Nn. 96–137
Peccatores duplicis sunt generis : alii sunt communesy alii obccecati et indurati : obcaecati ii sunt qui, propter gravia et multiplicia peccata, intelleclum obnubilatum habent quoad veritates fidei ; obdurati, qui ita malo adhaerent ut difficillime gratise obediant. Generatim obduratio, quae est perversio voluntatis, subsequitur obcsecationem, quae est perversio intellectiis.
Thesis : Omnibus peccatoribus, etiam obcaecatis et induratis, dantur gratiae saltem remote sufficientes, ut possint paenitentiam agere. Certum est quoad peccatores communes ; communiter admissum quoad alios, quamvis hi saepe priventur uberioribus gratiis, ut infra declaratur, n. 101.
• Probatur : (A) Script. (a) Deus enim vocat omnes peccatores ad paenitentiam sine ulla exceptione ; " Convertimini unusquisque a via sua pessima" 2; " Deus patienter agit... nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti " 3 ; atqui illa invitatio mera irrisio esset si Deus simul non daret gratiam necessariam ad paenitendum ; ergo. — Neque excluduntur obcaecati et indurati; nam Judaeos qui cor suum obduraverant resistendo gratiae Deus sic alloquitur : " Expandi tota die manus meas ad populum incredulum, qui graditur in via non bona, post cogitationes suas, populum qui ad iracundiam provocat me " 4. Modo generali Sapientia ad conversionem vocat etiam obduratos 5 : " Quia vocavi et renuistis : extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis ".
(b) Insuper Christus expresse ait : " Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent ; non veni vocare justos,
sed peccatores ad paenitentiam " \ Se comparat bono pastori qui vadit ad ovem perditam, donec inveniat eam, et in ovile reducat 2, aut patrifamilias qui prodigum benigne excipit3; atqui hsec omnia manifeste ostendunt Deum speciali amore peccatores prosequi, eisque gratias largiri ad paenitendum.
(B) Trad. (a) Patres modo generali, cum 5. Chrysostomo, asserunt neminem dicere debere : non possum; nam, si voluerint, poterunt, Deo cum eis cooperante4. Speciatim J>. Augustinus, explicans cur de Judaeis diclum sit : non poterant credere, scribit : " Quare autem non poterant si a me quaeratur, cito respondeo : quia nolebant; malam quippe eorum voluntatem praevidit Deus ". Verba " induravit cor eorum " ita declarat : " Sic enim excaecat, sic obdurat Deus, deserendo et non adjuvando; quod occulto judicio facere potest, iniquo non potest " 5.
(b) Thesis infertur ex eo quod omnia peccata remitti possunt; ait enim Conc. Lateranense IV : " Si post susceptionem baptismi quisquam prolapsus fuerit in peccatum, per veram paenitentiam potest semper reparari"6; atqui reparari non posset nisi ipsi daretur gratia, ex dicrtis supra; ergo.
(C) Rat. Theol. Quamdiu peccator vivit, salus ipsi possibilis est; nam Deus vult omnes homines salvos fieri, et quilibet tenetur sub gravi salutem sperare ; atqui peccator non potest vere salvus fieri, nec salutem sperare, nisi habeat gratiam saltem remote sufficientem ad paenitentiam; ergo. — Attamen decet induratos peccatores uberioribus gratiis privari, tum ex justitia, ut ita puniantur, tum ex misericordia, ne gratia nimis abutantur.
- Qucerunt insuper theologi utrum peccatores gratiam proxime sufKicientem accipiant ad praecepta implenda novaque peccata praecavenda, an solum directe gratias conversionis, et indirecle gratias ad tentationes vincendas. Pro-
1 Luc, V, 32. — 2 Luc, XV, 4. — 3 Luc, XV, 11. 4 /n Ep. ad Hebr., XVI, 14, P. L., LXIII, 127. s Injoan., LIII, 66, P. L., XXXV, 1776. 6 Cap. Firmiter, Denz.-Bann., 430 (357).
babilior est prior sententia ; nam etiam quoad peccatores verum est Deum impossibilia jubere non posse, mandata ejus gravia non esse, nemini ad culpam imputari id quod vitare non potest. Hinc S. Thomas ait : "Deus non est magis crudelis quam homo : sed homini imputatur ad crudelitatem si obliget aliquem per praeceptum ad id quod implere non possit; ergo hoc de Deo nullatenus est aestimandum " \
99- Objici solet in divinis Litteris nonnulla esse loca, in quibus asseritur Deum homines quosdam positive excaecare, indurare, etc. Haec autem omnia, inspecto contextu, significant Deum permittere homines excaecari et indurari. Ita de Pharaone dicitur : "Induravitque Dorrrinus cor Pharaonis"2; hoc de eo non praedicatur nisi postquam pluries declaratum est Pharaonem cor suum indurasse : v. g. " Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus"3; jpSe Pharao rem agnoscit, dicendo : " Peccavi etiam nunc; Dominus iustus : ego et populus meus, impii " 4; hinc merito auclor Sapientices infert Deum, ^Egyptios plagis afficiendo, eorum correctionem et paenitentiam intendisse. Quod confirmat Paulus6 : "An divitias bonitatis ejus et patientise et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et impaenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei"; ex quibus colligere licet impaenitentiae causam Deum non esse, sed volunfatem hominis perversam, qui gratia jam data male utitur, vel oblatam recusat.
- Corollarium. De modo quo gratia peccatoribus datur. Gratia a6lualis, peccatoribus concessa, non datur omnibus horis, sed solum tempore opportuno, juxta iliud : "Ecce.sto ad ostium et pulso"7; Deus videlicet stat ad ostium cordis, et plus minusve frequenter pulsat, per gratiam suam, prout opportunum judicaverit. Praesertim vero Deus gratiam concedit : (a) occasione externce prcedicationisy piae leclionis, boni exempli, etc. Constat exemplo Lydiae, piae mulieris, quae, dum audiret praedicationem Pauli, gratiam accepit, juxta illud : " Cujus Dominus aperuit cor, intendere his quae dicebantur a Paulo " 8 ; (b) occasione bonce
kDE GRATIA ACTUALI. 81 aclionis ab ipso peccatore pera6lae ; v. g., de eleemosyna dicitur : " Peccata eleemosynis redime " * ; (c) occasione tribulationis, ut patet exemplo filii prodigi, qui fame tabescens, ad patrem redire cogitavit 2 ; (d) tandem articulo mortis, nam tunc gratia actualis est absolute necessaria peccatori ; atqui Deus nunquam in necessariis gratiam denegat : ergo.
- Notandum pro praxi. Ex diclis intelligi datur quid censendum sit de assertione a sacris oratoribus saepe repetita, certum scilicet esse peccatorum numerum quse Deus remittere intendit, gratiarum numerum quas concedere decrevit, ultra quem nihil ab ipso exspectandum est; hoc enim, sensu absoluto intellectum, communi doctrinse adversatur, juxta quam omnes, quamdiu vivunt, salutem suam operari possunt, proindeque rejiciendum est. Fatendum est tamen, ex lege Dei communi, eos qui gratia abutuntur, conversionem deliberate postponendo, vel gravia peccata frequenter committendo, in maximum discrimen seternae damnationis facile labi ; nam (a) uberioribus gratiis privantur, (b) pravi habitus in eis augentur, (c) et voluntatis vires paulatim minuuntur3.
III, Quoad infideles adultos.
- Infideles adulti duplicis sunt generis : alii sunt tiositivi, qui, ad fidem sufflcienter propositam interiori gratia invitati, credere noluerunt, aut fidem acceptam propria culpa amiserunt, ut apostatae; alii autem sunt negativi, qui, scilicet, de fide nunquam sufflcienter audierunt, ut Indi in America antequam Evangelium hac in regione praedicaretur 4. Priores jam gratiam acceperunt, eisque, sicut peccatoribus, novas gratias Deus concedere valet, in memoriam revocando motiva credibilitatis antea proposita, simulque voluntatem movendo ut eis assentiant. Quaestio igitur est de infidelibus uegativis.
3 Quam veritatem eloquenter exponunt Bourdaloue, Sermon pour le Lundi de la Semaine Sainte, sur le Retardement de la Ptnitence; J. H. Newman, Discourses to mixed Congregations, disc. II. Negledl of divine calls and warnings.
