Nn. 610–653
- (b) Grceci autem : 1) a saec. IV° ad IXum, duo docent, nempe consecrationem fieri virtute Spiritus Sancli (quod ostendunt praecipue ex invocatione quae dicitur epiclesis), simulque vi verborum quae Christi nomine proferuntur et quae Christus ipse protulit, ita tamen ut consecratio non sit completa nisi recitata epiclesi.
Ita S. Cyrillus Hierosol. ait : " Panis eucharistiae post invocationem Sancli Spiritus non est communis panis, sed corpus Christi" s._ Ex altera parte, S. Chrysostomus, qui pluries idem docet ac S. Cyrillus, nihilominus aperte declarat panem in corpus Christi transformari per verba : Hoc est corpus metim 6.
4 S. Augustinus, De Trinit., 1. III, c. 4, n. 10, P. L., XLII, 873-874. s Cateclies. XXI, 3, P. L., XXXIII, 1089; Journel, 842.
6 Deprodit. Jnda>, I, 6, P. G., XLIX, 380; Journel, 1157. Alia testimonia vicle ap. S. Salaville, in Dict. de TMoL, V, 235 sq.
DE SAGRAMENTO EUCHARISTIvE. 427
- A scec. IX° ad XVum, multi Graeci putant consecrationem fieri aut saltem perfici per verba epiclesis, moti praesertim aufloritate >S\ Daniasceni.
Hic enim, timens ne pravo sensu intelligerentur verba liturgice in quibus dicitur panem et vinum esse antitypa corporis et sanguinis Domini, asserit h?ec ante consecrationem, non autem post, adhiberi; porro preefata verba inveniuntur initio epiclesis^ post recitata verba : fioc est corpus meum; et ita docet consecrationem epidesi perfici. Attamen haud pauci Orientales, ut S. Gennanus Constanti?iop., antiquam doclrinam retinent, quod nempe consecratio fit verbis consccratoriis nomine Christi prolatis simulque virtute Spiritfts r.
- Scec.XV0, res agitata fuit in C.Florentino inter grsecos et latinos; post multas disceptationes, Bessarion, Nicsenus mctropolita, suo et aliorum graecorum nomine, latinorum argumentis acquiescens, ait : " Et quoniam ab omnibus sanctis docloribus Ecclesiae, praesertim ab illo beatissimo J. Chrysostomo, qui nobis notissimus est, audivimus verba dominica illa esse quae mutant et transsubstantiant panem et vinum in corpus verum Christi et sanguinem; et quod illa verba divina Salvatoris omnem virtutem transsubstantiationis habent, nos ipsum sanctissimum doctorem et illius sententiam sequimur de necessitate " 2. Quare Florentinum declaravit formam hujus sacramenti esse " verba Salvatoris, quibus hoc confecit sacramentum ". Tridentinum autem rem manifeste supponit, statuendo statim post consecrationem corpus Christi esse sub specie panis ex vi verborum.
- (c) His tamen non obstantibus, quidam theologi catholici, ut Catharinus, Touttee, Lebrun, putarunt verbis consecrationis efiici quidem consecrationem, sed dependenter ab epiclesi, ideoque in ritu graeco consecrationem non perfici nisi recitata epiclesi. Haec autem opinio reprobata fuit a Benediclo XII I, 8 jul. 1729, Pio VII, 8 maii 1822, qui prohibet omnibus, quominus sustineant ac tueantur illam opinionem a schismaticis hominibus propugnatam, consecrationem non consistere unice in verbis Christi, quibus utraque Ecclesia occidentalis et orientalis utitur, sed ad perfectam consummatamque consecrationem addi oportere precandi formulam, quae in liturgia occidentali antecedit, in orientali subsequitur 3t et recenter a Pio X reprobante errorem docentium " sententiam
a Mansi, Concilia, XXXI, 1045.
3 Acta et Decreta concil. recent., collectio Lacensis, t. II, 551.
suscipi posse quae tenet,apud Graecos, verba consecratoria efTeclum non sortiri nisi jam prolata oratione illa quam epiclesim vocant" ".
Certum itaque est solis verbis consecratoriis, non autem epiclesi, fleri consecrationem.
- (B) Faclorum explicatio traditur. Ad explicandum quomodo in epiclesi (quae in liturgiis orientalibus sequitur consecrationis verba)2 postuletur atpanisfiat corpus Christi, diversae sunt sententiae : duas praecipuas, ad quas aliae revocantur, delineabimus.
(a)y. l^orquemada, Billuart, aliique putarunt epiclesi non peti quod ille panis fiat corpus Christi naturale, sed corpus Christi mysticum; aut, juxta Lugo\ quod corpus Christi fiat nobis in salutem et remissionem peccatorum. — Quse tamen explicatio sola non sufficit ad explicanda verba epictesis, attentis prsesertim commentariis Patrum; duo enim distincle postulantur : ut Spiritus dona proposita faciat corpus et sanguinem Christi, — et ut qui eorum participes erunt, remissionem peccatorum consequantur.
- (b) Alii autem, cum Ferraris*, rem ita exponunt : tres divinae personae simul cooperantur ad transsubstantiationem, sicut ad Incarnationem, cum sit opus ad extra, et haec cooperatio in precibus liturgicis describitur. In prcefatione, gratiae redduntur Patri, primo principio nostrae creationis et sanctificationis; in primd parte canonis (usque ad epiclesim exclusive), significatur opus redemptionis per Filium peractae; in epiclesi autem declaratur actio sanctificatrix Spiritus, ea praesertim qua. oblata transmutavit in corpus et sanguinem Domini. Haec quidem transmutatio fa6la est ipso instanti quo verba consecrationis a sacerdote prolata sunt, nomine Christi; sed, quia humana lingua non potest uno verbo et uno instanti haec omnia exprimere, successive declarantur ea quae uno instanti fiunt. Ita epiclesis, etsi verba consecrationis sequitm }fusius expouit id
2 Attamen nonnulli eruditi, ut F. Cabrol, Le Canon romain, in Rev. des Sc. Phil. et Theol., t. III (1909), putant in anliquissimis liturgiis epiclesim praecessisse verba consecratoria.
4 Prompta bibliotheca, verbo Eucharistia, ed. Migne, t. III, 803. — Cui opinioni favent D. Cagin, PaUographie musicale, t. V, p. 85 sq. : Salaville, 1. c, 291-298.
DE SACRAMENTO EUCHARISTI^E. 429 quod jam peraclum est1, sicut, in ordinatione, secunda manuum impositio, cum verbis : accipe Spiritum Sanclum, quorum remiseris peccata, etc, explicitius declarat potestatem jam in prima impositione manuum coiiatam.
II. De verbis in utraque forma necessariis.
- i° Quoad verba quae praecedunt consecrationem.
Valde probabiliter, verba " quipridie quam pateretur, etc. ". non sunt ad validitatem necessaria; nam ratio a Scoto allata non valet; necessarium est quidem ut sacerdos, verba consecrationis proferens, loquatur in persona Christi; sed ad hoc sufficit ut talem intentionem habeat, nec requiruntur verba historica quae praecedunt. Attamen, in praxi, cum opinio Scoti probabilitate non careat, Rubrica praecepit ut, quando consecratio iteratur, sacerdos a verbis "qui pridie, etc. " incipiat : nam, quando agitur de validitate sacramenti, pars tutior sequenda est.
- 20 Quoad formam super panem pronuntiandam,
(A) ad validitatem certo requiruntur, juxta omnes, verba : hoc est corpus meum.
Quoad mutationes vel omissiones quoe occurrere possunt, haec attendantur :
(a) Verbum hoc est essentiale, nec potest suppleri per adverbium nhlcn aut "eccen;si quis autem per ignorantiam mutaret pronomen hoc in pronomen hic, valida esset forma. Valida essetformula ** hic cibus est corpus meum ", sed invalida esset formula " hic panis est corpns meum ", quia sic implicaretur panem, dum remanet panis, esse simul corpus Christi. Dubia est forma : "illud est corpus meum ", quia pronomen " illud " non est demonstrativum rei praesentis.
(b) Verbum est non potest suppleri per aliud, v. g., 4< fit" aut 11 transit in", quia conversio illa debet exprimi ut simultanea et non successiva, in fa£to esse, non in fieri. Dubitatur utrum subaudiri posset ne$tn.t dicendo "hoc enim corpus meum", sed communiter negatur, quia vox illa non habet solum sensum assertorium, sed etiam vim produclivam corporis Christi.
