Skip to the text

Nn. 404–449

  1. Juxta Rituale Romanum, haec forma adhibenda est : " Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus San£ti " sine Amen in flne.

Graeci autem dicunt : " Baptizatur (non autem, ut quidam putarunt, baptizetur) N. servus Christi in nomine Patris, etc. ... amen ". Olim non sacerdos baptizans, sed populus vel clerus prsesens respondebat Amen : proinde haec non est vox essentialis.

  1. i° Thesis : Forma baptismi essentialis tria exprimere debet : 1) distinctam invocationem trium personarum, 2) actum abluendi, 3) subjectum. Certum videtur contra quosdam theologos qui putarunt valere baptismum in nomine Christi aut Trinitatis collatum sine distin6ta personarum enumeratione 2, vel invocationem trium personarum sufficere sine verbis : te baptizo 3.

Verba : " Euntes ergo> etc. " ex se non praebent argumentum apodiclicum, quia Christus ibi non dixit verba Ego te baptizo, etc, esse inter baptizandum pronuntianda; sed Ecclesia, verborum Christi custos et interpres, ita praefata verba intellexit, ut ex antiquissimis documentis constat.

  1. (a) Ex Patribus. In Didache legitur : " Baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus san6li ". vS*. fustinus refert baptismum conferri " in nomine Parentis universorum

1 S. Thomas, 3 p., q. 66, a. 5; S. Alphonsus, 108-112; Tournely, Pralect. de Baplismo, q. I, art. 3; Pesch, n. 377-396; Van Noort, 180-190; Konings, 1255-56; Marc, 1458-59; Lehmk., 63-64; Sabetti, 656-657; Ballerini-Palmieri, n. 24 sq.

8 P. Lombardus. Sco/us, Cajetanus, etc. — 3 Morinus, aliique.

ac Domini Dei ac salvatoris nostri Jesu Christi ac Spiritfis Sancti " r. Tertullianiis asserit Christum praecepisse ut gentes tingerentur in nomine Patris et Filii, et Spiritus Sandti 2 ; et alibi : " Nec semel sed ter ad singula nomina in singulas personas mergitamur " 3. Quod quidem esse necessarium affirmat .S. Ambrosius : " Nisi baptizatus fuerit in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, remissionem non potest accipere peccatorum "4. Idem proclamant SS. Athanasius, Gregor. Naz., Augustinus, aliique.

(b) Ex monumentis liturgicis vetustissimis. Ita Canones Hippolyti (122) : " Presbyter baptizandum ter immergit; singulis vicibus autem dicit : Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sanc"li ". Canones Apostolorum (49J : " Si quis episcopus aut presbyter secundum Domini constitutionem non baptizaverit in Patrem et Filium et Spiritum Sandtum... deponatur". — Pariter in euc/wlogiis et ritualibus graecis et latinis inveniuntur tria superius indicata, etsi formae in aliis discrepant.

(c) Ex decretis Pontificum : Pelagii I decernentis non esse baptizandum in nomine Christi tantummodo, sed in nomine Trinitatis, juxta praeceptum Domini dicentis : Ite, baptizate in nomine Patris, etc. 5; — Alexandri III1 (11 59- 1181) : " Si quis puerum ter in aqua immerserit in nomine Patris et Filii et Spiritu Sancti, amen; et non dixerit : Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen, non est puer baptizatus " 6; — Alexandri VIII damnantis hanc propositionem : " Valuit aliquando baptismus sub hac forma. collatus : In nomine Patris, etc, praetermissis illis : Ego te baptizo " 7.

  1. Solv. difficultates. (A) In libro Acluum legitur Apostolos baptizasse in nominejesu Christi ; ergo necesse non est baptizare in nomine trium personarum distindtarum.

Ad hanc difficultatem solvendam triplex proposita fuit explicatio : (a) alii, cum fiedd, Lombardo*, Scoio, etc, putarunt Baptismum collatum in nomine Christi esse validum, quia haec forma implicite

continet invocationem SS. Trinitatis : haec opinio hodie omnino antiquata est. (b) Alii, cum S. Thomd\ censuerunt Apostolos per speciale^n dispensationem valide baptizasse in nomine Christi, ut ejus nomen sic honorabile redderetur. (c) Alii vero communius putant baptizare in nomine Jesn nihil aliud significare nisi baptizare in Christnm crcdenies, vel Christi Baptismum conferre, per oppositionem ad Joannis baptismum. Revera ex antiquissimis documentis, v. g., Didache, constat jam exeunte sseculo primo baptismum collatum esse in nomine Patris, Filii et SpiritCis Sancli, quamvis ibidem dicatur baptismum conferri nomine Christi. Insuper haud pauci inter Patres, v. g., S. Cyprianus, S. Augustinus, Origenes, S. Chrysostomus explicite dicunt verba in nominejesu non. excludere invocationem SS. Trinitatis2.

  1. (B) Opponitur etiam primis saeculis, in quibusdam ecclesiis, Baptismum collatum esse in nomine SS. Trinitatis, prsetermissis verbis " Ego te baptizo^ ; videlicet interrogationes ad catechumenum fiebant : " Credis in Deum Patrem?... in Jesum Christum Filium Dei... etc. "; post singula autem responsa, catechumenus immergebatur successive invocato nomine Patris et Filii... s

Resp. (a) Fatemur equidem prsefatas interrogationes usitatas fuisse, nec in omnibus sciiptis mentionem fieri verborum Ego te baptizo vel Baptizatur servus Christi. Sed ex hoc silentio minime sequitur haec verba omissa fuisse; nam in antiquissimis documentis, v. g., Canonibus Hippolyti, interrogationes commemorantur simulque dicitur in prima mersione, in secunda etc, recitanda esse verba : Ego te baptizo. Si igitur in quibusdam scriptis hsec non recensentur, id explicari potest ex eo quod tanquam notissima supponuntur. In Ecclesiis enim tam Latinis quam Graecis praefata verba aut similia jam a longissimo tempore adhibentur, ideoque verisimiliter semper in usu fuerunt.

(b) Praeterea, quoties assertum est haec verba necessaria non esse, toties Rom. Pontifices eorum necessitatem asseruerunt, ex diclis supra, n. 406.

  1. 2° Regulae practicae. (a) Vox ego in lingua latina essentialis non est, quia satis includitur in verbo baptizo ; secus autem in lingua anglica, germanica, gallica... etc, quia pronomen in verbo ipso rion continetur.

2 S. Cyprian., ep. ad Jubaian., n. 17-18, P. Z., III, 1120; S. August., Coni. Maxim.y l. II, c. 17, n. 1, P. J... XLII, 783; Origenes, In ep. ad Pom., 1. V, 8, P. G., XIV. 2039; S. Chrysost, homil. 30 in II Cor., XIII, 13, P. G.% LXI, 60S.

•> IViorinus, Dt pamiient., 1. VIII, c. 16, n. 21; P. de Puniet, in Dici. dAicltfol. (D. Cabrol), t. II, 342-344-

(b) Vox ie pariter essentialis est *, potest autem suppleri per vos aut nomen proprium. -

(c) Baptizo est vox essentialis ; suppleri potest valide per verbum exprimens notionem abluendi; non autem per verbum exprimens tantummodo Baptismi effectus. Hinc valida esset forma : " ego te abluo, tingo, lavo"; invalida : "egoteungo; ego tibi ministro sacramentum remissionis peccatorum ". Aliquatenus dubia est forma : " / christen thee" (etymologicete facio christianum), quia non sufficienter ablutionem exprimit; multo probabilius tamen valida est, quia, ex usu loquendi hodie recepto, idem significat ac te baptizo2. — Invalidus esset Baptismus collatus per verbum prceteriti temporis (baptizatus est), nisi ex usu loquendi aut intentione ministri intenderetur tempus prsesens 3. .

(d) Probabilius vox in non est essentialis cum ejus omissio in lingua latina sensum non destruat; sed ejus omissio probabiliter dubium reddit sacramentum.

(e) Vox nomine est essentialis. Dicere cum nomine sine mala. intentione valori non obstat4; idem dici potest de * in nomen ". In nominibus Baptismum invalidaret, quia non exprimit personarum unitatem ; " in aucloritaie" dubium relinqueret Baptismum.

(f) Essentiale est singillatim exprimere tres personas SS. Trinitatis, et quidem vocibus communiter receptis. Unde omnino dubia est forma " in nomine Dei, in nomine Trinitatis "; dubia est forma " in nomine Patris et Christi (loco Filii) et Sp. Sanc~li"; dubia est forma : " in nomine Dei unius et trini"; immo aliquatenus dubia : " in nomine Genitoris et Geniti et Procedentis ab utroque ". Invalida est : " In nomine Christi " 5.

