Skip to the text

Nn. 138–178

  1. Thesis Ia : Justiflcatio non consistit in sola extrinseca imputatione meritorum Christi, sed et in infusione gratise sanctificantis intrinsece et permanenter animae inhaerentis qua peccata vere delentur et anima proxime disponitur ad vitam aeternam 2.

De fide est ex Trident. : " Si quis dixerit homines justificari vel sola imputatione justitiae Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratid et caritate, quae in cordibus eorum per Spiritum sanc~tum diffundatur atque illis inhcereat, aut etiam gratiam, qua justificamur. esse tantum favorem Dei, A. S.3 ". " Si quis per Jesu Christi gratiam . . . asserit non tolli totum id quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi, aut non imputari, A. S.4'\

Declaratur. Concilium declarat duo : (a) nos justificari proprie per gratiam, non transitoriam quidem, sed inhcerentem anim?e, ideoque ex se permanentem, quse diffunditur per Spiritum Sanclum nosque vere justos et Deo acceptos reddit; (b) per hujusmodi gratiam omnino tolli quidquid rationem peccati habet, proindeque maculam et reatum peccati.

  1. Probatur. i° Scripiurds. (A) In Vet. Testamento, praesertim apud Prophetas, in Psalmis et libris sapientialibus : (a) Deus describitur non tantum ut justus et sanclus

1 Ita Sanday*, Intemat. critic. Com-ment. on Romans, p. 36.

2 Bellarm., op. cit., 1. II, c. 7; Suarez, 1. VI, c. 10; Perrone, n. 480 sq.; Murray, disp. IX, n. 57 sq. ; Mazzella, n. 966 sq.; Hurter, n. 185 sq.; Pesch, n. 325 sq.; Van Noort, n. 132-136.

3 Sess. VI, can. 11, Denz.-Bann., 821 (703). 4Sess. V, can. 5, Denz.-Bann., 792 (674).

5 Tobac, Grdce, in Dict. Afol. {tfAles), II, p. 324-343 ; Lc Probttme de l& lustification dfim St Pattl,.igo8 ; A. de Boysscn, La Loi et la Foi, p. 265 sq.: Prat, op. cit., II, p. 330-3^5.

in se, sed etiam ut causa justitice et salutis eorum qui legem custodiunt : " Custodite judicium et facite justitiam quia juxta est salus mea ut veniat et justitia meaut reveletur " *. Pariter in Ps. Beati immaculati in vid 2 supponitur eum qui legem observat esse justificatum et Deo acceptabilem. — Insuper exhibetur ut pater populi israelitici et cujusque justi, filiorum suorum curam gerens veluti maternam 3 ; quod quidem supponit quamdam divinam adoptionem. Haec autem adoptio primum quidem spectat universum populum Israelis, sed etiam et speciatim justos 4.

(b) Ibidem clare asseritur justificatione vere deleri peccata : " Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me... Lavabis me, et super nivem dealbabor... Omnes iniquitates meas dele... Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis " s. Quod et Prophetae variis illustrant comparationibus : " Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur "6. Deus "projiciet in profundum maris omniapeccatavestra"7t Jamvero peccata quae delentur, supra nivem dealbantur, et in profundum maris projiciuntur, dici non possunt tantummodo tegi, sed omnino et intrinsece remittuntur; quod confirmatur ex eo quod, remissis peccatis, cor novum creatur et spiritus rectus innovatur.

  1. Opponimtur quidem verba haec, quae thesim Protestantium confirmare videntur : " Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecla sunt peccata; beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum " 8.

Resp. Plurimos textus supra attulimus qui peccata omnino tolli diserte asserunt; igitur textus hic ita intelligi debet, ut aliis Scripturae testimoniis non contradicat. Hoc posito, verus sensus est hic : beati quorum peccata tecla sunt, non solum oculis hominum, sed etiam oculis Dei : jamvero peccata non possunt tegi oculis Dei, nisi realiter deleantur; quae quidem interpretatio contextu fundatur, nam declaratur in primo versiculo peccata esse vere remissa, M beati, quorum remissce sunt iniquitates ", et in secundo nullum dolum, ac proinde nullum peccatum remanere in anima. justi :

3 Isa., }, 4; XXX, 9; XLIII, 6; XLIX, 15; Os., I, 10; XI, 1; Jerem., III, 4, 14, 19, 22; Malach.y II, 10.

  • Sap., II, 16-18; EcclL, XXIII, 1-4. — S ps. L, 4, 9, 11, 12. 6 Isa., I,i8. — 7 Mich., VII, iq. — 8 Ps. XXXI, 1-2.

" beatus vir cui non imputavit peccatum, nec est in spiritu ejus dolus ". Quae quidem interpretatio jam ab ipso Augnstino J prolata fuit, ubi declarat vulnera corporis duobus modis tegi posse, ab ipso vulnerato et a medico : vulneratus tegit ea pallio, non tollit, medicus emplastro et tollit. Ita flt in peccatis : peccator tegit quando dissimulat, Deus tegit quando infusione su?e gratiae sanat et tollit.

  1. (B) Novo Testamento lucidius res declaratur. (a) Jam in Synopticis haec doctrina implicite continetur, praesertim ubi asseritur regnum Dei non solum appropinquare, sed jam advenisse in quod peccatores per poenitentiam ingrediuntur, qua remittuntur peccata, et justi Deum tanquam Pdtrem invocant, cum spe caelum consequendi, et videndi Deum sicut eum vident Angeli Dei, quippe qui sintji/ii Dei2,

  2. (b) S. Paulus magis explicite rem declarat : 1) asserendo caritatem in animam justorum infundi, qua filii Dei ejusque heredes efficiuntur : " Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis... Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui ncstro quod sumus filii Dei ; si autem filii et heredes, heredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi " 3. Haec autem omnia internam supponunt innovationem, non solam extrinsecam imputationem meritorum Christi. Quod sane his Apostoli verbis confirmatur : " Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem justi constituentur multi " 4. Eodem modo constituimur justi per Christum ac constituti sumus peccatores per Adamum; atqui per Adamum vere et interne constituti sumus peccatores,ut ex graeca voce xara<7Ta0^<roi/rai et Protestantium confessione colligitur 5; ergo per Christum

2 " Ecce regnum Dei intra vos est " {Luc, XVII, 21). — M Psenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum " {Matt., III, 2). — " Quanto magis Pater vester qui in cselis est dabit bona petentibus se... Pater noster qui es in cselis..." {Matth., VII. 11). " Illi vero qui digni habebuntur sseculo illo et resurreclione ex mortuis... eequales enim angelis sunt, et-filii sunt Dei, cum sint filii resurreaionis " {Luc, XX, 35-36). — " Angeli eorum in cselis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est " {Matth., XVIII, 10).

s Haec enim habet D. Alford {Greek Test.)\n hunc locum : " Multi facti sunt peccatores non solum ut tales habiti, vel ut tales imputatione existentes. Dici- justi intrinsece constituimur, eo magis quod S. Paulus infra addit gratiam, qua justificamur, super delictum abun-- davisse.

  1. Explicando hanc immutationem esse veram regenerationem et renovationem Spiritu San6lo peractam : " Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus Sancfti, quem effudit in nos... ut justificati gratid ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae " K Quibus verbis nihil expressius dici potest ad significandum justitiam, qua justi constituimur, esse nobis intrinsecam et realem. Siquidem effusione aliquid effunditur, renovatione novitas tribuitur, regeneratione nova vita communicatur. Haec autem vita est ordinis divini, cum vocetur ipsius Sancli Spirittts effusio, et ea efficiamur heredes vitce ceternce. — Alibi justificatio describitur uti actus, per quem renovamur in statu primitivce sanclitatis : " Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis " 2. Atqui status justitise primitivae, juxta ipsos Protestantes, erat status interioris sanclitatis; ergo. Quod S. Paulus alio modo exprimit, asserens nos esse in Christo Jesu, cum eo compatientes, crucifixos, commortuos et consepultos, postea vero conresuscitatos, convivificatos conglorificatos, ei conformes, ideoque ejus coheredes, ei conjunctos sicut membra corpori, palmites trunco et lapides in eodem 3edificio3. Haec enim omnia nihil aliud sonant nisi vitam Christi nobis vere communicari.

