per ordinationem hanc potestatem accipiunt solum ut sacerdotum adjutores, ac dependenter ab eis.

(b) Hinc in casu extremce necessitatis, presbytero absente, diaconus non solum potest, sed debet viaticum ministrare; item in casu gravis necessitatis, v. g., quando parochus die magnae festivitatis audiendis confessionibus totus est occupatus, posset cliaconus communionem distribuere, cum licentia Episcopi, immo, juxta quosdam, cum licentia parochi, ubi lex specialis id non prohibet, quod tamen hodie raro flt. Extra hos casus non licet.

Subdiaconns autem et inferiores ministri non sunt, juxta hodiernam disciplinam, ministri etiam extraordinarii Eucharistiae dispensandae, licet primis sseculis hoc officium ipsis commissum fuerit; in casu tamen verse necessitatis, ne moribundus necessario viatico privaretur, eis, immo et laico licet, juxta probabilem sententiam, Eucharistiam infirmo deferre.

  1. 2° De licentid ministrandi. (a) Ad Eucharistise dispensationem requiritur jurisdiclio aut quaedam licentia superioris, ita ut peccaret graviter qui, sine licentia Pastoris saltem tacita, eam ministraret. Ratio est quia pastoribus cura incumbit oves proprias pascendi; atqui Eucharistia est unum e praecipuis mediis oves pascendi.

(b) Jurisdictionem ordinariam habent S. Pontifex pro tota Ecclesia, Episcopus in sua dicecesi, parochus in sua parochia, Prselatus regularis relate ad subditos.

(c) Insuper communionem dispensare possunt qui directe vel indire6le licentiam acceperunt ab eo qui jurisdictionem ordinariam habet, v. g., ii quibus permittitur Missam celebrare in ecclesia aut oratorio, in quo servatur SS. Sacra-

DE SACRAMENTO EUCH ARISTI^E. 467 mentum; quoad alia oratoria, Pius X statuit, 8 maii 1907, ut in Indultis oratorii privati intelligatur inclusa facultas communionem distribuendi iis omnibus qui missae adsistunt, salvis juribus parochialibus1.

(d) Quando agitur de ordinaria communione, licentia potest facire praesumi, non autem tam facile quando agitur de communione paschali in illis locis ubi fieri debet in propria parcecia, aut de prima communione; qua de re statuta dicecesana sedulo servanda sunt. I (e) Extra casum necessitatis, non licet viaticum ministrare non subditis sine expressa licentia; regulares autem hanc regulam violantes, excommunicationem non amplius incurrunt S. Pontifici simpliciter reservatam 2.

II. Ordo servandus.

  1. i° Quoad communionem in genere. Ordo prsescriptus quoad communionem ministrandam respicit iempus, ritum et defeclus qui occurrere possunt.

(A) Quoad tempus. (a) Generatim S. Eucharistia dispensari potest qualibet die, excepto tempore interdicti localis et die Parasceves; tunc enim dari nequit nisi graviter decumbentibus. Hodie nil prohibet quin distribuatur Sabbato sandlo, inter Missarum sollemnia et etiam expleta missa3. (b) Permittitur sicut Missa, ab aurora usque ad meridiem, immo et vespere, non autem noclu, nisi agatur de infirmis, aut adsit qusedam necessitas. (c) Communio non solum intra, sed extra Missam dari potest, dummodo adsit ratio utilitatis 4. (d) Non debet dari communio in Missa Nativitatis, quse media nocle celebratur, nisi adsit specialis permissio a S. Pontifice 5 (quae recenter piis domibus concessa est) 6.

(B) Quoad ritum. Quando communio datur extra Missam, haec praecipue serventur : (a) duse candelse accendantur aut saltem una si altera inveniri nequeat; . (b) minister, aut ipsius defeclu, sacerdos

2 Tanquerey-Cimetier, De Censuris% n° 118. — Hsec enim excommunicatio non amplius in Codice recensetur.

4 Olim disputabatur num sacerdos, paramentis nigris indutus, communionem ante, intra aut post missam, distribuere posset. Hodie vero, ex decreto S. C. R. 1 27 Junii 1868, certo Hcet sive intra missam, sive immediate post, immo, data rationabili causa, immediate ante : omittenda est tamen benedictio. — Vetitum est autem communionem dare, sive intra sive extra Missam, in altari ubi SS. Sacramentum exponitur, nisi consuetudo id ferat, deficiente alio altari.

ipse recitet Confiteor; (c) sacerdos, prius lotis manibus, indutu superpelliceo et stola coloris diei (vel alba) consuetas preces recitet et Eucharistiam ministret ; (d) ad altare reversus, dicat " O sacrui convivmm" cum versiculo et oratione; (e) tandem, ablutis digitis et ciborio reposito, det benedidtionem.

(C) Quoad defeclus. (a) Deficientibus hostiis, dividi possunt par ticulae sacrse in duas vel tres partes, modo adsit justa causa; immo posset detrahi pars majoris hostiae pro viatico deferendo, aut etiarr ad communicandum fidelem, qui secus diu, aut non sine incom modo, exspe^tare deberet. Non licet autem devotionis causa plures particulas, vel majorem, dare communicanti.