4 De Protestantibus aliisque hsereticis ex professo non disputamus : veniunt enim sub nomine Infidelium, cum infidelitas late sumpta etiam hsereticos et apostatas complectatur ; melioris tamen sunt conditionis quam Infideles, cum ii qui in bona fide versantur quasdam saltem primarias veritates vera fide explicite credant, sicque facilius gratiam accipere valeant.
i° Thesis : Infidelibus adultis negativis, Deus non denegat gratias saltem remote sufficientes, ut possint ad fidem converti. Certum est contra Jansenianos, rigidosque Lutheranos et Calvinistas, qui contendunt infidelibus nullam gratiam concedi ; et insuper contra quosdam antiquos theologos asserentes Infidelibus negativis nullam pariter gratiam conferri.
(A) Script. (a) Ex textibus ubi declaratur omnes indiscriminatim homines vocari ad gratiam et salutem : " Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi " *; ex his verbis Christus satisfecit non solum pro fidelibus, sed etiam pro omnibus aliis ; atqui frustra satisfecisset pro omnibus, si infidelibus denegaretur gratia per quam salvari possint (b) Ex textibus qui specialiter infideles complectuntur : " Omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire " 2; quae quidem verba manifeste infideles includunt, cum de eis agatur qui ad agnitionem veritatis venire indigent ac proinde ad fidem converti 3. (c) Ex iis locis in quibus Apostolus asserit gratiam concedi tum Judaeis tum Graecis qui bonum operantur : " Reddet unicuique secundum opera ejus : iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam ; iis autem qui sunt ex contentione et qui non acquiescunt veritati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci; gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Non enim est acceptio personarum apud Deum... Non enim auditores legis justi erunt apud Deum, sed fa6t,ores legis justificabuntur... 4. Non est distinclio Judaei et Graeci (i. e., fidelis et infidelis), nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum " 5, seu paratus gratias impertiri omnibus invocantibus eum.
3 Quem textum fusius expositum vide in Tr. de Dzo (n. 517) et de Verbo Incamato (n. 1157).
(B) Traditione. Alexander VIII (1690) sequentem damnavit Arnaldi propositionem : " Pagani, Judaei, haeretici nullum omnino accipiunt a Jesu Christo influxum ", cujus contradicloria est : " Pagani, etc. aliquem influxum (seu gratiam) accipiunt a Christo " *.
(C) Rat. Theol. Ex di&is in Tr. de Deo (n. 514) et de Verbo Incarnato (n. 1 1 57), Deus sincere vult salutem omnium hominum, etiam infidelium; atqui sincere velle nequit eorum salutem nisi ipsis conferat gratias saltem remote sufficientes, cum tales gratiae sint absolute ad salutem necessariae; ergo.
- 2° Modus quo gratia confertur. Diversae sunt hac de re theologorum sententiae.
(A) Nonnulli theologi docuerunt Deum modo tantum generali infidelium saluti providere, quatenus omnibus paravit media quibus vera fides, aliorum hominum ministerio, illis praedicari possit ; ita tamen ut si per accidens contingat veram fidem quibusdam non praedicari, nihil amplius faciat ut salvari possint. Quae tamen opinio communissime reprobatur, quia non satis consentanea videtur esse cum sincera voluntate omnes salvandi.
(B) Nonnulli putarunt ad salutem non requiri ipsum aclum fidei, sed sufficere positivam et habitualem dispositionem ad veritates credendas quas Deus forsan revelaverit et ad servanda prsecepta quae promulgaverit 2. Quae opinio vix conciliari pptest cum iis quae habet Vaticanum 3 de necessitate et natura fidei, ubi asserit eam esse virtutem supernaturalem qua, vera esse credimus quae a Deo revelantur. Sed dici potest, hac existente dispositione, actum fidei jam facilem evadere; nam imprimis multi Acatholici, ut Protestantes, Judaei, Mahumetani aliique etiam pagani, aliquam revelationem admittunt, ideoque credere possunt fide supernaturali " quia Deus est et inquirentibus se remunerator sit " ; praeterea ii omnes qui Supremi Numinis existentiam agnoscunt, vocem Dei interius audire possunt, eique obedire : quod sane sufficiet ad ac~tum fidei eliciendum.
- (C) Juxta communem sententiam, Deus omnibus adultis media praebet necessaria ut ad fidem ideoque salutem perveniant. Quod colligi potest ex Ep. Encyl. Pii IX 10 Aug. 1863 : " Notum nobis vobisque est eos qui invinci-
84 GAPUT 1« bili circa sanctissimam nostram religionem ignorantia laborant, quique naturalem legem ejusque pra;cepta in omnium cordibus a Deo insculpta sedulo servantes ac Deo obedire parati, honestam rectamque vitam agunt, posse divince lucis et gratice operante virtute, aeternam consequi vitam ", Hoc tamen diverso modo explicatur.
(a) Juxta Perrone aliosque, prima auxilia infidelibus data sunt tantum prceternaturaliay videlicet : i) ex di6lis, infideles possunt propriis viribus faciliora legis naturalis praecepta servare ; si ita faciant, Deus, non quidem ex justitia, sed ex misericordia, ipsis dabit auxilium gratuitum, seu gratiam supernaturalem quoad modum, juxta quosdam, aut etiam vere et proprie supernaturalem. 2) Si autem per aliquod tempus legem naturalem adimpleant, Deus eis gratiam fidei dabit sive per internam illuminationem, sive per aliquem praedicatorem, ita ut cognoscere possint omnes veritates necessarias necessitate medii ad salutem *. 3) Quando autem infideles ita illuminati sunt, possunt, cum gratia Dei supernaturali, elicere a<5lum contritionis perfeclse, vel amoris Dei perfedti, et in illo actu implicite continetur votum baptismi, seu baptismus desiderii, quia videlicet ea omnia suscipere volunt quae ad salutem requiruntur ; et sic justificationis gratiam consequuntur. 4) Si qui autem adulti inter infideles, propter imbecillitatem ingenii sufficientem rationis usum non attingant, quo Deum cognoscere valeant (quod raro forsan contingit), parvulorum sortis participes erunt'; nam propter rationis defe<5tum infantibus sequiparari possunt.
Juxta hanc igitur sententiam, ita intelligi debet axioma theologicum, " Facienti quod in se est Deus non denegat gratiam " 2 : —
1 Hsec sunt S. Thomae verba : " Si aliquis in sylvis nutritus, duclum rationalis naturalis sequeretur in appetitu boni et fuga mali, certissime est tenendum, quod Deus ei vel per internam inspirationem revelaret necessaria, vel ad eum praedicatorem dirigeret ". De Verit., q. 14, a. n, ad 1. Quod alibi etiam docet In II lib. Sent., dist. 28, q. unica, a. 4, ad 4. Alias auctoritates citatas invenies apud Bucceroni, Coviment. de anxilio sufficienti injidelibus datOy 1890, p. 11-12. — J. de Guibert, B. Litt. ecclts. , Toulouse, ocl:. 1913, p. 337-355, putat S. Thomam aliquatenus suam mentem mutavisse, et in Summd theologicd non tam certo affirmavisse specialem Dei interventum ad infideles illuminandos.
2 Hujusmodi axioma jam quoad sensum invenitur in Patribus; ita, v. g., i) Facienti quod in se est per vires naturce, Deus, non quidem ex justitia, neque ex positiva dispositione, sed ex gratuito beneplacito, auxilia- concedit quibus fides obtineri potest. Opera bona mere naturalia non possunt equidem gratiam mereri, sed disponunt negative ad gratiam, removendo obicem, scilicet peccatum x. 2) Facienti quod in se est sub influxu gratice aclualis, Deus certo uberiores gratias acluales concedet, ut possit ad justificationem sese praeparare; qui enim sic agit, de congruo novas gratias acluales meretur, ut infra dicetur. 3) Facienti quod in se est cum gratid acluali, et ultimam dispositionem ad justificationem requisitam ponenti, Deus dat gratiam justificantem seu habitualem, quam agens in hoc casu de congruo pariter meretur, ex dicendis ubi de merito.
(b) Juxta alios vero, v. g., Ripalda, Card. Billot, Deus non concedit gratias mere prgeternaturales, sed infideli bene disposito gratiam vere supernaturalem gratuito largitur2. Sensus igitur praefati axiomatis hic est : 1) facienti quod in se est cum auxilio gratice • Deus novas gratias actuales concedit; 2) facienti quod in se est cum his gratiis actualibus Deus non denegat gratiam habitualem.