1 " De baptismo, ex omissione pronominis te in ejus collatione, quod ex Coreanorum ignorantia saepe contigisse refers, invalidum fuisse sacramentum perspicua res est ". (Ex Litt. S. C. de Prop. F., Collect., n. 526).

2 Maximam probabilitatem haec opinio nacta est ex eo quod, an. 1894, a S. Sede approbatum est Rituale Slavicum, in quo forma baptismi hsec est \Ja te krstim (te christianizo), quia ex usu communi Slavorum hoc vocabulum significat te baptizo. (Van Noort, n. 184; Zeits. f. Kath. Theol, 1901, p. 318).

5 Cum Lehmkuhl, n. 90 (64) putamus formulam " in nomine Dei Patris et Dei Filii et Dei Spiritus S. " esse validam, quamvis Gury eamdem tanquarn

(g) Quoad vocem " et ", si bis omittitur, dubius est Baptismus; validus autem erit, si omittitur semel tantum, scilicet inter nomen Patris et nomen Filii, sine prava intentione, ut patet ex decisione S. Cong. Conc. et S. Offic, 12 Sept. 1801, in Fcesul.t-

Vide insuper regulas generales in Tr. de Sacram. ingenere traditas, n. 286.

Caput tj*

  1. Status quaestionis. (A) Juxta Protestantes orthodoxos, nullus character Baptismo imprimitur, nulla gratia vere confertur, sed fiducia excitatur in nobis, per eam peccata nostra teguntur seu cessant nobis imputari,2. Liberales autem dicunt effectum Baptismi esse tantummodo juridicum> quatenus per eum Ecclesiae cooptamur.

(B) Secundum fidem catholicam, duplex est Baptismi effectus : characler, quo Christo configuramur et Ecclesiae cives efficimur, et gratia regenerativa, qua remittuntur peccata et poenae peccato debitae.

§ I. DE CHARACTERE3.

  1. Characterem infundi per baptismum omnibus qui hoc sacramentum valide recipiunt, etiam indignis, jam supra probavimus, nn. 325, 333; quid vero in anima baptizati efficiat declaremus oportet.

dubiam habeat (Casus II, n. 191), quia sufficienter trinitatem personarum indicat, nec tritheismum importat; in praxi tamen, si casus occurrat, adeantur Rom. Congregationes.

2 " Hoc primum est quod nobis a Domino proponitur (Baptismus) ut symbolum sit nostrse purgationis ac documentum... instar signati cujusdam diplomatis, quo nobis confirmet peccata nostra omnia sic deleta, inducla, obliterata esse, ne unquam in conspectum suum veniant, ne commemorentur, ne imputentur". (Calvinus, Insiit., 1. IV, c. 15, n. 1).

i° Per baptismalem characterem homo unitur CJiristo, sicut membrum capiti. Quo sensu dicitur : " Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis " * ; aut etiam : " Nescitis quoniam corpbra vestra membra sunt Christi " 2 ; nam per haec verba significatur nos per Baptismum fieri discipulos Christi, ejus subditos, et membra corporis cujus ipse est caput.

2° Per baptismalem chara6lerem homo aggregatur verce Ecclesice Christi,seufit civis Ecclesice, c\x]\xs audtoritate securius gubernatur in rebus ad salutem conducentibus. Dicitur de iis qui ipso die Pentecostes a Petro conversi sunt : " Qui receperunt sermonem ejus baptizati sunt, et appositae sunt (Ecclesiae) animoe circiter tria millia" 3; quibus verbis implicite asseritur Baptismum esse veluti januam, per quam quis in Ecclesiam ingreditur, atque fit Ecclesiae civis. — Etiam qui apud haereticos aut schismaticos baptizantur verce seu Catholicce Ecclesiae aggregantur, et quidem aclu, si sunt infantes,jure et debito, si sunt adulti ab Ecclesia aclu sejun6li. Cum enim una sit Ecclesia Christi, ut alibi probatum est, Baptismus a Christo institutus huic uni Ecclesiae omnes aggregat.

Ex quo sequitur quemlibet extra Ecclesiam baptizatum saltem de jure ad Catholicam Ecclesiam pertinere, ejusque jurisdidlioni et legibus subjacere4, ideoque teneri ac~tu se huic aggregare, statim ac eam ut veram Ecclesiam agnosci.

Sequitur etiam eos qui in infantia baptizati sunt, legibus Christi et Ecclesise obligari, cum adoleverint, absque ulteriori ratihabitione : christianus enim character indelebiliter iis inest cum obligationibus eidem annexis.

3° Per baptismalem charadlerem, homo fit idoneus ad cetera sacramenta suscipienda et alia Ecclesice bona. Id implicite asseritur a Florent. declarante Baptismum esse januam vitse spiritualis, et expresse a Catechismo Romano 5 ;

4 Possunt tamen bondfide excusari quamdiu invincibiliter ignorant Catholicam Ecclesiam esse veram Ecclesiam. Ecclesia pariter eos dispensare potest a legibus mere ecclesiasticis, si, ob bonum commune, id opportunum judicaverit

5 Tars IIa, de Sacram. in genere, n. 30.

" Baptismi quidem charactere... consequimur, ut ad alia sacramenta suscipienda reddamur idonei ". Ratio est quia Baptismus nos efficit membra et cives Ecclesiae; atqui civis alicujus societatis eo ipso idoneus efficitur ad recipienda bona quae in ea sunt; ergo.

§ II. De gratia per Baptismum collata r.

  1. TJiesis : Gratia sacramentalis Baptismi est gratia regenerativa, cum jure ad obtinendas gratias actuales pro vita christiana recte instituenda, et plena remissione peccatorum pcenaeque peccatis debitae.

Certum est ex Tridentino - : " Si quis per Jesu Christi Domini nostri gratiam quae in Baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat; aut etiam asserit non tolli totum id quod veram et propriam peccati rationem habet; sed illud dicit tantum radi> aut non imputari, A. S. : in renatis enim nihil odit Deus : quia nihil est damnationis iis, qui vere consepulti sunt cum Christo per Baptisma in mortem, qui non secundum carnem ambulant, sed veterem hominem exuentes, et novum, qui secundum Deum creatus est, induentes, innocentes, immaculati, puri, innoxii, ac Deo dilecti effecti sunt heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, ita ut nihil prorsus eos ab ingressu caeli remoretur ". — Constat etiam ex decreto ad Armenos : " Hujus sacramenti effe6lus est remissio omnis culpae original-is et actualis, omnis quoque pcenae ".

  1. Declaratur. (a) Gratia baptismi vocatur regenerativa, quia, sicut per carnalem generationem accipimus primum esse et vivere naturale, ita per baptismum seu per lavacrum regenerationis acci- \y\mus primum esse et vivere supernaturale. (b) Hsec autem regeneratio fit per infusionem^^//^? habitualis, ideoque virtutum infusarum et donorum (supra, nn. 138, 193.), vitam igitur novam accipimus, deiformem ac similem vitae ipsius Christi. (c) Consequenter delentur omnia peccata, sive originale sive actualia antea commissa, immo et pcena temporalis istis peccatis debita, Deo sic volente, ut

1 S. Thom., 3 p., q. 69; Suarez, disp. XXVI; Bellarminus, 1. I, c. 12-18; Drouin, 1. II, q. IV; Tournely, q. IV; Billuart, diss. IV; de Augustinis, a. 8; Corblet, op. cit., 1. VIII. — Vide etiam quce dixiuius in 7>. de Gralid, n. 138.

in novitate vitae ambulemus. (d) Ut hanc novam vitam recle vivamus, datur nobis jus ad gratias acluales tempore opportuno obtinendas.

  1. Probatur : (A) Script. (a) Ex testimonio 6'. Petri dicentis Baptismum conferri in remissionem peccatorum et ut accipiatur gratia seu donum Spiritus x.

(b) Ex testimonio 5. Pauli, qui asserit : i) nos baptizari in morte ipsius Christi, et cum eo per Baptismum sepeliri in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitce ambulemus, ut destruatur corpus peccati et ultra non serviamus peccato, sed vivamus Deo in Christo Jesu, habentes fru6lum nostrum in santlificationem, finem vero vitam ceternam^. Quse quidem omnia vivide tria exprimunt, nempe remissionem peccati, novce vitce infusionem, necnon obligationem sancle vivendi ; 2) nos per baptismum exspoliare veterem hominem cum actibus suis, et induere novum, qui secundum Deum creatus est in justitid et sanclitate veritatis3; quibus verbis idem modo diverso exponitur; 3) omnes fideles efficere unum corpus, cujus caput est Christus, mediante uno Spiritu, qui eamdem vitam eamdemque caritatem diffundit in cordibus nostris4; 4) eos salvos fieri per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus san6ti 5.