(b) Si hostia cadit in mappam, signetur locus, deinde abluatur et aqua in piscinam projiciatur; si autem in terram, locus tegatui et postea abradatur et abluatur; si in sinum mulieris, aut intn! vestes, ipsa mulier hostiam extrahere debet et reponere in ciborio; digiti vero illius postea abluantur, et aqua in sacrarium projiciatur.

  1. 2°Quoad communionem aegrotis delatam. (a) Viaticum summo studio ac diligentia aegrotantibus opportuno tempore procurandum est, ne tanto bono, parochi incuria, priventur ■. Viaticum ministrari potest statim ac adest probabile periculum mortis. Quamvis parochus non teneatur, stricte loquendo, ministrare viaticum proprise vitae periculo, quia non est sacramentum necessarium, omnino laudanda est praxis eorum qui, tempore pestis, vitam suam exponunt ad viaticum ministrandum.

(b) Modus viaticum ad segrotos deferendi in Rituali describitur, et in catholicis regionibus, quoties moraliter fieri potest, accurate servandus. Sed, in regionibus in quibus grassantur rueretici vel infideles, privatim deferri potest, secundum Statuta cujuslibet provincise aut dioecesis.

(c) Insuper S. C. de disciplina Sacramentorum, 23 dec. 191 2, statuit Ordinarios permittere posse ut mala affectis valetudine, qui domo egredi nequeant, et sacram communionem ob devotionem petant, praesertim si frequenter, Eucharistiam deferatur privatim, servato saltem sequenti ritu : " Sacerdos stolam semper habeat propriis coopertam vestibus; in sacculo seu bursa pyxidem recon* dat, quam per funiculos collo appensam in sinu reponat; et nunquam solus procedat, sed uno saltem fideli, in defeclu clerici, associetur " 2.

(d) Regulariter sacerdos ministrare viaticum debet cum veste talari, stola alba et superpelliceo; hinc C. Balt. II ait {toc. cit.) I

  • '* Gravissimi sane peccati reus esset animarum pastor, cujus ob oscitantiam vel una anima ex hac vita migraret coelesti cibo haud refecta " (C. Balt. II \ 262).

8 A. A. S., t. IV, 725. — Quem ritum jam proposuerat Bened. XIV, ii decreto Inter omnigenas, 2 febr. 1744«

DE SAGRAMENTO EUGH ARISTI^S. 469

"Nunquam nisi in extrema necessitate vel ipsam hostiam, vel vas sacrum in quo servatur, stola saltem non induti attrectent. Cum in Ecclesia Sanclissimum e tabernaculo extrahunt, semper superpelliceo et stola sint induti " ■.

  1. 30 Quoad modum S. Eucharistiam asservandi. Regulas hac de re servandas C. Plen. Balt. II (n. 265-268) sic brevi compendio exhibet : (a) Consuetudinem antiquissimam asservandi in Ecclesiis S. Eucharistiam, ut omnino salutarem et necessariam, retinendam esse decrevit C. Trid. (sess. XIII, cap. 6). Conservari debet in ecclesia cathedrali, et in quavis ecclesia parochiali, ut ad inflrmos, data. occasione, deferri possit.

(b) SS. Sacramentum asservandum est uno tantum in loco cujuscumque ecclesise, in qua custodiri potest, solet aut debet2. Custodiendum vero est super corporali in tabernaculo decenter ornato, clavi obserato, quae clavis semper a sacerdote, qui ecclesias vel sacelli curam gerit, custodiri debet. Tabernaculum conopceo decenter opertum exigit Rituale Romanum3. Consuetudinem illi superimponendi sacras reliquias, etiam SS. Crucis, vel Instrumenta Dominicse passionis piclasque imagines, ita ut tabernaculum pro basi inserviat, dum in eo servatur Sandlissimum, improbavit S* Rit. Cong. (31 mart. 1821), neque posse vasaflorum vei quid simile ante ostiolum retineri edixit (22 Jan. 1701). Tabernaculum debet esse decenter ornatum, et intus vero aliquo panno serico decenter contectum 4. In eo servetur S. Eucharistia in pyxide, seu ciborio, ex solida decentique materia, et suo operculo bene clausa, albo velo cooperta.5. Vasa SS. Oleorum, reliquias, vel aliud in eo reponere non licet. Abusus vero, qui alicubi irrepsit, habitandi vel dormiendi in ea parte domus religiosae quse supra altare est sita, nullo interposito baldachino, non amplius tolerandus, sed prorsus eliminandus est6.