Ex alterutra expositione sequitur nullum infidelem damnari nisi proprid culpd : si enim ductum rationis et gra-
Isidorus Pelusiota (f. a. 412) scribit : " Qui enim omnia quce in se sita sunt adimplet, Deus ipse benigne annuit " {EpisL, 1. V, ep. 459); unanimi consensu acceptum est a theologis, et est rationi omnino consentaneum. Cfr. Salmant., de Gratid, disp. III, n. 156 sq. ; Billuart, disp. III, art. 7; Suarez, 1. IV, c. 12 sq.; Mazzella, n. 848; Bucceroni, op. cit., p. 12; L. Caperan, Le probleme du salut des InfidUes, 1912, Essai historique, pp. 91-93, 177-178, 235.236, etc, Essai theologique, p. 39-51.
1 Molina (Concord. lib. arbit., q. 14, a. 13, disp. 10) rem alio modo exponit, quasi videlicet pactum initum fuisset inter Deum et Christum, ut facienti quod in se est viribus naturae infallibiliter gratia conferretur; sed talis expositio a multis rejicitur ut solido carens fundamento, et gratiae gratuitati nociva.
2 Cui sententise favet S. Thomas, ia 2*, q. 89, a. 6, ubi ait de homine qui usum rationis attingit : " Primum quod tunc homini cogitandum occurrit, est deliberare de seipso : et si quidem seipsum ordinaverit ad debitum finem, per gratiam consequetur remissionem originalis peccati; si vero non ordinet seipsum ad debitum finem, secundum quod in illa aetate est capax discretionis, peccabit mortaliter, non faciens quod in se est. " Cfr. E. Hugon, O. P., Le salut des pdiens, in Rev. Thomiste, 1905, p. 381-393; Et. Hugueny, Ve\veil du sent tnoral, ibid., p. 664-668.
tiae sequatur, gradatim perveniet ad fidem et justificationem. Fatendum est tamen gratias minus abundanter concedi infidelibus quam christianis ; quamvis enim Deus non sit personarum acceptor, eo sensu quod neminis jura laedit, tamen non aequaliter distribuit bona naturalia vel supernaturalia. In qualibet enim societate debet esse subordinatio inferiorum et superiorum; talis autem subordinatio requirit inaequalitatem in donis sive naturalibus sive supernaturalibus.
IV. Quoad parvulos.
- i° Deus paravit etiam parvnlis qui in sinu materno moriuntur antequam baptizari possint, media ex se sufficientia ad salutem. Ita communiter.
Ex dictis enim in Tr. de Verbo Incarn., n. 11 58, Christus mortuus est etiarn pro parvulis ; atqui frustra pro eis mortuus esset, nisi media salutis eis paravisset.
- 2° Difficile est autem explicare quomodo illa media praebeantur : (A) Certum est Deum remote saltem omnibus illis parvulis media salutis paravisse, dum instituit medium ad originale peccatum delendum, quale est baptismus sub N. Lege : hoc enim sacramentum de se pro omnibus institutum est, et si de fac~to quibusdam non applicatur, id provenit ex causis naturalibus, quarum Deus, utpote provisor universalis, vim et effectum per miraculum impedire non tenetur.
(B) Insuper quidam theologi docent salutem illorum infantium esse in manu parentum, eo sensu quod, si parentes ex una parte omnes leges prudentiae servarent, sobrie viverent, etc, et ex altera debite orarent, obtinere possent ut parvuli isti usque ad baptismi receptionem semper viverent. Quae opinio nulli dogmati contradicit, sed ex altero capite nullo positivo argumento probari potest.
Pauci alii, cum Cajetano, addiderunt infantes salvari posse, sine baptismo, parentiun fide etprecibus1 : sed hsec opinio tuta non est, et jussu Pii V> expuncta fuit ex operibus Cajetani Romae editis.
1 Alias hypotheses huic affines exponemus in Tr. de Baptismo. QJk. Bianchi, Disputatio physico-theologica de remedio ceternce salutis pro parvulis in uteris c/ausis, sine baptis?no decedentibus, necnon Auclor dissertationis de Intolerantid catho/icii, Taurini, 1868.
Art. III. De natura gratias a£tualis.
- Jam supra exposuimus quid et quotuplex sit actua- Hs gratia, n. 859 sq., sed, ad penitius ejus naturam investigandam, manet ut declaremus ejus efficaciam, modum agendi in facultates nostras et ejus cum libero arbitrio concordiam.
Ut certa ab incertis secernamus, primum Protestantium et Jansenistarum errores de natura gratiae efficacis et sufficientis confutabimus ; postea praecipua theologorum systemata exponemus de essentia gratiae actualis et ejus concordia cum libero arbitrio.
§ I. Protestantium et Jansenistarum errores
CONFUTANTUR1.
- (A) Protestantes multi, praesertim vero Lutherani et Calvinista, contendunt voluntatem hominis lapsi, etsi liberam in implendis civilibus officiis, libertate carere in ordine ad salutem utpote totaliter corruptam per peccatum originale. Exinde inferunt eam, sub influxu gratiae efficacis non esse liberam, sed similem trunco vel statuae vita carenti, quae ab extrinseco movetur, ita ut gratia efficax sit vere necessitans : " Liberum arbitrium, ait Lutherus"2, est figmentum in rebus, et titulus sine re, quia nulli est in manu quidpiam cogitare boni vel mali; sed omnia... de necessitate absoluta eveniunt ". Nonnulli tamen Lutherani hodie hoc aperte rejiciunt. Calvinistae autem etiam hodierni tenent gratiam prorsus insuperabilem esse, nec proinde hominem liberum esse ab interna necessitate, sub influxu gratiae, lieet liber sit a coaclione 3. Et ideo negant ullam esse gratiam vere et niere sufficientem : cum enim voluntas nostra sit veluti res inanimis, omnis gratia, quae non est ab intrinseco efficax, insufficiens et impotens est ad eam movendam.
(B) Jansenistce idem substantialiter docuerunt ; distinguentes videlicet duplicem de!e6lationem, aliam terrenam,
1 Cf. Suarez, de Gratid, I. V, c. 4; Bellarminus, de Gratia et lib. arditrio, 1. VI, c. 9 sq.; Perrone, de Gratid, n. 259 sq.; Murray, de Gratid, disp. VII, n. 1-98; Mazzella, n. 553; Palmieri, ih. 39-48.
quae nihil aliud est nisi concupiscentia, et aliam caelestem, quae ex gratia oritur, tenuerunt hominem lapsum delectatione viclrici necessario moveri, ac proinde gratiam, quae sufficiens vocatur, esse revera insufficientem, immo et nocivam> cum sit occasio peccandi. Attamen, post damnatas Jansenii propositiones an. 1653, admiserunt quasdam esse gratias sufficienles in sey sed non relate ad circumstantias, in quibus de fa6lo versamur, nec praesertim relate ad praevalentem concupiscentiam *, Duplex igitur erit propositio contra illum duplicem errorem. Animadvertimus tamen inter duas theses intimam esse connexionem, ita ut prior non plene demonstretur jiisi additis argumentis quibus posterior fulcitur.
Thesis Ia : Gratia efficax non est necessitans2, sed homo remanet liber a necessitate etiam sub influxu gratiae efficacis. De fide est ex Trident. : " Si quis dixerit liberum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti, quo- ad obtinendam justificationis gratiam se disponat ac praeparet, neque posse dissentire, si velit, sed veluti inanime quoddam nihil omnino agere, mereque passive se agere, A. S. 3 "
i° Probatur : (A) Script. (a) Ex eo quod Dei cooperatores sumus : de seipso dicit S. Paulus : " Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi, non ego autem 4, sed gratia Dei mecum" 5; et alibi addit : " Unusquisque... propriam mercedem accipiet secundum suum laborem : Dei enim
1 Paquier, op. cii., p. 121-181. — Hujus duplicis stadii vestigia inveniuntur apud Pascal, Leitres provinciales : in primis enim epistolis deridetur omnis gratia sufficiens; in ultimis vero (17-18), gratia sufficiens admittitur quidem, sed cui semper resistitur ob viclricem concupiscentiam. Cfr. Petitot, Pascal et la gr&ce suffisante, in Rev. Thomiste, sept, ocl. 19 10.
