Skip to the text

Nn. 726–766

  1. Quoad tempus. (A) Quotidie celebrare licet, excepta feria. sextd majoris hebdomadce, qua dicitur tantum Missa prcesanflificatorum, quae vera Missa non est. Feria quintd in ccend Domini, unum sacrum sollemne celebrare licet, et quidem in ecclesiis in quibus servatur SS. Sacramentum et functiones sacri tridui peraguntur; insuper, ex licentia Episcopi aut consuetudine, privata Missa permittitur, pro fidelium commoditate, in ecclesiis communitatum ubi asservatur SS. Sacramentum; in ecclesiis parochialibus permittitur etiam pro infirmis Missa privata ante sollemnem celebranda. — Sabbato sanclo, non licet celebrare nisi sacrum sollemne in ecclesiis in quibus functiones tridui sacri habentur; nec permittitur Missa privata etiam pro infirmis, nisi ex Indulto, quod ceteroquin difficile obtinetur.

(B) Jure communi non licet celebrare ante auroram vel post meridiem; quod ita est intelligendum ut Missa non absolvatur ante auroram, et saltem incipiatur hora meridiana.

Sed in quibusdam regionibus, ut in Statibus Foederatis, vi indulti apostolici, ab Episcopis conceditur facultas celebrandi una hora ante auroram vel post meridiem.

Insuper licet tempus celebrationis anticipare vel protrahere ; (a) in necessitate, v. g., ut morituro deferatur viaticum; (b) cuni adest causa rationalis, v. g., ut opifices summo mane Missam audire possint, quando secus magna pars populi Missa careret, aut ex causa itineris aut sollemnioris festivitatis, etc. Extra hos aut similes casus, celebrare integra hora ante vel post prsefixum tempus esset mortale. In Nativitate Domini licet unam Missam sollemnem celebrare %.i.\mpost mediam noclem. Sed, ex jure communi, non licet Missam privatam hac hora ofTerre, nec sacram communionem fidelibus dispensare. In quibusdam tamen regionibus"] ut in Gallia,

DE SAGRIFICIO MISSvE. 509 vi immemorialis consuetudinis aut indulti, licet tres Missas etiam privatas a media nocle celebrare, sacramque communionem fidelibus distribuere.

(C) In celebratione Missne vitanda est festinatio, quae scandalum causat, prolixitas quoque, quse fastidium parit r.

  1. Quoad binationem 2. Generatim, excepto die Nativitatis Domini, semel tantum in die celebrare licet 3, Attamen, diebus dominicis aut festivis de praxepto, licet binare : (a) quando presbyter duas habet parcecias, nec populus facile potest in eadem Ecclesia convenire; (b) quando una est Ecclesia, nec omnes parochiani possunt simul ad unam Missam con venire; immo in quibusdam regionibus, v. g., in Statibus Fcederatis, vi specialis indulti, quoties fidelibus valde utile est ut sacerdos bis Missam eodem festo die celebret.

Quae tamen binandi facultas dependenter ab Ordinario exerceri debet, et solum quando deficit altef sacerdos, qui secundam Missam dicere possit4. Quando quis duas Missas celebrat, non potest duo stipendia accipere, nisi speciale habeat indultum : potest tamen per secundam Missain obligationi caritatis vel gratitudinis satisfacere, et, intuitu laboris et incommodi, aliquam remunerationem accipere prudenti arbitrio episcopi determinandam.

In die Nativitatis tria stipendia accipere licet, quia ita fert consuetudo5.

1 ''Itaque ne quis infra horse trientem Missam absolvere audeat, nec ultra dimidiam horam producat". C. Balt. II, n. 363.

2 Many, de Missd, n. 24-35; Duballet, op. cit., II, p. 253-300, 62*-85*; A. A. S., t. XLI, p. 55-64; 175-192; 4I3-424-

3 In Hispanid et Lusitanid, ex concessione Bened. XIV, sacerdotes possunt, die commemorationis omnium defunctorum, tres Missas offerre pro defunctis.

4 Ter eodem die celebrare, absque speciali mdulto non licet : hoc autem indultum nonnisi raro, et propter extraordinarias causas, conceditur; concessum est an. 1896, ad quinquennium, dioecesi Mexico.

5 Ritus servandus in casu binationis ita describi potest, ex S. C. Rit., 12 sept. 1857 :

Quando sacerdos eadem die duas Missas celebrare debet, in prima dum divinum sanguinem sumit, eum diligentissime sorbeat. Exinde super corporale ponat calicem et palla tegat; ac, junclis manibus, in medio altari dicat " Quod ore sumpsimus". Subinde, admoto vasculo, digilos lavet dicens " Corpus tuum, etc. ", et abstergat. Quibus peractis calicem super altari manentem cooperiat, prout mos est, Missamque prosequatur. — Si in eadem ecclesia iterum celebraturus sit, nihil speciale notandum nisi quod, in Missa sequenli, tempore offertorii calix non erit extra corporale ponendus neque extergendoe erunt guttae vini in calice dispersae. — Si vero dissitis in locis celebrandum sit, completo ultimo Evangelio, sacerdos, deteclo calice, guttas

Art. V. De liturgicis praescriptis circa Missam.

  1. Cum Missa sit inter omnes liturgicas a£liones praestantissima, diligenter servandi sunt omnes ritus ad ejus dignam celebrationem instituti *.

Ex multis liturgicis prseceptis, nonnisi prcecipua hlc cxponere possumus, pro ceteris ad canonistas et liturgistas remittentes. Res scitu magis necessarias exponemus : i° de loco celebrationis; 2° de altari ejusque apparatu; 30 de sacris vasis, linteaminibus et vestimentis; 4° de ritibus.

I. De loco celebrationis 3.

  1. i° Regula la : Jure communi regulariter illicitum est sub gravi celebrare extra locum sacrum. Ait enim Tridentinum : " Ne patiantur (Episcopi) privatis in domibus atque omnino extra ecclesiam et ad divinum tantum cultum dedicata oratoria, ab eisdem Ordinariis designanda et visitanda, sanctum hoc sacrificium a quibuscumque peragi ".

  2. (A) Quid sit locus sacer? Locus sacer de quo agitur, est ecdesia vel oratorium. Ecclesia est cedes publica cultui divino, aucloritate Episcopi, permanenter deputata. Oratorium est aedes ad cultum divinum destinata, ut alicujus personse, familiae aut communitatis usui deserviat.

Oratorium vero est pubticum, semi-publicum aut privatum.

pretiosi sanguinis, si quse supersint, diligenter sorbeat, et quidem ex eadem parte calicis qua pretiosum sanguinem antea sumpsit. Postea in ipsum calicem tantum saltem aquse fundat quantum prius vini posuerat, eamque circumactam ex eadem parte qua sacrum sanguinem biberat, in paratum vas demittat. Calicem subinde ipsum purificatorio abstergat ac demum cooperiat, atque ab altari discedat. In secunda Missa aqua e calice demissa sumatur, aut ad diem crastinum servetur et cum secunda purificatione sumatur, vel in piscinam projiciatur.

1 " Quanta cura adhibenda sit ut sacrosanctum Missae sacrificium omni veneratione celebretur, quivis facile existimare poterit qui cogitarit malediclum in Sacris Litteris eum vocari qui facit opus Dei negligenter. Quod si necessario fatemur nullum aliud opus adeo divinum a Christifidelibus traclari posse quam hoc ipsum tremendum mysterium, satis etiam apparet omnem diligentiam in eo ponendam esse ut quam maxima fieri potest interiori cordis munditia, atque exteriori devotionis specie peragatur ". {Trident., sess. XXII, Decret. de observandis... in celebrat. Missae).

2 Codex, can. 1161 sq. — S. Alphons., n. 356-359; Gasparri, t. I, c. 3. n. 121-158; Many, Prcelect. de Locis sacris, Parisiis, 1904, n. 1-107.

Pitblicum, etsi primario alicujus personae, familiae aut communitatis usui destinatum, omnibus fldelibus jure patet, ideoque januam habet in via publica, ut fideles libere illud adire possint \ Itaque propria nota hujus oratorii est jus fidelium accedendi ad sacra offlcia ibi.celebrata.