(c) Coram San6tissimo lampas semper accensa habeatur, ex oleo olivarum nutrita, vel saltem ex aliis oleis quantum fieri possit vege-

1 In Statibus Eosderatis, aliisque regionibus ubi sacerdotes veste talari non utuntur per vias, mos invaluit ministrandi viaticum cum stola, absque superpelliceo et veste talari; hsec praxis certe non est laudabilis, sed, propter difficultatem secus agendi, tolerari potest, quamdiu Episcopi id non prohibuerunt (Sabetti, n. 690). Cetera quse hujus sacramenti administrationem respiciunt vide apud Liturgistas, v. g. O' Kane, Notes on the Rubrics, cc. XII, XIV; Wapelhorst, Compendium S. Liturgice, p. 3, c. 4. Cfr. Many, op. cit.t n. 165-170.

2 S. Cong. Episc, 13 0&. 1620. — 3 Cfr. S. C. Rit., 27 Jul. 1878, n. 3456. « S. Cong. Episc, 26 Oft. 1575.

s S. C. Episc, 26 Jul. 1588, hoc decretum edidit : " SS. «Sacramentum teneri non debet in vasculis eburneis, sed in pyxide argentea" intus deaurata ", — De his omnibus cfr. Many, op. cit., n. 143- 1 55.

talibus x; nec citra veram necessitatem privilegio utendum, si quod fuerit concessum, illud sine lumine retinendi.

(d) Rituale Romamim jubet particulas SS. Eucharistise frequenter renovari; et Cczremoniale Episcop. id semel saltem in hebdomada faciendum prsecipit (1. I, c. 6, § 2). Hanc regulam, quam S. R. C, nedum saepius confirmavit, verum etiam stricle et rigorose obligare declaravit (7 Sept. 1850), sacerdotes omnes fideliter servent. Ubi sacerdos novas consecraverit hostias, veteres primo distribuat, vel sumat 8, minime vero in tabernaculo servet. Curet insuper ut particulce consecrandae recentes sint.

DE SACRIFICIO MISSJEA

Eucharistia est non solum sacramentum quo gratiu communicanti confertur, sed etiam sacrificium quo Deus pubiice et excellenter colitur.

Prasnotanda : Notio sacrificii Missae.

Exponemus : i° quid sit sacrificium in genere, et 2° quid sit sacrificium Missce.

  1. i° Notio sacrifkii in genere. Vox sacrificinm idem sonat ac sacrum facere, proindeque designat aclionem qua aliquid sacrum efficitur. (a) Lato sensu definitur quodcumque opus bonum, sive internum sive externum, in honorem Dei elicitum : " Immola Deo sacriiicium laudis " 4. (b) Striclc

3 Praeter opera initio Traclatus allegata, cfr. : Tanner, Dc ss. Missa sacrificio, 1620; Benedictus XIV, De ss. Missa sacrificio {Migne, Cursus theol., XXIII); Becanus, De triplici sacrificio naturce, legis, gratix, 1631; Hergenrother, Die Eucharistie als Opfer, 1868; Thalhofer, Die Opferlehre des Hebrderbriefes, 1855; Id., Das Opfer des Alten und des Neuen Bundes, 1870; Lambrecht, De ss. Missce sacrificio, 1874; Probst, Die Abendldndische Messe vom 5 bis 8 Jahrhimdert , 1896; Bickel, Messe ttnd Pascha, 187 1; Gihr, Das heilige Messopfer10, 1907, gallice redditum audlore L. T. Moccand; Stentrup, De sacrificio Eucharistice, 1889; Many, Prcelectiones de Missd, 1903; Hedley, The holy Eucharist, 1907, gallice redditum auctore A. Roudier*.

sensu, prout est specialis aclus religionis publicse, definitur : oblatio rei sensibilis, ejusque destruc~tio vel mutatio, a ministro legitimo soli Deo fiacla, ad significandum agnitionem supremi ejus dominii et veniam implorandam, quam sequitur qucedam cum Deo communio. Quae quidem definitio jam explicata fuit (de Verbo Incarn., n. 1184), u^i etiam sacrificii originem et significationem declaravimus (n. 11 75-1 178).

Sacrificium est in genere signi, quatenus est actio quaedam externa, quae totam suam excellentiam desumit ex eo quod per eam homo significat seu exprimit interiorem adorationis afifeclum quo se totaliter Deo devovet x.

Ad sacrificium quatuor prsesertim requiruntur :'(a) oblatio rei sensibilis, qua ofTerens significat velle seipsum, cum vi6lima, Deo dedicare; res autem oblata debet esse sensibilis, quia sacrificium proprie diclum est a6tus cultus publici, externaque manifestatio internae religionis; (b) immutatio vifiimce, sive physica per veram immolationem 2, sive moralis, vi6limam in statu humiliori constituens, ut sic melius significetur agnitio supremi Dei dominii, qui solus est vitae et mortis aucior, solusque jus habet ut vivat et glorificetur; (c) legitinms minister, ut acceptus mediator esse possit inter Deum et societatem; (d) supremi Dei dominii recognitio : hic est enim sacrificii finis essentialis, cui tamen alius additur in statu naturse lapsae, videlicet reparatio offensae Deo per peccatum irrogatae.

  1. 20 Deflnitio sacrificii Missas.