  2. Exponendo justos a Christo redemptos, vere mortuos esse peccato, ita ut destruatur corpus peccati et nihil damnationis in justis maneat : " Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic per unius justi- tur etiam : multi fient justi non per simplicem imputationem sicut in superiori casu, sed realiter et aciualiter fient justi, eodem modo quo primi realiter et adlualiter facli sunt peccatores ". Idem argumentum exponit Newman, Lect. V. on Justificat, 105- 106; et postea addit non solum vocabulum Justum de christianis prsedicari in Scriptura, sed etiam multoties rem ipsam seu sanctitatem vere justificatis tribui. Quod prcbat ex Hebr., XIII, 21; II Cor., IV, 4; Eph.t I, 4, 6; Rom., VIII, 27.

3 Rom., VI, 4, 6; VIII, 17; / Cor., II, 26; Z/ Cor., VII, 3; Ephes., II, 5, 6, 21-22; III, 6; IV, 16, etc. Cfr, Prat, II, 52-54.

tiam in omnes homines in justificationem vitae... Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia... Vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati... Nunc vero liberati a peccato, servi autem fa£li Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam... Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu " *. — Immo ideo cum Christo morimur et consepelimur, ut cum eo novam vitam accipiamus, ita ut simus in Christo nova creatura, ipsius facluray in eo creati2. Hanc autem vitam gratiae esse dispositionem ad vitam gloriae diserte testatur Apostolus : " Convivificavit nos in Christo (cujus gratia salvati estis, et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Jesu). Gratia enim salvati estis per fidem.3 "

  1. (c) Nec minus clare rem evincit S. Joannes. 1) Christus vocatur " Agnus Dei qui tollit peccata mundi" 4, et " lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo 5 ".

' 2) Pr3esertim vero justificationem describit ut regenerationem spiritualem, qua filii Dei nominamur et sumus ; ut participatipnem vitce quae vitse aeternae est veluti inchoatio, qua Christo intime unimur sicut palmites viti, vi cujus tres divinae personse in justo habitant, divinamque similitudinem animae imprimunt, nunc absconditam, postea vero manifestandam 6.

  1. Solvuntur difficultates. (a) Ex tota doclrina Vet. et N. Testamenti constat peccatorem, per justificationem, vere a peccato libe-

1 Rom., V, 18, 20; VI, 6, 22; VIII, 1. — Attente legenti capita VVIII hujus epistolse res clare patebit.

" Consepulti enim sumus cum illo... ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitse ambulemus." {Rom., VI, 4). Cfr. Ephes., II, 4-22; IV, 24; Galat., VI, 15, etc, Cfr. Prat, II, 351-354; 370-375.

6 " Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei ". {Joan., III, 5). " Aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aqute salientis in vitam seternam " (IV, 14) " Si quis diligit me... Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus " (XIV, 23). " Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fruclum multum" (XV, 5). " Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniatn videbimus eura sicutiest" {IJoan., III, 2).

rari nec immundum interne manere, sed in sanguine Christi lavari, ita ut fiat nova creatura, spiritualiter regeneratus, filius Dei adoptivus et heres, divinae vitse particeps, templum Dei sanctum. Etiamsi igitur vox " justifico, ot/.aio'u) " etymologice significare* declaro justum, non exinde sequeretur justificationem nostram esst meram ac nudam declarationem quod justi sumus. Deus enim, utpote omnisciens, omnipotens et infinite verax, cujus verba statim producunt quidquid significant, non potest aliquem declararejustum quin eo ipso eumdem justum faciat; secus ejus verbum esset inane aut mendax, ejus potentia irrita l.

(b) Frustra pariter objiciunt Protestantes justificationem condemnationi opponi, condemnationem vero non facere, sed declarare aliquem esse reum. — Respondetur enim : condemnatio non facit quidem hominem esse reum, sed, ut justa sit, manifeste supponit eum reum esse. Quando igitur Deus declarat aliquem esse justum, vel supponit eum jam esse justum, vel eum justum facit.

(c) Multoties in Scriptura justificatio comparatur vesti, qua induimur; v. g. : " Induite novum hominem " 2 ; " Exspoliantes vos veterem hominem et induentes novum,,3. Atqui indumentum est aliquid extrinsecum. Ergo.

Resp. Justificatio comparatur vesti quoad aliquid, concedo ; quoad omnia, nego. Haec enim comparatio adhibetur ad ostendendum sanclitatem nostram non ex nobis, seu ex ipsa natura. nostra oriri, sed ex meritis Christi, quae nobis applicantur, non autem ad probandum justificationem nostram esse tantum extrinsecam, ut clare ex contextu apparet : nam loco cit. {Ephes., IV, 23-32), declaratur nos renovari debere in spiritu, seu intrinsece, et omnes aclus malos et vitia deponere debere, ut virtutes christianas ampleclamur. Atqui hoc supponit internam et veram renovationem Confirmatur alio loco S. Pauli ubi loquitur de corpore nostro : " Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem " 4. Atqui vox " induere " hoc loco certe intelligenda est de intrinseco immortalitatis dono nobis collato. Ergo pariter alius textus " induite novum hominem " de intrinseca gratia nobis collata accipi potest; aliunde contextus id exigit.

1 Quod argumentum diserte evolvit J. H. Newman {op. cit., p. 78-84); pauca ex ejus verbis referre juvat : " Res miranda! Altera theologiae schola, de qua locuti sumus (lutheranascilicet), autumat Deum, cum nos justos appellat, significare nos non solum non fuisse, sed et numquam justos futuros. IncredibiLe sane, aliquid non esse eo quod Deus id esse dicat : sollemne viventis ac infallibilis Dei testimonium aliud esse a re quam testatur; Deum nostrae obedientiae obsequium accipiendo prohiberi quominus nostram obedientiam acceptabilem reddat, atque gloriam declarandi nos justos, in hoc sitam esse ut nos injustos relinquat". — Nec aliter Sabatier*, V Apdtre Paul, p. 221-22.

(d) Iterum dicitur de Christo : " Qui faclus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanclificatio et redemptio " \ Atqui hsec verba significant justitiam Christi esse nobis imputatam. Ergo.

Resp. Nego minorem : nam, ut ex contextu et locis parallelis colligitur, sensus est Christum esse causam meritoriam et efficientem et veluti fontem justificationis nostrse, non autem extrinsece nobis suam sanclitatem imputare. Sic cum dicitur : Deus fortitudo nostra, illuminatio nostra, etc. 2, sensus est Deum nostrae fortitudinis et illuminationis esse fontem, quippe qui fortes et illuminatos nos efflciat.

  1. 20 Traditione. (A) Per tria priora sczcula, Patres, praesertim dum baptismi efife&us describunt, justificationis naturam haud obscure declarant, asserentes non solum peccata vere remitti, sed etiam christianos renovari in novitatem Christi, ita ut sint christiferi et deiferi, iterum ab integro creari secundum imaginem et similitudinem Dei, filios Dei adoptivos effici, templum Dei, participes Spiritiis Sancli.