Oratoria semi-pub/ica, juxta decretum Leonis XIII, 23 jan. 1899, ea sunt quae, " etsi in loco quodammodo privato vel non absolute publico aucloritate Ordinarii erecla sunt, commodo tamen non fidelium omnium, nec privatae tantum personse aut familiae, sed alicujus communitatis vel personarum coetus inserviuni " 2. Juxta hodiernam jurisprudentiam, quatuor sunt genera hujusmodi oratoriorum : (a) oratoria palatii episcopalis et cardinalitii; (b) oratoria locorum religiosorum, eorum nempe quae ad finem pium eriguntur aucloritate episcopali : qualia sunt monasteria virorum aut mulierum, seminaria majora vel minora, hospitalia, domus confraternitatis, domus spiritualibus exerciiiis destinata, domus presbyterorum scecularium, cum aut sine votis, dummodo haec omnia sint aucloritate episcopali erecta; (c) oratoria locorum piorum, quae videlicet ad finem pium instituta sunt permanenter, sed sine Episcopi auctoritate, qualia sunt multa hospitalia; (d) oratoria locorum publicorum, quae nempe non reservantur habitationi alicujus familiae privaiae, sed alicui communitati inserviunt, v. g., gymnasia, lycaea, carceres, arces (citadelles).

Oratoria privata seu domestica ea sunt quae in domibus privatis eriguntur. in commodum alicujus individui aut familiae, et pro possessoris arbitrio ad usum profanum redire possunt.

  1. (B) Ubinam celebrare liceat ? (a) Jure communi, Missa celebrari potest solummodo in ecclesiis vel oratoriis publicis, postquam haec consecrata vel saltem benedicla fuerint.

(b) Facultatem celebrandi in oratoriis semi-publicis Episcopi jure proprio concedere valent, et in concessione varias limitationes appooere possunt, v. g., quoad numerum Missarum. Si vero nullae limitationes appositae fuerint, plures Missae celebrari possunt, etiam diebus solemnioribus, et omnes assistentes praecepto sacrum audiendi ibi satisfaciunt. — Non pauci dicunt Episcopos non posse alia oratoria, praeter principale, erigere in piis communitatibus; alii vero contendunt hanc potestatem eis competerc : hac enim fruebantur ante Concil. Tridentinum, et aliunde hoc Concilium eorum facultates non limitavit nisi quoad oratoria privata; revera, ex diu-

1 Si ad oratorium e via publica nequit perveniri nisi per atrium domus vel per pratum, non erit publicum nisi dominus teneatur libeium fidelium accessum non impedire.

turna consuetudine, in quibusdam regionibus, ut in Gallia, hac facultate haud raro utuntur r.

(c) Quoad oratoria privata seu domestica, hodie solus Rom. Pontifex concedere potest facultatem in eis celebrandi. Episcopus id facere nequit nisi per modum aclfts transeuntis, quando magnae et urgentes adsunt causre.

  1. (C) Exceptiones. (a) Aliquando licentia conceditur extra ecclesiam celebrandi, etiam sub dio, non solum in regionibus missionum, sed etiam in locis catholicorum, dummodo adsit causa necessitatis; ita, si templum incendio aut terrae motu celebrationi ineptum factum fuerit, aut si secus magna fidelium multitudo Missa careret.

(b) Ad celebrandum in navi, hodie requiritur speciale indultuni apostolicum, quod sub certis conditionibus conceditur, nempe : ut mare sit tranquillum; — ut nullum adsit irreverentise periculum; — ut alius assistat sacerdos aut diaconus qui, post consecrationem, pedem calicis teneat, aut saltem omne periculum effundendi pretiosissimum calicem alio modo praecaveatur2.

  1. 20 Regula 2a : Non licet celebrare in loco sacro interdiclo, exsecrato aut poihtto.

(A) Locus interdiclus dicitur in quo legitima aucloritate prohibetur divina celebrare officia. Peccatum grave est Missam in tali loco offerre, et celebrans contrahit irregularitatem. Praeterea, ex Constit. Apostolicce Sedis, " scienter celebrantes vel celebrari facientes divina in locis ab Ordinario, vel delegato judice, vel a jure interdict,is...interdict.um ab ingressu ecclesiae ipso jure incurrunt, donec ad arbitrium ejus, cujus sententiam contempserunt, competenter satisfecerint". Tandem clericus interdiclum violans privatur voce acliva et passiva in electionibus, id est neque eligere neque eligi potest.

Non licet pariter sub gravi celebrare, quando cessatio a divinis legitime statuta fuit;sed in hoc casu nulla incurritur poena canonica latse sententiae.

  1. (B) Locus sacer exsecratur quando amittit qualitatem loci sacri, id est, suam consecrationem aut benedidtionem. Debet igitur de novo consecrari aut benedici, antequam Missa ibi celebretur. Jamvero ecclesia suam consecrationem amittit, si tota aut ex majori parte corruat, non autem si ex.minori tantum parte: quod communi hominum judicio sestimatur. Non exsecratur ecclesia, licet crusta parietum, in qua cruces depiclae erant, etiam tota exciderit; sed

1 Obstare quidem videtur responsum S. Rit., in Nivernen., 8 mart. 1879 fDecreta authent., n. 3484); sed hoc non est decretum generale. Cfr. Many, op. cit., n. 100.

DE SACRIFICIO MISSvE. 513 iterum depingi vel apponi debent cruces in testimonium peractre consecrationis l ; — neque si parietes et alia omnia successive reparentur, etiam cum intentione totum reparandi, dummodo, pro singulis reparationibus, pars destrucla minor sit parte remanente : tunc enim semper eadem moraliter manet; — neque si, vi aut malitia hominum, redacla sit ad usus profanos; aliter tamen esset si Episcopus, ob justas causas, jussisset ecclesiam ad usus profanos redigi.

Ecclesia benedicla eodem modo amittit suam benediclionem. Multi quidem doclores olim docuerunt benediclionem non amitti, etiamsi parietes ex toto corruant, quia, ut putabant, benediclio adhazret pavimento. Sed hodie haec opinio communiter rejicitur; nam, juxta Rituale Romanum, non pavimentum, sed soli parietes, in parte superiori et inferiori, asperguntur aqua benedicla.

735- (C) Ecclesia polluitur seu violatur, ideoque reconciliatione indiget, quatuor modis : —

(a) Per homicidium vel suicidium voluntarium, graviter peccaminosum, in ecclesia patratum eique injuriosum. Ut dicatur in ecclesia patratum, requiritur et sufficit ut causa proxima mortis in ecclesid2 accipiatur, licet mors extra accidat. — Occisio hominis, ex justa sententia, in ecclesia patrata, polluit eam, quia injuriosa est non reo quidem, sed ipsi ecclesiae; idem dicendum de occisione hominis in odium fidei.

(b) Per effusionem sanguinis humani voluntariam, copiosam, graviter culpabilem, ecclesiae injuriosam, prout dictum est de homicidio.

(c) Per effusionem seminis //^///«///voluntariam et ecclesiae injuriosam, etiam ex copula conjugali, quse, quamvis in se licita, illicita est ratione loci sacn.

(d) Per sepulturam etiam inculpabilem excommunicati vitandi, in ipsa ecclesia, vel, saltem valde probabiliter, infidelis aut pagani; non autem probabilius per sepulturam hreretici, schismatici, catechumeni, infantis fidelium nondum baptizati.

Notaii tamen debet his quatuor aclibus non pollui ecclesiam nisi sint certi et publici : hic enim agitur de morali violatione ecclesi?e, qua? proinde pendet a communi hominum notitia et aestimatione. Si vero delictum, prius occultum, postea publicum fiat, ex eo tempore polluta censetur ecclesia.

1 S. Cong. Rit., 19 maii 1896 et 5 raaii 1SS2; Decr. aulhentica, nn. 3907 et 3545-

2 Locutione in ecclesid intelligitur totum spatium inter pavimentum et tedlum inferius et inter extremam absidem et partem internam januarum, inclusis capellis et cryptis inferioribus ad quas a parte interiori ecclesiae liber pateat accessus; non autem sacristia, turris, spatium inter teclum inferius et teclum exterius, porticus, etc.

II. De altari ejusque apparatu E.

  1. i° De ipso altari. (A) Non licet Missam celebrare nisi in altari sive fixo, sive portatili seu lapide consecrato.

Altare fixam est illud cujus mensa tota co?isecrata estet per modum itnius cum stipite cohceret; — portatile in solo lapide consecrato consistit. Altare fixum potest consecrari in ecclesia tantummodo benedicla, quin prius ipsa ecclesia consecretur. — Non requiritur ut altare sit ex marmore, sed sufficit ut sit ex quocumque lapide naturali duro, v. g., ex schisto aut ardesia2.

(B) Utrumgue altare exsecratur : (a) amotione reliquiarum in sepulchro contentarum, necnon fractione immo et sola apertione sepulchri; (b)fraclura enormi, nempe si tabula fuerit in duas aut plures notabiles partes divisa, autsi per fractionem divisa fuerit una ex crucibus lateralibus.

Sed insuper exsecratur altare fixum, non portatile; (a) si tota mensa altaris a suo stipite sublevata fuerit, etsi non omnino dimota : ratio est quia cum basi sua in loco junclurse mensa illa undla fuit. Non autem exsecratur si totum altare, cum tabula et stipite remanentibus conjunclis, transferatur in alium locum;(b)si ecclesia ipsa polluitur, polluuntur etiam altaria fixa, quia sunt pars ecclesiae, non autem portatilia.