2 Non negamus Deum posse aliquando, si velit, gratiam concedere necessitantem ; sed hic agitur de gratia quse conceditur ad actum meritorium et salutarem. — 3 Sess. VI, can. 4.
4 Illud incisum non ego est hebraismus quo significatur non Paulum solum laboravisse, sed gratiam Dei cum Paulo; sicut alibi idem Apostolus dicit • " Vivo autem, jam non ego; vivit vero in me Christus " {Galat., II, 20) : quibus verbis significatur in Paulo, praeter vitam propriam, fuisse insuper vitam Christi. Cf. Corluy, op. cit., vol. II, p. 286. — s / Cor., XV, 10.
sumus adjutores"1. Hic certo agitur de gratia efficaci, scilicet de gratia quae vacua non fuit, sed mercedem obtinuit ; atqui, sub influxu hujus gratiae, Paulus libere laboraverat et quidem ceteris abundantius; item apostoli active laborare debent, nam sunt Dei adjutores, seu, juxta vim graecae vocis ayyepyoi, a6livi cooperatores; ergo non necessitantur a gratia.
(b) E mercede bene operantibus promissd : dicitur de justo qui salvatur, ac proinde gratiam efficacem obtinuit : " Erit illi gloria aeterna, qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit"2; ergo constat etiam eum qui bonum facit sub influxu gratiae efficacis, potuisse transgredi, seu liberum fuisse.
(c) Idem constat ex prceceptis, monitionibus, minis quibus homines ad malum fugiendum aut opera salutaria praestanda incitantur, v. g. " Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus" 3; nam talis loquendi modus mera irrisio esset, si illi ad quos dirigitur, liberi non essent opus praescriptum facere vel omittere. — Quod confirmatur iis locis ubi gratia bene uti admonemur : " Exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis " 4; hoc enim manifeste supponit nos gratia bene vel male uti posse, prout nobis placuerit.
- (B) Traditione, (a) Ante S. Augustinum, Patres communiter docent in nostra potestate esse divinae motioni obedire vel resistere.
Ita, inter alios, S. Irenceus scribit : " Et qui operantur illud (bonum), gloriam et honorem percipient, quoniam operati sunt bonum, cum possint non operari illud; hi autem qui illud non operantur judicium justum excipient Dei, quoniam non sunt operati bonum, cura possint operari illud ,; 5. Expressius etiam S. Chrysostomus : " Nisi enim cselesti auxilio potiaris, omnia frustra sunt. Sed est perspicuum fore ut illo auxiliante assequaris id in quo ponis studium, si tamen tu quoque curras et velis"6.
(b) .S. Augustinus fatetur hanc quaestionem ita esse difficilem ut " quando defenditur liberum arbitrium, negari Dei
gratia videatur, quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri'\ Sed saepe affirmat voluntatem liberam x manere sub influxu gratiae, et id explicare conatur : " Deus, inquit, velle et operari operatur in nobis, non quia nos non volumus, aut nos non agimus, sed quia sine ipsius adjutorio nec volumus aliquid boni, nec agimus " 2. Alibi exponit quomodo a Deo trahamur quin liberum arbitrium cogatur : " Quis trahitur si jam volebat? Et tamen nemo venit nisi vetit. Trahitur ergo miris modis ut velit, ab illo qui novit intus in ipsis hominum cordibus operari, non ut homines, quod fieri non potest, nolenter credant, sed ut volentes ex nolentibus fiant "3. — Praeterea integrum scripsit traclatum De gratid et libero arbitrio, in quo demonstrat hominem liberum manere sub gratia, et posse vitare peccatum, si vult, ideoque vere mereri vitamaeternam4. — Si igitur alibi inveniuntur duriora verba quibus nimis deprimi videtur hominis libertas, ex clarioribus elucidari debent.
(C) Rat. tkeol. (a) Ad sapientiam Dei pertinet entia movere in ordine sive naturali sive supernaturali, secundum uniuscujusque naturam; atqui naturae hominis est libere agere, ex dictis in Philosophia; ergo Deus, per gratiam, ita homines movet ut Hberi maneant5. (b) Insuper gratia naturam, nedum destruat, e contra perficit, nobisque conceditur ut supernaturale praemium mereri valeamus; atqui si gratia libertatem tolleret, naturalem hominis facultatem destrueret, merendique potestatem tolleret : quod esset contra id quod Deus intendit nos juvando per gratiam.
20 Solvuntur diffic. (A) Ex Scriptura homo per peccatum est spiritualiter mortuus ; atqui mortuus nullo modo cooperari potest suse resurreclioni; ergo6.
1 Degratid Christi et de peccato originali, XLVII, 52, P. L., XLIV, 383; Journel, 1856. — 2 Ibid., XXV, 26, 373; Journel, 1854.
s Quod sic egregie exponit S. Thomas (1, q. 19, a. 8) : " Cum igitur voluntas Dei sit efficacissima, non solum sequitur quod fiant ea quae Deus vult fieri, sed quod eo modo fiant quo Deus ea fieri vult. Vult autem qusedam fier1 necessario, qusedam contingenter ', ut sit ordo in rebus, ad complementum universi ". Totum lege articulum.
Resp. Distinguo majorem : homo per peccatum partialiter est mortuus, concedo; totaliter, nego; nam etiam in homine peccatore remanet vita non solum materialis, sed etiam rationalis; immo in illo qui fidem non amisit, remanet initium vitse supernaturalis, scilicet fides; jamvero fatemur quidem hominem in statu peccati nullum aclum supernaturalem facere posse quin prius a gratia excitetur, quia vita spirituali saltem perfecla privatur; sed quando jam gratia actuali praevenitur et movetur, facultatibus naturalibus uti potest, aut virtute fidei, si in ipso maneat, ad elicienda opera praeparatoria ad justificationem; gratia enim actualis, et a fortiori virtus fidei facultates naturales ita elevat ut actus supernaturales elicere possint. Ergo etiam peccator, gratia Dei praeventus, proprise resurreclioni cooperari potest.
(B) Ex Scriptura homo per gratiam vere trahitur : " Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum " '; porro qui trahitur non est liber : ergo.
Resp. Homo' trahitur quidem per gratiam, quatenus movetur; sed non eo sensu quod ei necessitas infertur, nam versiculo sequenti2 ipse Christus addit : " Omnis qui audivit a Patre, venitad me ", igitur ita trahimur per gratiam ut simul ad Deum libere veniamus. Revera trahit timor, trahit laetitia, trahit desiderium, trahunt deleclationes, quin tamen necessitatem nobis inferant.
(C) Insiant : S. Paulus ait : " Deus... operatur omnia in omnibus... operatur in vobis et velle et perficere"3; atqui si Deus operatur omnia, etiam volitiones nostras, nullus remanet locus libertati; ergo.
Resp. Deus operatur omnia, eo sensu quod omnibus aclionibus nostris cooperaiur, non autem eo sensu quod solus eas operatur; nam S. Paulus eodem loco ait : " Cum metu et tremore vestram salutem operamini" 4; igitur duae sunt causae salutem nostram operantes, Deus et voluntas nostra, et utraque causa libere simul cooperatur. Notamus insuper priorem textum ad rem non pertinere, ciim i-bi agatur de gratiis gratis datis.
- Thesis IIa : Datur in praesenti statu gratia vere et relative sufficiens, quae scilicet potentiam agendi actus supernaturales vere confert, et ex nostra culpa suo caret effectu. De fide contra Protestantes et Jansenistas : damnata est enim ut hceretica sequens Jansenii propositio : " Aliqua Dei praecepta hominibus justis volentibus et conantibus, secundum prsesentes quas habent vires, sunt impossibilia : deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant".
92 GAPUT t
Ergo hominibus justis datur gratia sufficiens ad praecepta adimplenda, ita ut violatio horum praeceptorum sit imputabilis. Item damnata est ut hceretica haec propositio : " Interiori gratiae in statu naturae lapsae nunquam resistitur " x. Ergo absolute (sive justis, sive peccatoribus) dantur gratiae quae redduntur inutiles culpa hominum,et exinde de se vere sufficientes.
Dicitur " vere et relative sufficiens ", ut ex hoc evincatur talem gratiam sufficientem esse non solum in se, sed etiam relate ad personam cui datur aut circumstantias in quibus datur.