Ita Pseudo-Barnabas (circa an. 96) scribit3 : " Ubi igitur nos renovavit per remissionem peccatorum, effecit ut aliam formam haberemus, animam nempe puerorum instar, utpote qui nos renovavit". Hanc autem peccatorum remissionem esse veram, non autem mere imputatam asserir S.JustinusA: " Si peccatorum eum paeniteat, peccatorum a Deo accipit remissionem, sed non, sicut vosmetipsos decipitis et alii quidam in hoc vobis similes qui dicunt, etsi peccatores sint, modo Deum noverint, non imputare illis Dominum peccatum ". Juxta S. Irenceum, Filius Dei ideo factus est homo ut homo filius Dei adoptivus fieret3, quare justi regenerantur et renovantur " a vetustate in novitatem Christi ,J 6, Spiritum Dei in se perseverantem habent, ideoque sunt templum Spiritus Sancti, et, sicut oleaster in fructiferam olivam insertus, per fidem in Spiritum inserti, divinos fruclus proferunt7. Clemens Alex. mirabiles baptismi effeclus describit, quo illuminamur, in filios adoptamur et immortales reddimur; posteaque pergit : " Multis autem modis vocatur illud opus gratia, illuminatio, perfeclum et lavacrum : lavacrum quidem, per quod peccata abstergimus; gratia autem,

4 Dial. cum Tryph., 141, P. G., VI, 797; Journel, 146. s Adv. hceres., 1. III, c. 19, n. 2, P. G., VII, 938.

7 Ibid., 1. V., c. 6, n. 1; c. 10, 11. 1; P. G., VII, 113S, 1 148 ; Journel, «"»1, 253.

qua remittuntur poense, quee peccatis debentur; illuminatio autem per quam sanctam illam et salutarem lucem intuemur, hoc est per quam Deum perspicimus " r.

  1. (B) A quarto ad undecimum sczc, jam magis explicite Patres, praesertim graeci, gratiam praebent ut animae instaurationem per Spiritum Sanclum, ut divinam similitudinem animae impressam, qua divinae efficimur consortes naturae, ad dignitatem supra naturam evecti per regenerationem in Spiritu, participes Dei per Spiritum, Deo assimilati et deificati.

(a) Inter Grcecos, S. Basilius tradit per Spiritum in animas justorum gratiam infundi, qua omni sorde purgati, illuminantur et spirituales redduntur : " Et quemadmodum corpora nitida pellucidaque, conta&a radio, fiunt et ipsa supra modum splendida, et alium fulgorem ex sese profundunt ; ita animae, quae Spiritum ferunt illustranturque a Spiritu, fiunt et ipsae spirituales et in alios gratiam emittunt " =. S. Chrysostomus ostendit quomodo natura nostra, peccati rubigine fcedata, per Spiritum denuo conflata, novum et pulchriorem splendorem acquirit,3 peccatorum remissionem accipit, Spiritus participationem, adoptionem. vitam aeternam4; mirosque baptismi effeclus describit, quo reddimur sancti et justi, filii et heredes Dei, fratres et coheredes Christi, membra, templum et organa Spiritus 5.

Lucidius etiam describit S. Cyrillus Alex. divinam similitudinem nobis per Spiritum impressam : "Spiritus nos ad formam Christi perficit, per sanctificationis videlicet qualitatem : Spiritus enim salvatoris nostri Christi est quasi forma ejus, divinam figurationem in nobis imprimens quodammodo per seipsum"6. Alibi exponit discrimen inter nostram filiationem adoptivam et filiationem Christi per naturam : " Igitur ascendimus ad supernaturalem dignitatem per Christum ; non autem erimus filii Dei sicut ille, absque discrimine, per gratiam qua illum imitamur : est enim Filius ex Patre existens genuinus, nos vero adoptivi ex benignitate, accipientes tanquam gratiam hoc : Ego dixi : dii estis et filii Excelsi omnes. Facta enim et serva creatura vocatur ad supernaturalia solo nutu ac voluntate Patris ; Filius vero, Deus et Dominus, non decreto Dei et Patris, nec solum quia voluit, habet unde sit Deus et Filius,

3 Catech. ad illuminandos, I, 3, P. G.t XLIX, 227. * In Acl. Apost. homil., XL, 2, P. G., LX, 285.

s Ex homil. ad Neophytos, apud S. August., P. I., XLIV, 654; Journel 1228. 6 Homil. paschales, X, 2, P. G., LXXVII, 617 ; Journel, 2063.

sed ex ipsa substantia Patris effulgens, proprium ejus substantise bonum secundum naturam accipit"1.

Uterque divinitatem Spiritus sancli probat ex eo quod Spiritus nos deificat, uterque docet justos non posse sanclificari nisi Spiritum accipiant, qui sua natura sanclus est 2.

(b) Lati?ii minus diserte, sed tamen satis clare idem docent. S- Ambrosius asserit non solum peccata nostra penitus iolli\ sed etiam per Spiritum justos ad imaginem et similitudinem Dei esse, divinseque consortes naturae 4. Quod lucidius affirmat S. Augustinus,dicens baptismo auferri criminaynon radi5, nosque pei" gratiam deificari : " Manifestum est ergo quia homines dixit deos, ex gratia sua deificatos... Qui autem justificat, ipse deificat, quia justificando filios Dei facit " 6.

Patres itaque explicite asserunt peccata non tantum radi, sed penitus tolli per gratiam, hancque esse divinam similitudinem qua vere et interne renovamur; ideoque supponunt eam esse habitum quemdam supernaturalem animae inhaerentem.

  1. (C) A s<zc. dnodecimo ad sextum decimum ; (a) praeeunte S. Thoma, fit synthesis theologica : docet Angelicus Doclor remissionem peccatorum non fieri sine gratia animse inhaerente, quae est habituale donum animse infusum, a virtutibus distindtum, in essentia animae sicut in subjecto residens.

(b) Res nondum definita fuerat a Conciliis. Tridentinum vero, ad refellendos errores Protestantium qui contendebant justificationem fieri morali seu extrinseca imputatione justitiae Christi, absque vera peccatorum remissione, duo definivit : 1) homines justificari non sola imputatione justitiae Christi, sed " gratid et caritate quae in cordibus eorum per Spiritum sanclum diffundatur atque illis inhcereat" i \ hanc autem gratiam ' non esse merum favorem D<ei\ sed justitiam Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit,

2 S. Basilius, De Spiritu S., c. XVI, n. 38, P. G., XXXII, 136; S. Cyrillus Alex., Thesaurus, 34, P. G., LXXV, 585, etc.

qua videlicet ab eo donati renovamur spiritu mentis nostrae, justitiam in nobis recipientes, unusquisque secundum mensuram quam Spiritus Sanctus partitur singulis, prout vult, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem ; qua Deus nos signat et ungit Spiritu promissionis sanclo1; 2) hac autem justificatione tolli totum id quod veram habet rationem peccati, et non radi tantum aut non imputari2; ex quo patet gratiam justificationis esse eo ipso remissivam cujusvis peccati saltem mortalis, quo separamur a Deo, pcenaeque aeternae isti debitae.

(c) Post Tridentinum, Bellarminus explicite disserit de gratia habituali prout ab a6luali distincta, et de justificatione interna per infusionem alicujus supernaturalis habitus permanentis. Quam notionem expoliunt sequioris aevi theologi.

  1. 30 Ratio convenientiam hujus doctrinae ostendit. Inest enim homini intimum ac permanens desiderium Deum attingendi, Ei ex toto corde adhaerendi, et in Eo perpetuo quiescendi : " Fecisti nos ad te, Deus, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te " 3. Quod constat etiam ex diversis religionibus positivis, quae omnes quamdam cum Deo communionem quaerere videntur; immo aliquatenus ex variis pantheismi formis, quae sunt quasi adulteratio hujus desiderii; necnon ex virorum praesertim religiosorum aspirationibus, qui non in rebus creatis, sed in solo Deo perfectam beatitudinem inveniunt4. Atqui tale desiderium sane non impletur mera. fictione juridica qua. reputamur justi dum intrinsece remanemus peccato inquinati; sed optime, immo et supra omnem nostram cogitationem ac aspirationem naturalem, satiatur infusione divinae gratiae qua vita. deiformi vivimus simili vitae qua vivebat Christus 5, vi cujus Deo ita intime conjungimur, ut ejus amici et filii vere nominemur et simus, ac prorsus deleantur peccata quae huic perfec"tae unioni obstabant; qua tandem apti efflcimur

s " Vivo autem, jam non ego ; vivit vero in me Christus " {Galal., II. 20).

ad videndum Deum intuitive, ut infra exponemus in Tr. de Deo Remuneratore. — Nec objiciatur tale desiderium Deo fruendi vires naturae superare : potest enim non solum in justis, sed etiam in aliis, excitari divinae gratiae influxu, quae, ex dictis, n. 971, etiam peccatoribus conceditur.