  1. c° De altaris apparatu. (A) De mappis. " Altare operiatur tribus mappis seu tobaleis mundis,ab Episcopo vel ab alio habente potestatem benediclis 3/ superiori saltem oblonga, quse usque ad terram pertingat; duabus aliis brevioribus, vel una duplicata4 ". Mappse debent esse ex lino vel cannabe, exclusa qualibet alia. materia. Celebrare absque ulla mappa, extra necessitatis casum, grave peccatum est.

  2. (B) De a?itipendio, et conopseo. Altare ornari debet antipendio, coloris festo convenientis, nisi sit auro vel lapide pretioso jam ornatum, aut per modum tumbae confeclum : hoc autem benediclione non indiget. — Tabernaculum regulariter vestiri debet conopseo, et quidem violaceo, non nigro, in missis pro defunctis.

739« (C) De cruce. Crux cum imagine crucifixi, candelabris supereminens, in medio altari collocetur, in memoriam sacrificii crucis quod in altari renovatur; nec sufficit parva crux sive super taberna-

1 S. Alphons., n. 360 et 369; 374 s. ; Many, De locis sacris, n. 108-136; Ball. P., n. 1064 et 1076.

3 Episcopi hanc facultatem presbyteris delegare nequeunt sine indulto pontificio (S. Rit. C, 16 maii 1744) quod habent episcopi Gallise (Many, n. 150); abbates aliique usum pontificalium habentes, possunt eas benedicere pro suis ecclesiis.

4 Missale Rom., Rubr. gen., tit vv culum sive in ostiolo tabernaculi «. Hsec tamen praescriptio sub gravi non obligat. Non requiritur crux in altari ubi magna imago Crucifixi picta vel caelata invenitur. Non est de pnecepto ut crux sit benedicla; ceteroquin simplex sacerdos eam benedicere potest.

  1. (D) De luminibus. Toto tempore Missae ardere debent in altari duce candela ex cera apum confeclae. Sine ullo lumine celebrare, nisi in casu necessitatis ad viaticum consecrandum proinfirmo, grave peccatum est ; cum utio cereo, est veniale, a quo excusat causa rationabilis. Si cerei inter celebrandum exstinguantur,iterum accendi debent, quin tamen interim sacrum interrumpatur.

Ratione sollemnitatis, licet plures candelas accendere, quae pariter ex cera esse debent, non autem ratione dignitatis celebrantis, si hic sit Episcopo inferior.

Non permittitur ut ad cultum super altare adhibeantur candelae ex stearina, aut illuminatio ex gaz vel lux electrica; adhiberi autem possunt, non tamen super ipsum altare, " ad depellendas tenebras ecclesiasque splendidius illuminandas, cauto tamen ne modus speciem prse se ferat theatralem 2 ".

III. De sacris vasis, linteaminibus et vestibus 3.

  1. i° De vasis sacris. Praescribuntur sub gravi calix et patena ad Missam celebrandam. Cuppa calicis debet esse ex auro vel argento; permittitur stannum, sed in casu paupertatis tantum. Ex decreto Pii IX, 6 dec. 1866, permittitur aluminium, sub certis conditionibus. Patena, sicut ciborium, potest esse ex materia quacumque solida et decenti. Pars interior cuppae et patenae debet esse deaurata, saltem sub veniali. Calix et patena consecrari debent, sub gravi, ab Episcopo, non autem a simplici sacerdote nisi ex Indulto apostolico; nec dici potest per primam celebrationem bona. fide faclam haec consecrari.

Exsecrantur vasa sacra si notabiliter franguntur, v. g., si foramen sit in fundo, si cuppa calicis separatur a pede fixo (non autem si a pede tornatili), si de novo inaurantur, non autem si per usum deaurationem amittunt. — Polluuntur, si ab haereticis profano usui devoventur, v. g., ad bibendum in mensa, adhibentur. — Quibus in casibus, nova. consecratione indigent.

Vasa consecrata, dum actu sacras species continent, absque gravi peccato, extra necessitatis casum, a nemine tangi possunt nisi a sacerdote et diacono. Quando non continent sacras species, a subdiacono, vel clerico vices gerente subdiaconi, intra ministerium

3 Proeter Liturgistas, cfr. S. Alphons., n. 372 sq. ; Ball. P., n. 1080 sq. ; L. Gaillot, Catechismus theclogicus, Tracl. XV, secl. III, De sacrificio Missse, n. 161-177.

altaris, tangi possunt; extra hoc ministerium, ab acolytho, et, ex decr. 24 nov. 1906, ab omnibus clericis. A laicis vero tangi non debent, extra necessitatem aut privilegium \ Episcopus concedere valet licentiam vasa sacra tangendi.

  1. 20 De sacris linteaminibus. Tria ad Missam sunt necessaria : corporale, palla et purificatorium. Haec confici debent ex lino vel cannabe, vetito usu gossypii (coton). Gorporale et palla benedici debent ab Episcopo, vel ministro usum pontificalium habente, non autem a sacerdote nisi ex indulto Pontificio. Purificatorium nulla indiget benedictione.

Exsecratur corporale si, propter notabilem lacerationem, sacram hostiam cum calice decenter continere non valeat; tunc, si reficiatur, nova benediclione indiget Si vero solum perforatur, etiam in medio, non exsecratur quidem, sed, ante usum, foramen occludi debet.

Permitti potest pal-la in superiore parte panno serico aut ex auro vel argento aut acu depiclo cooperta, dummodo palla linea subnexa calicem cooperiat, ac pannus superior non sit nigri coloris nec referat aliqua mortis signa. — Deficiente palla, I0C0 ejus aliud corporale adhiberi debet.

Sedulo invigilandum est munditiei homm linteaminum. Quando, post usum abluuntur, trina facienda est lotio : prima in vasis ad hunc usum exclusive destinatis, et quidem ab aliquo in sacris constituto (aut, saltem probabiliter, a clerico); secunda et tertia lotio, etsi decentius a clericis, a laicis fieri possunt. Aqua primae saltem lotionis in sacrarium projicienda est.

Quod diximus de taclu sacrorum vasorum dici debet etiam de sacris linteaminibus.

743« 3° De sacris vestimentis. Sex ad Missam requiruntur : amictus, alba, cingulum, manipulus, stola et casula. Sine ulla veste sacra celebrare, aut sine alba vel casula, aut sine stola simul et nianipulo, habentur ut peccatum grave, nisi obtineatur pontificia dispensatio.

(a) Amiclus et alba ex lino vel cannabe confici debent. Cingulum potest esse laneum aut sericum, sed magis decet ex lino esse.

Planetas, stolas et manipulos ex serico aliave materia pretiosa. confici decet, etsi haec materia non praescribatur. Prohibetur tamen usus casularum aliorumque similium paramentorum ex tela gossypii aut lini aut etiam lanae confeclorum2, pariter eorum quorum textura vitrea est mixta auro vel argento 3, vel quorum materia non est textilis. — Attenta ecclesiarum paupertate, tolerari potest

1 Ita sacristse regulares, etiam laici, immo in multis locis, ex consueludine, quilibet sacristse hoc privilegio gaudent.

" S. C. Rit.t 28 jul. 1881, in Ada S. Sedis, t. XIV, p. 144. 3 S. C. Rit., II sept. 1847, n. 2949.

DE SACRIFICIO MISS^. 517 panni genns quod, ex parte externa, ex filo serico integre contegitur, etsi habeat operis textilis fulcimentum ex gossypio, lana vel lino. Velum calicis debet esse sericum.

(b) Vestimenta sacra (non autem velum calicis) benedici debent ab Episcopo aut sacerdote indultum Pontificium habente.

(c) Color vestium debet esse conveniens Officio et Missae diei. Attamen, ex consuetudine, paiamenta ex auro contexta possunt adhiberi pro colore albo, rubro et viridi, non autem pro violaceo, nec a fortiori pro nigro.

(d) Exsecrantur vestimenta, ideoque nova benedictione indigent, quando non remanent apta ad usum ad quem destinata fuere, v. g., si casula in .duas partes scindatur, si cingulum ita rumpatur ut nulla pars maneat ad cingendum sufBciens; non ita vero si novae partes successiveadduntur minoris tamen magnitudinis, ita ut vestis censeatur eadem moraliter.

IV. De sacris ritibus rn Missa peragendis.

  1. i° Regula generalis. In ecclesia latina, excepto speciali privilegio, Missa celebrari debet juxta rubricas Missalis Romani.