(c)Verbum ilcorpus" non potest suppleri per aliud, v. g., per carnem; etiamsi enim caro aliquando designet totum hominem, x Quod jam exposuerat Bessarion, op. ciL, P. L., CLXT, 516 : *' Oportet hsec aliaque hujusmodi non tanquam in tempore in quo dicuntur, sed tanquam in tempore t>ro quo dicuntur ita intelligere ac si tempus illud maneret "- tamen litteraliter nonnisi partem corporis significat, ac proinde dubiam redderet consecrationem.
(d) Pariter vox " meum " est necessaria nec potest suppleri per " Christi"; quia si diceretur" hoc est corpus Christi" non appareret sacerdotem in persona ipsius Domini loqui. Ex quo sequitur solam vocem enim essentialem non esse : ejus omissio esset proinde venia/is, dum omissio voluntaria aliarum vocum mortalis esset.
(B) Certum est, contra Graecos, verba : " quod pro vobis tradetur" non esse necessaria ad validitatem; nam a duobus Evangelistis omittuntur, et insuper in Missali Romano non inveniuntur.
- 2° Forma super calicem pronuntianda. (A) Ad validam consecrationem sanguinis Christi verba " hic est calix sanguinis mei ", vel " hic est sanguis meus ", requiruntur. Certum est, ex argumentis jam datis ubi de forma super panem pronuntianda.
(B) Controvertitur autem utrum verba prsefata sufficiant, an necessarium sit sequentia verba addere : " novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, etc. "
(a) Multi ThomistcB asserunt ea ultima verba esse ad validitatem necessaria, quia pleraque in Evangelio continentur, cetera autem nobis per Traditionem transmissa sunt, insuper eadem verba determinativa sunt praedicati " sanguis meus ", ita ut sensus propositionis non sit completus nisi postquam pronuntiata fuerunt.
(b) E contra probabilius docent alii theologi praefata verba non requiri ad validitatem; nam nullus Evangelista ea integra refert, immo quaedam ex eis a nullo Evangelista dantur; insuper quaedam ex eis non inveniuntur in Liturgiis Graecis, quae tamen ut validae reputantur; tandem sensus propositionis sat completus est quando verba " sanguis meus" pronuntiata fuerunt; alia verba quse adduntur non magis necessaria videntur quam verba " quod pro vobis tradetur", quae, juxta omnes, ad validitatem non requiruntur.
(C) In praxi autem, praefata verba semper pronuntianda sunt, et quidem sub gravi, et si omissa fuerint, iteranda est consecratio sub conditione; nam quando agitur de validitate, tutior pars sequenda est.
- Scholion : explicantur verba formce. (a) u Calix sanguinu mei'\ significat : sanguis meus in hoc calice contentus, ut sit fide lium potus.
(b) " Novi et ceterni Testa?nenti" : ita declaratur sanguine Christi veluti sigillatum esse novum Testamentum seu fcedus inter Deum
DE SAGRAMENTO EUCHARISTI^E. 431 et hominem; vocatur ceternum per oppositionem ad antiquum quod erat temporaneum et abrogandum.
(c) " Mysterlvm fidei'\ id est, sola fide credendum.
(d) " Qui pro vobis et pro multis effwidetur", videlicet non solum pro Apostolis, sed «tiam pro omnibus aliis, qui multi sunt \
- Corollaria. (a) Verba utriusque formae pronuntiari debent distincle,reverenter, et naturaliter, nec mora ponenda est inter singula verba.
(b) Verba pronuntianda sunt non solum historice, sed etiam assertive, cum intentione producendi quod significant.
(c) Non debet iterari consecratio, nisi probabiliter saltem quis dubitet se aliquid essentiale omisisse; tunc iteretur sub conditione.
Art. III. De effe&ibus sacramenti Eucharistias.
Protestantes multi, post Lutherum, contenderunt primarium effeclum hujus sacramenti esseremissionempeccatorum mortalium mediante lide quam excitat : " Per ipsum enim, inquiunt, fides excitatur, et per fidem peccata remittuntur " \ Alii dicunt per hoc sacramentum fidem directe excitari, et indirecle spiritualem delectationem, fiduciam, amorem et devotionem3.
Ad quos errores confutandos satis erit dodtrinam catholicam exponere de effectibus sacramenti i° quoad animam, 2° quoad corpus.
I. De efifectibus Eucharistiae quoad animam «.
- Thesis : Effectus specialis sacramenti Eucharistise est augmentum gratiae habitualis, quatenus animam Christo specialiter conjungit per caritatem habitualem et actualem, eamque spiritualiter nutrit.
9 " Est enim testamentum hoc Christi medicina unica pneteritorum, prsesentium et futurorum peccatorum, modo indubitati fide ei adhaeseris et credideris tibi gratuito dari id quod verba testamenti sonant ". (Lutherus, De Captivit. Babylonis, in fine Tr. de Eucharistia). — 3 Cfr. Hodge*, vol. III, p. 648.
4 S. Thom., 3, q. 79; Suarez, disp. 63; Lugo, disp. XII; Bellarminus, I. IV, c. 17-18; Drouin, q. IX; Billuart, diss. VI, a. 6; Franzelin, th. 17-18; de Augustinis, p. II, a. 7; Billot, th. 51; Dalgairns, p. 154 sq.; Hurter, n. 469; Bellamy, Les Effets du Sacr. de V Eucheiristie, in Science Cathol., •15 jan. 1896, p. 113 sq.; H. Moureau, in Dict. de Thtol. (Mangenot)> verbo Communion. t. III, 507-514.
- Probatur z* pars, nempe : Eucharistia producit augmentum gratice^ non autem per se primam gratiam. De fide est contra Lutheranos ex Trident. x : " S* quis dixerit vel praecipuum fructum SS. Eucharistiae esse remissionem peccatorum, vel ex ea non alios efifeclus provenire, A. S. " — Dicitur/^r se, quia per accidens, potest aliquando primam producere gratiam, in iis qui attriti ct bona fide communionem recipiunt, ut jam explicavimus in 7V. de Sacramentis% n. 313.
(A) Script. (a) Eucharistia instituta fuit per modum cibi et potus, juxta illud : " Caro mea vere est cibus2... accipite et comedite, etc. "; atqui cibus non ordinatur ex se ad vitam dandam seu vivificandum mortuum, sed ad confortandum hominem jam vivum. (b) S. Paulus de sacra communione ait : " Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat... qui enim manducat et bibit indigne, judicium (i. e. condemnationem) sibi manducat et bibit " 3. Ex his verbis homo debet seipsum probare seu suam conscientiam scrutari, ne indigne suscipiat sacram communionem ; atqui talis probatio inutilis esset, si sacra communio peccata mortalia remitteret.
Nec potest dici ad talem probationem sufficere fidemj nam, ut ex contextu apparet, S. Paulus hic Corinthios reprehendit non propter defeclum fidei, sed propter ebrietatem, et caritatis defeclum, quia pauperes a mensis suis excludebant; ergo requiritur non tantum fides, sed etiam peccati mortalis exclusio.
(B) Tradit. (a) Ex praxi primitivoe Ecclesiae, quae peccatoribus gravium criminum reis Eucharistiam dare non solebat nisi post longam pcenitentiam; quod quidem fieri non debuisset, si Eucharistia ipsa instituta fuisset ad remittenda peccata; hinc, inter Missarum sollemnia, diaconi dicebant : " exite, catechumeni, paenitentes, indigni "; (b) ex doclrina Patrum, qui cum 5". Cypriano 4 graviter queruntur
3I Cor.,Xl, 29. — Nonnulli thesim confirmant ex parabola hominis ad regias nuptias ingressi absque veste nuptiali {Matt., XXII, 11); sed, juxta communiorem interpretationem, hic non de communione, sed de vocatione ad fidem et in Ecclesiam ingressu agitur (Maldonat., in h. loc.) : potest tamen hujusmodi parabola sensu figiirato ad Eucharistiam referri.
- Epist. XVI, 2, P. L., IV, 251; Journel, 569. — Legantur etiam homiUai S. Chrysostomi insertce in Breviario% in ofncio Corporis Christi.
DE SAGRAMENTO EUCHARISTI^E. 433 nonnullos, nondum paenitentia facta, sacram communionem recipere : " Nondum paenitentia a<5ta, nondum exomologesi (confessione) facta, nondum manu eis ab episcopo et clero imposita, eucharistia illis datur, cum scriptum sit : Qui ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini ".
Gratia igitur ab hoc sacramento collata non est prima, sed secunda.
621 Probatur 2a pars, nempe : haec gratia animam Christo specialiter conjungity immo nos in Christum veluti transformat per caritatem non solum habitualem sed etiam aclualem. Certum est.