(A) Quoad nomen 3. Apud Grcecos, sacrificiura Missae vocatur [luaxaywYta, id est pera6tio mysterii, Isooupyta seu a6lio sacra, Xeixoupyta seu ritus. Apud Latinos, vocatur sacrificmm, oblatio, agenda seu actio per excellentiam, sed prsesertira Missa; hoc nomen quarto s^eculo introduclum, communiter derivatur a latina voce mitto, quia, post sermonem, ante offertorium, catechumeni dimittebantur, juxta illud S. Augustini* : u Post sermonem, fit Missa

a Si supernaturaliter contingat rem non offerri in propria specie, sed in aliend specie, sufficit ut haec res sub quodam externo habitu mortis praesens sistatur, ut lucide ostendit Card. Billot, p. 571. %

3 A. Fortescue, Mass, in The Cathol. Encyclop., New-York, t. IX, p. 791.

  • Scrmo XLIX, 8, P. L., XXXVIII, 324. — S. Ambrosius primus esse videtur qui hanc vocem adhibuerit, Epist., 1. I, XX, 4-5, P. L., XVI, 995.

catechumenis, manebunt ftdeles "; hinc etiam hodie, in fine sacrificii dicitur : " Ite, missa est ", id est recedite, vobis datur missio seu licentia abeundi.

(B) Quoad rem, Sacrificium Missae definitur : sacrificium novcB Legis, in quo Christus offertur et mystice immolatur, sub speciebus panis et vini, per hoininem ministrum^ pro Ecclesid, ad agnoscendum Dei dominium supremum, nobisque applicandum satisfacliones et merita suce passionis. Dicitur :

(a) Sacrificium novce Legis, ut sic distinguatur a sacrificiis V.Legis quse solum figurativa erant, dum sacrificium Missae est figurarum completio.

(b) In quo Christus, etc. : quibus verbis indicatur tum viclima, tum principalis sacerdos, qui Christus est; ipse enim realiter pnesens in Eucharistia seipsum Deo offert et immolat.

(c) Sub speciebus, etc. : hic indicatur modus quo fit sacrificium Missse; Christus enim non immolatur modo visibili et cruento super altare, ut in cruce faclum est, sed mo&o inystico et i?icruento, qui tamen sensibiliter per separationem specierum exprimitur, ut infra exponetur, n. 690.

(d) Per hominem ministrum : id est per sacerdotem legitime consecratum, qui est minister secundarius hujus sacrificii, dum Christus ipse remanet principalis minister.

(e) Pro Ecclesid, primario pro universali Ecclesia militante, sed secundario tamen pro Ecclesia in purgatorio patiente, immo et in honorem Sanclorum qui Ecclesiam triumphantem constituunt.

(f) Ad agnoscendum, etc. : quibus verbis duplex finis sacrificii Missae innuitur, primarius quidem gloria Dei, secundarius autem applicatio frucluum passionis unicuique fidelium,

  1. Hanc definitionem esse legitimam ex thesibus sequentibus probabitur. Hinc sacrificium Missae convenit quidem cum sacramento Eucharistiae, in eo quod utrumque est signum sensibile et sacrum, ad gloriam Dei et salutem animarum conducens; sed sacrificium a sacramento difTert : (a) ratione essentice : prius enim essentialiter consistit in aclione, qua victima immolatur, posterius in susceptione victimae jam immolatae; (b) ratione finis : prius primario ad Dei gloriam et cultum, posterius direcle ad nostram sanctificationem refertur; (c) ratione subjecli : prius dire6le et per se pro multis offertur multisque prodesf, dum posterius directe soli suscipienti prodest.

D£ SACRIFICIO MISS^E. 473

Divisio capitis. Dicemus : i° de existentid et essentid sacrificii Missae; 2° de ejus effeclibus; 30 de iis pro quibns offerri possit; 4° de ministro; 50 de prceceptis liturgicis.

Art. I. De existentia et essentia sacrificii Missae «.

§ I. De existentia hujus sacrificii.

  1. Errores. (a) Lutherus dodtrinam de sacrificio Missse primum retinuerat; postea autem, suadente diabolo, ut ipse fatetur, eam ut impiam et sacrificio crucis injuriosam rejecit2. (b) Calvinistce, qui prassentiam realem negant, eo ipso rejiciunt sacrificium Missae, immo doclrinam catholicam exhibent ut multis abusibus ansam praebentem3. (c) Anglicani, sub Henrico VIII, sacrificium Missse retinuerant, paucis in Liturgia mutatis, sed, sub Eduardo VI, declaratum fuit " Missarum sacrificia blasphema figmenta esse et perniciosas imposturas" (art. XXXI). — Nostris tamen diebus, quidam inter Anglicanos, Ritualistcz vocati, tum praesentiam realem, tum sacrificium Missse de novo admiserunt 4.