(c) Ex testimonio vS\ Joannis referentis verba Christi de spirituali regeneratione per aquam et Spiritum quae necessaria est ad ingrediendum regnum cselorum 6.

Constat igitur ex Scriptura per Baptismum conferri gratiam regenerativam, qua remittuntur omnia peccata, et suscipitur obligatio novam vitam ducendi, Christum imitando, cooperante Spiritu San6lo.

  1. (B) Tradit. (a) Patres, prsefata Scripturae testimonia explicantes, diversos Baptismi effectus extollunt, nempe non solum remissionem omnis culpae et pcenae, sed etiam infusionem gratiae regenerativae et privilegiorum quoe eam comitantur.

Ita in ep. Bamabai ^legitur : " Nos descendimus quidem in aquam pleni peccatis ac sordibus, emergimus autem fruclificaiites in corde timorem et in spiritu spem in Jesumhabentes". Quod Hermas sic breviter contrahit : " In aquam igitur descendunt mortui et ascendunt vivi". Tertutlianus addit : " Exempto scilicet reatu eximitur etpoena". Plenius vero Clemens Alex. describit mirabiles effectus gratiae quos producit Baptismus : "Baptizati illuminamur ; illuminati in filios adoptamur; adoptati perficimur ; perfecti immortaies reddimur... Multis autem modis vocatur illud opus, gratia, illuminatio, perfectum et lavacrum. Lavacrum quidem, per quod peccata abstergimus. Gratia autem qua remittuntur pcenae quae peccatis debentur. Illuminatio autem, per quam sanctam illam et salutarem lucem intuemur, hoc est per quam Deum perspicimus "4. S. Cyprianus narrat quomodo, undae genitalis auxilio adjutus, id quod prius difficileetimpossibile putabatur, multo facilius implere potuerit5. S. Cyritlus Hieroso/.6, doclrinam S. Pauli exponens, declarat Baptismum esse non solum septdchi-um, in quo peccato morimur, sed etiam uterum in quo spiritualiter renascimur. Quos effeclus S. Basilius ita describit7 : " Baptismus captivis est redemptionis pretium, debitorum condonatio, mors peccati, regeneratio animse, indumentum lucidum, sigillum infrangibile, vehiculum ad caelum, regni conciliator, adoptionis donum ". Eosdem eloquenter exponit 6". Chrysostomus8 : " Ecce libertatis serenitate perfruuntur qui tenebantur paulo ante captivi, et cives Ecclesice qui fuerunt in peregrinationis errore, et justitice in sorte versantur qui fuerunt in confusione peccati. Non enim tantum sunt liberi, sed et sancli, non tantum sancli sed et justi, non solum justi sed etfi/ii, non solum filii sed et heredes, non solum heredes sed etfratres C/iristi, nec tantum fratres Christi sed et coheredes, non. solum coheredes sed et membra, non tantum membra, sed et tem~ p/um, non tantum templum sed et organa Spiritus".

(b) Inter Scho/asticos, quidam, habitum et actum non satis distinguentes, putarunt per baptismum virtutes infusas infantibus non conferri, quippe qui sint inhabiles ad aclus virtutum. Contrariam vero opinionem C. Viennense ut probabiliorem elegit :" Opinionem quae dicit tam parvulis quam adultis conferri in Baptismo informantem gratiam et virtutes, tanquam probabi/iorem et diclis sanclorum et doclorum modernorum theologiaemagis consonam et concordem sacro approbante concilio duximus eligendam"9. Tridentinum

autem aperte declaravit per Baptismum infundi virtutes fidei, spei et caritatis (supra n. 193).

  1. (C) Rat. theol. Per baptismum homo incorporatur Christo ut membrum ejus, et fit particeps ejus passionis et mortis. Jamvero a capite Christo in omnia ejus membra gratiae et virtutum plenitudo derivatur; ideoque baptizatus moritur vetustati peccati et incipit vivere novitati gratiae ; et quia passio Christi est sufriciens satisfactio pro omnibus peccatis, baptizatus liberatur a reatu totius pcenae sibi debitae pro peccatis, ac si ipse sufficienter pro his peccatis satisfecisset r.

  2. Corollaria. (A) Vitce pcenalitates in baptizatis permanent in hdc vitd, et quidem convenienter. Id enim quotidiana constat experientid : dolores, mors, ignorantia, et concupiscentia, quae sunt pcenalitates, in baptizatis existunt, nec totaliter auferentur nisi in caelo ; sed dantur nobis gratiae ut eas patienter et meritorie toleremus, et ita in virtute proficiamus. Variae rationes convenientiae afferri possunt ad explicandum cur Deus eas reliquerit.

(a) Ex parte Christi : nam convenit christianos, qui per Baptismum fiunt membra Christi, similes esse Capiti suo; atqui tota vita Christi crux fuit et martyrium •: " Nonne haec oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam"2? Ergo talis debet esse vita christiani. Merito igitur 5. Bernardus ait : " Pudeat sub spinato capite membrum fieri delicatum " 3.

(b) Ex parte hominis : conveniebat hominem victoriae coronam mereri, antequam eam acciperet; atqui illae pcenalitates homini praebent optimum medium ut possit, per multa certamina, coronam gloriae mereri : " Id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae... aeternum gloriae pondus operatur in nobis " 4.

(c) Ex parte Ecc/esice : conveniebat homines in Ecclesiam intrare, Baptismumque accipere propter motiva supernaturalia, non autem propter naturalia; atqui si Baptismus tolleret vitae pcenalitates, multi ad illum concurrerent, non

1 S. Thom., 3, q. 69, a. 1, 2, 4. — 2 Luc, XXIV, 26. 3 Serm. V in fesi. oninium SS., n. 9. — 4 II Cor., IV, 17.

2S6 GAPUT III.

propter gratiam aut gloriam obtinendam, sed ut liberarentur ab incommodis illarum poenalitatum r.

  1. (B) Baptismus regni ccelestis januam aperit; nam aperire januam regni caelestis est removere impedimentum quo quis impeditur regnum caeleste introire. Hoc autem impedimentum est culpa et reatus pcenae. Atqui supra ostensum est per Baptismum omnem culpam et reatum pcenae tolli; ergo effectus Baptismi est apertio januae regni caelestis 2.

  2. Scholion. In Baptismo flt veluti contraclus seu foedus inter Deum et homines. (A) Ex una parte Deus : (a) remittit omnem culpam et pcenam; (b) infunditque vitam spiritualem; (c) promittendo insuper omnia media necessaria ad eam servandam et augendam.

(B) Ex altera parte, baptizatus : (a) abnegat Satanam, ejusque pompas et opera, id est peccata et peccati occasiones; (b) suscipit obligationem christiane vivendi, Christi vestigia sequendo ; (c) e* profitetur obedientiam Ecclesise, ejusque Pastoribus, prresertim vero R. Pontifici, qui est Christi vicarius. — Haec promissa saepe vocantur vota Baptismi, et de eis jam sermonem habet S. Cyrillus HierosolJ

Gaput ii)> I

Subjectum Baptismi sunt omnes et soli homines viatores nondum baptizati.

Dicemus : i° de necessitate Baptismi pro omnibus ; 2° de regulis praclicis circa receptionem et iterationem Baptismi.

Art. I. De necessitate Baptismi4. I. De necessitate Baptismi aquae.

  1. Status quaestionis. (A) Duplici modo aliquid potest esse necessarium ad salutem, scilicet necessitate

4 S. Thom., 3 p., q. 68, a. 1 sq.; Suarez, disp. XXVII; Bellarminus, c. 4-5; Drouin, q. VI, c. 1; Tournely, q. II; Billuart, diss. III, a. 1; de Augustinis, a. 5; Corblet, op. cit., lib. III; Pesch, 11. 409 sq.

DE SUBJEGTO BAPTTSMT. 287 medii vel praecepti. (a) Id necessarium est necessitate medii, quod positive conducit ad salutem, et quidem ita ut sine eo, etiam inculpabiliter omisso, salus obtineri nequeat ; in hoc casu igitur, neque ignorantia, neque impotentia excusare potest. Aliquid autem potest esse necessarium necessitate medii dupliciter : i) intrinsece, quando ex naturd sud ita ordinatur ut per aliud suppleri nequeat, v. g., fides pro adulto in sacr. Baptismi vel Paenitentiae, etc; 2) extrinsece, quando solum ex positivd Dei institutione requiritur ad salutem, ita ut per alia media, Deo volente, suppleri possit : v. g., Baptismus aquae, sacr. Paenitentiae. Haec proinde necessitas non est absoluta, sed tantum relativa aut hypothetica.