Rubricae intra Missam servandae sunt prceceptivce, et quidem sub gravi aut sub levi pro subjecla materia. Constat ex verbis 6\ Pii V, in Bulla Quo primum tempore, 14 julii 1570, initio Missalis apposita : "Mandantes et stricte omnibus et singulis praecipientes, in virtute san6lae obedientiae, ut Missam juxta ritum, modum et normam in Missali praescriptum, decantent aut legant; neque, in Missae celebratione, alias ceremonias aut preccs addere vel recitare praesumant ". — Rubricae vero extra Missam servandae, id est ante vel post, quales sunt preces in recessu ab altari dicendae, communiter ut direclivce habentur.

  1. Omissio gravis censetur quando voluntarie prsetermittitur notabilis pars Missae, una praesertim ex his quae ordinaricz dicuntur, id est semper peragendae sunt, quales sunt offertorium, preces canonis, preces ante communionem, etc. Omittere quamlibet orationem canonis integram,aut ceremoniam notabilem, quales sunt fractio et commixtio hostioe, purificatio patenae aut calicis, tanquam peccatum grave habetur ; pariter omittere, extra canonem, partes integras, v. g., confessionem cum omnibus quae initio Missae recitantur, epistolam cum graduali, evangelium proprium, collectas Missae proprias (non autem commemorationes). Si quis vero aliquam partem omittit ob negligentiam culpabilem in causa, gravitas peccati dijudicatur ex ipsa, omissionum causa eo instanti quo libere posita fuit, non autem ex omissionibus quae reapse contingunt. — Si omittitur pars extraordinaria, id est quae non quotidie recitatur, ut Gloria aut Credo, generatim non excedit veniale.

Non magis licet aliquid ritibus addere quam ab eis detrahere. Grave esset peccatum aliquid notabile addere, praesertim cum intentione novum ritum introducendi. Quod raro fit admodum. Sed quidam, ex importuna devotione, quasdam preces aut jaculatorias orationes interponunt : id merito prohibetur, ne ita novi ritus gradatim introducantur; plerumque tamen ita agentes in bona. fide versantur, et formaliter non peccant. Monendi sunt tamen ut rubricas accurate servent.

1 746. 20 De ministro inserviente. In celebratione Missae, sub gravi requiritur minister inserviens sacerdoti1, et quidem masculus, extra casum necessitatis aut speciale Indultum.

Casus necessitatis sunt praeceptum audiendi Missam diebus festis aut conficiendi viaticum pro infirmo, aut si minister, fa6ta jam oblatione, abscedat nec revertatur. In missionibus ubi conceditur specialis facultas celebrandi sine ministro, sacerdotes licite hoc privilegio utuntur, etiam extra dies festos, si alias celebrare non possint.

Existente justa causa, mulier potest a longe respondere precibus Missas, dummodo sacerdos prius commode disponat quaead sacrificium necessaria sunt, ita ut mulier ad altare non accedat. Quod praesertim fieri potest in conservatoriis puellarum aut sacellis monialium 2.

  1. 30 De Missae interruptione. Regulariter Missa sine interruptione celebrari debet. Nihilominus licet eam interrumpere ex justa causa, quse, canone nondum incepto, gravis esse debet, et, incepto canone, gravissima.

(A) Post evangelium, licet eam interrumpere ad concionem faciendam, ad proclamationem bannorum, etc.

Ante offertorium, interrumpere fas est in gratiam Principis, Cardinalis, Episcopi, vel turbae peregrinorum, qui alias die festo Missam audire non possent; quo casu, sacerdos potest sacrum denuo incipere, ut fideles integram Missam audire valeant.

Ante canonem, Missam abrumpere potest ac debet sacerdos, si recordetur alicujus impedimenti, v. g., se non esse jejunum, se esse irregularem, dummodo id prasstare valeat absque scandalo, — aut si nominatim excommunicatus adveniat, qui expelli nequeat.

1 Unns tantum minister permittitur in Missis leclis stricle privatis; duo vero in Missis parochialibus quse leguntur diebus sollemnioribus, aut loco Misssesol* lemnis atque cantatae.

  1. (B) hicepto canone et a iortion peracla consecratione, nonnisi ex gravissinui causa interrumpi potest1 : v. g., ad moribundum baptizandum, absolvendum, vel ungendum si absolvi nequit; propter morbum celebrantis brevi transiturum. — Si Missa post consecrationem interrumpitur, curare debet sacerdos ut remaneant adorantes coram SS. Sacramento ; secus, in tabernaculum sacras species reponat; rediens ad altare, etiam post aliquot horas, prosequi debet ubi desierat. Si ante consecrationem interrupit, et mora sit minor una hora, pariter incipit ubi desierat; si vero intercesserit mora unius horae aut amplius, ab initio incipit.

Post commnnioneni sacerdotis,Y\cet de altari brevem exhortationem ad communicantes habere. Pariter vota religiosa emitti aut renovari possunt, ad normam Decreti generalis a S. C. Rit. lati, 14 aug. 1894, et confirmati 5 jun. 1896 (nn. 3836 et 3912) 2. Tempore quo solet communio fidelibus dispensari, licet in nosocomiis cum pyxide, sine velo humerali, sacram communionem deferre ad segrotos decumbentes in cubiculis, ex quibus vox celebrantis audiri potest 3.

  1. (C) Si sacerdos inter celebrandum ex morbo deficiat, hsec servari debent. Si deficiat ante consecrationem primse speciei vel post sumptionem pretiosissimi sanguinis, nec ipse pergere valeat, nihU ab alio sacerdote supplendum est : in priori enim casu, sacrificium proprie nondum inchoatum est, in posteriori jam completum est.

Si vero deficiat post consecrationem primae speciei et ante sumptionem pretiosi sanguinis, et ipse post aliquam interruptionem sacrum perficere valeat, debet id prrestare etiam non jejunus, etiamsi alius esset jejunus sacerdos : praeceptum enim divinum, ut idem minister sacrum perficiat qui incepit, praevalet ecciesiastico jejunii praecepto. Si vero ipse celebrans sacrificium complere nequeat, alius sacerdos, etiam non jejunus, si jejunus non adsit, immo et irregularis aut excommunicatus, supplere debet, contritionis actu elicito : lex enim de, integritate sacrificii legibus ecclesiasticis prrevalet.

1 In Missa sollemni, quamdiu a choro canitur Sanclus, celebrans consecratio» nem differre debet; ait enim Cetemoniale Episc, 1. II, c. 8, n. 70 : " Chorus prosequitur cantum; quo finito, et hon prius, elevatur sacramentum ".

2 "Celebrans profitentium vota excepturus, sumpto SS. Eucharistise sacramento, absoluta confessione ac verbis quse ante fidelium communionem dici solent, sacram hostiam manu tenens ad profitentes sese convertet : hi vero singuli alta voce professionem suam legant ac postquam quisque legerit, statim SS. Sacramentum sumet. In renovatione autem votorum, celebrans ad altare conversus exspedlet donec renovantes votorum formulam protulerint, qui nisi pauci sint, omnes simul, uno prseeunte, formulam renovationis recitabunt, ac postea ex ordine SS. Corpus Domini accipient ".

520 GAPUT III.— DE SAGRIFIGIO MISS^S.

Quando jam una hora post sacrificii interruptionem elapsa est, non urget amplius obligatio quaerendi sacerdotem qui sacrificium compleat, qula. probabi/iter deesset unio moralis inter duas Missae partes; sed in alia Missa sumi debet species consecrata. Attamen, post plures horas, supplere licet, quia probabiliter unio moralis perseveraret.

  1. 40 De Missis in aliena ecclesia dicendis. Ex decreto generali, a Leone XIII approbato, 9 jul. 1895 (n- 3862), ceteris penitus abrogatis, hsec servanda sunt : "Omnes et singuli sacerdotes, tam saeculares quam regulares, ad ecclesiam confluentes vel ad oratorium pub/icum \ Missas cum san6torum tum beatorum, etsi regularium proprias, omnino celebrent officio ejusdem ecclesiae vel oratorii conformes, sive illos in Romano, sive in regularium missali contineantur : exclusis tamen peculiaribus ritibus ordinum propriis. — Si vero in dicta ecclesia vel oratorio, officium ritus dnplici inferioris agatur, unicuique ex celebrantibus liberum sit Missam de Requie peragere, vel votivam, vel etiam de occurrente feria (vel suo officio conformem,ex alio decreto 14 mart. 1896, n. 3892); iis tamen exceptis diebus, in quibus prsefatas Missas rubricse Missalis Romani vel S. R. C. decreta prohibent".

Quoad Missas pro defunclis, sedulo legantur Rubriccz ad normam Bullae Divino afflatu, tit. x.

Et hsec sufficiant de SS. Eucharistise mysterio. Sacerdotes autem sacrum celebrantes haec verba prae oculis habeant : " Si haberes angelicam puritatem et S. Joannis Baptistae san6litatem, non esses dignus hoc sacramentum accipere vel tractare. Non enim hoc meritis debetur hominum quod homo consecret et tra6let Christi sacramentum, et sumat in cibum panem Angelorum "2.