  1. Conclusiones. (A) Duplici igitur elemento constituitur justificatio, uno positivo, altero autem negativo : (a) elemento positivo, infusione scilicet gratiae, quae nos san6lificat, ad vitam supernaturalem elevat et deificat reali et intima cum Deo unione ; (b) elemento negativo, nempe remissione vera omnis peccati mortalis, cum sit unio amicitice cum Deo ideoque penitus excludat quidquid nos Deo odibiles reddit.

(B) Gratia justificans non consistit in ac~libus transitoriis, sed in habitu quodam seu qualitate permanente animae inhaerente; nam, juxta Tridentinum, gratia etiam parvulis infunditur, et consistit non in sola remissione peccati nec in extrinseca imputatione justitiae Christi, sed in interna renovatione qua vere justi efficimur, et quae nobis inhaeret; atqui haec dici nequeunt de actibus transitoriis, quorum infantes sunt incapaces et qui inhaerere non possunt; ergo haec nonnisi habitui permanenti competunt.

(C) Eo ipso quod justificatione deleantur peccata quoad culpam, delentur et quoad pcenam aeternam ipsis debitam : repugnat enim hominem esse simul Dei amicum et damnationi obnoxium. Sed remanere potest aliqua temporalis pcena exsolvenda.

  1. Controversia. Ex dictis gratia justificans est incompossibilis in eodem subjecto cum peccato moriali, cum infusio gratiae infallibiliter annexam habeat remissionem p'-ccati. Sed controvertitur inter theologos num haec incompossibilitas sit absoluta et ex quo fonte oriatur r.

Juxta Scotistas, hrec repugnantia non existit ex natura rei, sed -olum exfavore Dei gratuito, ita ut ex absoluta Dei potentid gratia et peccatum mortale in eadem anima coexistere possint; juxta Suarez, haec non ex institutione Dei, sed ex naturd gratiae ac

1 S. Thom.,ia 2*, q. 113, a. 1-2; Suarez, 1. VII, cap. 20; Mazzella, n. 973 sq.; Pesch, n. 331-335; J- Van der Meersch, n. 135.

peccati fluit, ita tamen ut peccatum mortale et gratia de potentid Dei absolutd simul in eodem subjeclo existere valeant; Thomistce tandem contendunt illam repugnantiam tam essentialem esse ut gratia et peccatum mortale non possint etiam de potentid absolutd in eadem anima. simul sociari.

  1. Quam ultimam sententiam ut multo probabiliorem amplectimur. (a) Teste enim Scripturd, gratia et peccatum opponuntur ut vita et mors, lux et tenebrce, justitia et iniguitas, Christus et Betial, Deus et idola : " Et vos cum tnortui essetis in deliclis... convivificavit cum illo" J; " Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam"*; •' Quae est enim participatio justiiice cum iniquitatel Aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial...} Qui autem consensus templo Dei cum idolis"3? Porro inter haec omnia est repugnantia essentialis ex ipsa natura rei, ita ut nec etiam divinitus conciliari possint, cum sese mutuo destruant. Ergo idem dicendum est de gratia et peccato mortali. (b) Aliunde formae quae habent effectus formales essentialiter oppositos, non possunt etiam de potentia. Dei absoluta simul in eodem subjeclo sociari; atqui ita est de gratia et peccato mortali; narh gratia, ex di(5tis, nos reddit Deo acceptos, ejus filios adoptivos ac vitae aeternae heredes, necnon divinae vitae participes ; dum peccatum mortale nos facit Deo odibiles, servos diaboli, ac aeternae damnationis reos; ergo non possunt simul in eodem subjeclo subsistere, nisi eadem anima dicatur esse simul Deo grata et odibi/is, et seternam beatitudinem aeternamque reprobationem eodem tempore mereri.

  2. Thesis II* : Gratia justificans nos efficit Dei amicos, filios adoptivos et heredes, necnon divinae consortes naturae ac templum Spiritus Sancti.

i° Gratia sanclificans seu justificans nos reddit Deo gratos ejusque amicos. Certum est.

Etenim qui habent gratiam san6lificantem non solum gaudent benevolentia communi qua Deus omnes suas creaturas prosequitur, sed etiam ejus verd amicitid. Amicitia siquldem triaimportat : amorem benevolentice, et quidem mutuumy necnon communicationem alicujus boni, vi cujus quaedam aequalitas aut similitudo inter amicos existit. Atqui gratia justificans haec tria praestat. Siquidem : (a) justi diligunt Deum, nam gratia san£tificans nun-' quam separatur a caritate qua diligimus Deum amore benevolentias ; (b) a Deo redamantur, cum scriptum sit : " Si quis

diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum"1; (c) cum hac mutua dile6lione adest communicatio alicujus boni, participatio scilicet naturae divinae omniumque donorum gratiae quibus similes Deo efficimur, et cum eo intima ac stupenda familiaritate conversantes : " Si quis diligit me,... Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus " 2, cujus ratio satis evidens est, cum gratia sanc"lificans nihil aliud sit nisi realis expressio amoris Dei erga nos. Unde ait Tridentinum : " Sic ergo justificati, et amici Dei ac domestici facli, euntes de virtute in virtutem, renovantur " 3.

J53* 2° Gratia justificans filios Dei adoptivos ejusque heredes nos ejficit. Certum est : (A) ex Scripturd quae de justis id aperte declarat : " Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus"4; " Non accepistis spiritum servitutis..., sed accepistis spiritum adoptionis filiorum" h; si autem filii, et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi " 6.

(B) Traditione : Concil. Trid. asserit nos per justificationem transferri " in statum gratiae et adoptionis filiorum Dei ", et efifici " heredes secundum spem vitae aeternae " 7.

(C) Rat. theol. confirmatur et explicatur. Adoptio est gratuita assumptio personae extraneae in filium, cum jure ad hereditatem. Atqui gratia habituali non tantum reputamur filii Dei, sicut apud homines adoptatus adoptantis filius per juris fictionem censetur, sed insuper mirabili regeneratione naturam ipsam divinam participamus, ac consequenter quasi ingenitum jus ad Dei hereditatem consequimur; nam, ut recte ait S:. Thomas 8, " homo consors factus divinae naturae adoptatur in filium Dei, cui debetur hereditas ex ipso jure adoptionis ".

Adoptio autem divina perfectior est humana adoptione : " quia, ut ait .S. Thomas9y Deus hominem quem adoptat, v x/oan.t XIV, 23. — *Joau., XIV, 23. 3 Sess. VI, cap. 10 ; cf. cap. 7, Denz.-Bann., 803 (685), 800 (682). * IJoan., III, 1. -5AW, VIII, 15-16. — 6 Rom., VIII, 17. ' Sess. VI, cap. 4 et 7, Denz.-Bann., 796 (678), 799 (081).

idoneum facit per gratiae munus ad hereditatem caelestem percipiendam; homo autem non facit idoneum eum quem adoptat; sed potius eum jam idoneum eligit adoptando ".

154« Conclusio praclica. Quanta autem sollicitudine, quanto amore Deus filios suos adoptivos foveat, ex his verbis patet : " Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui w l. — Si vero filii Dei sumus, ejus sanclitatem ac dilectionem imitari debemus : " Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis " 2.