(A) Christo nos conjungit per caritatem habitualem. Praenotamus hunc efifectum, utpote primarium, semper produci in iis qui sunt recte dispositi id est, jam in statu gratiae constituti; eique adne<5liykr ad gratias acluales suo tempore conferendas, quibus ad aclus amoris eliciendos excitemur.
(a) Christus ipse declarat per sacram Eucharistiam intimam unionem, ac proinde intimam amicitiam, inter se et communicantem produci : " Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in eo" x;jamvero manere in altero et habere alterum manentem in se, est modus loquendi quo intima amantium conjunctio exprimitur. — Item S. Paulus docet/raternam caritatem per sacram communionem promoveri : " Ouoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus " 2.
(b) Revera Eucharistia est veluti sacrum convivium in quo Domini corpus et sanguis in cibum et potum nobis praestatur; atqui proprium est alimenti ut unum fiat cum comedente; ergo per Eucharistiam unum efficimur cum Christo : quod fit per caritatem : amans enim, reputans bona amici tanquam sua, manet in amato, et agens propter amicum sicut propter seipsum, habet amatum manentem in se, quasi impressum in affeclu suo per quamdam complacentiam. — Et quia omnes de eodem convivio participamus, omnes pariter ad mutuum amorem incitamur; quod
etiam ex ipsa materia hujus sacramenti optime illustratur x : " Panis enim ex imultis granis conficitur, et vinum multitudine racemorum existit; atque ita nos, cum multi simus, hujus divini mysterii vinculo arclissime colligari, et tanquam Unum corpus effici declarant ".
Notandum est tamen per sacram Communionem nos potius transformari in Christiun quam Christum in nos, juxta illud 6". Augustini'2 : " Cibus sum grandium, cresce et manducabis me : nec tu me in te mutabis, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me". Nec mirum; nam potentius mutat in se quod debilius est; cum igitur Christus sit nobis potentior, nos in seipsum transformat.
Quam arcla sit illa unio cum Christo Patres comparationibus illustrant; juxta S. Cyril. HierosoL3 efficimur " concorporei et consangues seu cojisanguinei ChristV; juxta S. Cyril. Alex. 4, sicut si quis liquefaclae ceras aliam ceram infuderit, alteram cum altera per totum commisceat necesse est, sic quicarnem et sanguinem Domini recipit, cum ipso ita conjungitur, ut Christus in ipso et ipse in Christo inveniatur; teste S. Augusfino5, Christo incorporamur ut in eo vivificemur, et, secundum S. Leonem6, in Christum transimus ut in eo commortui, consepulti et conresuscitati, " ipsum per omnia et spiritu et carne gestemus ". Quse proinde unio est omnino realis, intima et transformativa, quatenus videlicet Christus totum se in nos effundit, suam vitam suasque virtutes largiens, ut divino Exemplari conformes, fiducialiter dicere valeamus : "Vivo, jam non ego, vivit vero in me Christus"7.
(B) Euckaristia confert etiam gratiam aclualem caritatis seu fervoris. . Constat "
(a) Ex ipso fine Eucharistise, qui, ex diclis, est specialis unio animae cum Christo; ad hanc vero plenam unionem non sufficit habitus caritatis, sed requiritur aclus quo nempe ei adhaeremus sicut et ipse nobis adhaeret; (b) ex ejus naturd; eucharistia enim instituta fuit per modum cibi : " Caro mea vere est cibus "; atqui de natura cibi est ut aciualem conferat vigorem; ergo pariter cibus eucharisticus
s Injoan., Traft. XXVI, 13, P. L., XXXV, 116 12; Journel, 1824. 6 Serm. LXIII, 7, P. L., LIV, 357; Journel, 2206. — 7 Galat., II, 20.
DE SACRAMENTO EUCH ARISTI^E. 435 nobis actuales vires praebet quibus promptiores efficimur ad Deum amandum eique serviendum. Merito itaque ait S. Thomas x : " per hoc sacramentum quantum est ex sui virtute, non solum habitus gratiae et virtutis confertur, sed etiam excitatur in aclum ".
- Probatur 3a pars, nempe : Eucharistia nos spiritualiter nutrit, juxta illud Florentini : " Omnem effectum, quem materialis cibus et potus quoad vitam agunt corporalem sustentando, augendo, reparando et deleclando, sacramentum hoc quoad vitam operatur spiritualem ". Certum est.
Hic effectus nihil aliud est nisi effectus jam expositi amplior declaratio} ope analogiae quae inter cibum materialem et spiritualem existit. I
(A) Vitam spiritualem sustentat per collationem caritatis habitualis et aclualis. Prior nobis praebet principium permanens quo persistere valeamus in amore Dei, non obstante amore proprio. Posterior, a£tus fervoris excitando, nos prceservat afuturis peccatis, non quidem eo sensu quod nos impeccabiles reddit, sed strenuos ad tentationes superandas. Tridentinum 2 enim declarat eucharistiam " esse antidotum quo... a peccatis mortalibus praeservemur ".
Revera prsecipuse causre peccati sunt interior concupiscentia, daemonum impugnatio, et mundi scandala; atqui Eucharistia : 1) concupiscentiam minuit, nam augmentum caritatis est diminutio concupiscentiae, cui direcle opponitur; 2) impugnationem dcemonum repellti; nam est repr?esentatio mortis Christi, qua vic~lus est diabolus, nosque nutrit sanguine Domini quo terribiles diabolo efficimur; 3) mundi scandala avertit; nam Christus in Eucharistia illuminat mentem nostram contra mundi fallacias, voluntatem roborat contra ejus blandimenta et voluptates, nosque docet contemnere vana hominum judicia. Hinc merito vocatur Eucharistia panis fortium, et Ecclesia canit : " O salutaris hostia... da robur, fer auxilium ". Scribit etiam <S. Bernardus 3 .• " Si quis vestrum non tam saepe modo, non tam acerbos sentit iracundise motus, invidise, luxuriae aut ceterorum hujusinodi, gratias agat corpori et sanguini ". Et S. Chrysostomus : " Ab illa mensa recedamus tanquam leones, ignem spirantes, diabolo tenibiles " 4.
(B) Vitam spiritualem auget, aliter tamen quam in Confirmatione, quae gratiam perficit contra exteriores impugnationes inimicorum Christi; nam"per hoc sacramentum augetur gratia et perficitur spiritualis vita, ad hoc quod homo in seipso perfectus exsistat per conjunctionem ad Deum " 1 Quo sensu intelligi possunt verba Christi : " Qui manducat me, et ipse vivet (magis ac magis) propter me " 2.
(C) Eam reparat, nos liberando a culpis venialibus et a pcend peccato debitd.
(a) Peccata venialia prceterita indirecle remittit, ciim sit, teste Tridentino 3, " antidotum quo liberemur a culpis quotidianis ".
Sicut enim cibo materiali leves reparantur defectus corporales, ita cibo spirituali leves reparantur defeclus ex concupiscentia orti. Revera communione caritas augetur et in aclum excitatur; atqui nihil efticacius est ad remittenda peccata quam caritatis actus, juxta illud 4 : " Remittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum ".
Sed, ut hic effeclus obtineatur, necesse est ut ?wn retineatur affeclus ad hsec peccata, sed habeatur attriiio saltem implicita : remitti enfm nequit peccatum cui adhseremus affectu.
(b) Indirecle etiam remittit pcenam peccato debitam. Directe enim animam nutriendo, caritatem excitat; atqui caritatis aclus est ex se satisfaclorius, et remittit partem poenae temporalis secundum gradum et mensuram fervoris in anima existentis.
- (D) Animam deleclaty quatenus ex se aliquam spiritus suavitatem ac dulcedinem confert.
(a) Clemens V in Conc. Viennensi hoc aperte docet : " In quo (sacramento) habetur omne delectamentum et omnis saporis suavitas, ipsaque dulcedo Domini degustatur " 5. Eodem sensu canit Ecclesia : " Panem de caelo pra^stitisti eis, omne dele6lamentum in se habentem ".
(b) Revera Eucharistia est cibus; atqui cibus in homine sano quamdam delectationem producit; ergo sacra communio spirituale deleclamentum in se confert. — Insuper nos intime Christo conjungit per amorem; atqui praesentia amici intime dilecli maxime delectat : " Esse cum Jesu dulcis paradisus " 6.
1 Sum. theol., 3, q. 79, a. 1. — eJoan.} VI, 58. — 3 Sess. XIII, cap. 2. * Luc, VII, 47. — s Clement., 1. III, t. 16, cap. unic. 6 Dc Imitat. Christi, 1. II, c. 8.