1 Idem dic de capella principali Episcop^^um, seminariorum, collegiorum, communitatum, etc, ex decreto S. Cong. Rit., 22 maii 1896, n. 3910.

Auctores consulendi.

Inter PatreS : Serapio, Sacramentarium; Innocentius I (f 417), Epistola ad Decentium; S. Caesarius Arelat., Sermo CCLXV, n. 3 2; Venerabilis Beda, Super divi Jacobi epistolam 3; Theodulphus Aurelianensis, Capitulare ad presbyteros 4; Jonas Aurelianensis, De instit. laicali s.

lnter TheolOgOS : Scec. XII, P. Lombardus, Lib. IV Sententiartwi ejusque Commentatores; scec. XIII, S. Thomas Aq., O. P., Supplement., q- 29-33> ejusque Commentatores ; scec. XVII, Suarez, S. J., disp. 39-44? Bellarminus, S. J., Controv. de Ex. Unctione; Nic. Serarius, S. J. (f 1609), Disput. de sacr. Ex. Unctionis; A. Victorelli, De Ex. Unciione, Patavii, 1609; G. Drapier, Tradition de PEglise touchant VEx. Onction, Lyon, 1699; J. Launoy, De sacr. Unctionis infirmonwi, Paris, 1673; Sainte-Beuve, Tr. de sacram. Unctionis infirmorum extremce, 1686 (ap. Migne, Theol. Curs., t. XXIV); scec. XVIII, Benedict. de Gaetanis, De supremd Unctione liber historico-dogmaticus ; Drouin, Billuart, aliique jam superius commemorati; sac. XIX, Perrone, de Augustinis, Billot, Tepe aliique jam allegati; Heimbucher, Die hl. CElung; Schmitz, De Effectibus sacr. Ex. Unctionis, dissertatio historico-dogmatica, Friburgi Brisgov., 1893; J- Kern, S. J., De sacram. Extremce Unctionis, Ratisbonse, 1907; C. Ruch, in Dici. de Theol. {Mangenot), t. V, 1897- 1985; J. de Guibert, in Dici. Apolog. {d'Alh), t. I, 1868-1872.

Inter PfOteStanteS : Dallasus, De duobus Latinorum ex Unctione sacramentis ; Blunt, Morgan Dix, op. cit.; Woldike, De unciione fidelium, 1732; Lichtenberg-er, op. cit., t. X, p. 1 ed. 1881; Puller, The anointing of ihe sick in Scripture and Tradition, London, 1904; Kattenbush, CElung, in Realencyclopadie, t. XIV, 304-311.

1 In hac editione (A) praetermittimus Tr. de Pceniientia; quem ledlor inveniet, quoad partem dogmaticavi et moratem, in Synopsi Theol. Moralis ed. A 3 P. L., XXXIX, 2238. —3P.L., XCIII, 39. < P. L, CV, 220 sq. — 5 P. L., CVI, 220-261.

EXCERPTA EX DECRETO AD ARMENOS.

Quintum sacramentum est Extrema Unc~lio, cujus materia est oleum olivae per Episcopum benedictum. Hoc sacramentum nisi infirmo, de cujus morte timetur, dari non debet; qui in his locis ungendus est : in oculis propter visum, in auribus propter auditum, in naribus propter odoratum,in ore propter gustum vel looutionem, in manibus propter tactum, in pedibus propter gressum, in renibus propter deleclationem ibidem vigentem. Forma hujus sacramenti est haec : Per istam unclionem et suam piissimam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quidquid per visum, etc, deliquisti; et similiter in aliis membris. Minister hujus sacramenti est sacerdos. £iTecT;us vero est mentis sanatio, et, in quantum autem expedit, ipsius etiam corporis. De hoc sacramento inquit beatus ytf^z^ apostolus : " Infirmatur quisin vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, dimittentur ei'\

Tridentini Decreta et Canones de sacramento Extremae Unctionis.

Visum est autem Sanctae Synodo, praecedenti doclrinae de Paenitentia adjungere ea quae sequuntur de sacramento Extremae Unctionis : quod non modo Paenitentiae, sed et totius christianae vitae, quae perpetua paenitentia esse debet, consummativum existimatum est a Patribus. Primum itaque circa illius institutionem declarat et docet, quod clementissimus Redemptor noster, qui servis suis quovis tempore voluit de salutaribus remediis adversus omnia omnium hostium tela esse prospectum, quemadmodum auxilia maxima in sacramentis aliis praeparavit, quibus Christiani conservare se integros, dum viverent, ab omni graviore spiritus incommodo possint; ita Extremae Unctionis sacramento flnem vitae, tanquam firmissimo quodam praesidio munivit. Nam etsi adversarius noster occasiones per omnem vitam quaerat et captet, ut devorare animas nostras quoquomodo possit : nullum tamen tempus est, quo vehementius ille omnes suae versutiae nervos intendat ad perdendos nos penitus, et a fiducia etiam, si possit, divinae misericordiae deturbandos, quam cum impendere nobis exitum vitae perspicit.

1 Trident. Patrum de his canonibus animadversiones vide ap Theiner, <?/. «V., vol.T, p. 590 sq.

CAP. I. De institutione sacramenti Extremae

Unctionis.

Instituta est autem haec Unclio infirmorum, tanquam vere et proprie sacramentum novi Testamenti, a Christo Domino nostro, apud Marcum quidem insinuatum, per Jacobum autem Apostolum ac Domini fratrem, fidelibus commendatum ac promulgatum : " Infirmatur, inquit, quis in vobis; inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini : et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei". Quibus verbis, ut ex Apostolica traditione per manus accepta Ecclesia didicit, docet materiam, formam, proprium ministrum, et effectum hujus salutaris sacramenti. Intellexit enim Ecclesia materiam esse oleum ab Episcopo benedictum : nam unctio aptissime Spiritus sancli gratiam, quo invisibiliter anima aegrotantis inungitur, repraesentat : formam deinde esse illa verba : " Per istam unctionem, etc. "

GAP. 2. De effectu hujus sacramenti.

Res porro et effeclus hujus sacramenti illis verbis explicatur : "Etoratio fldei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei ". Res etenim haec gratia est Spiritus sancli, cujus unctio delidra, si quae sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit, et aegroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando, qua infirmus sublevatus, et morbi incommoda ac labores levius fert, et tentationibus daemonis, calcaneo insidiantis, facilius resistit; et sanitatem corporis interdum, ubi saluti animse expedierit, consequitur.

GAP. 3. De ministro hujus sacramenti, et tempore quo dari debeat.

Jam vero, quod attinet ad praescriptionem eorum qui et suscipere, et ministrare hoc sacramentum debent, haud obscure fuit illud etiam in verbis praedi&is traditum : nam et ostenditur illic, proprios hujus sacramenti ministros esse Ecclesiae presbyteros; quo nomine, eo loco, nor? <etate seniores aut primores.in populo intelligendi veniunt, sed aut Episcopi, aut sacerdotes ab ipsis rite ordinati per impositionem manuum presbyterii. Declaratur etiam esse hanc Un&ionem infirmis adhibendam, illis vero praesertim, qui tam periculose decumbunt, ut in exitu vitae constituti videantur : unde et sacramentum exeuntium nuncupatur. Quod si infirmi, post susceptam hanc Unctionem, convaluerint, iterum hujus sacramenti subsidio juvari poterunt, cum in aliud simile vitae discnmen inciderint. Quare nulla ratione audiendi sunt, qui contra tam apertam et dilucidam Apostoli Jacobi sententiam docent, hanc Unclio- nem vel figmentum esse humanum, vel ritum a Patribus acceptum, nec mandatum Dei, nec promissionem gratiae habentem; et qui illam jam cessasse asserunt, quasi ad gratiam curationum duntaxat in primitiva Ecclesia referenda esset; et qui dicunt, ritum et usum, quem sancla Romana Ecclesia in hujus sacramenti administratione observat, Jacobi Apostoli sententiae repugnare, atque ideo in alium commutandum esse; et denique, qui hanc Extremam Unctionem a fidelibus sine peccato contemni posse affirmant. Haec enim omnia manifestissime pugnant cum perspicuis tanti Apostoli verbis. Nec profeclo Ecclesia Romana, aliarum omnium mater et magistra, aliud in hac administranda Unclione, quantum ad ea, quae hujus sacramenti substantiam perficiunt, observat, quam quod B. Jacobus praescripsit. Nec vero tanti sacramenti contemptus absque ingenti scelere, et ipsius Spiritus sancti injuria esse posset.

Can. i. Si quis dixerit, Extremam Unctionem non esse vere et proprie sacramentum, a Christo Domino nostro institutum et a B. Jacobo Apostolo promulgatum, sed ritum tantum acceptum a Patribus, aut figmentum humanum : A. S.