!55- 3° Gratid sanclificante justus efficitur templum Spiritiis Sancli totiusque Trinitatis, secundum haec verba : " Si quis diligit me... Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus3... Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis 4 " ? Quod fusius mox declarabitur, n. 180.

  1. 40 Gratia justificans nos efficit divince naturce con~ sortes. Certum est.

Hoc autem divinae naturae consortium est : (a) specialis inhabitatio Dei in ariima et unio immediata cum ea; (b) vi hujus unionis, quaedam specialis et supernaturalis Deo assimilatio, longe transcendens naturalem similitudinem tum vestigii quae omnibus creaturis inest, tum imaginis quae menti humanae et angelo imprimitur5. Etenim gratiae assimilatione efficimur apti, remote saltem, ad Deum immediate intuendum sine ullo medio creato : " Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est" 6; et jam dicimur " divinae consortes naturae " 7 ; quia semen ipsius Dei in justis manet8: quia vero semen virtualiter continet novam plantam priori similem, ita gratia in se habet vim nos efficiendi Deo similes. .

Hinc animae quam gratia decorat, inest mirabilis pulchritudo : siquidem claritate et gloria divina refulget, quemadmodum purissimi crystalli globus lucet atque resplendet lumine solis; ordo perfectus vigere incipit inter facultates,

dum inferiores potentiae voluntati, ratio autem et voluntas Deo subduntur.

Divinam igitur imaginem peccato non deleamus, sed virtutum praxi perficiamus, secundum illud 3". Ambrosii1 : " Pictus es ergo, o homo, et pictus a Domino Deo tuo. Bonum habes artificem atque piclorem. Noli bonam delere picturam, non ftico sed veritate fulgentem, non cera expressam, sed gratia ".

Art. II. De adeptione gratiae justificantis.

Exposita natura gratiae justificantis, inquirimus : i° qusenam dispositiones requirantur ad eam consequendam ; 2° quaenam sint ejus proprietates : haec duo sunt connexa, ut ex dicendis patebit.

§ I. De dispositionibus ad justificationem

REQUISITIS.

  1. Status quaestionis. Parvuli, qui per baptismum justificantur, nulla dispositione indigent, cum nullius actus rationalis sint capaces. Adulti vero ad justificationem sese praeparare debent per actus fidei, timoris, spei, inchoatae dile6lionis et contritionis, ut optime a Trident. explicatur2. Protestantes autem plerique hac de re dupliciter errant : docent enim (a) fidem esse solam conditionem ad justificationem requisitam, eo quod homo, spiritualiter per peccatum mortuus, nullam activam partem in sua resurre6lione habere potest; (b) fidem, quae justificat, non esse dire6le fidem qua mysteria divinitus revelata credimus, sed fiduciam, qua quis credit peccata esse sibi remissa, propter merita Christi, et illam fidem non per modum dispositionis operari, sed per modum instrumenti quo merita Christi apprehenduntur 3.

3 Hanc doctrinam de sold fide justificante vocavit Lutherus articulum stantis aut cadentis Ecclesise. Item Calvinus ait : " Dicimus hominem sola fide justificari " {InstiL, 1. III, c. XI, 19). Quomodo autem fides justificet sic explicatur a Lutherano Gerhard {dejustif., '§ 153) : " Fides non justificat vel meritorie, vel per modum dispositionis, ut volunt Pontificii, sed organice et per iiodiim apprehensionis, quatenus meritum Christi in verbo Evangelii complec-

Triplicem videlicet fidem distinguunt : fidem historicam, quae versatur circa res olim gestas, comminationes divinas, pcenas peccatoribus infliclas, aliaque hujusmodi in Scriptura re\ata ; fidem miraculorum, qua opera omnipotentiae divinaa naturae vires superantia credimus; fidem promissionum, quse iterum duplex est : generalis, qua creditur salutem omnibus in Christum credentibus fuisse promissam; specialis, qua quis confidit sibi per imputatam Christi justitiam peccata fuisse condonata. Hsec ultima fidei species est, juxta ipsos, fides salvificans, seu justificans x.

Multi tamen protestantes, praesertim recentiores, addunt fidem justificantem non esse sine bonis operibus, licet illa opera nihil ad justificationem conferant, sed sint veluti fruclus ipsius : " Paenitentiam vero non modo fidem continuo subsequi, sed ex ea nasci, extra controversiam esse debet"2. Quomodo autem haec omnia sibi consistant nostri non est exponere.

  1. Thesis /*. Adulti ad justificationem se praeparare debent gratiae actualis ope, non per solam fidem sed etiam per actus aliarum virtutum 3. De fide est ex Trident. 4 ; " Si quis dixerit sola fide impium justificari, ita ut intelligat nihil aliud requiri quod ad justificationis gratiam consequendam cooperetur, et nulla ex parte necesse esse eum suae voluntatis motu praeparari atque disponi, A. S. "

  2. i° Script. (A) Scriptura manifeste asserit quasdam dispositiones ad justificationem requiri, et solam fidem non sufticere. Ait enim £. Jacobns : " Ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum... fides sine operibus mortua est" 5. Quae quidem verba, praesertim quando cum contextu sumuntur, adeo clara sunt ut Protestantes ipsi fateri debeant bona opera (supernaturalia) a S. Jacobo ad justificationem titur". Necaliter docet Anglicanus Faber {Primitive doctr. ofjustific.yXXX), qui declarat justificationis causam esse extrinsecam Christi justitiam, quam apprehendimus ac nostram facimus per instrumentalem fidei manum. Cf. Newman's Lect. onjustific, lect. I.

1 Cfr. Calvinus*, Instit., lib. III, c. 2; Hodge*, Syst. theol, vol. III, p. 95.

3 Cfr. Bellarminus, de Justificaitone, 1. I, c. 12-25; Suarez, de Gratid, 1. VIII, c. 15-22; Salmant., de Justificatione, disp. III, dub. 1; Billuart, de Gratid, disp. VII, a. 4; Perrone, de Gratid, n. 525 sq.; Murray, de Gratid, disp. X, n. 32 sq.; Mazzella, n. 1067 sq.; Newman, op. cit., ledl. XII; Dublin Reviezv, ocl. 1868, p. 344.

requiri x. Insuper vS*. Pauius, cui tam confidcnter Protestantes innituntur, dicit : " Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum " 2; ex quo manifeste colligitur fidcm etiam eximiam, sine caritate, justificare non possc. Alibi dicit : " In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides, qu&per caritatem operatur " 3, id est, ea quse per caritatem animatur et vivificatur; ergo non sola fides justificat, sed ea quoe caritati conjungitur.

(B) Aliunde Scriptura distincle quasdam enumerat dispositiones ad justificationem nccessarias, praeter fidem : dicitur enim de timore : " Qui sine timore est. non poterit justificari" 4; de spe : " Qui sperat in Domino sanabitur " 5; de pcenitentid, seu contritione : " Nisi paenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis"6; de dileclione : " Qui non diligit, manet in morte" 7. Jamvero si aliae dispositiones, praeter fidem, necessarise sunt, certo fides sola non sufificit. Nec dicatur illas esse solum justificationis fruclus, nam ex locis citatis, requiruntur tanquam conditiones sine quibus justificatio obtineri nequit.

  1. 2° Rat. (A) Illud rejiciendum est quod ex se prava conseclaria inducere potest; atqui doctrina novatorum circa sufiicientiam fidei ad justificationem ex se ad inducenda prava conseflaria tendit; si enimsola fides sufificiat, non necesse est paenitere, bonis operibus vacare, concupiscentiam frsenare.