(c) Attamen aliquando hic efTeclus impeditur : i) quia communicans, alienis cogitationibus distraclus, ad praesentiam Christi non attendit; 2) vel quia cor ejus, humanis affectionibus irretitum, caelestem cibum sapere nequit; 3) vel quia corpus, adversa. valetudine gravatum, prohibet ne anima spiritualem delectationem experiatur; 4) aut quia Deus vult animam probare, eam ad tempus privando spirituali dulcedine.
Insuper aliquando hrec suavitas non est sensibi/is, sed tantummodo in voluntate existit, quae fit promptior ad res divinas alacriter peragendas. Non igitur nimium contristari debent animse, quae his consolationibus in sacra communione privantur, dummodo libenter Deo servire paratae sint.
II. De eflectibus Eucharistiae quoad corpus x.
- i° In vita praesenti : Eucharistice sacramentum aliquam efficaciam habet in corpore et appetitu sensitivo, moderando concupiscentiam.
(a) Juxta omnes, hic efTeclus producitur saltem indirecle\ nam Eucharistia flammam caritatis accendit, quae concupiscentiae ardorem temperat.
(b) Sed insuper, juxta Suarez aliosque graves theologos, hic efifectus producitur etiam direcle, quatenus carnis libido temperatur, imaginatio frenatur, et appetitus sensitivi passiones subduntur. Etenim caro nostra, ex susceptione Eucharistiae, specialem afrmitatem acquirit cum carne Christi, vi cujus carnem nostram ut suam considerat; atqui talis afhnitas carnem nostram mundat et sanclificat, nobisque veluti jus confert ut specialia auxilia obtineamus ad resistendum tentationibus carnis2; nam " nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam " 3.
Quare S. Cyrillus Alex. merito scribit4 : " Christus existens in nobis, sopit sasvientem in nostris membris carnis legem et... perturbationes mortificat ".
1 S. Thom., 3 p., q. 79, a. 3; Suarez, disp. 64; Lugo, disp. XII, n. 99 sq.; Drouin, 1. c, q. 12; Franzelin, th. 18; de Augustinis, 1. c.
2 Nec mirum est corpus Christi talem effectum operari cum in Evangelio legatur : " virtus de illo exibat et sanabat omnes " {Luc, VI, 19); recte enim ait S. Chrysost. {In Matt.y hom. 50, al. 51, n. 2) : " Corpus nunc nobis propositum est, non vestimentum tantum sed corpus, non ut tangamus tantum, sed etiam ut comedamus et satiemur. Accedamus igitur cum fide singuli aegrotantes. Nam si ii, qui fimbriam vestimenti ejus tangebant, tantam sibi attraxere virtntem, quanto magis ii qui ipsum totum tenent?"
- 20 Pro vita futura : Eucharistia est pignus futurct glorice, seujus confert ad gloriosam corporis resurreclionem. Certum est.
(A) Script. Christus enim id aperte declarat : " Qui manducat meam carnem... habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die " x ; quibus verbis resurrectio corporis tanquam praemium communionis promittitur.
(B) Tradit. (a) Patres, cum >S. Gregorio Nyss.y docent corpus nostrum non ficri immortale nisi per communionem cum immortali Christo in Eucharistia 2. (b) Trid. pariter asserit hoc sacramentum esse " pignus futurae gloriae et perpetuae felicitatis ".
(C) Rat. theol. Per sacram communionem caro nostra, ex diclis, conformis fit carni Christi; atqui haec caro est incorruptibilis et glorificata ; ergo pariter decet carnem nostram aliquando gloriosam et incorruptibilem reddi. Merito igitur Eucharistia vocatur iiiimortalitatis pharmacum.
Notandum. Sacramentum Eucharistise directe et ex opere operato non prodest nisi sumenti, sicut cibus^ non nutrit nisi comedentem; sed indire6le et ex opere operantis aliis prodesse potest, quatenus communicans pro aliis orat, ejusque oratio, ob arctiorem cum Christo unionem, majorem efficaciam habet.
III. Quaestiones disputatae.
- i° Sacramentum Eucharistiae suum effectum producit proprie loquendo eo praecise instanti quo sacrae species manducantur, seu ex ore in stomachum transeunt. Sed insuper qucerunt theologi num hoc sacramentum gratiam causet ex opere operato toto tempore quo species incorruptce manent in stomacho. (a) Alii negant, quia Eucharistia operatur per modum manducationis, ac proinde non agit nisi ipso instanti quo sacrae species manducantur. (b) Alii probabilius, cum Cajetano, Suarez et Lugo, affirmant, quia Eucharistia est cibus spiritualis; atqui cibus non solum operatur tempore quo sumitur, sed quamdiu in stomacho
DE SACRAMENTO EUGHARISTI^E. 439 remanet; ergo augetur gratia ex opere operato, quamdiu Christus manet in corpore sumentis, dummodo per aclus fidei, gratitudinis ac caritatis augeatur fervor subjec~li. Illud autem tempus diversum est pro diversa dispositione stomachi ; generatim in laicis sacrae species intra semi-horam, ad minimum, in sacerdotibus intra unam horam corrumpuntur, quia species azymi non tam cito quam fermentati panis consumuntur, ut constat ex recenter observatis T.
2° Quando species sacramentales corrumpuntur, praesentia physica Christi cessat; sed quaeritur num et quomodo Christus unitus maneat communicanti. (a) Quidam dixerunt animam Christi replicatam nostrae manere unitam; hoc autem vix concipi potest, cum ejus anima non separetur a corpore. (b) Juxta alios, remanet quaedam unio moralis omnino specialis inter animam et Christum, Deum-hominem, vi cujus hic curam singularem habet animae, propriumque spiritum eidem instillat, eam simul adjuvans ut bona opera perficiat, juxta illud : " Qui manet in me, et ego ineo, hic fert fructum multum " 2.
Art. IV. De subjefto sacramenti Eucharistias.
- Subjeclum hujus sacramenti est omnis et solus homo baptizatus; si igitur non baptizatus speciem consecratam acciperet, nullum gratiae effectum reciperet. — De subjecto Eucharistiae tria inquirenda sunt : i° de necessitate seu obligatione Eucharistiam recipiendi ; 2° de extensione illius obligationis; 30 de dispositionibus ad sacram communionem requisitis.
§ I. De necessitate hujus sacramenti.
- i° Errores : (a) Calvinistce nonnulli, et quidam inter Grcecos schismaticos, docuerunt communionem esse omnibus necessariam necessitate medii ad salutem. (b) Insuper non solum Grceci, sed Hussitce et Protestantes plerique contenderunt communionem sub utraque specie esse jure divino praescriptam, ac proinde Ecclesiam
catholicam carpunt eo quod sacramentum Eucharisti?e mutilat dum solam speciem panis laicis tribuit r.
2° Doctrina autem catholica est sacram communionem esse quidem necessariam necessitate prcecepti, non autem necessitate medii'2, et insuper usnm calicis non fuisse prrescriptum a Christo, ita ut talis usus potuerit interdici proptcr rationes disciplinares.
I. De necessitate medii^.
- Thesis : Nec infantibus nec adultis absolute necessaria est necessitate medii realis receptio Eucharistiae. De fide est pro parvulis : " Si quis dixerit parvulis antequam ad annos discretionis pervenerint necessariam esse Eucharistiae communionem, A. S. " 4.
Pro adultis certum est : Ecclesia enim Eucharistiam amentibus et phreneticis non concedit et olim aliquando eam lapsis denegavit etiam in articulo mortis ; atqui nun- quam denegatur instante morte sacramentum necessarium necessitate medii.
Dico absolute, quia dici potest cum Suarez5 hoc sacramentum vioraliter necessarium esse ad perseverandum, quatenus is qui voluntarie, diu et sine gravi ratione, abstinet ab ejus receptione, non sine maxima. difficultate in gratia perseverabit. Diximus insuper realis receptio, quia controvertitur num votum suscipiendi Eucharistiam sit necessarium necessitate medii pro adultis; sat communiter admittitur votum explicitum non requiri, sed, juxta S. Thomam multosque alios theologos, votum implicitum requiritur; de hoc autem nulla est difficultas, cum tale votum includatur in susceptione Baptismi, aliorumque sacramentorum, immo in actu caritatis, quo volumus ea omnia accipere quae ad salutem requiruntur.
- Thesis nonnisi Traditione probatur et quidem indirecle6 : (a)ex facto superius allegato n. (620) denegandi qui-
1 Littledale*, Plain Reasons, p. 77.
3 Quid sit necessitas wedii zic flracepti exposuimvis in Tr. de Baptismo, n. 420.
3 S. Thomas, 3 p., q. 80, a. 11; Suarez, disp. 40; Lugo, disp. III; Drouin, q. 8, dico 3-4; Billuart, diss. VI, a. 1, § 1; de Augustinis, p. II, a. 6; Hurter, n. 475 sq. ; Pesch, n. 803 sq.; H. Moureau, in Dict. de Thtol. (Mangenot), t. III, 481-483.