Can. 2. Si quis dixerit, sacram Infirmorum Unctionem non conferre gratiam, nec remittere peccata, nec alleviare infirmos; sed jam cessasse, quasi olim tantum fuerit gratia curationum : A. S.

Can. 3. Si quis dixerit, Extremae Unctionis ritum et usum,quem observat sancta Romana Ecclesia, repugnare sententiae B. Jacobi Apostoli, ideoque eum mutandum, posseque a Christianis absque peccato contemni : A. S.

Can. 4. Si quis dixerit, presbyteros Ecclesiae, quos B. Jacobus adducendos esse ad infirmum inungendum hortatur, non esse sacerdotes ab Episcopo ordinatos, sed aetate seniores in quavis communitate; ob idque proprium Extremae Unclionis ministrum non esse solum sacerdotem : A. S.

Objectum et divisio Tractatfts

Vita spiritualis, per peccatum mortale amissa, sacramento Paenitentiae restituitur; cujus complementum est Extrema Un£lio> qua reliquiae peccati absterguntur, et periculose segrotantes ad vitam aeternam proxime praeparantur. Disseremus itaque de notione et existentid, materid et formd. effec~libusy subjeclo et ministro hujus sacramenti.

Art. I. Notio et existentia.

I. Definitio.

  1. i° Quoad nomen. Illud sacramentum varia sortitum est nomina : (a) a materia, ex qua constat, vocatur sanctum Oleum,

Olenm benediflionis, sacramentum Sacrce Unftionis, sacrati olei unclio, etc; (b) a materid et formd simul, nuncupatur a Grsecis eu^EXaiov, id est, oratio cum oleo; (c) a subjeclo in quo recipitur, vocatur unclio infirmorum, aut Extrema Unclio; (d) ab effeclu, dicitur animae corporisque medicina, liquor quo sanitas redditur, peccata dimittuntur.

  1. 2° Quoad rem, definitur : Sacramentum N. L. quo, per unfiionem olei benedicli et orationem sacerdotis, christiano periculose agrotanti confertur animcs sanitas, atque etiam corporis, si animce saluti expediat.

Verbaper Unclionem, etc, designant materiam remotam, scilicet oleum, et proximam, nempe unclionem, et insuper for?nam, videlicet orationem sacerdotis; verba subsequentia christiano, etc, subjeclum denotant; et ultima verba effeclu??i principalem exprimunt, sanitatem animae, et secundarium, seu sanitatem corporis.

II. Existentia \

753- Errores. Waldenses et Wiclefistai plus minusve contempserunt sacr. Ex. Unctionis. Lutherus2 admisit quidem illam unctionem ut ritum sacramentalibus similem, sed negavit eam esse sacramentum periculose aegrotantibus ministrandum. Calvinus3 contendit hunc ritum fuisse olim charisma, hodie vero non amplius utilem esse, sed histrionicam hypocrisim redolere. Hodie Protestantes omnes, Ritualistis exceptis 4, contendunt verba S. Jacobi intelligenda esse de dono sanandi morbos corporales, quod primo saeculo pluribus conferebatur. — Modernistce, post Liberales, asserunt unclionem de qua agitur esse evolutionem moris Judaeorum, qui oleo utebantur ad sananda vulnera, et nonnisi paulatim in symbolum gratiae fuisse immutatum 5.

  1. Thesis : Unctio est verum et proprie dictum sacramentum N. L. a Christo institutum et a S. Jacobo promulgatUm. De fide est, ex Trident. 6 : " Si quis dixerit

1 S. Thom., SuppL, q. 29, a. 1-3; Suarez, disp. XXXIX; Bellarminus, de Ex. Unctione,z. 1-6; Drouin, de sacr. Ex-Unct., q. 1; Ste-Beuve, disp. 1-11; de Augustinis, art. 1; Corluy, Spicileg., vol. II, p. 453 sq.; Kern, p. 4-80; Ruch, 1. cit., 1897-1927.

4 Horum doctrinam expositam vide apud Blunt, op. cit., p. 213 sq.; Morgan Dix, op. cit., p. 103. , s Quorum doclrina damnata est in decreto Lamentabili (n. 48) : " Jacobus in sua epistola non intendit promulgare aliquod sacramentum Christi, sed commendare pium aliquem morem, et si in hoc more forte cemit mediura aliquod gratioe, id non accipit eo rigore quo acceperunt theologi... ".

Ex. Unctionem non esse vere et proprie sacramentum, a Christo Domino nostro institutum, et a B. Jacobo Apostolo promulgatum, sed ritum tantum acceptum a Patribus, aut figmentum humanum : A. S. "

i 755» IO Script. (A) Hoc sacramentum jam insinuatur apud 'Sn Marcum. Hic enim narrat duodecim apostolos, a Christo missos ad oves lsrael, praedicasse evangelium, daemonia ejecisse, et multos aegros un<5tione oiei sanasse ; " Et exeuntes praedicabant ut pasnitentiam agerent ; et daemonia multa ejiciebant^ et ungebant oleo multos aegros et sanabant " *. De quo textu tria animadvertimus : (a) hic agitur de apostolis nomine Christi exercentibus potestatem sibi commissam in ordine ad regnum Dei seu ad animarum sanctificationem; (b) effectus immediatus unclionis descriptae est quidem sanatio corporis ; sed, secundum Judaeorum mentem, potestas sanandi corpora cpnne6lebatur cum potestate animas sanandiy ex eo quod morbi tanquam pcena peccati existimabantur 2; (c) insuper Christi missio erat animas salvare, ita ut dici possit sanationis donum ab eo apostolis collatum nihil aliud esse nisi pignus et manifestationem sublimioris potestatis animas sanctificandi. Nil igitur dicere prohibet quin Dominus apostolis contulerit potestatem olei unctione curandi corpora, quo facilius mentes Judseorum sanarent et sanctificarent. Ita via parabatur institutioni Extremae Unctionis, quae jam insinuabatur. Sed ex hoc solo textu inferri nequit certa institutio sacramenti.

(B) Haec autem merito infertur ex textu S. Jacobi : " Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini : et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus; et, si in peccatis sit, remittentur ei " 3.

Declaratur sensus : verbum infirmatur (olgQzv-i) de gravi morbo afflictis praedicatur; hic sensus confirmatur ex verbo v.7.[jLVQVTa. (infirmutri) quod infra adhibetur et significat periculose decumbentem ; vox presbyteros Ecclesice designat

DE EXTREMA TJNCTIONE. 527 sacerdotes qui in Ecclesia munus sacrum gerunt, non autem seniores laicos, ut ex locis parallelis liquet J; oratio fidei no\ orationem infirmi significat, ut volunt quidam Protestantes, sed orationem presbyterorum; et haec fit in nomine seu auctoritate Domini, quatenus presbyteri sunt ejus legati et ministri.

Ex hoc textu infertur existentia sacramenti. Etenim ad sacr. N. Legis tria requiruntur et sufificiunt, signum sensibile, gratiae productivum, a Christo permanenter institutum. Atqui haec tria inveniuntur in unctione a S. Jacobo descripta : (a) signum sensibile, oratio et unctio : " orent super eum, ungentes eum o/eo"; (b) gratice produclivum : i) nam dicitur : " oratio fidei salvabit infirmum, etc. "; quae quidem verba intelligi possunt tum de sanitate corporis, tum de sanitate animae2; 2) vox alleviabit (kyepei), etsi sanationem corporis aliquando exprimit, saepe de ereclione animi intelligitur 3 ; hic autem, contextu inspecto, significat dari infirmo vires non solum physicas, sed etiam morales ad erigendum ejus animum contra tentationes, doloresque patienter tolerandos; quod fieri nequit sine gratia quae, ut ait Tridentinum, " aegroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando "; 3) aliunde ultima verba " si in peccatis sit, remittentur ei " omnem aequivocationem tollunt, cum peccata sine infusione gratiae remitti nequeant 4 ; (c) permanenter a Christo institutum; solus enim Deus signo sensibili gratiam alligare potest, et licet non legatur in Evangelio Christum hoc sacramentum instituisse, hoc tamen ex textu S. Jacobi indirecte deduci

1 Act., XIV, 22; XV, 2; / Ti/u., IV, 14; V, 17, 19. — Cfr. quce diximus in Tr. de Ecclesid, 11. 638 sq.

3 S. Jacobus quater hoc verbum adhibet in hac epistola (I, 21; II, 14; IV, 2; V, 20), et quidem de salute anima, ut ex contextu clare evincitur. — Unde protestans Von Soden, Hand Commentar3, III, 2, p. 201, asserit hic agi tantum de salute animae.