De faclo Lutherus prava illa consectaria amplexus est, dum scripsit ad Melanchthon : " Esto peccator et pecca fortiter, sed fortius fide et gaude in Christo"; quidam ex ejus discipulis, praesertim Antinomiani, eadem consectaria professi sunt. Fatemur equidem plerosque hodiernos Protestantes illa reprobare, et bona opera de faclo commendare; sed hoc non impedit quin naturaliter et logice prava consectaria ex eorum systemate deduci possint.

1 Lnthe?'us quidem hanc epistolam genuinam esse dubitavit, quia cum illa doclrinam suam conciliare nequibat, sed hodierni Protestantes ejus authenticitatem agnoscunt.

s Prov., XXVIII, 25. — 6 Lttc, XIII, y, Acl^ III, 19. 7 I Joa., III, 14; cf. Luc, VII, 47; Galat., V, 6, etc.

(B) Aliunde ratio ipsa perspicere valet quam conveniem sit alias dispositiones, praeter fidem, requiri ad justificationem. Nam, ut animadvertit .S". T/iomas, Deus movet omnia secundum uniuscujusque naturam, et quia homo liber est, Deus eum ad justificationem ita movet ut ipse libere sese praeparet ad eam adipiscendam. Atqui talis praeparatio includit a&us jidei, timoris, spei, alicujus amoris et contritionis; nam prima conversio hominis ad Deum fit quidem per fidem ; sed fides generat timorem filialem, quo peccator Deo se subjicit, eumque offendere timet; fides pariter causat spem, qua misericordia Dei innixi remissionem peccatorum exspectamus ; ex quo sequitur peccati detestatio : n.am non potest peccator ad justitiam accedere nisi a peccato recedat, cum haec duo sibi invicem opponantur; tandem cum fides perfecta non sit, nisi caritate informetur; peccator qui sincere acl Deum vult redire eum diligere incipit; ergo actus supra descripti ad justificationem adipiscendam requiruntur J.

  1. 3° Solvuntur difficultates. (A) In multis Scripturae locis justificatio fidei ascribitur, nulla. alia conditione requisita : v. g., Christus dixit peccatrici : " Fides tua te salvam fecit " 2.

Resp. Scriptura justificationem fidei quidem ascribit, non quatenus haec a ceteris virtutibus supernaturalibus distinguitur, sed quia fides saepe designat complexutn virtutum supernaturalium ; * itaque, nedum alias conditiones excludat, eas potius manifeste supponit; ita in casu allato, antequam Christus praefata verba proferret, de eadem peccatrice dixerat : " Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum"3; igitur justificatio non minus dilectioni seu caritati, quam fidei ascribitur. Mirum autem non est Scripturam tam saepe necessitatem fidei inculcare, ciim fides sit revera "humanse salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis"4. Qui fidem habet, eo ipso ceteras conditiones cognoscere et assequi potest, dum qui ea caret, alias nec novit nec habere potest; non est igitur mirum si fides, quae inter dispositiones ad justificationem est ordine prima, ex qua ceterae suam efrlcaciam derivant, et sine qua aliae exsistere non possunt, tam saepe memoretur, eidemque tribuantur omnes justificationis effeclus, praesertim cum saepe nomine fidei designetur non solum virtus ipsa fidei, sed tota religio christiana 3.

1 Sum. tkeol., ia 2«, q. 113, a. 3-5. — 2 Luc, VIT, 50. 3 Luc, VII, 47. — 4 Trident., sess. VI, cap. 8.

s Rom.t Ij 8. Quod eruditi Protestantes etiam admiitunt, ut v. g., Sanday, Co/nment. on Romans, p. 26-28.

  1. (B) Totus est S. Paulus, praesertim in epistolis ad Rom. et ad Galatas,'\n declarando solam fidem sufficere, absque operibus, v. g. " Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus "\ Resp. (a) Nullibi asseritur in S. Paulo fidem solam ad justificationem sufficere; vox sola a Luthero addita fuit, in Germana translatione, sed in textu non invenitur, ut hodie Protestantes fatentur2. Nec potest dici illam vocem inveniri quoad sensum, ut contendunt adversarii ; nam asserit quidem S. Paulus fidem sufficere ad salutem, sed fidem a caritate formatam, ut supra animadvertimus, n. 159.

\ (b) S. Paulus addit " sine operibus '\ sed his verbis opera naturalia, aut opera legis mosaicce excludit, non autem opera supernaturalia, ut patet ex textu, contextu et locis parallelis : 1) ex textu, qui ita se habet : " Arbitramur justificari hominem sine operibus legis", i. e., sine operibus praescriptis a lege mosaica, jam a Christo abrogata;

  1. ex contextu, nam in Epist. ad Rom. S. Paulus intendit probare contra Gentiles opera naturalia non mereri justificationem, et contra Judaeos opera legis (mosaicae) non ex se mereri gratiam, sed praeterea requiri fidem in Christum, quia talis fides, et quidem sola, opera nostra reddere potest supernaturalia; opera autem bona ut necessaria habet, nedum ea excludat; siquidem in cap. II (6-13) ait : " Reddet unicuique secundum opera ejus... Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sedfac7ores /^Vjustificabuntur ";

  2. ex locis parallelis ; nam alibi S. Paulus Christianos' hortatur ut in omne opus bonum abundent, in omni opere bono justificentur, ut confirmentur in omni opere et sermone bono3;atqu\ illa omnia ostendunt S. Paulum non opera bona, seu supernaturalia, sed solum opera naturalia inutilia declarare ; ergo 4.

  1. (C) Si aliae conditiones prseter fidem requirerentur, justificatio gratuita non esset, nec tribui posset Christi meritis, sed nostris : quod hominis superbiae faveret. Resp. Quamvis dispositiones ad justificationem requirantur, justificatio merito gratuita

2 Quod jam Lutherus fateri coaftus est : " Bene mihi notum erat vocem sola in textu latino et grseco desiderari ; nec Papistse mihi opus erant ut hoc scirem. Verum est hasce quatuor literas sola ibi non inveniri... at hi non vident quomodo, omnibus insitis, hsec vox textus sensum optime exprimat". {Luther, apud 0'Connor, Luther^s own Statements, p. 26.)

4 Quod egregie exponit Newman, op. cit., lecl. XII, et ibidem probat nullam contradictionem esse inter S. Pauli et S. Jacobi doctrinam : prior, eos alloquens qui naturoe nimis fidebant, iterum atque iterum declarat opera' sine fide peracta non valere ad justificationem, sed supernaturalia opera non excludit; posterior autem eos alloquens qui jam credebant, emphatice asserit fidew sine operibns parum prodesse, sed, dum opera commendat, fidei necessitatem non negat. Utriusque igitur dodlrina simul coordinata thesim nostram optime confirmat.

vocatur,quia homo ad eam sese disponere nequit sine gratia acluali, quse gratis omnino datur; et insuper dispositiones illae non merentur de condigno justificationem. Nec per hoc aliquid detrahitur gloriae Christi, nam, sine ejus gratia, homo est radicaliter incapax sese disponendi ad justificationem, ac proinde conversio nostra Christi meritis tribuitur, nec de illa gloriari possumus ; immo quidquid agimus in ordine ad justificationem in gloriam ejus redundat, cum id sub ejus influxu fiat.

  1. Thesis IIa : Fides ad justificationem requisita non est fiducia, qua quis credit peccata sibi esse condonata, sed supernaturalis assensus omnibus veritatibus a Deo revelatis. De fide est ex Trident. 1. c. can. 12 : " Si quis dixerit fidem justiflcantem nihil aliud esse quam fiduciam divinae misericordiae peccata remittentis propter Christum... A. S. "

  2. i° Script. (A) Christus enim de fide ad salutem necessaria ait : " Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur"1. Atqui fides illa est fides, qua creditur Evangelium, i. e. tota religio christiana quse sub nomine Evangelii designatur, ut colligitur tum ex contextu, tum ex Matth., XXVIII, 20, non autem fides qua quis putat se esse justificatum, seu fiducia.