6 Quaestib enim non fuit directe a Patribus discussa, quia nunquam directe impugnata.
DE SAGRAMENTO EUGHARISTI^G. 441 busdam peccatoribus sacram communionem; (b) ex doclrina communi Patrum de sufficientia baptismi ad salutem parvulorum, sine reali Eucharistire susceptione; (c) ex ratione quam afTerunt hujus sufficientiae, nempe, vitam spiritualem, in baptismo acceptam, satis esse ad vitam aeternam, cujus jam est quaedam inchoatio : haec enim ratio valet etiam pro adultis qui, in impossibilitate versantes communionem suscipiendi, aliis mediis vitam spiritualem servant.
Solvuntur Protestantium difficultates. (A) Ex Scripturd objiciunt verba Christi : "Nisi manducaveritis, etc. " Sed haec verba non probant necessitatem medii; nam (a)commode intelligi possunt de sola necessitate pracepti, cum ad solos adultos dirigantur, qui soli haec verba audire poterant; et insuper res prsescripta, scilicet manducatio, non est ex se necessaria ad salutem; potest enim vita gratise in infantibus servari sine ullo ac~tu ipsorum, in adultis per alia opera a communione distincta; magna est proinde difterentia inter hunc textum et alium : " Nisi quis renatus fuerit...", ut in Tr. de Baptismo (n. 423) probavimus; (b) debent intelligi de solo prcecepto, quia alibi declaratur : " Qui crediderit et baptizatus fuent salvus erit" x;ex quo patet salutem solo Baptismo et fide fortnatci obtineri posse, sine reali Eucharistiae susceptione.
(B) Objicitur SS. Augustinum, Innocentium I et Gelasium absolutam Eucharistise necessitatem docuisse. — Sed hi doctores alibi declarant Baptismum infantibus ad salutem sufficere : proinde eorum verba aliter intelligenda sunt, scilicet non de reali Eucharistice receptione, sed de unione cum Chrisio, quae est effectus hujus sacramenti; ait enim S. Augustinus : " Hoc est ergo manducare illam escam et illum bibere potum, in Christo manere et illum manentem in se habere"2. Itaque S. Eulgentius, haec verba exponens declarat nullum " alienari ab illo panis calicisve consortio, etiamsi, antequam panem illum comedat et calicem bibat, de hoc sseculo in unitate corporis Christi abscedat " 3.
3 Epist. XIIa, ad Ferrand., n. 26, P. L., LXV, 392. — Quidam tamen concedunt S. Augustinum vere docuisse infantes non posse salvari sine eucharistiae receptione, sed in hoc deceptum esse nimio zelo probandi, contra Pelagianos, infantes non posse salvari sine baptismo qui dat jus ad recipiendam carnem Christi qud vitam geternam consequimur : " Si ergo, ut tot et tanta divina testimonia concinunt, nec salus nec vita seterna sine baptismo et corpore Domini cuiquam speranda est, frustra sine his promittitur parvulis ". De peccator. merit. et remiss., I, 34, 26-28. Cfr. H. Moureau, I. cit., p. 482; Tixeront, II, 419.
II. De necessitate praecepti.
- Thesis : Eucharistiae receptio adultis necessaria est necessitate praecepti tum divini, tum-ecclesiastici.
(A) Praeceptum divinum communiter admittitur contra paucos veteres theologos, et constat : (a) ex verbis Christi ipsius : " Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis"; quse quidem verba necessitatem Eucharistiae important; atqui, ex di6lis, non important necessitatem medii; ergo necessitatem praecepti.
(b) Ex Tridentino, quod, post descriptam hujus sacramenti institutionem, ait x : " Et in illius sumptione colere nos sui memoriam prcecepit (Christus) suamque annuntiare mortem ".
(c) Insuper sacramentum hoc institutum fuit per modum alimonice spiritualis; ergo Deus vult nos Eucharistia uti tanquam cibo, eamque aliquoties saltem in vita recipere.
(B) Praeceptum autem ecclesiasticum constat ex conc. Latera?iensi IV : " Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua solus peccata confiteatur... suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae sacramentum, nisi forte de consilio proprii sacerdotis, ob rationalem causam, ad tempus ab ejus perceptione duxerit abstinendum; alioquin et vivens ab ingressu Ecclesise arceatur, et moriens christiana careat sepultura " 2.
III. De communione sub utraque specie^.
- Thesis : Communio sub utraque specie singulis fidelibus jure divino non est necessaria. Dicitur " fidelibus" quia fatemur sacerdotes sacrificantes teneri sub duplici specie communicare. Thesis de fide est ex Tridentino 4 ; " Si quis dixerit, ex Dei praecepto vel necessitate salutis,
3 S. Thom., 3, cj. 80, a. i2;Suarez, disp. 71; Bellarminus, 1. IV, c. 20-28; Drouin, q. VIII, c. 2; de Augustinis, 1. cit.; J. H. Newman, Developmmt^ p. 129; H. Ryder, Catholic Controversy, p. 138 sq.; Pesch, n. 816 sq.; E. Dublanchy, in Dlct. de Thiol. {Mangenot), t. III, 552-572; H. Leclercq, in Dict. tfAichCot. (Cabro*), t. III, 2463. — 4 Scss. XXI, can. 1.
DE SACRAMENTO EUGHARISTI^E. 443 omnes et singulos Christi fideles utramque speciem SS. Eucharistiae sacramenti sumere debere, A. S. "
Traditione probatur, nempe ex praxi Ecclesice. Quamvis enim generatim communio sub utraque specie per undecim saecula dispensata fuerit, exstant facta nonnulla ex quibus constat aliquando communionem sub unicd specie datam fuisse, ac proinde hanc praxim non esse juri divino oppositam : (a) quandoque communio cegrotis dabatur sub sola specie panis1; (b) infantibus aliquando sola species panis, ssepius autem sola species vini praebebatur 2; (c)tempore persecutionum, fideles domi asportabant S. Eucharistiam sub unica specie panis, ut seipsos communicarent, item haec sola species saepe martyribus dabatur3; (d) immo, in quibusdam ecclesiis, fideles sub sola specie panis communicabant 4; (e) tandem die Parasceves, in utraque Ecclesia, Graeca et Latina, a primis temporibus usque ad hodiernum cliem celebrata fuit Missa quae vocatur Prczsanclificatorum , in qua communio accipitur sub unica specie panis; immo, apud Graecos, tempore Quadragesimae non consecratur nisi duobus diebus in hebdomada, ceterisque communio fit sub unica panis specie 5.
Solvuntur difficultates. (A) Ex Scripturd. (a) Primus textus a Protestantibus allatus : " Nisi manducaveritis et biberitis, etc. '• probat quidem necessitatem recipiendi carnem et sanguinem Christi, sed non sub utraque speciej cum enim Christus totus sub qualibet specie contineatur, qui recipit unicam speciem potest vere dici corpus manducare et sanguinem Domini bibere6; jamvero hic non agitur de modo accipiendi, sed de re ipsd. Quae interpre-
3 Chronicon paschale, P. G., XCII, 989. — Cf. Corblet, op. cit., 1. XIV. — Audlor recfte animadvertit (p. 629) apud quosdam auctores catholicos assertiones nimis generales reperiri, quando, v. g., dicunt semper infantes et segrotos sub sola specie vini fuisse communicatos, nunquam speciem sanguinis fuisse reservatam; muletur semper in plerumque, nunquam in raro, et tunc verba fadis respondebunt.
3 Tertullianus, Aduxor., 1. 1, c. 5, P. L., I, 1296; S. Cyprianus, De lapsis* c. 26, P. L., IV, 486; S. Basilius, Epist. XCIII, P. G., XXXII, 485.
5 S. Cyprianus, De lapsis, c. 25, P. L., IV, 484; S. Augustinus, Epist. CCXVII, 5, P. L., XXXIII, 984; 0/>. imperfect. c. Juliauum, 1. II, c. 30, P. L., XLV, 1154. — « / Cor., XI, 27.
tatio confirmatur ex eo quod pluries in eodem capite Christus loquitur de manducatione solius panis Eucharistici tanquam ad salutem sufficiente : " Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum1. " (b) Alter textus allatus : " Bibite ex eo omnes", ad solos Apostolos dirigitur, ac proinde solos ligat sacerdotes celebrantes; nam postea dicitur : " Hoc facite in meam commemorationem " 2; quod solos respicit sacerdotes.