  2. Thesis : Missa est verum et proprie dictum sacrificium M.Legis. Defide est contra Novatores ex Trident. 5: " Si quis dixerit, in Missa non offerri Deo verum et proprium sacrificium, aut quod offerri non sit aliud quam nobis Christum ad manducandum dari : A. S. "

  3. i° Probatur Scriptura. (A) Ex Vet. Test. (a) Celebre est vaticinium Malachice, in quo, post praediclam veterum sacrificiorum abrogationem, novum et perfectius annuntiatur sacrificium : " Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in Gentibus, et in omni loco

1 S. Thom., q. 83, a. 1; Suarez, disp. 74; Bellarminus, 1. V, c. 5-27; Lugo, disp. XIX, s. 2; Drouin, de Sacrificio eitch., q. IV"; Billuart, diss. VIII, a. i; Franzelin, de Sacrificio, th. 8-1 1; Stentrup, Soteriologia, th. 84-87; Rosset, n. 1024 sq.; de Augustinis, th. 14-15; Pesch, n. 852 sq.; Billot, tn« 53; Sasse, th. 20-24.

2 Cf. O' Connor, LutheSs own Statements, p. 13, ubi narrat se media noc°ce cum diabolo disputasse, posteaque argumenta refert, quibus diabolus Missam, prsesertim privatam, impugnat.

4 Cf. Morgan Dix*, The sacramental system, p. 171. s Sess. XXII, can. 1.

sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda " r. Quae quidem verba de sacrificio Missae praedicata sunt, ut a Trident. 2 declaratur : " Et haec quidem illa munda oblatio est... quam Dominus per Malachiam nomini suo... in omni loco mundam offerendam praedixit ".

Revera ibi praenuntiatur sacrificium : i) novum, cum sit judaicis sacrificiis subrogandum : " Munus non suscipiam de manu vestra " ; 2) proprie diclum, nam vox hebraica Minchah, quae latinae voci oblatio respondet, sensu sacro seu liturgico, prout hic sumitur, designat sacrificium praesertim incruentum 3; quae interpretatio contextu firmatur, nam eadem vox minchah, versu 10, ad designanda Judaeorum sacrificia usurpatur, quae certe vera sacrificia erant; insuper voces hebraicae muqtar, muggash, quae stant pro sacrificatur et offertur, sunt sacrificales, seu de sacrificiis proprie dictis praedicantur; tandem sacrificia improprie di6la semper in usu fuerunt, nec proinde tam emphatice prsedici indigebant; 3) universale, nam in omnibus gentibus, in omni loco offertur ; siquidem " ab ortu solis usque ad occasum " totum orbem terrarum designat, ut patet ex parallelis locis 4; aliunde additur " in Geutibus ", quo vocabulo plurali populi Israelitis alieni designabantur ; tandem " in omni loco " dicitur per oppositionem ad sacrificia judaica quae in uno loco offerebantur ; 4) mundum, seu purum et Deo gratum.

Atqui hoc sacrificium non potest esse sacrificium Aaroniticum, nec paganum, nec sacrificium crucis, sed est sacrificium Missae. 1) Non est sacrificium Aaroniticum, quod declaratur abrogandum esse, et in solo templo Jerusalem

1 Malach., I, io-n. Cf. Corluy, Spicilegiinn, vol. II, p. 398 sq. ; Knabenbauer, Comment. in Proph. minores, 1886, in h. loc; A. Van Hoonacker, Les douze petits prophttes, 1908, p. 711-714. •

3 Hac de re audiatur protestans auctor, A. Cave {The Scripture doctrine of sacrifice, 1877, p. 479) : " Minchah, a radice manach (dare) multiplici sensu adhibetur, qui clarissime semper ob contextum detegitur, atque eamdem ideam exprimit fundamentalem. Aliquando ad farinae oblationem significandam adhibetur, prout in Levitico describitur; aliquando ampliorem habet sensum et incruenta sacrificia exhibet per oppositionem ad cruenta, exempli gratia Ps. XXXIX, 7; Isa., XIX, 21; Dan., IX, 27. Aliquando vero sacrificium cruentum, sicut agni oblationem mane aut vespere factam, exempli gratia III Reg., XVIII, 29; IV Reg., III, 20; Ps. CXII, 2; Dan., IX, 21 ".

ofiferebatur; 2) nec sacrificium a Gentibus paganis oblatum, quidquid contendunt Liberales *, cum Propheta^ istiusmodi sacrificia abhorrerent ; 3) non est sacrificium crucis : licet enim sit novum et perfeclum, tamen non est oblatum in omni loco, sed in uno, prope Jerusalem. Remanet igitur ut sit sacrificium Missce, quod est simul novum, quatenus veteribus sacrificiis successit; proprie diclitm, ut infra ostendetur; universale, utpote celebratum ubique terrarum; mundum, cum haec sit oblatio munda, quae nulla offerentium iniquitate possit inquinari.

(b) Confirmatur ex Ps. CIX, 4, ubi dicitur : " Juravit Dominus, et non psenitebit eum : tu es sacerdos in seternum sec-undum ordinem Melchisedech ". Hunc psalmum messianicum esse, et ad Christum referri, constat ex N. Testamento 2. Unde sic : Christus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech, ac proinde sacrificium ofTerre debuit simile sacrificio panis et vini quod Melchisedech obtulit 3; atqui res ita se habet, si Christus vere instituit ac peregit sacrificium eucharisticum.