4 Nec dici potest hic agi tantum de dono curandi morbos; nam si ageretur de tali dono, non presbyteri vocandi essent, sed qui donum curationum habebant; insuper si de miraculosa sanatione ageretur, non deberet prcescribi certa materia, quia hoc relinquebatur divinse inspirationi quEe modo hanc, modo iilam suggerebat materiam; nec addendum fuisset " si in peccatis sit, etc. ", nam qui donum miraculorum exercebant nullo modo peccata remittebant per exercitium hujus potestatis.

potest, ut docet Tridentinum ; permanentia autem hujus ritus infertur ex eo quod verba S. Jacobi sunt generalia, et naturaliter ad omnia tempora sese extendunt, et insuper Traditione probatur.

  1. 2° Traditione, nempe prascriptionis argumento historicis testimoniis fulcito. (A) Historice certum est, saltem saec. IX°, Extremam Unctionem tanquam sacramentum ab Apostolis traditum, ad salutem animae et corporis usitatum, habitam esse in utraque Ecclesia, Latina et Graeca.

(a) Quoad Latinos, constat : 1) ex decretis Conciliorum : C. Ticinense in Italia (an. 850), Moguntinum I in Germania (an. 847), Cabillonense II in Gallia (an. 813) declarant, secundum S. Jacobum et Patrum documenta, sacram Unctionem innrmorum esse " salutaresacramentum, magnum et valde appetendum mysterium, per quod peccata remittuntur et consequenter corporalis saius restituitur, ab eo ministrandum cui potestas concessa est remittendi peccata"1; 2) ex statutis episcoporum, v. g., Isaac, ep. Lingonensis, Herardi, archiepiscopi Turonensis, Theodulphi, ep. Aureiianensis, S. Bonifacii, Germanice apostoli, Egberti Eboracensis, etc, qui prsecipiunt ne infirmi nec communione nec unclione sacri olei careant, et quidem ad salutem animse et corporis2; 3) ex testimoniis scriptorum ecclesiasticorum, prsesertim Amulonis, episcopi Lugdunensis, Jonae, ep. Aurelianensis, Prudentii, ep. Trecensis, Amalarii, presbyteri Metensis, Haymonis, ep. Halberstadiensis, aliorumque qui, audtoritati S. Marci et S. Jacobi innixi, docent morem ungendi infirmos oleo consecrato, ad salutem corporis et animae, ab ipsis Apostolis esse traditum 3.

757* (b) Quoad Grcecos*, constat : 1) ex Euchologiis seu Ritualibus non solum eorum qui se orthodoxos dicunt, sed etiam variarum seclarum orientalium, in quibus describu'.jtur : ritus unctionis infirmorum seu variae undtiones ; materia, nempe oleum quod in lampade servatur; forma seu preces quae recitantur dum unguntur infirmi; effeclus, videlicet innovatio spiritus contra diaboli impugnationes, expiatio debitorum et venia peccatorum 5; 2) ex scriptis

1 Cfr. Harduin, Collefi. Conci/.,V, 13, 27, 1040; Kern, p. 10-12; H. Netzer, VEx. Omftion aux VII Ie et IXe s., in Rev. du cl. fr.y t. LXVIII, 191 1, p. 182 sq.

9 P. L., LXXXIX, 821, 823; CV, 220 sq.; CXXI, 764 sq.; CXXIV, 1075, sq.; CXXV, 774; Kern, p. 6-10.

4 G. Jacquemier, VEx. Oiuflion chez les Grecs, in Echos ^Orient^ avrilmai 1899.

s Denzinger, Ritus orieutalium, t. II, p. 483 sq.

theologorum orientalium, v. g., Symeonis, Thessalonicensis archiepiscopi (saec. XIV) » et Metrophan. Critopuli, patriarchae Alexandnni (saec. XVII)2, qui testes sunt fidei antiquitus in Oriente vigentis circa existentiam et naturam hujus sacramenti.

75^- (B) Atqui ex hoc unanimi consensu utriusque Ecclesiae merito infertur hoc sacramentum non esse inventum humanum, sed ad Apostolos et ad ipsum Christum ascendere. Id probatur generali argumento jam supra exposito in Tr. de Sacramentis, n. 263; sed confirmatur insuper e multis testimoniis positivis, quae ordine ascendente exponemus.

759« (a) A sceculo IX0 ad IVumy explicita inveniuntur testimonia ex quibus patet unctionem infirmorum esse sacramentum.

Venerabilis Beda, ineunte ssec. VIII0, verba S. Jacobi exponens, ait3 : " Hoc et Apostolos fecisse in evangelio legimus; et nunc Ecclesiae consuetudo tenet ut infirmi oleo consecrato ungantur a presbyteris et oratione comitante sanentur "; additque peccata etiam hoc ritu contritis corde dimitti.

Saec. VII0, S. Eligius, Noviomensis episcopus, fideles monet ne tempore morbi ad superstitiosa media recurrant, sed Eucharistiam oleumque benediclum fideliter ab Ecclesia petant, ut non solum corporis sed ei animcz sanitatem accipiantA.

Saec. VI0, Cassiodorus scribit : "Si quis alterius praegravatur injuria vel corporis imbecillitate quassatur, presbyterum dicit (S. Jacobus) adhibendum, qui oratione fideli et olei sancli perunttione concessa salvet eum... peccata quoque illis dvnittenda promittens qui alterutra fuerint oratione visitati"5. Idem tradit S. Ccesarius Arelatensis6. Eodem tempore, synodus a patriarcha Nestorianorum celebrata, unclionem infirmorum sic commendat : " Qui in gravem morbum (superstitionis) incidit, cum convertitur, sicut corporaliter aegrotus, curari debet oleo orationis, quod presbyteri benedicunt " 7.

Saec. V°, Viclor Antiochenus, verba S. Marci verbis S. Jacobi declarans, scribit : "Oleum igitur quod in unctione adhibetur, et

1 De ritu s. olei seu euchelcei, P. C, CLV, 529 sq. 3 Confessio catholica et apostoliccz in Oriente ecclesice.

4 De reclitudine cathol. conversationis, inler opera S. Augustini, P. L., XL, 1172. — 5 Complexiones in epistol. Apost., P. L., LXX, 1380.

7 Hefele-Leclercq, op. cit., t. III, Append. II, p. 1204. — Ibi jam via paratur abusui unclionem ministrandi non solum segrotis, sed poenitentibus etiam sanis.

Dei misericordiam et morbi sanationem et cordis illuminationem denotat. Clarum fuerit orationem totum hoc efficere; oleum autem mea quidem sententia symbolum horum est " '. Quibus verbis effeclus gratiae orationi, non oleo, tribuitur, secundum modum loquendi Patrum qui effectum sacramenti adstruunt verbis seu formae potiusquam rebus seu materiae. Inter Armenos, patr\a.rcha.f oannes Mandakuni, aegros avertere volens a magicis remediis, eos hortatur ut, Jacobi mandatum sequentes, petant a presbyteris donum gratiae, nempe inunclionem cum oratione 2. Sed, prae ceteris, celebre est Innocentii I testimonium, in quo, post relata S. Jacobi verba, ait : " quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sando oleo chrismaiis perungi possunt"; postea addit : " paenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti " 3.

Saeculo IV°, maximi momenti testimonium recenter inventum, nempe Euchologion S. Serapionis, orationem continet ad benedicendum oleum infirmorum, quo non tantum curantur corporis infirmitates, sed etiam confertur bona graiia, remissio peccatorum, ani?na sanitas et integritas^. " Invocamus-te, qui habes omnem potestatem... et oramus ut emittas vim sanationis e caelis Unigeniti super hoc oleum, ut iis, qui his tuis creaturis unguntur vel eas percipiunt, fiat in depulsionem omnis languoris et infirmitatis, in remedium adversus omne daemonium, in expulsionem omnis spiritus immundi, in segregationem omnis spiritus nequam, in extirpationem omnis febris et frigoris et omnis imbecillitatis, in gratiam bonam et remissionem peccatorum, in remedium vitae et salutis, in sanitatem et integritatem animae et corporis et spiritus, in valetudinem perfeclam ".

Negari igitur nequit, a quarto saeculo ad nonum et deinceps, unclionem infirmorum in usu fuisse tanquam sacramentum, ad sanitatem animces et corporis usitatum, et quidem vi traditionis apostolicce quae S. Jacobi et S. Marci testimoniis innititur. Exinde etiam infertur hanc in usu fuisse ante saeculum quartum, cum preces liturgicse, quales

3 Ap. Schmid, Heilige Reden des Joannes Mandakuni, 1871, p. 222 sq.

3 Denz.-Bann., 99 (61). — Ibi, et prcesertim in textu S. Ccesarii, supponitur fideles posse seipsos ungere oleo sanclo; hsec autem privata unctio a fidelibus facla non erat sacramentum, ut infra dicetur, n. 790; un<5tio vero a sacerdotibus peracta, spirituales effeclus conferens, vere erat sacramentum.

s Errat igitur Puller qui, op. cil., asserit hanc unctionem sanitatem corporis tantum contulisse, secundum Patres oclo priorum sseculorum. Quem confutant H. Netzer, loc. cit., et A. Boudinhon, La thiologie de VEx. Onclion in Rcv. cathol, des Eglises, 1905, p. 385-411.

sunt Euchologion Serapionis, supponant ritum jam per aliquod tempus fuisse usitatum.