(b) Id vero necessarium est necessitate prcecepti, quod ita praescribitur ut libere omitti nequeat sine peccato; si igitur culpabiliter omittitur, est causa damnationis ; si autem inculpabiliter, ob ignorantiam vel impotentiam, absque eo salus obtineri potest; ita est, v. g., de susceptione Eucharistiae.

(B) Circa necessitatem Baptismi multi sunterrores : (a) Pe/agiani, necnon Sociniani, et Unitarii absolute negarunt ejus necessitatem, logice quidem, cum existentiam originalis peccati rejicerent. Quakeri negant necessitatem Baptismi aquae, et docent solum spiritualem Baptismum esse necessarium.

• (b) Baptistce contendunt infantes nec valide nec licite baptizari, cum sint incapaces fidei actum eliciendi x; quod quidem logice fluit ex theoria de fide justificante.

(c) Idem docere debuissent ceteri Protestantes ; sed, cum Scriptura tam evidenter necessitatem Baptismi inculcet, hanc negare non potuerunt. Quare Lutherus ejusque primi discipuli admiserunt Baptismum esse necessarium necessitate medii2. Calvinistce putarunt eum necessarium esse tantum necessitate pr&cepti, cum sola fides, inquiunt, possit hominem spiritualiter regenerate.

(d) Hodie vero plerique Protestantes, exceptis Pitualistis, putant fidem sufficere etiam sine Baptismo.

  1. Thesis Ia : Baptismus aquae post Evangelium promulgatum est necessarius necessitate medii tum adultis

1 Hovey *, Syslematic Theology, p. 323.

2 Postea vero Lutherani docuerunt Baptismum per media extraordinaria suppleri, quando impossibile est eum conferrc.

tum parvulis necessitate tamen extrinseca et relativa.

De fide est quoad adultos, certum est quoad infantes. Constat ex Tridentino : " Si quis dixerit Baptismum liberum esse, hoc est non necessarium ad salutem, A. S. " x ; quse quidem verba modo generali Baptismi necessitatem proclamant, et magis elucidantur per alia, in quibus declaratur justificationem " post Evangelium promulgatum, sine lavacro regenerationis, aut ejus voto, fieri non posse, sicut scriptum est : Nisi quis renatus fuerit, etc...2" Ibi aperte declaratur nullum justificari sine Baptismo aut ejus voto, ideoque Baptismum aquae esse meduim necessarium ad justificationem, nisi ejus voto suppleatur. Cum vero infantes hujus voti capaces non sint, si moriuntur absque baptismo, salvari nequeunt. Ouaenam sit eorum sors, alibi exposuimus, De Deo Creante, n. 922.

  1. Dicitur : (a) post Evangeliam promidgatum, quia, cum lex Baptismi sit positiva, non obligat nisi promulgetur. Haec quidem promulgatio ccepta est die Pentecostes, et successu temporum ad vanas regiones extensa est.

Controvertitur autem num hodie apud omnes gentes et tribus promulgata fuerit. 1) Pauci theologi putant, cum Perrone*, quasdam esse gentes aut tribus in quibus insufficienter promulgata fuerit, ideoque ibi adhuc vigere remedia ante Christum instituta pro remissione peccati originalis. 2) Communius tamen theolog docent, cum Suarez 4, legem Baptismi obligare etiam infideles qui eam ignorant. Nam illa lex est irritans seu invalidans antiquum remedium ante Christum institutum; atqui lex irritans obligat statim ac publice fuit promulgata, etiamsi per accidens*a quibusdam subditis ignoretur; ita, v. g., lex irritans clandestina matrimonia valet etiam pro illis personis quae legem ignorant.

(b) ... Necessarius necessitate reiativd, ita ut per alia media suppleri possit, ut mox probabimus.

  1. Probatur : (A) Scripturd, non quidem sola, sed traditionali interpretatione re6te intellecla. (a) Apud Synopticos, baptismus fidei aequiparatur tanquam conditio ad salutem necessaria : " Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit " 5. — (b) Apud 5. Joannem, Baptismus aquas pariter

3 De Baptismo, n. 135; Dublanchy, De axiomatc : Extra Ecclesiam nalla salus, p. 203-204. — 4 De legibus, 1. X, c. 4.

s Marc, XV, 16; Matlh., XXVIII, 19. — Objiciunt quidem Baptistce ts proponitur ut conditio necessaria salutis : " Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Sp. San6lo, non potest introire in regnum Dei " *. i) Quae propositio est universalis negans, nullas ex se patiens exceptiones nisi eas quas Deus ipse positive instituit (scilicet martyrium et Baptismi votum, ut infradicetur); 2) verba non in forma praeceptiva enuntiantur, sed declarant Baptismum necessarium esse ut medhtm ad finem; sicut enim nativitas est medium ut quis vita naturali vivat, ita spiritualis renascentia declaratur medium necessarium ad salutem; 3) in tertid persona proferuntur, ac proinde conditionem absolutam exprimunt, et parvulos seque ac adultos complectuntur; 4) Christus ipse hanc interpretationem confirmat, dum immediate addit : " Ouod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex Spiritu, spiritus est";his enim verbis declarat ideo Baptismum esse necessarium quia homo qui ex carne nascitur, est peccator, et non potest spiritualem vitam acquirere nisi ex Spiritu denuo nascatur; atqui haec ratio evidenter valet pro omnibus sive adultis sive parvulis, et ostendit Baptismum necessarium esse ut medium ad spiritualem regenerationem. — Quod quidem argumentum jam ex se valde probabile est; quia vero stricte loquendo posset forsan de sola necessitate praecepti intelligi, Traditione flrmandum est.

  1. (B) Traditione. Patres, etsi non explicite necessitatem medii a necessita.te praicepti distinxerunt, variis tamen modis thesim nostram affirmant, dicendo Baptismum ideo necessarium esse ut peccatum origi?iale tollatur et porta cceli aperiatur, aut esse conditionem sine qua salus obtineri nequit. Quod docent primum quoad omnes homines in verbis S. Marci neminem baptizari posse nisi prius signa fidei dederit. Sed immerito : nam obligatio credendi solos adultos respicit, ut ex contextu evidenter apparet ; loquitur enim Christus de iis qui per pnedicationem convertentur, ac proinde de adultis, et ab iis exigit fidem ad hoc ut possint ad Baptismum admitti. Sed antea absolutam necessitatem Baptismi pro omnibus declaraverat;et verba sequentia apud S. Marcum talem necessitatem minime infringunt. — Apostolos autem baptizasse etiam parvulos probabiliter infertur ex textibus in quibus dicitur eos baptizavisse neo-conversos cum omni domo seu familia eorum : " Baptizavi autem et Stephanae domum " (/ Cor., I, 16), " Baptizatus est ipse et omnis domus ejus continuo " {AcL, XVI, 33); nam omnino probabile est in hisce familiis fuisse quosdam puerulos. 1 Joa., III, 5.

genere, et mox (a tertio sseculo) ad ipsos infantes extendi explicite declarant.

(a) Scec. II0, Hermas asserit neminem, nec etiam justos Antiquae Legis, intrare in regnum Dei nisi per aquam (baptismatis) ascendat : " Necesse habuerunt per aquam ascendere ut vitam consequerentur; aliter enim non poterant intrare in regnum Dei, nisi mortalitatem deposuerint vitse suse prioris " \

(b) Scec. 111°, Tertullianus docet neminem sine Baptismo salvari2 : " Praescribitur nemini sine Baptismo competere salutem, ex iila maxime pronuntiatione Domini, qui ait : Nisi quis... etc." — Quod S. Cyprianus ad infantes extendit, quia et ipsi peccato non proprio sed alieno maculantur : "Quanto magis(a baptismo) prohiberi non debet infans qui recens natus nihil peccavit nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit quod illi remittuntur non propria, sedaliena peccata5'3. Quare, cum ceteris collegis qui concilio cuidam adfuerant numero sexaginta sex, vult parvulos baptizari etiam ante oclavam diem 4. — Origenes autem existentiam originaiis peccati demonstrat ex eo quod Baptisma, pro remissione peccatorum collatum, " secundum Ecclesiae observantiam etiam parvulis datur " s.

(c) Scec. IV0, S. Cyrillus Hierosol. declarat Baptismumesse conditionem sine qua salus obtineri nequit : " Si quis baptisma non recipiat, salutem non habet, soiis martyribus exceptis, qui etiam sine aqua. regnum recipiunt " 6. Quod confirmat S. Ambrosius de catechumeno jam credente scribens : " Nisi baptizatus fuerit... remissionem non potest accipere peccatorum, nec spiritualis gratiae munus haurire"7. Et alibi, post citata verba : " Nisi quis...v, ait : " Utique nullum excipit, non infantem, non aliqua praeventum necessitate " 8.