(B) Objiciunt etiam ex ?iatur& hujus sacramenti quod sub duplici specie institutum est. — Immerito tamen : nam unica specie sufficienter significatur specialis virtus hujus sacramenti, quae in alimonia spirituali consistit, et pariter unica specie substantialiter/VW//citur gratia huic sacramento propria, cum sub utraque specie Christus totus contineatur.
Dixi " suostantialiter", quia, juxta quosdam theologos, major gratia accidentalis confertur per receptionem utriusque quam unius speciei; quod concedi potest, si caritatis fervor in sumptione secundae speciei augeatur. Sed ex se non datur major gratia per duas species quam per unam, sicut in Baptismo non confertur major gratia trina immersione quam una tantum.
- Corollarium. Ecclesia potuit legitime calicis usum laicis interdicere, prout de faclo interdixit. Etenim, in rebus quae jure divino determinatae non sunt, Ecclesia jus habet leges prohibitivas statuendi, dummodo validae adsint rationes. Atqui, ex diclis, usus calicis non fuit jure divino praescriptus et aliunde validae erant rationes ad talem usum interdicendum, scilicet : (a) periculum sanguinem sacrum effundendi; nam, ut ait S. T/wmas3 "quia crevit multitudo populi christiani, in quacontinentur senes, et juvenes, et parvuli, quorum quidam non sunt tantae discretionis, ut cautelam debitam circa usum hujus sacramenti adhibeant, ideo provide in quibusdam ecclesiis observatur ut populo sanguis sumendus non detur, sed solum a sacerdote sumatur "; (b) difficultasdfo* asservandi speciem viui, quod facile acescit, et eamdem ad aegrotos deferendi; (c) vini penuria \\ quibusdam regionibus; (d) nonnullorum repugnantia a bibendo ex eodem calice, immo periculum contagionis, quod incurritur quando plures simul ex eodem calice bibunt; (e) tandem confutatio hcereticorum qui necessitatem sumptionis utriusque speciei falso asserebant 4.
4 Catech., Trident., de Euchar. , n. 71/ — Protestantium argumenta expo sita vide apud Littledale*, Plain Reasons, p. 77, confutataque apud Ryder, Catholic Controversy, p. 138. Gbjicitur quidem S. Gelasium Papam (Decret. Grat., 3 p., dist. 2, c. 12) illos reprehendisse qui a calice sacri cruoris abstine* bant; sed decretum illud latum fuit contra Manich?eos Romae latentes, qui, impia superstitione, a vino et a specie eucharistica vini abhorrebant; decretum igitur erat disciplinare, quod, mutatis circumstantiis, aboleri certo poterat.
DE SACRAMENTO EUGHARISTI^S. 445
§ II. DE EXTENSIONE PR^CEPTI COMMUNIONIS x.
Probata necessitate Eucharistiae, dicendum superest de extensione praecepti tum divini, tum ecclesiastici \ relate ad communionem, necnon de iis qui recipere prohibentur.
I. De praecepto divino.
- Praeceptum divinum Eucharistiae suscipiendae obligat per se aut per accidens :
i° Per se. ~ (A) Hoc praeceptum per se obligat in periculo mortis proximo, et quidem sub gravit juxta communem sententiam.
Hoc supponere videtur C. Nicamum (can. 13), in quo statuitur antiquam legem servandam esse, nempe, ut si quis egreditur de corpore, necessario viatico non privetur. Haec enim antiqua lex videtur esse praeceptum Domini. Revera, si hoc sacramentum sub praecepto cadit, eo saltem tempore recipi debet quo magis est necessarium; atqui nulla major est necessitas quam in articulo mortis, a quo tota pendet aeternitas.
(a) Hinc, quando periculum non est proximum et cerium, sed solum probabile, v. g., ante puerperium, aut longam navigationem, aut proelium, obligatio communicandi non est certa nec proinde urgenda.
(b) In eadem infirmitate, non datur obligatio bis recipiendi viaticum, etiamsi diuturna sit. Qui mane, vel paucis antea diebus, ex devotione communicavit, probabiliter non tenetur stricte loquendo, superveniente proximo mortis periculo, viaticum accipere, cum jam satisfecerit fini pr?ecepti.
Attamen probabilior opinio, quam approbat S. Ligorius, ita distinguit : si morbus sit naturalis, nulla est obligatio viaticum accipiendi, quia, tempore quo recepta fuit communio, periculum mortis jam existebat, licet ignotum, et ita lex fuit adimpleta; si autem morbus e causa violenta oritur, v. g., e vulnere, praebendum est viaticum, quia, tempore quo recepta fuit communio, periculum mortis non adhuc existebat, nec proinde adimpleta fuit lex communicandi in periculo mortis; quse tamen obligatio non est urgenda, cum opinio contraria sit vere probabilis.
1 Suarez, disp. 69-70; Lugo, disp. XVI; Drouin, q. VIII, c, 1; Billuart, diss. VI, a. 1, § 2 sq.; S. Alphonsus, 1. VI, 290 sq.; Konings, 1304 sq.; Pesch, n. 807 sq.
(B) Hoc praeceptum insuper obligat aliquoties in vitd; nam Eucharistia instituta fuit per modum cibi; atqui de natura est cibi ut pluries sumatur in vita. Tempus autem non fuit a Christo determinatum, ideoque praeceptum adimplet qui semel in anno communieat, tempore ab Ecclesia praeflxo, ciim haec sit juris divini interpres.
- 20 Per accidens. Hoc praeceptum obligdit per accidens, quoties sacra communio necessaria est ad superandas graves tentationes, aut ofncia ardua implenda; quod tamen non saepe occurrit, quia ad hoc sufflcere possunt alia remedia, ut orationes, variaque paenitentiae opera.
II. De praecepto ecclesiastico,
Praeceptum ecclesiasticum quatuor determinat, nempe
- i° Quoad aetatem, C. Lateranense IV declaravit hoc praecepto teneri omnes utriusque sexus fideles, postquam ad annos discretionis pervenerint (supra, n. 637). Ad haec verba intelligenda, exponemus antiquam et hodiernam disciplinam.
(A) Antiqua disciplina 2. (a) Prioribus sceculis usque ad XII"m, sacra communio parvulis dari solebat statim post baptismum, et postea aliquoties, in pluribus saltem ecclesiis, antequam annos discretionis attigerint, prsesertim in articulo mortis : infantes enim baptizati augmentum gratise communione suscipere possunt.
(b) A sceculo XIII0 ad XFIum, sacra communio denegari ccepit parvulis qui rationis usum non adepti erant, ne acciperetur sine devota praeparatione quae multum auget sacramenti fruclum. Quam praxim sancivit C. Lateranense (an. 12 15). Sed de cetate discretionis a Concilio requisita non consentiebant theologi : alii id relinquebant judicio confessarii, alii putabant annum septimum
1 Gravitatem hujus prcecepti nemo est qui non videat. " Pastores itaque animarum in Domino etiam atque etiam hortamur, ut nullum non moveant lapidem, quo omnes ipsis commissi ad praeceptum hoc servandum adducantur. Instent sane opportune, importune; arguant, obsecrent, increpent in omni patienlia. Boni enim pastoris est, ut agnoscat oves suas, simulque efficiat ut et illsc ipsum agnoscant. In eo autem omnem ponant operam, ut fideles digne ad tantum sacramentum accedant". (C. Balt. II, 256).
2 L. Andrieux, La premilre communion, histoire et discipline, 191 1; A. Villien, Vdge de la premiere communion, in Rev. du cl. fr.y t. LXV (1911), p. 671-686; t. LXVI, p.33-51;.
generatim sufficere, alii autem annum decimum vel undecimum requiri.
(c) A scbc. XVI0 ad XIXum, post Tridentinum, in quibusdam regionibus, praesertim Gallia et Germania, statutis dicecesanis prsefixa est ?etas primce communionis, et quidem satis provecta (ab undecimo ad quartum decimum annum), quo major esset instru6lio l ac devotio puerorum, uberioresque perciperentur fructus; insuper perfeclior discretio putabatur necessaria ad communionem quam ad confessionem. Quam dilationem esse nimiam S. Sedes pluries animadvertit 2.