- Probatur Script. (A) Hanc veritatem illustrat Isaias2 comparatione vineae, quam Dominus exquisita sollicitudine plantavit et excoluit, et quae tamen, loco uvarum, labruscas produxit ; dein comparationem applicans populo judaico, Deum sic loquentem inducit : " Quid est quod ultra debui facere vineae meae et non feci? An quod exspectavi ut faceret uvas et fecit labruscas?" Qnde sic : hic sane agitur de gratia mere sufficienti, cum de facto suum non sortita fuerit effe6lum; atqui talis gratia exhibetur non solum ut vere et relative, sed etiam ut abundanter sufficiens, ut constat tum ex comparatione vineae quam Deus omni cura et sollicitudine coluit, tum ex eo quod Deus ipsos Judaeos veluti judices assumat ut dicant, si possint, quodnam majus auxilium iis concedere valuerit; ergo datur gratia mere et vere tamen sufficiens. — Attamen hic textus, sicut quidam alii quos e Vet. Test. allegamus, directe agunt de providentia Dei erga populum judaicum, et nonnisi indiredte de gratia cuilibet individuo concessa : citantur tamen a theologis, quia ratio agendi Providentiae divinae debet esse conformis naturae humanae, sive in individuis consideretur, sive in societate seu collectivitate.
(B) Nec minus cogentia sunt ipsa Christi verba : " Jerusalem, Jerusalem,... quoties volui congregare filios tuos,
1 Denz.-Bann., 1092, 1093 (9^6, 967). — Quod etiam infertur ex hoc canone Tridentino (sess. VI, can. 18). " Si quis dixerit Dei praecepta homini etiam justificato et sub gratia constituto esse ad observandum impossibilia, A. S. "
quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti" x. Hic iterum agitur evidenter de gratia mere sufficiente, quae suum non obtinet efTeclum : jamveroeadem gratia tam sufficiens exhibetur, ut comparetur auxilio certe egregio quo gallina suos pullos protegit, et inefficacia ejusdem soli resistentiae humanae voluntatis tribuatur " et noluisti" ; ergo.
- Solv. difficultates. (A) Objicitur multos in Scriptura esse textus, ex quibus concludere licet gratiam Dei esse semper efficacem, v; g. : " Voluntati ejus quis resistit"2? " Verbum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui " 3 ; ergo non datur gratia mere sufficiens. — Resp. : Textus allegati, aliique ejusmodi probare forsan valent quasdam gratias esse efficaces, et Deum posse, si velit, corda nostra immutare; sed minime probant omnes gratias, quas confert, suum consequi effectum; sed e contra Scriptura manifeste supponit nos gratiae resistere posse, " Vocavi et renuistis... volui congregare, et noluisti ". Insuper plerique textus allati non de gratia, sed de voluntate Dei aliquid absolute decernentis, agunt, ut clare ex contextu evincitur.
(B) Objicitur iterum gratiam sufficientem esse inutilem, cum nunquam suum sortiatur effeclum.
Resp. : (a) Gratia sufficiens non est inutilis, sed verum beneficium, cum det polentiam agendi : si de facto intentum effectum non producat, id perversse hominis voluntati unice tribuendum est. (b) Insuper, quamvis non producat aclum salutarem a Deo intentum, excitat tamen illuminationes in intellectu et pia desideria in voluntate, quae sunt veluti praeparatio ad conversionem, nec proinde inutilia sunt.
Merito itaque ab Alexandro VIII damnata est haec propositio jansenistica : " Gratia sufficiens statui nostro non tam utilis quam perniciosa est, sic, ut proinde merito possimus petere : A gra^tia sufficienti libera nos Domine " 4.
- Corollarium : homo potest et debet gratice cooperari. De fide est ex Trident. : " Si quis dixerit sola fide impium justificari... et nulla ex parte necesse esse eum suae voluntatis motu praeparari atque disponi, A. S." 5
Revera ex Scripturd aperte colligitur hominem cum Deo cooperari ad omnes aclus salutares; nam : (a) de Deo dici-
1 Matt., XXIII, 37. — 2 Rom.y IX, 19. — 3 Zsa., LV, 11. * Denz.-Bann. , 1296 (1163). — 5 Sess. VI, can. 9.
tur : " Inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus " x; et tamen de hominis cooperatione additur : " Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum"2; (b) Deus aperit quidem labia nostra ad orandum : " Domine, labia mea aperies" 3; sed nos eadem aperimus : " Os meum aperui et attraxi spiritum"4; (c) Deus nos ad se convertit : " Converte nos Deus salutaris noster" 5sed nosmetipsos pariter ad Deum convertimus : " Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua "6; (d) Deus in nobis cor novum creat : " Cor mundum crea in me, Deus " 7, sed illi creationi cooperari debemus : " Facite vobis cor novum et spiritum novum " 8.
Cum .S. Augustino igitur concludere fas est : " Qui fecit te sine te, non te justificat sine te. Ergo fecit nescientem, justrficat volentem "9.
§ II. THEOLOGORUM OPINIONES DE ESSENTIA GRATI.E
ACTUALIS.
Hic agitur de gratia actuali proprie di6ta, nempe de gratia internd illuminationis et inspirationis.
- i° Communiter docent theologi gratiam a£lualem proprie supernaturalem consistere non solum in auxilio morali, quo vocamur, allicimur et trahimur ad bonum supernaturale, sed etiam in a.uxi\io finysico quo capaces reddimur aclus salutares eliciendi. Sed controvertitur inter Thomistas et Molinistas utrum in homine carente omni habitu supernaturali infuso, gratia excitans direcle agat in facultates nostras, ope entitatis transeuntis, an direcT:e in aclus nostros, extrinsece concurrendo simul cum facultatibus nostris ad produ6lionem a6lus salutaris.
(A) Molinistce putant gratiam direcle in adtus nostros agere absque entitate reali potentiis nostris modo transeunti addita. Deus videlicet, simul cum facultatibus nostris constituens unum principium adsequatum operandi, producit in intelleclu illuminationes et in voluntate inspirationes, indeliberatas quidem sed vitales; per hunc
supernaturalem concursum facultates nostrae vere et realiter in agendo elevantur, licet in sua interna constitutione maneant prorsus immutatse, et fiunt capaces, una cum auxilio Dei, salutares actus deliberatos perficiendi. Gratia siquidem vocatur pulsatio, excitatio,. etc. ; sed quando pulsatur vel excitatur intellectus aut voluntas, producitur in nobis quaedam cognitio aut volitio, id est aclio vitalis ; ergo gratia aclualis proprie consistit in hac vitali aclione, quin necesse sit recurrere ad entitatem quamdam transeuntem.
(B) Juxta Thomistas1, gratia aclualis non est ipsa aclio vitalis intellectus aut voluntatis, sed quaedam entitas realis et supernaturalis, motio seu qualitas fluida transeunter a Deo immissa, aclionem vitalem natura non tempore praecedens, qua intrinsece facultates nostrae excitantur, moventur et simul elevantur ad agendum. Etenim gratia dicitur pu/satio, excitatio, vocatio, taclus; atqui pulsatio, excitatio, etc. non efficiuntur ab eo qui pulsatur vel excitatur, sed solum a pulsante vel excitante; ergo gratia non est ac~tus vitalis, sed aliquid aclum vitalem praecedens. Revera facultates nostrae, utpote naturales, non possunt aclus vitales supernaturales producere, nisi prius eleventur aliqua entitate supematurali, quae tota sit a Deo, proindeque distinguatur ab adtione nostra vitali 2.
- 20 Omnes theologi admittunt aliquam esse differentiam inter gratiam operantem seu excitantem, et cooperante^n (supra, n. 31). Controvertitur autem num una ab altera entitative distinguatur.
(a) Molinistce tenent gratiam excitantem et gratiam adjuvantem esse entitative unam eamdemquc gratiam, licet munere et erTeclu differant3 : eadem enim gratia, quatenus consensum nostrum antecedit, et est principium piae affeclionis indeliberatce, dicitur operans seu excitans; quatenus vero, per hanc indeliberatam affectionem, causa tst libero arbitrio ponendi, si velit, aclum salutarem deliberatum, dicitur adjuvans seu cooperans.