(d) Scec. V°, S. Augustinus contra Pelagianos docet infantes baptizandos esse quia et ipsi peccato originali inquinantur, ita ut nec regnum caelorum nec vitam aeternam consequi valeant nisi bapti-

1 Simil., IX, 16, 2-7. Ibi erronee supponit apostolos in limbos descendisse ut baptizarent justos sine baptismo defunclos.

2 De Baptismo, 12, P. L., I, 1213. — In eodem libro, cap. 18, ait quidem parvulos et catechumenos non esse cito baptizandos; sed haec opinio ex quodam rigorismo oriebatur, ex eo quod nempe putabat gravissima peccata nonnisi Baptismo deleri. Hac in re igitur non est genuinus Traditionis testis ut constat ex testimonio aliorum Patrum.

DE SUEJEGTO BAPTISMI. 29i zentur1. — Postea Conc. Milevitanum 7/(416) et Carthaginense X VI (418) a Zosimo approbatum anathematizaverunt eum qui " parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur"2. — Ex quibus sequitur Baptismum necessarium esse non solum necessitate praecepti, sed etiam necessitate medii, ciim sit medium necessarium ad tollendum originale peccatum et conditio sine qua non salutis. Nec necesse est aiia testimonia proferre, ciim etiam adversarii fateantur jam a saec. V° in Ecclesia ab omnibus agnitam fuisse absolutam necessitatem Baptismi.

425- Objicitur tamen prioribus saeculis multos nonnisi adulta et senili aetate baptizatos esse, ideoque Baptismum non omnino necessarium existimatum fuisse.

Resp. Hic abusus, etsi minime communis, ex variis causis ortus est : 1) quidam optabant se ferventius praeparare ad suscipiendum sacramentum, quod semel tantum recipitur, ut constat ex iis quae Tertullianus asserit in Tr. de Baptismoj 2) alii ab immediata Baptismi receptione deterrebantur timore arduorum officiorum quae baptizatis imponebantur, praesertim quando graviter peccaverant; 3) alii tandem de salute sua securiores esse volebant Baptismum recipiendo paulo ante mortem.

  1. (C) Rat. theoL Ex dictis in Tr. de Deo Creante et de Verbo Incarnato, nullus ex posteris Adae saivari potest,' ob peccatum originale, nisi Christo incorporetur qui nos a peccato liberavit; atqui, sub Nova Lege, nullus Christo incorporatur nisi per Baptismum, juxta illud S. Pauli : " Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis " 3.

  2. Corollarium. Rejiciendus est error Erasmi qui, etsi admittens validitatem Baptismi infantibus collati, contendebat pueros baptizatos interrogandos esse, cum ad annos discretionis pervenerint, utrum obligationes Baptismi ratas habere vellent necne, ut sic eorum libertas servari posset ; et hodiernorum Rationalistarum qui docent omnino injustum esse obligationes in Baptismo infantibus imponi, sine eorum consensu.

Erasmi errorem ita reprobat Trideniinum 4 .• " Si quis dixerit hujusmodi parvulos baptizatos, cum adoleverint, interrogandos esse, an ratum habere velint quod patrini eorum nomine, dumbap-

1 Epist., CLXVI. c. 7, n. 21 ; c. 8, n. 23, P. L., XXXIII, 730-731; Journel, 1439, 1440, 1525, 17*7. 1881-82.

4 Sess. VII, Can. 14 de Baptismo.

tizarentur, polliciti sunt : et ubi se nolle responderint, suo esse arbitrio relinquendos, nec alia, interim pcena ad christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiae aliorumque sacramentorum perceptione arceantur, donec resipiscant, A. S. "

Et merito ; nam, quidquid dicunt Erasmus et Rationalistcz, non violatur libertas infantium qui sine proprio consensu baptizantur. Non eis enim imponuntur nisi obligationes quas ipsi accipere tenentur statim ac rationis usum attingunt. Baptismus siquidem non est quid supererogatorium ; adest vera et stricla obligatio pro omnibus illum suscipiendi; proinde non laeditur eorum libertas, sed e contra adjuvatur, cum ipsis detur ab initio medium adimplendi obligationes, quae secus ipsis etiam impositse fuissent. Idem fit in societate civili ; qui nascitur in aliqua regione ex parentibus jura civium pos. sidentibus, eo ipso acquirit jura et obligationes civium, absque ulla electione propria.

  1. Thesis IIa : Baptismus aquae suppleri potest quoad aliquos effectus per baptismum sanguinis seu martyrium, vel per baptismum flaminis seu contritionem aut caritatem perfectam cum voto Baptismi. Certum est.

  2. 1° Martyrium Baptismi vices supplet quoad remissionem culpcz et pcence, tum in adultis tum in parvulis.

Declaratur : (A) Martyrium proprie dictum est perpessio ??wrtis vel cruciatzis ex se vwrtiferi, ob catholicam fidem vel aliam virtutem christianam, et quidem patienter tolerata, si agitur de adidtis. Unde ad verum martyrium requiritur : (a) ??wrs vel cruciatus ex se tethaiis, nec sufficit vulnus, nisi mors exinde naturaliter sequatur, nec dolor internus etiam maximus, ut dolor B. Virginis ad crucem stantis; sufficit autem pcena ex se mortifera, v. g., pcena infiicla S. Joanni Apostolo, qui in ferventis olei dolium conjectus, nonnisi per miraculum mortem vitare potuit; (b) mors propter jfofe/>v aut aliam virtutem tolerata; nam, ut ait S. Augustinus1, " martyres non facit pcena, sed causa ". Martyres igitur sunt qui ob fidem defendendam occiduntur, aut etiam pro defensione Ecclesiae jurium, ut S. Thomas Cantuariensis ; aut ob sigillum sacramentale, ut S. Joannes Nepomucenus; vel propter castitatem servandam, ut multae virgines; (c) patie?iter toierata, si agitur de adultis : nulla enim dispositio in infantibus requiritur; unde proprie martyres non sunt qui in sacro bello pugna?ites cadunt, nec qui dormientes in Christi odium occiderentur, nisi antea martyrium ex supernaturali motivo exoptassent.

(B) Ut martyrium adultosjustificarepossit, quaedam dispositiones internce requiruntur : (a) supernaturalis 0///7//<?/nullusenim adultus

justificari potest, nisi a peccato saltem per attritionem se avertat; haec autem dispositio vix abesse potest in eo qui pro Deo vitam tradit. Insuper, juxta quosdam, requiritur perfecla contritio; haec autem opinio communiter rejicitur, quia sic nulla esset specialis virtus in martyrio, et illud medium cum secundo confunderetur ; quod est contra modum loquendi Scripturae1 et Patrum. (b) Votuni saltem implicitum Baptismi, quod nempe includitur in generali proposito omnia Dei praecepta servandi ; unde si quis ante martyrium baptizari posset, deberet hoc sacramentum recipere.

(C) Martyrium remittit culpam et pcenam, non autem imprimit characlerem ; unde si quis lethaliter vulneratus superviveret, baptizari deberet.

  1. Prob. (A) Script. : Christus enim absolute promisit salutem iis omnibus qui nomen ejus confTterentur coram hominibus, aut qui animam suam propter Evangelium perderent : " Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam " 2 ; " Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in caelis est "3, Quae verba .spectant sine dubio adultos qui libere suam vitam pro Christo tradunt; et, juxta Ecclesiae praxim et Patrum interpretationem, etiam parvulos qui in ejus odium occiduntur : hi enim non loquendo sed moriendo ipsum confitentur, et insuper vere animam suam perdunt propter Christum et Evangelium.

  2. (B) Tradit. (a) Patres, jam a tempore Tertulliani, id explicite docent, utpote clare expressum in praelaudatis textibus.

Tertullianus recenset secundum lavacrum, sanguinis scilicet, quod baptismum non acceptum repraesentat et supplet4. Cujus efficaciam praeclare describit S. Cyprianus, declarans catechumenos pro fide occisos " nec privari baptismi sacramento, utpote qui baptizantur gloriosissimo et maximo sanguinis baptismo " s. Unde et S. Cyrillus Hierosol. ait :" Si quis baptisma nonrecipiat, salutem non habet, solis martyribus exceptis, qui etiam sine aqua regnum recipiunt " 6.