- (B) Hodiema disciplina. Ad praecavendos abusus qui ex longiore dilatione oriri possunt, .S. Cong. de disciplind sacramentorum, decreto Quam singulari, a Pio X approbato, die 7a Augusti 1910, haec statuit de communione parvulorum 3. (a) " Ubi primum ad annos discretionis pervenerint, obligatione tenentur accedendi, saltem semel in anno, ad Paenitentiae et Eucharistiae sacramenta... Unam eamdemque aetatem ad utrumque Sacramentum requirit Lateranense Concilium, cum conjunctum Confessionis et Comrnunionis onus imponit. Igitur, quemadmodum ad Confessionem aetas discretionis ea censetur, in qua honestum ab inhonesto distvigui potest, nempe qua ad usum aliquem rationis pervenitur; sic ad Communionem ea esse dicenda est, qua eucharisticus panis queat a communi dignosci; quae rursus eadem est aetas in qua puer usum rationis est assequutus. (b) ^Etas discretionis tum ad Confessionem, tum ad S. Communionem ea est, in qua puer incipit ratiocinari, hoc est circa septimum annum, sive supra, sive etiam infra. Ex hoc tempore incipit obligatio satisfaciendi utrique praecepto Confessionis et Communionis... (c) Cognitio religionis quae in puero requiritur, ut ipse ad primam Communionem convenienter se praeparet, ea est, qua. ipse fidei mysteria necessaria necessitate medii pro suo captu percipiat, atque eucharisticum panem a communi et corporali distinguat, ut, ea devotione quam ipsius
1 Major instrudio desiderabatur ut fideles firmiores essent in fide non obstantibus Protestantium impugnationibus.
3 A. A. S., t. II, 577-583. — Occasio decreti fuit decisio Capituli Argentinensis quse obstabat ne cetas primoe communionis, anno quarto decimo fixa, ad duodecimum annum reduceretur.
fert aetas, ad SS. Eucharistiam accedat. (d) Obligatio praecepti Confessionis et Communionis, quae puerum gravat, in eos praecipue recidit qui ipsius curam habere debent, hoc est in parenteS) in confessarium^ in institutores et in parochum... (e) Semel aut pluries in anno curent parochi indicere atque habere Communionem generalem puerorum, ad eamque, non modo novensiles admittere, sed etiam alios, qui parentum confessariive consensu, ut supra dictum est, jam antea primitus de altari sancta libarunt. Pro utrisque dies aliquot instructionis et praeparationis praemittantur " x.
- Quae praescripta, duce Episcopo suo, sacerdotes et fideles revereri et explere debent. — Ceterum omnino laudabilis est usus, qui in Gallia multisque aliis regionibus viget, primcB communionis sollemnis. Revera, ex statuto a S. Sede approbato, paulo post decretum Quam singulari, in plerisque Galliae dicecesibus, duplex erit pro pueris prima communio : (a) privata^ absque sollemnitate, pro iis qui : 1) sufficienter n6runt pro suo captu existentiam Dei remuneratoris, mysteria SS. Trinitatis et Incarnationis, quae essentialia sunt circa sacramenta Paenitentiae et Eucharistiae; 2) quamdam devotionem ostendunt erga Deum, Christum sub speciebus eucharisticis latentem et B. Virginem; 3) promittunt, approbantibus parentibus aut iis qui curam habent religiosam puerorum, se assidue catechismis adsistendo, uberiorem fidei cognitionem adepturos; 4) licentiam obtinuerunt a confessario, consentientibus parentibus aut iis qui puerorum curam habent. (b) Postea vero sollemms^ aetate et modo hucusque assuetis, cum publica innovatione promissionum baptismalium, et quidem praeviis spiritualibus exercitiis 2.
1 Quod confirmavit Codex, c. 854, ad calcem operis relatus.
■ De prseparatione puerorum ad primam communionem vide Dupanloup, VCEuvre par excellence, livre 4e; opus anglice redditum sub titulo The Ministry 0/ Catechisingt p. 361 sq.; W. Stang, Pastoral Theology, 1897, p. 56; Amer. Eccles. Revtewy Dec. 1895, p. 401. — Hoec etiam notentur ex Concil. plen. Americse Latinae, an. 1899, n. 529 : " Cum compertum sit eos qui primum ad Eucharisticam mensam accedunt, fructus uberrimos referre, si ad eam digne percipiendam sacris exercitationibus per aliquot dies excitentur, et si auspicatissimi hujus diei sollemniter splendidiore cultus majestate celebretur, ejusdemque memoria salutaribus monitis commendetur perpetuo recolenda,
DE SAGRAMENTO EUGHARISTI^E. 449
- 20 Quoad frequentiam. (a) Quisque fidelis adultus tcnetur semel saltem in anno suscipere Eucharistiam, et quidem sub gravi, nam delinquens potest puniri excommunicatione et privatione sepulturae ecclesiasticae; quae tamen pcenae non sunt latae, sed ferendce sententiae, seu non incurruntur nisi post judicium ab episcopo latum.
(b) Qui sacrilege communicat non satisfacit praecepto; contraria enim sententia expresse damnata fuit ab Innoc.Xl (1679) x. Et merito : nam praeceptum ecclesiasticum est solum determinativum divini praecepti; porro divinum praeceptum obligat non tantum ad materialem, sed etiam ad dignam et fructuosam Eucharistiae receptionem.
(c) Tempus annuae communionis computatur a Paschate ad Pascha, non autem a Januario ad Decembrem 2.
- 30 Quoad tempus. (a) Tempus quo adimpleri debet illud praeceptum est tempus paschale, quod jure communi a Dominicd Palmarum ad Dominicam in Aibis protenditur. Sed in multis regionibus hoc tempus multo longius extenditur 3. Insuper, ex ipso Later., confessarius potest, justa de causa, tempus extendere, quando videlicet judicat majus bonum paenitentis id requirere.
(b) Qui tempore pnescripto omisit communionem, tenetur, juxta communem sententiam, infra annum communicare, et consulendum est ut quamprimum huic obligationi satisfaciat. Nam tempus non ad flniendam obligationem, sed ad eam urgendam praefixum fuit; insuper ex ipsis verbis C. Lateranensis, adest aequivalenter duplex praeceptum : prius communicandi semel in anno, posterius communicandi tempore Paschae.
parochi nihil praetermittant, quod in hac re noverint magis expedire. — Optamus etiam quammaxime ut pueros ipsos, pnevia innovatione promissionum Baptismalium, SSm3e Virgini ab origine Immaculatse, opportuna prece, sollemniter consecrent, et pio sermone excitent ad tantre Matris praesidium quotidie exorandum et virtutibus Ei carioribus promerendum. — Hac denique capta occasione, parochi enixe hortentur genitores et cognatos puerorum, ut per Psenitentiam purificati, devotissimi eorum socii fiant in SSma Eucharistia suscipienda, ceterisque tantoe sollemnitatis ceremoniis peragendis ".
2 Ex declaratione Eugenii IV Const. Fide digna, 8 jan. 1440.
3 In Statibus Fcederatis, propter inopiam sacerdotum et locorum distantiam, S. Sedes benigne concessit ut tempus communionis paschalis computetur a Ia Dominicd Quadragesima inclusive usque ad Dominicam SS. Trinitatis pariter inclusive.
(c) Circumstantia temporis sub gravi obligat; dilatio unius vel alterius diei est perse peccatum grave, quia est pars notabilis relate ad tempus paschale a jure communi praefixum x; sed ubi tempus concessum extenditur ad centum fere dies, dilatio unius aut alterius diei, non censetur gravis, quia non est notabilis 2.
(d) Qui, incoepto paschali tempore, praevidet se impeditum iri quin postea communicet, tenetur quamprimum huic obligationi satisfacere, antequam oriatur impedimentum. Ita omnes, quia jam urget praeceptum. — Num vero idem necessarium sit quando impedimentum prsevidetur, nondum inccepto illo tempore, valde controvertitur, et negatur a multis, quia talis communio non esset impletiva prsecepti. Unde in praxi urgenda non est hsec obligatio. Expedit tamen ut, cum licentia parochi, anticipetur tempus paschale et ita praeceptum impleatur.
- 40 Quoad locum. Ex Codice, can. 859, non amplius tenentur sed suadentur fideles communionem Paschalem in proprid parochid recipere; si alibi receperint, proprium parochum de adimpleto praecepto certiorem faciant \
Itaque non amplius vigent ea quae hic in praeviis editionibus scripseram.
III. De iis qui recipere prohibentur «.
- Quidam sacram communionem recipere prohibentur ob reverentiam huic sacramento debitam.
1 Ita Gury, De pracept. Eccles., n. 482; Konings, n. 550; Sabetti, n. 3425 Lehmk., t. I, n. 1452. — 2 Ita Sabetti, 1. c.
3 In Statibus Foederatis, cum non adsint parcecise proprie diclae, stridle \oquendo fideles satisfacere possunt prsecepto in quacumque ecclesii, nisi tamen aliter dispositum fuerit in Statutis dicecesanis : quse proinde legenda sunt.
4 S. Thom., q. 80, a. 9; S. Alphonsus, n. 292-293; Konings, n. 1035; Marc, n. 1545 sq.; Lehmk., n. 198 sq.; Sabetti, n. 595; O' Kane, n. 635.