6jJ. (B) Ex N. Test. (a) Ex verbis institutionis Eucharistice^ sic argumentari licet : in ultima ccena, Christus, Eucharistiam instituendo, verum sacrificium, licet incruentum, obtulit; atqui Apostolis praecepit facere quod ipse in ccena fecerat : " Hoc facite in meam commemorationem "; ergo Eucharistia est verum sacrificium, licet incruentum. — Minor constat.

Probo majorem. Christus enim non simpliciter dixit : " Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus ", sed addidit de corpore " quod pro vobis datur " rb vnlp u^xwv St^oasvov, u quod pro vobis traditur ", et de sanguine " qui pro vobis efifunditur" iv^jvoazvov. Atqui haec verba sive intelligantur de prcesenti tempore, ut in textu grceco, sive intelligantur de futuro tempore, ut in Vulgatd, significant corpus et sangui-

1 Dicunt quidem Prophetam loqui de sacrificio quod jam existit " offertnr". Sed immerito; nam ssepe Prophetse tanquam prsesentes describunt res futuras (v. g., Isa., VII, 14), quia nempe eas vident absque respectu temporis.

4 " Hoc est corpus meum quod pro vobis datur " (Ltic, XXII, 19); " quod pro vobis tradetur " (/ Cor., XI, 24); " Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur " {Marc, XIV, 24); " qui pro multis eflundetur in remissionem peccatorum " (Matt., XXVI, 28).

nem Domini Apostolis traditum fuisse in statu viclimce; nam : i) corpus et sanguis Christi dantur ut memoriale passionis Christi, ideoque in ordine ad sacrificium mox ofTerendum ut ab invicem separata exhibentur, et tanquam cibus in communionem praebentur. 2) Confirmatur ex circutnstantiis ; Christus enim Eucharistiam instituit ut antiquo paschati substituatur, quod verum erat sacrificium; quapropter eam instituit eo tempore quo paschale sacrificium celebrabatur; et quidem sub speciebus panis et vini, quae in sacrificiis antiquis adhibebantur, prsesertim in paschali celebratione; cum verbis quae ideam sacrificii naturaliter recolebant, nam verba " calix sanguinis mei, Novi et ^Eterni Testamenti " similia sunt verbis a Moyse prolatis dum sacrificium obtulit ad Vetus Test. confirmandum : " Hic est sanguis fcederis quod pepigit Dominus vobiscum" z; ergo eucharistia rationem habet sacrificii.

  1. (b) Ex doclrind S. Pauli. 1) Ex textibus quibus Christus exhibetur ut sacerdos " secundum ordinem Melchisedech"'2 et quidem " i n cetemum" '3. Ut enim advertit .S. Cyprianus\ Christus fuit sacerdos secundum ordinem Melchisedech, non solum quia habuit sacerdotium Levitico sacerdotio praecellens, sed etiam quia " obtulit hoc idem quod Melchisedech obtulerat, id est panem et vinum, suum scilicet corpus et sanguinem ". — Fraeterea, si Christus habet sacerdotium perpetuum, utique etiam in terra, ut satis indicat textus Apostoli, usque in saeculi finem apud nos necesse est offerat per ministros. Atqui nullum aliud sacrificium offert nisi suum corpus et sanguinem in Eucharistia.

1 Exod., XXIV, 8. — Hac de re animadvertit protestans auctor, A. Cave, op. cit., p. 432-439 : " Voluisse Dominum nos edocere Ccenam cum veteribus sacrificiis aliquo modo connecti, ex sequentibus conjicere possumus : primo, ex tempore quo fuit instituta; secundo ex symbolis aDomino nostro adhibitis; tertio, ex verbis quibus convivas est alloquutus... Ccena dici potest aliquo modo sacrificium; relationem manifestam ad prsescriptiones mosaicas de sacrificiis habebat.. , Sacrificium coence est ideo intime cum sacrificio paschali connexum, Calvarii expiationem nobis in mentem revocans ". Idem tradit Stephens*, The Theology ofthe New Testament, p. 132. — 2. Heb., VII, 17.

3<< Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibe* rentur permanere; bic autem, eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium ". Heb., VII, 23-24.

DE SACRIFICIO MISS^. 477

  1. Ex locis ubi docet christianos habere altare r, et exinde verum sacriflcium, quod aequiparat, immo anteponit S. Paulus sacrificiis judaicis. Hoc autem sacrificium nequit esse nisi eucharisticum, ut expresse explicat ipse Apostolus 2 : " Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est?... Videte Israel secundum carnem : 'Nonne qui edunt hostias participes sunt altaris? Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut quod idqlum sit aliquid? Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum ".
  1. 20 Traditione probatur. (A) Per triapriora sczcula Missa habetur ut sacrificium verum, a sacrificiis antiquae legis distinctum, eaque complens et perficiens.