1 Christus enim discipulos ad martyrium excitat quandoque ex motivo timoris : " Nolite timere eos qui occidunt corpus... sed potius eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam " {Alatt., X, 28); ergo motivum timoris sufficit ad martyrium. — 2 Matt., X, 39. - 3 Mait., X, 32.

s Epist., 77 (73), 22, P. L., IV, 418; Journel, 598. Catcches., III, 10, P. G., XXXIII, 340; Journel, 811; cfr. 1010, 1139, 1759-

(b) Constat etiam ex praxi Ecdesice, quae tanquam Sanctos honorat Innocentes pro Christo interfeclos, aliosque infantes pro fide occisos ; necnon adultos etiam qui, nondum baptizati, martyrium susceperunt (v. g., S. Emerentianam) et, nedum preces et sacrificia pro iis offerat, eorum contra opem implorat teste *S. Augustino r : " injuria est enim pro martyre orare, cujus nos debemus orationibus commendari ".

  1. (C) Ratione conv. Baptismus aquae ideo virtutem habet peccata delendi, quia nos in similitudinem mortis Christi configurat; atqui per martyrium, tum adulti, tum parvuli perfectius Christi morti configurantur quam per Baptismum aquae, cum martyres ejus passionem imitentur; ergo valde convenit ut martyrium justificet aeque saltem ac Baptismus aquae 2.

  2. Modus quo operatur. Martyrium suos producit effeclius, scilicet remissionem culpae et pcenae etiam temporalis, quasi ex opere operato. Certttm est pro infantibus^ quia incapaces sunt cujuscumque dispositionis, nec possunt justificari ex opere operantis.

Communiter admittitur pro adultis; nam : (a) juxta S. Augustinu7/i3 "Quicumque etiam non recepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum in eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte Baptismatis "; atqui Baptisma ex opere operato remittit culpam et pcenam, ex dictis supra.

(b) Insuper Ecclesia non orat pro martyribus; atqui, si martyrium operaretur solum ex opere operantis, orandum esset pro eis ; nam dubitari posset num eorum contritio ita perfecla fuerit, ut totani temporalem pcenam tulerit.

(c) Tandem si martyrium operatur solum ex opere operantis, suos effeclus producit tantummodo vi caritatis aut contritionis perfeclae, et ita nulla ratio manet cur Baptismus sanguinis a flaminis Baptismo distinguatur.

  1. 2° Contritio aut caritas perfecla, cuin voto saliem implicito Baptismi, supplet vices Baptismi aquce quoad remissione?n peccatorum. Certum est.

1 Sermo CLIX, I, 1, P. L., XXXVIII, 868; Journel, 1513. «2 S. Th., 3 p., q. 66, a. 12.

Dicitur : (a) cum voto saltem implicito : quod certo sufficit in eo qui legem baptismi invincibiliter ignorat, et valde probabiliter etiam in eo qui eam novit sed de ea actu non cogitat.

(b) Quoad remissione^n peccatorum ; nam caritas perfe6la, cum Baptismi voto, remittit quidem peccatum originale et peccata actualia, ac proinde gratiam sanctificantem infundit; sed baptismalem characterem non imprimit, nec ex se remittit totam pcenam temporalem peccato debitam ; unde manet obiigatio Baptismum aquse, data opportunitate, recipiendi, et nisi prius recipiatur, nullum aliud sacramentum valide recipi potest.

  1. Probatur (A) Script. (a) Christus,'etiam post sancitam necessitatem Baptismi aquae, promisit gratiam sanctificantem iis omnibus dare qui caritatem perfeclam haberent : " Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum... Si quis diligit me... ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus"1; hsec enim Dei habitatio non fit nisi in anima justa, quae remissionem peccatorum consecuta est, ut diclum est in Tr.de Gratid, n. 138; ergo caritas perfecta sufficit ad remissionem peccatorum, et vices Baptismi sub hoc respectu supplere potest. (b) Constat insuper exemplo Cornelii, qui, antequam Baptismum reciperet, Spiritum sanclum, ac proinde gratiam accepit 2.

  2. (B) Tradit. (a) Patres nec tam saepe nec tam diserte de baptismo flaminis loquuntur quam de baptismo sanguinis, quia testimonia Scripturae minus Iucida erant. Attamen auctor anonymus de Rebaptismate, 111° exeunte saeculo, exemplo Cornelii ostendit " homines posse sine aqua baptizari " 3. Praesertim vero ^. Ambrosius, in oratione habita de obitu Valentiniani imperatoris, nondum baptizati, declarat eum Baptismi. voto fuisse salvatum 4 : I Si (martyres) suo abluuntur sanguine, et hunc sua pietas abluit et voluntas ". Quod et tradit 6". Augustimis, exemplo Cornelii permotus : " Nec cgo dubito catechumenum

catholieum divina caritate flagrantem haeretico baptizato anteponere... Melior est enim centurio Cornelius nondum baptizatus Simone baptizato " K Attamen alibi 2 S. Do&or videtur aliter sentire; sed, ex contextu, agitur de catechumeno, qui, virtutibus suis nimis fidens, putat baptismum non esse sibi necessarium. Forsan eodem modo explicari possunt quaedam Patrum testimonia dicentium catechumenum, quamvis virtutibus ornatum, salvari non posse nisi aquam recipiat. Sed concedi etiam potest quosdam non omnino re<5le locutos esse3, quia nondum res clare elucidata fuerat.

(b) Scholastici vero, a saeculo XII°, thesim nostram explicite docuerunt; animadverterunt enim eos qui baptismum desiclerant, quin eum recipere valeant, mentaliter Christo incorporari posse per caritatem aut contritionem, et ita interius sandlificari Dei operante virtute, cujus potentia signis visibilibus non alligatur 4.

(c) Quam dodlrinam Ecclesia confirmavit :.i) Innoc. III> interrogatus de Judaeo, qui morti proximus seipsum baptizaverat, respondit talem Baptismum esse quidem invalidum, sed Judaeum propter fidem (i. e. votum) Baptismi salvatum fuisse 5.

  1. Tridentinum 6 declaravit : " Post Evangelium promulgatum nunquam fieri translationem a statu veteris Adam ad statum gratiae sine regenerationis lavacro aut ejus voto "; quod manifeste supponit lavacri seu Baptismi votum aliquando sufficere ad justificationem.

437- (C) -Rtit* theol. Ex diclis, Baptismus aquae est quidem necessarius necessitate medii, sed solum extrinsece, ex positiva. Dei voluntate; atqui quod est necessarium solum extrinsece potest per aliud suppleri, et conveniens omnino erat ut suppleretur per perfe£tam caritatem aut contritionem, quae in se continent omnes internas dispositiones ad justificationem requisitas.

^ S. Bernardus, ep. LXXVII, 8, /'. L., CLXXXII, 1030; Hugo Victoriaus, De sacram., 1. II, P. 6, c. 7 ; S. Thom., 3, q. 66, a. 11; q. 68, a. 2. ^ Decretal., lib. III, tit. 42, c. 4. — 6 Sess. VI, c. 4.

  1. Corollarium. Infantes sine baptismo aquae aut sanguinis morientes privantur beatitudine supernaturali : hi enim, utpote incapaces eliciendi aclum caritatis, a peccato originali non mundantur. Attamen, juxta communem sententiam, pcenam positivam non patiuntur, immo valde probabiliter quadam naturali felicitate fruuntur, ut di6tum est in Tr. de Deo Creante, n. 923-926.

  2. Tuto autem tradi non possunt opiniones quorumdam theologorum qui putant hos infantes a peccato originali liberari sine baptismo, ideoque supernaturali beatitudine gaudere.

(a) Ita Cajetanus putavit in casu necessitatis sufficere.baptismum in voto parentum, id est, desiderium a parentibus exterius expressum quod infantes baptizentur. Hsec opinio, etsi ab Ecclesia non expresse damnata, tanquam censura digna a Congregatione theologorum in Concilio Tridentino habita est, et postea jussu Pii V ab operibus Cajetani expuncta.

(b) Durandus et Gerson censebant aliquando, per modum specialis priviiegii, justificationem horum infantium tribui ferventibus parentum precibus. — Hoc autem privilegium nullo positivo argumento firmatur.

(c) H. Klee (f 1840) existimabat infantes in instanti mortis usum rationis accipere, Deum cognoscere et actum perfeclse caritatis elicere posse1. — Quod quidem miraculum esset prorsus inauditum.

(d) H. Schell autumabat hos infantes salvari per quemdam imperfectum baptismum sanguinis, quatenus sine culpa personali morientes, aliquo modo imitantur mortem Domini2. — Quas opinio non consonat cum genuino conceptu martyrii quod essentialiter consistit in morte propter Christum perpessa.