(B) S. Paulus rem aperte docet : " Sine fide autem impossibile est placere Deo; credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est et inquirentibus se remunerator sit "2. Hic S. Paulus certo disserit de fide justificante, nempe de fide sine qua nemo potest placere Deo; atqui hsec fides consistit in credendo existentiam Dei, ejusque providentiam, non autem in fiducia; ergo.

Objiciunt quidem Protestantes initio ejusdenv capitis Paulum dicere : " Est autem fides sperandarum substantia rerum ", hisque verbis fiduciam designari. Sed immerito; ibi enim tradit Apostolus fidem esse spci fundamentum^ quod minime negamus, sed statim addit eamdem esse argumentum (i. e. conviclionem) non apparentium, seu assensum rebus non visis prsebiturn : quod est ipsa thesis nostra. Postea varia exhibet fidei exempla, ex quibus constat

fidem de qua disserit esse firmum assensum rebus revelatis datum, quatenus generat fiduciam, obedientiam aliasque morales dispositiones1.

(C) Aliunde, fides, sensu protestantico intellecta, est impossibilis. Nam fide credere non possumus nisi ea quae a Deo revelata sunt; atqui nullibi revelatur in Scriptura nec proinde credi potest peccata uniuscujuslibet in particulari esse condonata. Revelatur quidem omnes, qui sinceram paenitentiam agunt, esse justificatos, non autem talem aut talem hominem sinceram paenitentiam egisse; quare S. Paulus de se ipso dicebat : " Nihil... mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum"2; ergo non possumus credere, fide divina nostra peccata in particulari fuisse condonata.

  1. 20 Solvuntur diffic. Objiciunt Protestantes vocabula7n<iT£ua> et tuVcis non simplicem intelleclus assensum, sed fiduciam significare, prsesertim ubi agitur de fide justificante, v. g. Matt., IX, 2, 22; XV, 28; Rom., IV, 5, etc.

Resp. Pragfata vocabula aliquando simplicem assensum, aliquando, licet raro, fiduciam significant, ut clare colligitur ex lexicis N. T. ab ipsis Protestantibus editis. Ita, juxta Schleusner, ?:i<m; est " certa animi persuasio, certitudo opinionis et judicii de aliqua re, maxime de eo quod licitum et illicitum est... assensus qui rebus credendis tribuitur, speciatim assensus qui religioni christiance tribuitur... mox nuda scientia et cognitio religionis christianae, mox accessus et conversio ad religionem christianam, susceptio, professio externa religionis christianae, ob assensum qui ei tribuitur "3. Proinde sensus ex contextu determinandus est : jamvero supra ostendimus, ex contextu, fidem justificantem non esse fiduciam, sed assensum veritatibus a Deo revelatis; ergo. Textus autem allati nil contra nostram thesim probant; prior in textu graeco

1 Argumenta hujusmodi fusius evoluta invenies apud Bellarminum, op. cit., 1. I, c. 4-1 1; Suarez, 1. VIII, c. 16; Becanum, Manuale, 1. I, c. 16, q. 5; Perrone, n. 554 Sq.; Murray, de Gratid, 1. c, n. 1-51; Mazzella, n. 1088 sq.; Newman, op. cit., lecl. XI; Dublin Review, oft. 1868, p. 317 sq.

3 Lexicon Gr.-Lat. N. T. — Ita etiam Robinson*, Parkhurst* in Lexicis suis. Nec aliter sentit Thayer*, op. cit, juxta quem fides est firmus alicui veritati assensus : " in Novo Testamento est assensus relationibus hominem inter et Deum, rebusque divinis, cui fiduciae et sancti fervoris idea plerumque unitur, quae ex fide nascitur, fideique nectitur. Relate ad Deum, ttkttk; est persuasio et Deum esse, eumdemque existere Creatorem et Dominum omnium rerum, qui nobis per Jesum Christum salutem seternam comparat. Relate ad Christum, tzIqxi^ firmam ac suavem persuasionem significat Jesum esse Messiam, quo mediatore, salutem seternam in regno Dei obtinemus, etc.

sic se habet : " Confide, fili, remissa sunt (&<pisvcai) peccata tua", et sensus est paralyticum posse confidere et gaudere, quiaejus peccata jam remissa sunt; posterior agit de fiducia per quam mulier a fluxu sanguinis curata fuerat; in tertio textu quaestio est de fide, vel fiducia per quam mulier Chananaea curationem fiHae suae obtinuit; in quarto agitur de fide qua Abraham credidit Deo dicenti posteros suos sicut stellas caeli innumerabiles fore, seu de fide vere theolo" gica. Addimus in nullo loco N. T. fidem significare fiduciam proprice justificationis, sed plerosque textus a Protestantibus congestos ad illam fiduciam referri, quae ad miracula desideratur, nec proinde ad rem pertinere.

  1. (A) Theologicae elucidationes. 30 Inter dispositiones a Tridentino recensitas ad justificationem, non omnes sunt aeque necessariae. (a) Fides est omnino necessaria, cum, ex dicTtis, sit initium et radix justificationis; (b) spes etiam requiritur, quia nemo ad Deum sese convertere valet nisi a Deo exspectet aeternam felicitatem mediaque ad eam adipiscendam necessaria; (c) timor servilis non requiritur, sed plerumque utilis est; (d) contritio seu paenitentia necessaria est omnibus qui graviter peccaverunt; (e) caritas perfecla non requiritur quando quis justificatur per sacramentum, sed tantum initium amoris, ut in Tr. de Pcenitentid declaratur.

  2. (B) Ultima dispositio sufficiens ad justificationem peccatoris adulti est contritio perfecla extra sacramentum re susceptum, attritio autem in suscipiendo sacramento mortuorum, ut probabitur in Tr. de Pcenitentid. Haec autem ultima dispositio non meretur justificationem de condigno, sed tantum de congruo, prout infra expone-' mus, n. 227. Non est igitur instrumentum quo arripimus merita Christi, sed dispositio moralis qua, divina adjuti gratia, apti efficimur ad gratiam habitualem recipiendam.

  3. (C) Haec ultima dispositio debet esse supernaturalis, ideoque elici a voluntate per gratiam elevata. Controvertitur autem utrum eliciatur sub influxu gratice aclualis, an virtutis caritatis quae simul cum gratia sanctificante infunditur.

(a) S. Tkomas1 multique ejus discipuli docent justificationem fieri in instanti, eodemque tempore haberi contxitionem et infusionem gratiae san&ificantis, ita ut a<5tus contritionis eliciatur sub influxu habitus caritatis.

(b) Suarez autem, quem non pauci sequuntur, censet ultimum adtum quo disponimur ad justificationem non elici a voluntat€ mediante infuso habitu caritatis, sed mediante gratid acluali*. Nam, ut ait Pesch, n. 360, "intelligi nequit quomodo id quoc

2 Degratid, 1. VIII, c. 11. Cfr. J. de Lugo, De panitcnt., disp. VIII sed. 7- homini datur quia est benedispositus,simul deturad hoc«/sitbene dispositus ad illud recipiendum ". — Respondent tamen Thomistae cum Card. Billotx : "Cum, juxta omnes, infusio habitus et motus contritionis sint tempore simul, non est existimandum voluntatem elevari per aliquod principium distinctum ab habitu ipso; redundaret enim et ad nihil inserviret. Verum pro priori (signo) naturse, habitus nondum influit per modum habitus, scilicet ut in potestate voluntatis existens, sed influit solum per modum motionis, seu ut gratia operans, et hoc modo est principium contritionis... In signo autem natune posteriori, cum jam in potestate liberi arbitrii positus intelligitur, incipit influere per modum habitus, id est, ut gratia cooperans; et hoc modo est principium contritionis in quantum eadem contritio est meritoria vitae aeternse, et de condigno satisfactaria pro poena temporali ".