Ita auctor Doclrince. duodecim Apostolorum (Didache) et S.Justinus animadvertunt in celebratione Eucharistias impleri vaticinium Malachiae3; S. Irenazus declarat sacrificia Judaeorum non amplius esse Deo acceptabilia, sed ab Ecclesia Deo orTerri sacrificium panis et vini, a Malachia praenuntiatum, sacrificium corporis et sanguinis Christi, cujus oblatione fideles participes fiunt caelestium donorum 4; S. Cyprianus tota epistola ad Caecilium disserit de sacrificio Eucharistico quod oflerri debet sicut " Dominus et Deus noster, sacrificii auclor et do6tor, fecit et docuit"5, et accurate describit hujus sacrificii materiam, nempe panem et vinum, quod fit ipsius corpus et sanguis.

  1. (B) A scec. IV0 ad VIum : (a) Patres ostendunt intimam esse connexionem inter sacrificium eucharisticum et sacrificium crucis cujus est continuatio, et in utroque eamdem esse viclimam.
  1. S. Cyrillus Hierosol. 6 totum ritum sacrificii Missae describit, ubi offertur eadem propitiationis vi&ima ac in cruce, praecipue vero anapkoram seu canonem, nempe prcefationem, in qua sacerdos fideles invitat ut, depositis curis, cor sursum habeant in caelo; invocationem angelorum, cum quibus Deum laudamus dicendo : Sanclus, etc; epiciesim, qua Deus exoratur ut faciat panem corpus Christi; sacri/icium ipsum incruentum et propitiatorium, seu " Chris-

tum maclatum pro peccatis nostris "; commemorationem vivorum et eorum qui in pace dormiunt; postea exponit orationem dominicam, communionem et gratiarum aclionem. Exinde apparet valde antiquam esse sacram liturgiam quoad partes essentiales, et in ea inveniri quidquid sacrificium constituit.

  1. S.Joannes Chrysost. docet Christum, sacerdotem et hostiam in cruce, quotidie a sacerdotibus offerri in memoriam ejus mortis, ita ut una eademque sit hostia ac ea quse in cruce oblata est :. u Offerimus quidem, sed ejus mortem revocamus in memoriam, et ipsa una est non multse... quoniam semel fuit oblata sicut illa fuit in sancla sanctorum " x. Hujus autem sacrificii excellentiam ita describit2 : " Cum enim videris Dominum immolatum et jacentem, et summum sacerdotem sacrificio incumbentem ac precantem, omnesque pretioso illo sanguine rubentes, an putas te cum hominibus et in terra esse, annon potius in caelos translatum?"

  2. S. Augustinus ostendit hoc sacrificium, in Antiqua Lege prcefiguratum, esse passionis Domini commemorativum : u Hujus sacrificii caro et sanguis ante adventum Christi per viclimas similitudinum promittebatur, in passione Christi per ipsam veritatem reddebatur, post ascensum Christi per sacramentum memoriae celebratur " 3.

(b) Eadem setate, liturgice omnes, licet in multis ritibus discrepantes, disertis vocibus testantur Missam esse plenum et verum sacrificium, oblationem et immolationem; praecipue vero in anamnesiy quae consecrationem sequitur, manifeste supponunt Missam esse sacrificium commemorativum passionis et mortis Christi, qua. ejus fruclus nobis applicantur 4.

  1. (C) A scec. VI0 ad XIIIU"\ duo praesertim inculcantur ; natura hujus sacrificii quod quamdam immolationem involvit, ejusque effeclus.

(a) Grceci praecipue immolationem Christi in Eucharistia exponere satagunt. Eutychius Consiantinop. ait Christum mystice immolari, ejusque mortem per fraclionem panis repraesentari 5. Nestorius scribit Christum in 'KMchTaxhtm Jigurative crucifigi et gladio sacerdotalis orationis maclari6. Quod et antea S. Gregorius Naz. jam dixerat : " Quando incruenta sectione secaveris corpus et sanguinem dominicum, vocem adhibens pro gladio " 7.

4 Constit. Apostolorum, ap. Kirch, Enchiridion, 616; Peregrinatio Sihia; F. Cabrol, Dicl. cPArchtol., t. I, 1880, 1898.

' Epist. CI, ad Amphiloc, P. G.t XXXVII. 2S0.