Art. II. Regulae prafticas de Baptismi receptione3.

Hujusmodi regulae respiciunt : i° infantes ; 2° adultos; 3° iterum baptizandos.

§ I. De infantibus baptizandis.

  1. I. De filiis catholicorum. (A) Infantes catholicorum quamprimum ad ecclesiam deferantur, ut baptizentur,

1 Kath. Dogmatik*, p. 643. — 2 Kath. Dogmaiik, t. III, p. 478. 3 S. Alphonsus, n. 121-139; Lehmk., n. 100-119; Noldin, n. 65-75; Marc, f. 1465-1479.

" nc illis sacramentum tantopere necessarium nimium differatur cum periculo salutis " J. Si versantur autem in periculo mortis, statim domi baptizentur etiam a laico, omissis ceremoniis ut infra dicetur, n. 459. Immo, ex justa et rationabili causa Ordinarii permittere possunt " ut parvulis, praeterquam quod instante mortis periculo vel urgente infirmitate, domi baptismatis sacramentum administretur " 2; quod intelligi debet de baptismo sollemni cum omnibus ceremoniis peracti 3.

  1. (B) Baptismum dififerre, extra casum necessitatis, per decem vel undecim dies, sine gravi ratione, esset peccatum mortale, juxta 5. Ligorium, n. 118; juxta alios tamen, dilatio unius vel alterius mensis requiritur ad peccatum mortale : quae opinio probabilis est.

(C) " Curent sacerdotes ut omnes fideles, praesertim medici, nutrices atque obstetrices privati Baptismatis conferendi modum rite calleant. Sedulo etiam explicent gravissimam qua tenentur omnes, absente sacerdote, obligationem illud infantibus, vel adultis consentientibus, qui in proximo mortis periculo forte constituantur, impertiendi " 4.

(D) Cum hodie a pluribus certum reputetur fetum humanum anima rationali ab initio conceptus informari, de baptismo fetui conferendo in casu necessitatis curandum est, ut fusius alibi exponimus.

  1. II. De filiis acatholicorum s. 10 Principia generalia. (A) Filii acatholicorum, sive infidelium, sive haereticorum, possunt quidem licite baptizari, etiam invitis parentibus, quando sunt in adultd cetate seu rationis usum attige-

1 Rituale Rom., tit. II, c. I, n. 15. " Detestabilem quoque parentum Catholicorum socordiam, qui parvulorum setatem tot casibus obnoxiam non statim Baptismatis sacramento muniendam curant, volumus ut pastores animafum acerrime ac ssepius reprehendant " (C. Balt. II, 225).

s Benedictus XIV, Iuter omnigenas, 1744; Postremo mense, 28 febr. 1747, Probe te meminisse, 15 dec. 1751. Cfr. S. Thom., 3, q. 68, a. 10; S. Alphonsus, 126-132; Konings, 1261-62; Marc, 1471-73; Lehmk., 80-86; Sabetti, 662; Ballerini-Palmieri, n. 55 sq.; C. Ruch, in Dict. de Thtol. (Mangenot), II, 342-355- runt, et postulant Baptismum; quia, in rebus ad salutem pertinentibus, filii adulti non dependent a parentibus : " obedire oportet Deo magis quam hominibus " r. Sed prudentia postulat ut hi, aliquo experimento, ostendant firmam voluntatem, non obstantibus damnis sibi imminentibus, christiane vivendi; si de eorum constantia serio dubitatur, primum per aliquod tempus probandi sunt

(B) Filii inftdelium, dum infantes sunt, non possunt licite baptizari invitis parentibus, saltem regulariter. Secus . (a) violaretur jus parentum, quia infantes qui nondum rationis usum attigerunt, sunt sub cura parentum, ipsosque baptizare invitis parentibus, idem fere esset ac baptizare aliquem invitum ; (b) insuper infantes sic baptizati facile ad infidelitatem aut haeresim redirent, propter naturalem afTedlum ad parentes. — Quoad nlios hcereticorum et schismaticorum, eadem in praxi sequenda est regula, etsi Ecclesia per se jus habet eos baptizandi.

  1. 20 Regulce praclicce. (A) Attamen filii acatholicorum, etiam infantes, licite baptizari possunt : (a) in periculo mortisy quia tunc non timetur perversionis periculum, nec violatur jus parentum, cum infans ipsis non subtrahatur2 ; quod etiam valet, ex decisione 5. Officii, 18 jui. 1892, in casu quo valde prudenter dubitatur quod ex infirmitate, qua actu afficiuntur, non vivant, sed moriantur ante aetatem discretionis 3; (b) quando infantes sunt extra curam parentum, nec timor adest ipsos ad parentes reversuros; tunc enim non violatur jus parentum, nec periculum perversionis adest ; (c) quando infantes perpetuo amentes sunt; (d) si unus parentum consentiat, vel si, mortuo patre, avus consentiat etiam altero parente reluctante, dummodo spes adsit puerum catholice educancji.

2 Attamen, si infantes ita baptizati superviverent, ex se subtrahendi essent et Catholicis tradendi ut ab iis pie educarentur, prout faclum est in casu Mortara; nam baptizati jam ad Ecclesiam pertinent eique subduntur quoad religiosam educationem. Ubi vero timetur majus malum quam ipsa apostasia infantis ita baptizati, hanc regulam servare non expedit.

3 Hoc decretum refert Lehmk., n. 11 1, juxta Pastoral Gazette, Bombay, XXI, 65.

(B) Si autem parentes acatholici proprios infantes offerant sacerdoti baptizandos, hic potest eos baptizare, si probabilis adsit spes catholicae eorum educationis *, quae quidem spes effulget, si unus saltem parentum promittat se fidem amplexurum, et permittat ut patrinus catholicus adhibeatur.

§ II. De Baptismo adultorum.

  1. Adulti nondum baptizati tenentur quamprimum moraliter Baptismum suscipere : jure divino enim debent Ecclesiam ingredi per Baptismum.

i° Ad validam susceptionem sacramenti requiritur et sufficit intentio saltem habitualis, i. e., antea habita et non retractata, Baptismum recipiendi. Hinc validus est Baptismus amenti vel dormienti collatus, qui antea sacramentum explicite suscipere optavit.

(a) Sed quaestio est num valide baptizetur moribundus qui, sensibus destitutus, implicitam tantum habuit voluntatem Baptismum suscipiendi in supernaturali contritione aut caritate inclusam. Si antea obligationem recipiendi hujus sacramenti cognoverit, id sufficere potest; si vero non cognoverit, res valde dubia est. In praxi autem, cum de sacramento necessario agatur, baptizari potest etiam is qui hanc implicitam tantum voluntatem habuit, sed conditionate 2.

(b) "Amentes et furiosi non baptizentur nisi tales a nativitate fuerint; tunc enim de iis idem judicium faciendum est quod de infantibus, atque in fide Ecclesiae baptizari possunt. Sed si dilu-

1 Siquidem S. C. Officii, 13 febr. 1867, declaravit id remittendum esse prudenti arbitrio et conscientise Missionariorum (audito, si fieri possit, Ordinario), qui baptizare possint pueros a parentibus non baptizatis oblatos, dummodo in singulis casibus non praevideatur ullum adesse grave perversionis periculum, et dummodo non constet parentes ob superstitionem filios offerre baptizandos {Colleclanea, n. 1302 (592).

2 Ita Coninck, De sacram., q. 64, n. 103; Reuter, IV, n. 63; Lehmk., n. 106-107. — Attamen, si agitur de iis qui de Baptismo audierunt, exigitur explicita voluntas prudenter existimata, ut constat ex S. Officio, 30 mart. 1898 (Collectan.'2, 1193) : " De Mahumedanis moribundis et sensibus destitutis respondendum est ut in decr. S. Offic. 18 sept. 1850... : Si aniea dederint signa velle baptizari, vel in prcesenti statu aut nutu aut alio modo eamdem dispositionem ostenderint, baptizari posse sub conditione, quaienus tamen Missionarius, cunctis rerum adjunctis inspectis, ita prudenter judicaverit ".

cida habeant intervalla, dum mentis compotes sunt, baptizentur, si velint. Si vero, antequam insanirent, suscipiendi Baptismi desiderium ostenderint ac vitae periculum immineat, etiamsi non sint compotes mentis, baptizentur " \

  1. 2° Ad licitam et frucluosam sacramenti susceptionem requiruntur insuper : (a) recla fides : " Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit " 2; " Si credis ex toto corde, licet " 3 ; ideoque instrui debent catechumeni de fidei mysteriis, iis praesertim quorum cognitio necessaria est necessitate medii, et de praecipuis officiis vitae christianae; (b) attritio supernaturalis de peccatis mortalibus a subjeclo commissis : nullum enim peccatum remitti potest quin retractetur : " Paenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum " 4. Non requiritur autem attritio de peccato originali, quia nemo retractare potest peccatum quod non commisit. Nec praemitti debet confessio sacramentalis, cum peccata ante Baptismum commissa per sacramentum Paenitentiae non remittantur.