1 S. Thom., ia 2ae, q. 110, a. 2; Salmant, disp. V, n. 37 sq.; Billuart, diss. IV, art. 2; Rev. thomiste, 1902, p. 884.
3 Quam opinionem ampleclitur et ita declarat Card. Billot {De gratid, p. 129) : " Et si quidem anima habitibus supernaturalibus instrucla supponatur, motio ista est motio applicans facultatem habitualiter elevatam, eamque instinctive determinans ad aclum et objeclum ejus. Sin autem minus, est motio non solum applicans, sed simul etiam transeunter elevans potentiam, et supplens habitus defeclum. Utroque autem modo, non in ipso aclu indeliberato, sed in motione qua principiatur ille adtus, redle repones essentiam excitantis gratise, qusa utique dicenda est esse immediate a Deo, ab eoque solo : a Deo, inquam, aperiente intellectum et tangente cor suae creaturoe ".
3 Molina, Concordia,<. 14, a. 13, disp. 40; et generatim theologi Soc. Jesu, inter quos Mazzella, n. 171 -187; Pesch, n. 41-44; Card. Billot, p. 143-147.
(b) Thomistce multi putant gratiam excitantem realiter distingui ab adjuvante; nam motio divina necessario attemperari debet indoli motus seu aclus; atqui motus indeliberatus et deliberatus sunt operationes realiter distinc~foe; ergo motio ad actum indeliberatum non est eadem entitative ac motio ad actum deliberatum.
§ III. Theologorum systemata de concordia
LIBERTATIS CUM GRATIA.
- Quaestio est undenam oriatur gratiae efficacia, utrum ab intrinseco seu ab ipsa gratia, an ab extrinseco seu a consensu voluntatis; et consequenter quomodo libertas nostra conciliari possit cum gratiae efficacitate a Deo infallibiliter praevisa. Unde hujusmodi quaestio intime conneclitur cum altera de divina scientia, de qua diximus in Tr. de Deo uno, n. 47 1-477.
Multa hac de re prodierunt systemata, quorum praecipua sunt Mo/inismus, cui affinis est Congruismus, et Thomismus cui affinis est Augustinianismus.
Discrimen inter utrumque systema ex eo oritur quod Molinistce ante omnia humanam libertatem atque activitatem servare volunt, dum Thomistce supremum Dei dominium praecipue tueri intendunt. Sane, si res omnino perspicua esset, utriusque systematis conclusiones eaedem forent; sed, cum quaestio sit ardua et implexa, diversos rei aspectus harmonice et perfe<5le conciliare humanum ingenium fere transcendit : Molinistae videlicet, dum libertatem facilius vindicant, perfec~tionem divinae scientiae divinique dominii plus aequo forsan minuere videntur; Thomistae autem, dum jura Dei intacta tuentur, libertatis humanae exercitium non tam facile explicant. Quae quidem difficultates ex imperfectione humani ingenii ultimo procedunt.
125., Prima hujus controversiae semina in Hispaniis jacla sunt anno 1581, quando Bannez, O. P., theses impugnavit Prudentii de Montemajor, S. J.; acrior evasit pugna cum Molina famosum edidit librum de Liberi arbitrii cum gratice donis Concordid. Res ad S. Pontificem Clementem VIII delata fuit, qui, ad litem componendam, specialem Congregationem de Auxiliis anno 1598 instituit. Per novem annos strenue res disputata fuit coram Consultoribus et Cardinaiibus1 : Clemens VIII, antequam sententiam proferret,
1 Brevem historiam harum Congregationum videre est apud Montagne, dt Gratidy diss. X (Theol. Curs., X, p. 370 sq.).
decessit, et Paulus V, secundus ejus successor, rescriptum emisit anno 1607, in quo duo praesertim declarat : (a) se debito tempore editurum esse definitionem; (b) interea vero nulli licere alterutram partem haereseos vel alterius censurse nota insimulare. Sententia autem in dies dilata, S. Pontifex mortuus est. Igitur adhuc sub judice lis est, et utrumque systema potest libere propugnari.
I. Molinismus et Congruismus.
- i° Molinismus exponitur. (a) Gratia sufficiens non differt intrinsece a gratia efficaci, sed solum extrinsece : eadem enim gratia potest esse sufficiens vel efficax : est mere sufficiens, si voluntas humana ei resistit; erit autem efficax, si voluntas eidem consentiat. Igitur unaeademque gratia potest esse mere sufficiens in uno et efficax in altero; immo minor gratia potest esse efficax in uno, dum major gratia remanebit mere sufficiens in altero.
(b) Attamen gratia efficax est majus beneficium quam gratia mere sufficiens; nam Deus a tota aeternitate, scientice medice ope, praevidet quod, si det talem gratiam A Petro, ille consentiet, si autem det gratiam B, Petrus non consentiet ; quando igitur Deus dat Petro gratiam A quam praevidet fore efficacem, haec gratia, licet forsan in se minor, est certe majus beneficium quam gratia B quam praevidet mere sufficientem fore. Ita Molina, Lessius, multi theologi Societatis Jesu, aliique *.,
- 2° Congruismus exponitur. Gratia sufficiens non differt intrinsece a gratia efficaci, sed tantum ratione modi quo nos afficit : siquidem (a) gratia efficax, quae vocatur etiam congrua, ea est quae ita accommodatur hominis ingenio, et circumstantiis loci et temporis in quibus versatur, ut eidem voluntas certo et tamen libere consentiat.
1 Cf. Molina, Concordia; Lessius, de Gratid efficaci et decretis divinis; Mazzella, ru 658 sq.; Hurter, n. 124 sq.; Palmieri, th. 55 sq.; Tepe, n. 165 sq. ; G. Schneemann, S. J., Controversiarum de divince gi-atice liberique arbitrii concordid initia et progressus, 1881; V. Frins, S. J., S. Thomce Aq. doctrina de cooperatione Dei cum omni naturd creatd prcesertim liberd, Parisiis, 1893. Tepe (n. 188) ita contrahit doctrinam communiter a Societate propugnatam : " Gratia efficax est a) natura sua repudiabilis; b) efficax efficacia virtutis ex se ipsa; c) efficax efficacia connexionis secundario ex consensu; d) efficax efficacia infallibilitatis ex scientia media; e) non semper entitative melior quam sufficiens;/) semper tamen moraliter melior quam sufficiens ".
(b) Gratia autem mere sufficiens ea est quae non tam perfecte accommodatur hominis ingenio et circumstantiis ifi quibus versatur, ita ut voluntas de fafto, sed libere, ei resistat. Ita Suarez^ Bellarminus, Vasquez multique alii theologi Societatis Jesu, qui post Congregationes de Auxiliis putarunt mitigandum esse systema Molinae x.
- 30 Utrumque systema probatur. (A) Script. : (a) Legitur apud Matt. XI, 21 : " Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone faclae essent virtutes, quae fa6tae sunt in vobis, in cinere et cilicio olim paenitentiam egissent". Unde sic : Christus increpat Judaeos, eo quod non egerint paenitentiam sub influxu gratiae, quae convertisset Tyrios, si illis concessa fuisset ; atqui illud manifeste supponit eamdem gratiam in uno esse sufficientem et in altero efficacem ; ergo. (b) Item S. Paulus hortatur Corinthios dicens* : "Exhortamur ne in vacuum grat-iam Dei recipiatis"; atqui hoc supponit eamdem gratiam posse esse vacuam seu mere sufficientem, vel efficacem; ergo. (c) Insuper Deus apud Isaiam 'V, 4) dicit : " Quid est quod debui facere vineae meae et non feci?... exspeclavi ut faceret uvas, et fecit labruscas"; atqui talis toquendi modus ostendit Deum exspectare consensum nostrum, ac proinde gratiam non fieri efficacem nisi ex libero consensu voluntatis nostrae.
(B) Tradit. Ex Trident. quod declarat voluntatem nostram posse dissentire, si velit, etiam sub influxu gratiae efficacis (supra, n. 113); hoc enim supponit efficacitatem gratiae venire a consensu.