DE SACRIFIGIO MlSS^S. 4?$

(b) Latini hanc immolationem pariter declarant, sed insuper sacrificii eucharistici effeclus, qui iidem sunt ac sacrificii crucis. i) S. Gregorius M. asserit per oblationem hostiae salutaris expiari culpas defunctorum, et narrat quomodo Justus monachus a purgatorio liberatus fuerit post triginta missas pro eo celebratas r. Alios effec"tus prasclare describit, simulque dispositiones ad eos consequendos necessarias, praesertim contritionem : " Hsec namque singulariter viclima ab asterno interitu animam salvat... Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis sacrificium quod pro absolutione nostra passionem unigeniti Filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora, ad sacerdotis vocem cselos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena cselestibus jungi, unumque ex visibilibus atque invisibilibus fieri. Sed necesse est ut, cum hasc agimus, ?iosmetipsos Deo in cordis contritione maclemus, quia qui passionis dominicre mysteria celebramus, debemus imitari quod agimus"2. 2) Juxta Ven. Bedam*, Christus " lavat nos a peccatis nostris quotidie in sanguine suo, cum ejusdem beatae passionis ad altare memoria replicatur ". 3) Paschasius Radbertus testatur Redemptorem quotidie in altari peragere quod tempore passionis gesserat, ideoque fideles a peccatis quotidianis vi eucharistise liberari4. 4) Quae omnia contrahens, S. T/iomass docet Eucharistiae celebrationem esse immolationem, quia est repraesentativa passionis Christi, quse est vera ejus immolatio, et quia per eam participes efficimur fructus dominicse passionis.

Scriptura igitur et Traditione constat Missam vere esse sacrificium. Merito itaque C. Lateranense /F(i2i5)6 rem esse de fide supponit, ita Tridentino praeludens.

  1. 30 Ratione suadetur. Tanta est connexio inter religionem et sacrificium proprie diclum, ut, si posterius deest, prior sit incompleta et veluti manca. Quod probant : 1) divince litterce, ex quibus liquet cultum et sacrificium coseva fuisse, et religionem floruisse vel defecisse florentibus aut deficientibus sacrificiis; 2) Gentilium historia, cum, ubicumque religio vigeat, sacrificia quoque sint in usu; 3) et ratio ipsa, quse dictat supremum Dei dominium agnoscendum esse aliquo a<5lu exteriori soli Deo exhibendo; nec ad hunc finem attingendum nobiliorem a6lum excogitari posse

4 De corpore et sanguine Christi, P. L., CXX, 1294, 1328. s Sum. iheol., 3, q. 83, a. 1. — 6 Denz.-Bann., 430 (357).

quam sacrificium, vi cujus publice et praclice declaratur solum Deum jus habere ad existentiam,creaturas autem ex se ad nihilum tendere.

Atqui, sublato sacrificio Missae, nullum esset sacrificium in N. Lege, cum sacrificium crucis, utpote in a6lu transitorio consistens, amplius non existat, sicque pejor esset Christianorum quam Judseorum Gentiliumve conditio. Neque dicere oportet sacrificium crucis semel oblatum, propter infinitum suum valorem, plane sufficere; sicut enim, pera£la redemptione per sacrificium crucis, conveniens fuit sacramenta institui quibus fructus passionis unicuique fidelium applicarentur ad eos san<5lificandos, ita omnino decebat perenne sacrificium institui, quo sacrificii crucis effectus perpetuo renovarentur, ad Deum glorificandum.

  1. Objic. Protestantes : (A) Ex S. Paulo (Heb., VII, 23-25), unus est tantum sacerdos, Christus; atqui ubi est unus sacerdos, ibi unum est sacrificium, scilicet sacrificium crucis. '

Resp. Disiinguo majorem; unus sacerdos principalis, concedo; unus sacerdos secu?idarius, nego. Etsi enim Christus est solus supremus sacerdos, tamen cum visibiliter non maneat in terra, instituere voluit sacerdotes secundarios, qui ipsius ministri essent, ejus vicarii, et nomine ipsius sacrificium crucis renovare possent, juxta illud : " Hoc facite in meam commemorationem "; quo pariter sensu Paulus scribit : " Sic nos existimet homo ut ministros Christi " (/ Cor., IV, 1).

(B) Instant : Ex eodem Apostolo (Heb., VII, 27; X, 12, 14) unicum adest sacrificium, scilicet sacrificium crucis; immo si aliud daretur, prioris excellentiae derogaretur.

Dist. antecedens : unicum est sacrificium, quoad substantiam, co?icedo; quoad modum offerendi, nego. Siquidem sacrificium Missse est substantialiter idem ac sacrificium crucis, ciim eadem sit vicStima, idem principalis offerens, iidem fructus; differt tamen ab eo quoad modum offerendi, cum unum cruento modo, alterum incruento offeratur. S. Paulus excludit quidem omne sacrificium substantialiter a sacrificio crucis distinclum, pr?esertim sacrificia V. Legis,j minime vero sacrificium Eucharisticum, de quo ipse loquitur norl semel, ut diximus in thesi.

Nec potest dici sacrificium Missse derogatorium esse sacrificio crucis; nam omnis valor, omnes fructus sacrificii Missae ex sacrificio crucis promanant, ac proinde ejus efficaciam non minuunt, sed potius manifestant, sicut frudlus, qui ex arbore pendent, ejus fecunditatem ostendunt; neque tamen inutile dici valet, cum sit applicatio unicuique fidelium fructuum sacrificii crucis, prout fit per ips?

sacramenta, sub diverso tamen respec^u, cum sacrificium primario tendat ad glonam Dei.

§ II. De ESSENTIA SACRIFICII MlSS/E1.

Chapter 74 of 81