  1. (b) Tribus prioribus sceculis, pauca tantum inveniuntur testimonia, nec omnino clara : .S. Aphraates, usum sacri olei exponens, de unctione infirmorum agit quae paenitentes per arcanum suum sacramentum reducit *; Eusebius Ccesariensis sermonem habet de iis qui " un6li illo unguento non ultra erunt morti obnoxii, sed immortalitatis et aeternae vitae consortes " 2 ; Origenes3} diversos modos remissionem peccatorum consequendi describens, recenset duram et laboriosam medicinam per quam impletur quod Jacobus dixerat : " Si quis autem infirmatur... ". Ex quibus colligitur unclionem infirmorum non fuisse primis saeculis ignotam.

Nec desunt rationes quibus explicatur Patrum hac de re silentium : 1) Patres traclatus systematicos de sacramentis non scripserunt, sed obiter tantum de uno vel altero sacramento scripserunt, prout se dabat opportunitas; in suis catechesibus, ea sacramenta exponebant quae catechumeni recepturi erant, non autem aliajceteroquin unctio infirmorum ut complementu??i pcenitentice habebatur, et ciim nonnisi raro absolutio psenitentibus data commemoratui, ejus complementum solis asgrotis concessum saepe recenseri non poterat. 2) Commentarii a quibusdam Patribus de epistola S. Jacobi scripti perierunt; primus qui exstat, nempe Ven. Bedce, unclionem infirmorum tanquam sacramentum exhibet ; pariter S. Marcus nullum interpretem invenit, ante Viclorem Antiochenum in ecclesia grceca, et in latina ante V. Bedam; porro uterque testimonium afrert pro sacramentali unclione infirmorum.

  1. Conclusio. Habemus itaque ambo extrema catence : ex una parte, testimonia S. Marci et praesertim S. Jacobi, et ex altera, longam seriem testimoniorum a quarto saeculo usque ad nostra tempora ; medii quidem catenae annuli non tam clare apparent; sed merito infertur, etiam historice, haec duo extrema vere conjungi. Quod quidem omnino certum cst iis omnibus qui audloritatem Traditionis admittunt.

  2. Objicitur quidem veteres sex priorum saeculorum scriptores, dum piorum mortes describunt, nullam E. Unclionis mentionem facere. — Sed hoc argumentum thesim non infirmat. Nam :

1 Graffin, Patr. syriaca, t. I, p. lv. — 2 P. G., XXIV, 267, 1111. 3 Homil. II in Levit., P. G., XII, 419.

(a) quaedam facla probant infirmorum unctionem jam scec. V° aliquando ministratam esse \ (b) Insuper multa tacentur qua? tamen peracla sunt; sic saepe ssepius viatici administratio non cornmemoratur, licet sub gravi praescriberetur; aliunde unclio infirmorum, a Christo instituta tanquam consummatio christianae paenitentise, non videtur in usu fuisse apud quoslibet, sed solum apud eos qui peccatorum conscii erant, ut eruitur ex vita S. Adelhardi a Paschasio Radberto scripta2. (c) Tandem nil prohibet aliquem progressum in hac re, sicut in multis aliis, admitti posse, praesertim cum agatur de sacramento valde utili, sed non necessario.

  1. 30 Rat. theol. suadetur. Christus instituit sacramenta ut fidelibus subveniret in pra^cipuis vitae circumstantiis, praecipuisque difficultatibus; atqui in mortis articulo speciales adsunt difficultates, v. g., anxietates propter peccata praeterita, pugnae contra tentationes diaboli quae in illo ultimo instanti vehementius urgent, timor judicii et incertitudo futuri status; ergo conveniebat omnino Christum illis specialibus difficultatibus succurrere per speciale sacramentum, scilicet Ex. Unctionem.

Art. II. De elementis constitutivis hujus sacramenti.

Duo sunt elementa Extremae Unctionis constitutiva, materia etforma.

§ I. De materia Extrem^ Unctionis. I. De materia remota3.

  1. (A) Materia remota est oleitm olivariim. Certum est : (a) ex Script., ubi dicitur : " Ungentes eum oleo "; atqui oleum simpliciter est oleum ex olivis.

1 Ita S. Hypatius (f 446), dum adhuc juvenis, curabat ut infirmi unclionem ab abbate reciperent; Koriim, episcopus in Georgia (saec. V°) narrat Isaac, Armenorum patriarcham, animam suam Deo commendasse inter tninisterium olei fragrantis cum oratione Deo gratti : quae verba, apud Graecos, sacram unctionem seu euchelceion designant. Cfr. Kern, o/>. cit., p. 39-40.

3 S. Thom., q. 29, a. 4-6; Suarez, disp. XL, secl:. 1-2; Bellarm., e. 7; Drouin, q. II; Ste Beuve, disp. III; de Augustinis, a. 2; S. Alphonsus, 1. VI, n. 708 sq. ; Lehmk.j 569 sq.; O' Kane, Notes on the Rubrics, n. 852 sq.j Kern, p. 115-141.

(b) Ex Flore^it. : " Quintum sacramentum est Ex. Unclio, cujus materia est oleum olivce ".

(c) Quae quidem materia est omnino conveniens, quia optime significat effectum hujus sacramenti, et ejus modum operandi; sicut oleum mitigat dolores corporis, sanitatemi restituit, hilaritatem affert, et lumini pabulum praebet, ita. Ex. Un6h"o animae tristitiam et dolores mitigat, spiritualem; sanitatem restituit, gaudium spirituale affert, et spem nostram nutrit; pariter sicut oleum in suo modo operandi est simul lenitivum et penetrativum, ita Ex. Unctio modo suavi animae dolores lenit, et usque ad ima nostri cordis; penetrat ad ejus angores morbosque curandos J.

  1. (B) Oleum debet esse ab Episcopo benediclum : Intellexit enim Ecclesia, ait Tridentinum, materiam esse oleum ab episcopo benedictum ". Quod quidem, saltem m Ecclesia Latina, non solum ex necessitate praecepti, sed etiam ad validitatem requiritur, ut constat ex decreto 6". Officii, 13 jan. 161 1, declarantis temerariam et errori proximam esse propositionem asserentem " hoc sacramentum valide ministrari posse cum oleo episcopali benedictione non consecrato " 2. Attamen simplex sacerdos a S. Pontifice delegari posset ad oleum benedicendum; sed in Ecclesia latina, hoc insuetum estX In Ecclesia grseca presbyteri, probante R. Pontifice, extremam unctionem conferunt cum o'eo a se benedi<5lo, potestate ab episcopo delegata.

Insuper probabiliter asseritur oleum benedicendum esse b^nedictione speciali in ordine ad Ex. Un6lionem, ideoque oleum catechumenorum vel S. Chrisma esse materiam dubiam*. In casu autem necessitatis, deficiente oleo infir-

3 Quod declaravit Pius VI tempore gallicse perturbationis. Cfr. Miihlbauerr Decreta authentica C. SS. Rit., t. II, p. 426.

4 Triplex distinguitur oleum sanclum in Ccena Domini ab Episcopo benedictum : oleum infirmorum, ad inungendos infirmos et campanas ungenda» externe; oleum catechumenortim, ad catechumenos ante Baptismum inungendos, manus neo-sacerdotum consecrandas, aliasve consecrationes perficiendas; chrisma, quod adhibetur in Confirmatione, in cseremoniis Baptismi post faclara ablutionem, variisque consecrationibus, v. g., calicis, campanse (interius), Cf. Sabetti, 822.

morum, posset adhiberi sub conditione alterutrum, et postea, si moribundus superviveret, iterum ungendus esset cum oleo infirmorum, pariter sub conditione.

  1. (C) Oleum infirmorum debet renovari quotannis, idque sub gravi, saltem probabilius, et vetus comburendum est. Si autem oleum i.n eo est ut brevi deficiat, ei admisceri potest oleum olivarum non benedi6tum, in minori tamen quantitate, et id pluries fieri potest. — In loco nitido et decenter ornato servetur, in vase argenteo vel stanneo, regulariter in ecclesia vel sacristia, excepto casu quo parochi domus multum ab ecclesia. distat1, vel si adest alia causa urgens, v. g., periculum ne infirmi, grassante peste, sacramento priventur.

II. De materia proxima.

Chapter 76 of 81