(C) Rai, theologica. Illud systema admittendum est quod salvat simul libertatem humanam et gratiae efficacitatem ; atqui systema expositum : (a) salvat humanam libertatem^ cui adversatur prcemotio physica : nam ideo gratia est efficax quia praecise voluntas ei libere consentit; libertatem igitur non destruit, sed potius juvat, ut comparatione ostenditur : quando navis ad portum tendit, impellitur quidem a vento, sed determinatio motus relinquitur gubernahti, qui potest dirigere navem ad talem talemve portum. Item Deus gratia sua impellit voluntatem nostram ad bonum in genere, sed voluntas ipsa determinat gratiam ad faciendum hoc potiusquam aliud. Nec dicatur voluntatem nostram non esse liberam quia Deus praevidet nos esse consensuros gratiae; haec enim praevisio, seu potius visio divina non magis hbertati nostrae nocet, quam visio nostra officit libertati alicujus personae in conspeclu nostro agentis.
(b) Salvat efficacitatem gratiae. Deus enim a tota aetemitate, per scientiam mediam, praevidit Petrum tali auxilio consensurum, si
1 Suarez, de Gratid, lib. V; Vasquez, In 1. 2., disp. 189, c. 14; Bellar* minus, op. cit., lib. I, c. 12. — 2 II Cor., VI, 1.
psi daretur; insuper, ex mera misericordia, decrevit se daturum esse Petro illud praecise auxilium; ergo certo Petrus consentiet gratiae illi datae, ac proinde gratia, illi a Deo concessa, erit certo efficax.
II. Thomismus et Augustinianismus.
- i° Thomismus l. (a) Gratia sufficiens intrinsece differt a gratia efficaci : quod dupliciter exponitur. Juxta communemexplicandi modum, prior dat solum potentiam proximam agendi; posterior movet et applicat potentiam ad a<5tum, seu brevius prior dat posse, posterior dat agere. Attamen, juxta quosdam alios, gratia sufficiens dat non tantum posse, sed etiam motionem ad agendum, ita tamen ut non tollat omne impedimentum, omnem resistentiam ; dum gratia efficax omnem resistentiam superat aut amovet2.
(b) Gratia sufficiens nos habiles facit ut bene agere possimus; immo, juxta quosdam, jam nos movet ad agendum; attamen, ut de facto bonum agamus, requiritur alia gratia perfeclior et validior, scilicet gratia efficax; haec autem gratia efficax omnibus ofTertur, et iis datur qui nullum impedimentum gratiae sufficienti opponunt.
(c) Gratia efficax etiam vocatur prcemotio physica; siquidem per eam Deus nos movet ad agendum, et quidem non moraliter tantum, sed per impulsum physicum, et dicitur prcemotio, quia ordine logico actionem nostram pra> venit.
(d) Quae praemotio physica non destruit libertatem : Deus siquidem nos movet ut causa prima, sed voluntas nostra, etiam quando movetur a Deo, sese movet ut causa secunda, etsi dependenter a Deo. Jamvero Deus movet omnes creaturas secundum uniuscujusque naturam, creaturas non liberas modo quidem irresistibili, creaturas autem liberas, ita ut libere agant. Quod illustrari potest exemplo magistri
1 Cf. S. Thomas, 1. 2., q. 112, a. 3; 2. 2., q. 24, a. 11; C. Gent, 1. III, c. 89; Thomas de Lemos, Panoplia Gratice; Alvarez, De anxiliis divina gratia>; Salmant, de Gratid, disp. VII, dub. 4; Billuart, de Gratid, diss. V, a. 2-6; Goudin, q. V, a. 3-4; P. F. Dummermuth, O. P., S. Thomas et doctrina pra>motionis physicce, Parisiis, 1886; Dcfensio doctrince S. Thomce de prcemotione physicd, Lovanii, 1896.
- Ita /. Gonzalez de Albeda, Massoulie, aliique quos allegat et approbat H. Guillermin, O. P., in Rev. thomisle, 1902, p. 654-675.
moventis manum discipuli, ut hic scribere possit : talis motio est vere physica, sed tamen libertatem discipuli non opprimit, quia discipulus libere motionem accipit, eique libere cooperatur.
(e) Attamen effectus a Deo intentus infallibiliter seu certo, etsi non necessario, gratia efficaci producitur. Deus igitur infallibiliter praevidere potest actiones nostras liberas in decreto quo statuit alicui personae in tali casu determinato gratiam efficacem concedere, vel non, quin scientid medid egeat (De Deo, n. 473) : posito enim quod ab aeterno decrevit se daturum alicui gratiam efficacem, consensus ejus infallibiliter praevidetur.
Ita Dominicani, Salmanticenses, non pauci Scotistce, aliique.
2° Augustinianornm systema1. Augustiniani amplectuntur quoad substantiam systema Thomisticum, saltem pro statu naturae lapsae; rejiciunt tamen praemotionem physicam et, ejus loco, admittunt praemotionem moralem seu moralem suasionem, per quam Deus nos ad bonum allicit. Gratia videlicet est sufficiens, quando nobis conceditur gradus delectationis caelestis, quo concupiscentiam vincere possumus; gratia est efficax, quando deleclatio caelestis tanta est, ut certo et infallibiliter, non tamen necessario, concupiscentia vincatur : distinguuntur ergo a Jansenianis, qui dicunt hanc deleflationem esse necessitantem.
30 Systema sorbonico-alphonsianum, quod ^S. Alphonsus 2, post quosdam doftores sorbonicos 3, expolivit, dictum etiam augustinianismus mitigatus, scientiam mediam rejicit, et ita a Molinistis distinguitur, necnon praemotionem physicam Thomistarum; admittit vero prcedeterminationem mora-
1 Cf. Berti, De theolo°. discipl., I. XIV, c. 8; Noris, Janseniani erroris cilumnia snblata. — Thomassinus (Tr. j de consensu scholce de gratid) Augustinensium systema alio modo advocat, gratiae efficaciam tribuens multitudini auxiliorum alicui collatorum : licet enim singula seorsim sumpta fruStrari possint, universa tamen simul sumpta obstinatos ad assensum suaviter et fortiter trahunt.
2 Contra hcereiicos pseudoreformat., disp. 4, ap. Walter, S. Alphonsi Opera dogm., t. I, p. 517; De magno orationis medio, t. II, p. 707. Cfr. J. L. Jansen, C. SS. R., in Rev. thomiste, 1903, p. 340-348.
3 Ita Isambertus, Is. Habert, Tournely\ etc.
lem Augustinianorum. Ab his tamen dissentit, quia duplicem gratiam agnoscit, unam ad opera difficiliora, alteram ad faciliora. (a) Ad opera difficiliora, qualia sunt observantia mandatorum, perfecta cordis conversio, diuturna in bono perseverantia, requiritur gratia ab intrinseco et absolute efficax, ea nempe quae ex se, omnia removens obstacula, et quoad omnes, infallibiliter voluntatem in bonum trahat. (b) Ad opera faciliora, praesertim orationem, non requiritur nisi gratia communis seu sufficiens, quae, etsi ih se et ab intrinseco efficax, non est talis absolute et quoad omnes, sed ita voluntatem sollicitat ut haec aliquando ei consentiat et aliquando resistat. Jamvero, ex ordinatione divina, quicumque gratia sufficiente bene usus fuerit, praesertim fiducialiter orando, gratiam efficacem infallibiliter recipiet quoties ea indigebit; si vero gratiae sufficienti non consenserit (v. g., orationem negligendo), ordinarie gratias efficaces non recipiet. Exinde S. Alphonsus infert orationem esse medium maxime efficax ad salutem consequendam.
- 40 Argumenia pro gratid ab intrinseco efficaci.
(A) Script. (a) S. Paulus ita Corinthios alloquitur1 : " Quidautem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis "? Unde sic : ex hoc textu homo nihil habet ex quo gloriari possit; atqui si gratiae efficacitas ex consensu oriretur, homo aliquid haberet ex quo gloriari posset, scilicet proprium consensum, quem non a gratia sed a seipso haberet.
(b) Illa gratia est ex se et ab intrinseco efficax, quoe facit ut faciamus, quae facit ut velimus, quse mutat voluntatem nostram et ejus dispositiones malas in bonas convertit; atqui talis est gratia efficax, juxta Scripturam : dicitur enim : " Dabo vobis cor novum, et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabovobiscor carneum... etfaciam ut in prceceptis meis ambuletis " ■/ iterum " Deus operatur in vobis velle et perficere"3, id est, volitiones seu consensum internum voluntatis nostrse, et deinde exsecutionem harum volitionum.