DE SACRAMENTO EUGH ARISTI^. 451
(A) Amentes proprie dicli, qui nunquam rationis usum habuerunt, cum hi cujuslibet devotionis incapaces sint. (a) Amentibus, qui lucida habent intcrvalla, concedi potest dum sunt in statu lucido et quamdam devotionem exhibent.
(b) Iis qui usum rationis habuerunt, sed postea in perpetuam amentiam inciderunt, probabilius concedi potest in articulo mortis; dummodo christiane vixerint, et nullum sit irreverentise periculum, non autem extra hunc casum.
(c) Semi-fatuis, et senibus qui repuerascunt concedi potest, non solum in mortis periculo, sed tempore praecepti paschalis, immo et frequentius, si aliquam notitiam SS. Sacramenti habeant.
(d) Iis qui simul muti, surdi et cceci sunt a nativitate denegari debet communio quia nullatenus possunt naturam cibi Eucharistici intelligere, nisi tamen secundum recentes methodos edocli, quae essentialia sunt ad salutem didicerint. — Surdo-mutis a nativitate concedi debet sacra communio, quando discretionem sufficientem exhibent.
(B) Delirantifais, aut iis qui sensibus sunt destituti, viaticum dari potest, si antea dispositi fuerint, et absit irreverentiae periculum; expedit autem particulam non consecratam prius praebere, ut appareat num infirmus decenter communicare possit.
(C) Epilepticis et obsessis dari potest communio, non quidem in acluali paroxysmo, sed quando sui compotes apparent.
(D) S. Eucharistia dari potest aegro qui tussi laborat, dummodo tussis non sit ita assidua ut impediat quominus hostia possit in stomachum transire. — Quando infirmus frequenti vomitu laborat, non potest ipsi dari communio nisi moraliter constet sacram particulam posse in stomacho servari : hoc autem certum potest fieri sive medicum interrogando, sive prius dando aliquam particulam non consecratam, quando agitur de viatico.
(E) Capite damnatis olim in quibusdam regionibus denegabatur viaticum; talis usus reprobatus fuit a R. Pontificibus, et hodie nil prohibet quin hi communicent per modum viatici etiam ipso die executionis, dummodo tamen communio per horam executionem prsecedat, ita ut periculum irreverentiae absit \
§ III. De dispositionibus ad communionem
REQUISITIS.
Dicemus : i° de dispositionibus animce; 2° de dispositionibus corporis.
1 Meretricibus moribundis ac paenitentibus praeberi potest viaticum privatim, dummodo id fieri possit absque scandalo. Cfr. Analecta eeclesiastica% jul. 1896, P- 325-
I. De dispositionibus animae1.
Dispositiones quae sub gravi requiruntur 2, sunt : i° status gratice; 2° regulariter confessio sacramentalis, quando quis conscius est peccati mortalis.
- i° Status gratiae. Ad licitam susceptio?iem Eucharistia? requiritur status gratice, prudenter existimatus. Certum est.
Dicitur pmdenter existimatus, quia cum nemo absolute certus sit, absque speciali revelatione, se esse in statu gratise, sufficit prudens existimatio, qua quis nullius mortalis peccati conscius est.
Probatur : (A) Script., ex S. Paulo 3 : " Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat... qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit ". Atqui probatio de qua agitur est discussio propriae conscientiae et excussio omnis saltem mortalis peccati, ut ex contextu et Trad. constat ; ait enim Conc. Trid. 4 ; " Ecclesiastica consuetudo declarat, eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur, absque pramiissa sacramentali confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat : quod a christianis omnibus, etiam ab iis sacerdotibus, quibus ex officio incubuerit celebrare, haec san6la Synodus perpetuo servandum esse decrevit, modo non desit illis copia confessoris. Quod si, necessitate urgente, sacerdos absque praevte confessione celeDraverit, quamprimum confiteatur" .
(B) Rat. theol. Eucharistia per modum cibi fuit instituta; atqui cibus jam supponit vitam; ergo Eucharistia jam supponit gratiam sanctificantem, quae est animae vita.
Indigna communio est sacrilegium.zX. quidem maximum; non est tamen, ut quidam concionatores dicunt, maximum
1 S. Thom., 3, q. 80, a. 3-6; Suarez, disp. 66; Lugo, disp. XIV; S. Alphonsus, n. 255 sq. ; Konings, n. 1306 sq. ; Marc, 11. 1547 sq.; Lehmk., n. 149 sq. ; Sabetti, n. 696 sq.
2 Aliae dispositiones ad uberiorem fructuum perceptionem desiderantur : (a) fides viva, qua quis intime persuasum habeat Christum esse vere et realiter in altari prassentem, cum omnibus thesauris suis; (b) singularis reverentia erga Majestatem divinam; (c) sincera humilitas ex indignitate nostra oriens; (d) ardens desiderium Christum suscipiendi; (e) flagrans erga ipsum caritas.
DE SACRAMENTO EUCH ARISTIvE. 453 inter omnia peccata. Nam peccata quae committuntur direcle contra ipsam divinitatem, v. g., infidelitas, blasphemia, etc, majora sunt quam ea quse committuntur contra humanitatem Christi, qualis est sacrilega communio. Horror igitur talis communionis merito instillandus est, ita tamen ut ii qui ex humano timore tale crimcn commiserunt de sua salute minime desperent.
- 20 De sacramentali confessione. Tridentinum hac de re tria decernit : (a) Quicumque conscius est peccati mortalis debet regulariter confessionem prcemittere communioni, etiamsi esset perfecte contritus; (b) si autem deest copia confessarii et simul adest necessitas recipiendi, post aclum contritionis perfe6lae recipere potest; (c) si sacerdos celebraverit, urgente necessitate, absque confessione, quamprimum confiteri debet.
(A) De obligatione confitendi : (a) Quando quis eerte conscius est alicujus peccati mortalis, quod per sacramentum Paenitentiae non fuit antea remissum, non potest, quantumvis contritus, ad sacramentum Eucharistise accedere, absque prasvia sacramentali confessione. Patet ex Trident. supra citato, et ex alio loco ubi excommunicatus declaratur qui contrarium docuerit : " Si quis autem contrarium docere, prsedicare, vel pertinaciter asserere, seu etiam publice disputando, defendere prsesumpserit, eo ipso excommunicatus existat " r.
(b) In casu mortalis peccati dubie commissi, non adest obligatio stricla confitendi, quamvis in praxi suadenda sit confessio in hoc casu, nisi quis sit scrupulosus; si autem peccatum sit certum, et ejus remissio dubia, juxta aequiprobabilistas, adest obligatio confitendi; juxta probabilistas. talis obligatio non urget.
(c) Qui ante communionem recordatur peccati mortalis, quod ex inculpabili oblivione non declaravit in confessione, non tenetur ante communionem confiteri, quia tale peccatum fuit indirecte per absolutionem remissum.
- (B) Exceptio huic regulce. Qui conscius est peccati mortalis potest, per exceptionem, recipere post elicitum actum perfectae contritionis, sine confessione, dummodo adsit simul necessitas communicandi, et defeclus confessarii.
Adest autem necessitas : (a) quando agitur de consecranda hostia pro moribundis; (b) quando communio non potest omitti sine scandalo, v. g., si laicus jam ad sacram mensam accesserit, aut si sacerdos jam altare ascenderit, aut a fortiori jam inchoaverit sacrificium; (c) quando sacerdos debet celebrare ex officio, in die festo, aut cantare Missam pro defunctis, praesente cadavere, non autem si agitur de Missa quotidiana.
Adest defeclus confessarii ; (a) quando nullus est sacerdos prcesens qui facultatem habeat absolvendi.
Proinde : i) si vicinior ita distat ut, speclatis circumstantiis temporis, locorum et sanitatis, sine magno incommodo adiri nequeat, censetur non prsesens; 2) idem dic quando adest confessarius, sed non approbatus, aut approbatus qui nolit aut non possit audire confessiones; 3) quando confessarius adest, sed jurisdiclione carens quoad reservata, si sacerdos celebrans habeat solummodo peccata reservata/ non tenetur stricte ea confiteri; si autem habeat simul reservata et non reservata, probabilius tenetur posteriora accusare, ut possit directe absolvi a non reservatis et indirecte a reservatis.
(b) Quando non potest confessio fieri sacerdoti prcBsenti^ sine gravi damno, distinclo ab incommodo ipsi confessioni intrinseco, v. g., timore bene fundato scandalum prsebendi.
Cavendum est tamen ne humano pudore quis decipiatur, et in praxi, ut conscientias pax servetur, confessio prsemittatur quotiescumque possibilis est.
Chapter 73 of 81