§ II. De proprietatibus gratle JUSTIFICANTIS.

  1. Lutherani et Calvinistce contendunt : (a-) hominem justificari fide qua. credit se esse justificatum, et exinde hac fide cujus est conscius, certum esse de sua justificatione; (b) gratiam justificantem esse in omnibus aequalem nec posse crescere, cum nihil aliud sit nisi justitia Christi nobis imputata 2. (c) Addunt Calvinistce fidem et gratiam semel acceptas non posse amitti, quia Deus, juxta ipsos, solos electos regenerat, ita ut nunquam pereat semen vitae eorum cordibus insitum. Lutherani autem dicunt sola fiducice amissione justitiam amitti posse. Contra quos errores statuimus incertitudinern, incequalitatem et amissibilitatem justificationis.

  2. Thesis I* : Nemo potest, absque speciali revelatione, certus esse certitudine fidei vel scientiae se esse justificatum; potest vero aliquis id scire certitudine morali late sumpta.

(A) Neminem posse esse certum certitudine fidei certum est ex Trident.i in quo legimus : " Quilibet, dum seipsum suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest; cum nullus scire

3" Omnes christiani, aiebat Lutherus {Sermo de Naiiv. B. M. V.), ceque magni sumus sicut Mater Dei et seque sancli sicut ipsa " 3 Sess. VI, cap. 9; cf. can. 13, 14, 15.

valeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum ".

Probatur : (a) Script. in qua Sapiens quaerit : " Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato? "* ac si diceret : nemo. Quod confirmatur testimonio 6\ Pauli2 : "Nihil... mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum ; qui autem judicat me, Dominus est ". Cujus sensus est : quamvis nullius peccati conscius sim, non ideo absolute certum est me esse justificatum, ciim solus Deus id infallibiliter sciat.

(b) Tradit. : " Quantalibet enim justitia sit praeditus homo, cogitare debet ne aliquid in illo, quod ipse non videt, inveniatur esse culpandum " 3.

(c) Rat. : i) quoad certitudinem fidei : nullibi revelatum est hunc aut illum esse justificatum; 2) quoad certitudinem scientice : non absolute constat hunc aut illum hominem omnes conditiones adimplevisse ad justificationem requisitas; et aliunde nihil in nobis cum absoluta certitudine experimur a gratia procedens aut cum ea exclusive connexum.

  1. (B) Potest tamen conjici, et quidem aliquando cum morali certitudine, aliquem esse in gratia : (a) ex testimonio conscientiae 4, quando quis nullius mortalis peccati conscius est; (b) ex amore erga Deum sincero qui exercetur orationibus fervidis, sollicita fuga peccati, zelo animarum : haec enim omnia caritatem ideoque gratiam habitualem supponunt; (c) contemptu mundi et praxi mortificationisS; (d) soiida devotione erga B. Virginem.

  2. Corollarium. Communiter itaque rejicitur opinio Catharini6 asserentis justum cognoscere posse suam justificationem cum certitudine conclusionis theologicce. Quamvis enim de fide sit eos omnes justificari qui requisitas dispositiones afferunt, non est absolute certum hunc vel illum

3 S. Augustinus, De perf. just.> c. 15, n. 33, P. L., XLIV, 309. ^ Cf. Rom., VIII, 16. — s Galat.y V, 24.

6 Quam opinionern nostris diebus erudite propugnare conatus est P. Gaucher, Le signe infaillible de Vtfat de grdce, 1907.

hominem has dispositiones habere. Sufficit aliunde certitudo moralis late sumpta ad pacem animi tuto servandam.

  1. Thesis IIa : Gratia justificationis est inaequalis in diversis justis, et in eodem justo crescere potest.

De fide est ex Trident.1 : " Justitiam in nobis recipientes unusquisque suam secundum mensuram, quam Spiritus Sanclus partitur singulis prout vult et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem... Si quis dixerit justitiam acceptam non conservari atque etiam augeri... per bona opera, A. S. "

" unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi " : quod satis indicat unicuique dari talem mensuram ex libera donatione Christi, et exinde diversis diversam. (b) In Apocalypsi expresse declaratur justum in justitia crescere posse : " Qui justus est justificetur adhuc et sanclus sanctificetur adhuc " 3.

(B) Ratione : ex parte quidem jinis, gratia non potest esse major aut minor,cum secundum sui rationem, et exinde semper, conjungat hominem summo bono, quod est Deus; sed ex parte subjecli, gratia suscipit magis et minus, cum magis ac magis eam participare, ea imbui et deiiicari homo possit. Cujus diversitatis aliqua ratio est praeparatio animze, prima vero ratio est sapientia Dei "qui diversimode suae gratiae dona dispensat ad hoc quod ex diversis gradibus pulchritudo et perfeclio Ecclesise consurgat, sicut etiam diversos gradus rerum instituit ut esset universum perfeclum"4.

  1. T/iesis IIla : Gratia justificationis est amissibilis et de facto amittitur per quodlibet peccatum mortale.

i° Gratiam amitti per peccatum mortale constat (A) Script. : " Justus non poterit vivere in justitia sua in quacumque die peccaverit " 5. Unde monet Christus : " Vigilate et orate ut non intretis in tentationem " 6; et Apostolus : " Qui se existimat stare, videat ne cadat '' 7. Quae quidem admonitiones vanae essent, si gratia semel

« ia 2ae, q. u2, a. 4. —5 Ezech., XXXLII, 12-13. — 6 Matth., XXVI, 41. 1 1 Cor;, X, 12.

Theol. Dogm. III. — c accepta amitti nequiret. — Confirmatur exemplis Davidis, Salomonis aliorumque qui, post habitam justificationem, eam amiserunt. Unde et 6". Paulus asserit fidem ipsam amitti posse T.

(B) Ratio est : i) quia gratia nos conjungit cum Deo et per seipsam et per caritatem quae ab ea resultat; peccatum vero mortale nos a Deo separat : unde gratia et peccatum, utpote opposita, sunt incompossibilia; 2) quia gratia et caritas pendent sane ex actione Dei infundentis, sed simul ex acceptatione animae perseverante : unde, cum anima per peccatum respuat gratiam et amicitiam Dei, eo ipso cessat Deus hanc influere, sicut lumen solis cessat in aere per hoc quod aliquod obstaculum interponitur 2.

  1. 20 Ouod autem gratia possit amitti, venit ex eo quod regulariter, intra spatium probationis, non tam perfecte subdat animam ut liberum arbitrium sit immobiliter in bono fixum. Unde definivit Trideniz : " Si quis hominem semel justificatum dixerit amplius peccare non posse, neque gratiam amittere, atque ideo eum qui labitur et peccat, nunquam vere fuisse justificatum, A. S. "

  2. Sotv. diff. (a) Sxpe ssepius Scriptura asserit caritatem esse inexstinguibilem, insuperabilem, nunquam excidenteni*; atqui haec omnia indicant justitiam esse inamissibilem; ergo.

Resp. Nego minorem, nam illa verba significant, virtutem caritatis neque vi externa. neque per visionem beatificam esse destruendam sicut fidem et spem, sed perseveraturam in justis, qui in statu gratise moriuntur, ut S. Paulus ipse disertis verbis rem alibi5 expHcat.

(b) Dicitur : " Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare quia ex Deo natus est " 6.

Resp Sensus est : qui natus est ex Deo non potest peccare niortaliter dum remanet filius Dei, quoniam semen illius, scilicet caritas sive gratia in eo manens, peccatum excludit : seu aliis verbis declaratur aliquem non posse simul caritatem retinere et peccare mortaliter, ut explicatur etiam a Protestantibus, v., g. D. Alford, in h. L; nihil igitur ex his verbis contra thesim nostram deduci potest.

DE GRATIA HABITTJALI. 131

Art. III. Theologica expolitio doctrrnae de gratias essentia.

Chapter 62 of 81