(c) Idem constat comparationibus a Scriptura adhibitis; homo enim gratia motus comparatur luto in manu figuli 4, quod figulus fingit sicut vult, et rivulo aquarum, qui dirigitur ab hortulano sicut vults; atqui illse comparationes ostendunt efficacitatem gratice a voluntate Dei, non autem a voluntate nostra, pendere; ergo.
1 / Cor., IV, 7. — 2 Ezech., XXXVI, 26-28. — 3 Philip., II, 1 * Eccli., XXXIII, 13. — s Prov ■ XXI, 1.
102 CAPUT I. — DE GRATIA AGTUALI.
133- (B) Trad. (a) au6loritate S. Augustini, qui dicit : "Certum est nos velle cum volumus, sed ille (Deus) facitut velimus bonum... ille facit ut faciamus, prsebendo vires efficacissimas voluntati"1; (b) aucloritate Ecdesice, quae Deum orat " ut nostras etiam rebelles ad se compellat voluntates" 2; jamvero Deus non potest compellere nostras voluntates, nisi gratia sit in se efficax; ergo.
- (C) Ratione : (a) Nisi admittatur gratia ab intrinseco efficax, dicendum est esse aliquod ens, scilicet consensum voluntatis nostrae, quod non immediate a Deo causetur; atqui illud repugnat supremae Dei causalitati : esse enim est objectum proprium et specificum Primi esse; ergo omne esse, sive essentiae, sive existentiae sive operationis, a Deo procedit; ergo et esse consensus nostri liberi.
(b) Deus, utpote primus motor, omnes causas movere debet sive in ordine naturali sive in ordine supernaturali; atqui voluntatem nostram in ordine supernaturali movere nequit nisi per gratiam ex se et ab intrinseco efficacem; gratia enim, quae est efficax tantummodo ex consensu nostro, non movet vere voluntatem nostram, sed potius movetur et applicaturad actum per voluntatem;ergoadmitti debet gratia ab intrinseco efficax.
(c) Si rejicitur gratia ab intrinseco efficax, admitti debet in Deo scientia ?nedia, quae Eum dedecet, ex diclis in Tr. de Deo, n. 473.
i?&> Conclusio. Utrinque igitur rationes haud spernendae in medium proferuntur, utrinque angustiae et difficultates; nec mirum est difficile admodum esse gratiae efficaciam cum libertate conciliare, cum tam pauca cognoscamus circa utriusque operandi modum. Quisque igitur libere sententiam amplectatur quam dogmati catholico magis consentaneam putat, quin tamen oppositam theologica censura inurat. Re£le enim dixit Paulus V, dum finem imponeret Congregationibus de Auxiliis : " Jesuitce discrepant a Pelagianis, qui initium salutis posuerunt fieri a nobis, illi vero tenent omnino contrarium. . . Sententia Patrum Prcedicatorum plurimum differt a Calvino; dicunt enim Praedicatores, gratiam non destruere, sed perficere liberum arbitrium, et eam vim habere, ut homo operetur juxta modum suum, id est, libere ".
Ad praxim quod attinet, quando bonum operamur, gloriari non possumus, sed gratias Deo reddere debemus, qu; sive mediate sive immediate quidquid in nobis boni est su3
2 Domin. IV. post Pentec.
13E GRATIA HABITUALI. 103 gratia operatus est, ut aperte docet 6*. Panlus; aliunde cum gratia efficax nihil agat in nobis sine nobis, totis viribus nostris ei cooperari tenemur, quasi totum a nobis penderet; gratia enim hominibus bonae voluntatis nunquam deest.
- Gratia actualis, de qua egimus, ordinatur ad gratiam habitualem. Haec vocatur etiam sanclificans \ quatenus nos sanctos efficit, et justificans^ praecipue quando primum infunditur, quia nos ex injustis justos facit.
Justificare in sacris Litteris plura significat1 : (a) alicujus praerogativas approbare seu agnoscere 2; (b) agendi modum explicare et vindicare3; (c) declarare aliquem justum4; (d) facere aliquem justum 5 : quae quidem duae posteriores significationes frequentiores sunt in Scriptura, et, quando de Deo agitur, in idem reincidunt; nam Deus non potest declarare justum eum qui revera justus non est.
Justificatio igitur aclive sumpta, est operatio Dei qud hominem justum declarat et facit ; justificatio/vzi\s7z/£ sumpta, est translatio a statu peccati mortalis in statum justitice seu gratice; duplex ergo elementum compleclitur, unum negativum, scilicet mortalium peccatorum remissionem, alterum positivum, nempe gratiae habitualis infusionem.
Tria declarabimus : i° naturam justificationis seu gratiae justificantis, qualis e fontibus revelatis manifestatur; 2° ejus adeptionem, exponendo quaenam sint dispositiones ad justificationem ejusque proprietates ; 30 ejus essentiamy qualis a theologis expolita fuit.
1 Cf. Newman, Lechues on the doctrine of Justification, \e£t. III-IV, Primary sense, Secundary senses of the term justification; E. Tobac, op. cit.t p. 115 sq; F. Prat, La Thiologie de S. Paul, I, p. 230-232.
2 Luc, VII, 35 : " Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis "...
3 Luc, X, 29 : " Ille autem volens justificare seipsum "... * Matt., XII, 37 : " Ex verbis enim tuis justificaberis "...
s Apoc, XXII, 11 : «« Qui justus est, justincetur adhuc"...
Art. I. De natura justificationis seu de existentia gratias habitualis in justis.
- Status quaestionis. Secundum Tridentiuum1, ]ustificatio essentialiter consistit in remissione peccati mortalis et infusione gratiae : " Non est sola peccatoj^um remissio, sed et sanclificatio et 1'enovatio interioris hominis pcr voluntariam susceptionem gratice et donorum. Unde homo ex injusto fit justus, et ex inimico amicus, ut sit hcres secundum spem vitae seternse ".
Quibus verbis quatuor declarantur : (a) ncgativhm justificationis elementum, sciiicet peccatorum remissio; (b) positivum elementum, seu sanctificatio et rcnovatio vere interna; (c) medium ad justificationem conscquendam, videlicet voluntaria susceptio gratiae habitualis; (d) effeclus ejusdem, cum homo justificatus sit justus, Dei amicus et heres.
Plerique autem Novatores distinctionem instituunt inter justificationem, et sanclificationem. Prior, inquiunt, est judicialis sententia qua peecator, fiducia instructus, declaratur justus, seu immunis a pcena peccato debit^.; posterior est renovatio quasdam totius hominis, qua homo jam justificatus, et ope divina adjutus, paulatim eoncupiscentiam ac libidines mortificat atque ad praxim sanclitatis accedit. Quia vero putant hominem per peccatum originale fuisse totaliter corruptum, hac de re dupliciter errant docendo : (a) in justificatione peccata non vere deleri, sed solummodo tegi, non eradicari, sed operiri propter merita Christi nobis imputata, ita ut non imputentur ad poenam, licet in anima remaneant quoad maculam; proindeque justificationem nihil aliud esse nisi forensem declarationem qua justi pronuntiamur, licet intrinsece injusti maneamus2; (b) sanclificationem ipsam non in vera et intrinseca innovatione sitam esse, saltem in ipso instanti justificationis, sed solum in extrinseca imputatione meritorum Christi. — Nonnulli tamen, prsesertim moderni, hanc forensem declarationem ac extrinsecam imputationem meritorum Christi rejiciunt, utpote alienam a mente Christi et Apostolorum, docentque peccata vere remitti in justifica* tione et in animam infundi quamdam justitiam et sanclitatem 3. —
2Cfr. Calvinus*, Instit., 1. III, c. 11, § 2, 3, 22; Hodge*, Syst. theoL, vol. III, p. 118, 213; Lichtenberger"', op. cit., vocabulo Justification, ubi varia Protestantium systemata exponuntur.
3 Ita Liddon*, Analysis of Romans, p. 17-1S; Vincent*, Intemational criiical Comment. on Philippians , 1897, p. 12^.
Pauci tandem, viam mediam tenentes, putant justificationem esse meram declarationem qua peccata nostra teguntur, sed sanclificationem esse veram et intrinsecam, licet progressivam, hominis renovationem ,\
Contra Protestantes, genuinam naturam justificationis e.
fontibus Revelationis declarabimus : i° ostendendo gratiam vere infundi, vi cujus omnia peccata delentur animaque sanclificatur, 2° effeclus hujus gratiae describendo, ut ejus natura exinde manifestetur.
Chapter 61 of 81