Quaedam igitur prceparatio, et quidem diuturna, extra casum necessitatis praerequiritur : " Si quis adultus sit baptizandus, debet prius, secundum apostolicam regulam, in christiana fide, et per aliquot dies in operibus pietatis exerceri, ejusque voluntas et propositum saepius explorari, et nonnisi sciens et volens, probeque instructus baptizari... Pro hujus veneratione sacramenti, tam sacerdotem qui adultos baptizabit, quam ipsos adultos qui sani sunt, convenit esse jejunos " 5.

§ III. De iteratione Baptismi6.

  1. i° Principia. (a) Baptismus non debet iterari nisi adsit dubium prudens de ejus validitate : qui secus ageret, graviter peccaret, et si baptizaret sollemniter et absque conditione, irregularitatem incurreret. (b) Baptismus iterari debet quoties, post diligens examen, dubium de ejus validitate superest.

1 Conc. Balt. II, 230. — 2 Marc, XVI, 16. — 3 AcL, VIII, 37. 4 Act., II, 38. — s Rituale Rom., tit. II, c. 3, n. 1, 8. 6 S. Alphonsus, n. 134-137; Konings, 1263 sq.; Marc, 1476 sq.; Kenrick, de Bat>tis?no, n. 118- 119; Sabetti, n. 662.

  1. 20 Reg-ulae particulares. (A) Infantes expositi debent baptizari sub conditione, etiamsi inveniantur cum schedula attestante ipsos baptizatos fuisse, nisi tamen schedula subscribatur a persona nota, quae interrogari possit.

(B) Infantes baptizati domi ab obstetrice, vel alia perita persona, non sunt rebaptizandi, nisi, re diligenter perpensa, probabilis sit erroris suspicio; quae quidem suspicio aderit generatim, nisi testimonium obstetricis testimonio testium oculatorum confirmetur, aut haec sit omni fide digna.

(C) Quoad hcereticos : (a) regula generalis a S. Officio (1878) tradita, est ut in singulis casibus instituatur examen ad inquirendum de validitate Baptismi in haeresi collati, ac proinde non est approbanda praxis indiscriminatim et semper haereticos rebaptizandi sub conditione. (b) Attamen, in praxi, tale examen non est necessarium in multis casibus, quia difficile est invenire testes fide dignos, aut quia sunt sectae, ut Quakeri, quae nullum Baptismum administrant. Immo hodie, si excipiuntur Ritualistce qui generatim caute baptizant, fere semper dubitari potest de validitate Baptismi ab haereticis collati.

Siquidem Unitarii et Universaiistce, immo et Congregationalistce ejus necessitatem rejiciunt, ac proinde de illo ministrando parum curant; Methodistce et Presbyteriani baptizant per aspersionem, et dubitari potest utrum aqua pellem tetigerit aut fluxerit ; Baptistce baptizant per immersionem, et sub hoc respeclu sacramentum validum est, sed ssepe formam pronuntiant antequam subjeclum immergatur; Episcopaliani quidam hodie sat negligenter se gerunt in ejus administratione ".

  1. Scholion : De servandis in receptione Neo-Conversorum. Sequentes regulas tradidit £. Officium, 20 jul. 1859 2. " In conversione hsereticorum inquirendum est de validitate Baptismi in haeresi suscepti. Instituto igitur diligenti examine, si compertum fuerit aut nullum, aut nulliter collatum fuisse, baptizandi erunt absolute. Si autem investigatione peracta, adhuc probabile dubium de Baptismi validitate

1 Hac de causa, Conc. prov. Westmonasteriense /in Anglia (XVI, 7) prsecepit "omnes a protestantismo conversos esse baptizandos conditionate, nisi ex indubiis probationibus certissime constet in ipsorum baptismo omnia rite fuisse peracta, quoad materiae et formae applicationem ".

supersit, tunc sub conditione iteratur. Demum si constiterit validum fuisse, recipiendi erunt tantummodo ad abjuraf tionem, seu professionem Fidei. Triplex igitur in conciliandis haereticis distinguitur procedendi methodus :

i. Si Baptismus absolute conferatur, nulla sequitur abjuratio, nec absolutio, eo quod omnia abluit sacramentum Regenerationis.

  1. Si Baptismus sit sub conditione iterandus, hoc ordine procedendum erit : (a) Abjuratio seu Fidei professio; (b) Baptismus conditionatus; (c) Confessio sacramentalis cum absolutione conditionata.

  2. Quando denique validum judicatum fuerit Baptisma, sola recipitur abjuratio, seu Fidei professio, quam absolutio a censuris sequitur ".

Professio fidei emittenda in Statibns Americce Foederatis non est Piana formula, sed specialis quae in Supplemento Ritualis Romani pro Provinc. Amer. Septent. fcederatse reperitur.

Quando Baptismus sub conditione iteratur, jure communi iterari debet juxta ordinem Baptismi adultorum. In nonnullis tamen dioecesibus brevior formula pro parvulis constituta, ex speciali concessione, permittitur : talis autem concessio non est universalis, nec indefinita, sed renovari debet.

Non autem a S. Sede permissum fuit conversos baptizare sub conditione privatim, cum aqua tantum lustrali, et absque ceremoniis, prout fit in Anglia1.

1 Concil. Balt. II, 243-244. — In Anglia" autem hsec leguntur in Conc. Weslm. I, XVI, 8 : " Hujusmodi baptismus non fiat publice sed omnino privatim, cum aqua lustrali et absque ceremoniis. Confessio etiam sacramentalis semper in tali casu est exigenda".

Caput tth

DE MINISTRO.

Dicemus : i° de ipso ministro ; 2° de patrinis.

Art. I. De ipso ministro \

Quilibet homo, rationis compos, valide baptizare potest : si vero de liceitate agitur, inter casum necessitatis et casum Baptismi sollemnis distinguere oportet.

I. De Baptismo in casu necessitatis collato.

  1. 1° /;/ casu necessitatis quilibet homo, ratione utens, non solum valide, sed etiam licite baptizare potest. Certum est. — Casus necessitatis adest quoties nondum baptizatus versatur in periculo mortis.

Probatur : (a) ex Lateran. IV, cap. Firmiter, et ex Florent. : " In casu autem necessitatis non solum sacerdos vel diaconus, sed etiam laicus vel mulier, immo etiam paganus et haereticus baptizare potest, dummodo formam servet Ecclesioe ".

(b) Ex Ecclesice praxi; saepe saepius Baptismus a laicis collatus fuit in casu necessitatis ; et Patres, nedum talem praxim vituperarent, eam potius approbaverunt, ne quisquam sine remedio salutari de sseculo exiret : ita Tertullianusz, S. Hieronymus 3, .S, Augustinus 4 dicunt in casu necessitatis licere laicis baptizare.

Tertidlianus quidem et S. Epiphanius asserunt feminas arceri a facultate ministrandi Baptismum; sed forsan easexcludunt tantummodo a sollemni Baptismi administratione, extra casum necessitatis ; si ita intelligi nequeunt, paucorum aucloritas praevalere non potest contra communem doclrinam et praxim Ecclesiae5.

Tertio saiculo, controvertebatur num valeret Baptismus ab hcere-

1 S. Alphonsus, 113-118; Konings, n. 1260 sq.; Marc, n. 1460 sq.; Lehmk., n. 91 (65) sq.; Sabetti, n. 658-59; Ballerini-Paimieri, n. 34 sq.

DE MINISTRO. 305 ticis collatus; sed Rom. Pontifex S. Stephanus, apostolioe Traditioni innixus, decrevit Baptismum hujusmodi validum esse, ut supra exposuimus, n. 340.

Scecido IX0, S. Nicolaus I a Bulgaris interrogatus num validus esset Baptismus a quodam Jud?eo collatus, de quo nesciebatur utrum christianus an paganus esset, respondit affirmative, dummodo in nomine Ss. Trinitatis collatus fuerit T. Ex quo sequebatur etiam paganos valide baptizare.

(c) Rat. conv. Convenit ea quae sunt necessaria necessitate medii ad salutem facile inveniri posse; atqui Baptismus est necessarius ad salutem ; ergo conveniebat Baptismum facile ministrari posse ac proinde ab omnibus, nec reservari sacerdotibus, qui aliquando deficere possunt 2.

Chapter 68 of 81