Nn. 484–516
- (A) Objeclum. In Tr. de Baptismo diximus quomodo Christiani spiritualiter renasca?itur ; in Tr. de Confirmatione quomodo in vita spirituali roborentur ; remanet igitur exponendum quomodo per sacramentum Eucharistice spiritualiter nutriantur. Quia vero Eucharistia est non tantum sacramentum gratiam conferens, sed etiam sacrificium quo supremum Dei dominium agnoscitur, et quia utrumque arcte conne<5litur, de utroque hic agemus.
(B) Utilitas Tractatus facile agnoscitur : (a) singulare enim exigit studium sacramentum Eucharistiae quod est inter cetera nobilissimum : nam in se continet non solum gratiam, sed gratiae \psms fontem et auclorem; ideoque ad hoc cetera sacramenta referuntur ; ita, v. g., Ordo ad Eucharistise consecrationem, Baptismus et Paenitentia ad Eucharistiae receptionem ordinantur, et sic de ceteris1. (b) Insuper cum Eucharistiae sacramentum necessarium sit necessitate praeeepti, et sacrificium Missae sit veluti centrum totius religionis nostrae, fideles accurate instruendi sunt de omnibus quae ad utrumque referuntur, quo ferventius sese praeparent ad sacram communionem et sacrificio Missae assistant. (c) Tandem Protestantes plerique ab initio Reformationis, denegarunt praesentiam realem Christi in Eucharistia et veritatem sacrificii Missae, dogmaque Transsubstantiationis omni modo impugnarunt atque etiam impugnant; hodie vero Liberales etiam institutionem Eucharistiae Christo abjudicant; maximi igitur est momenti eorum errores confutare, eorumque difficultates solvere.
2° Figurae Eucharistiae r.
- Eucharistia, utpote donum excellentissimum, et mysterium difficile creditu, multiplici modo praefigurata fuit : (a) signum sensibile hujus sacramenti adumbrarunt oblatio Melckisedeck, qui panem et vinum Deo obtulit 2, propositionis panes, qui singulis sabbatis coram Arca offerebantur 3, et panis subcinericius, quem sibi ab Angelo oblatum Elias manducavit, et quo mirifice refe6lus fuit4.
(b) Effeclus ejusdem praefigurati fuerunt per manna, quod Judaeis in deserto peregrinantibus divinitus fuit concessum tanquam optimus cibus omne delectamentum in se habensS ; Eucharistia enim nobis in terra peregrinantibus prsebetur ut sit simul spiritualis cibus et delectatio.
(c) Ckristus, in hoc sacramento contentus, per antiqua sacrificia repraesentatus fuit, praesertim vero per inchoatam immolationem Isaac.
(d) Tandem Agnus paschalis haec omnia simul praefigurabat : signum sensibile hujus sacramenti, quia cum panibus azymis manducabatur ; effeclus ejusdem, quia, sicut sanguine Agni paschalis Judaei a devastante Angelo protecli et ab aegyptiaca servitute liberati sunt, ita pariter Eucharistiae virtute ab- impugnationibus et captivitate diaboli liberamur; tandem Christum ipsum, nam sicut Agnus paschalis immolabatur et comedebatur, ita Christus in Eucharistia primum immolatur et deinde comeditur6.
3° Varia nomina^.
- Sacramentum Eucharistise : (a) in scriptis Apostolorum vocatur coena do?ninica seu ccena Domini8, utpote institutum in ultima
2 Gen., XIV, 18. — 3 Levit., XXIV, 5 sq. — 4 III Reg., XIX, 6. s Exod., XVI, 13 ; Num., XI, 6.
7 S. Thom., 3 p.j q. y^, n. 4; Suarez, in h. artic. ; Drouin, 1. IV, q. I. I 1. ; Einig-, p. 1. — 8 / Cor., XI, 20.
ccena, et quidem in memoriam Domini; poste&fractio panis,1 quia Christus panem fregerat antequam eum apostolis traderet; necnon communio seu communicatio corporis et sanguinis Domini2; (b) a Patribus autem : Eucharistia (in Didache et ap. S. Justinum), id est, gratiarum actio, tum quia Christus hoc sacramentum instituendo gratias egit, tum quia illud recipiendo gratias Deo persolvimus; corpus Domini, sacramentum corporis et sanguinis Domini ; ratione dignitatis, sanctissimum Sacramentum ; ratione effectuum, panis vitai, panis supersubstantialis, panis angelicus, sacra synaxis seu communio, quia fideles arctissimo vinculo tum Christo capiti tum inter se conjungit, sacramentum amoris, et viaticum, quia nobis viatoribus dispensatur tanquam medium ad cselestem patriam per~ veniendi.
4° Divisio Tractatus.
- Eucharistia est Incarnationis non solum adumbratio, sed etiam continuatio et extensio; (a) sicut enim Verbum incarnatum sub velo carnis hominibus apparuit, et vitam prorsus absconditam, licet plarie divinam, duxit, ita pariter Christus in hoc sacramento sub speciebus eucharisticis latet, et in tabernaculo vitam absconditam, licet vere divinam, ducit; (b) sicut Palaestinam pertransiit benefaciendo et sanando omnes, ita per communionem in animas nostras gratiam suam diffundit; (c) sicut in cruce moriens sese in sacrificium obtulit, ita et in altari quotidie offertur ut victima 3. Hinc in Eucharistia tria simul inveniuntur : mysterium realis prcesentice Christi quod credere debemus, sacramentum seu signum sensibile et permanens quo sanctificamur, sacrificium seu actio qua victima oblatione religionis officia Deo persolvimus. Triplex igitur erit caput, ut sequenti synopsi exponitur.
3 Cf. Hurter, n. 379; Lessius, De perfert. moribusque divi 'nis,. XII, c. XVI, u. 129.
de mysterio praesentiae realis.
Caput II. de sacram. < Eucharistiae.
Art. I. Veritas realis<! praesentiae.
(Tnstitutio Eucharistiae a Christo.
Realis ( Traditione. praesentia \
Modus realis praesentiae.
v probatur. [Scriptura.
Modus quo Christus fit praesens. Modus quo Christus existit sub speciebus. Corollarium : de cultu Eucha- ristiae debito.
Art. III. fScholastica expolitio mysterii. Concordia < Non repugnat rectae rationi. cum ratione. [Convenit.
ART. I. Existentia et natura.
de sacrif. 4 Missae.
ART. II.
Materia et forma
Materia.
Forma.
de pane.
de vino.
de consecratione utriusque.
| super panem.
\super vinum.
Art. III. fquoad animam. Effectus. \quoad corpus.
Art. IV. Subjectum.
de obligatione Euch. recipiendi. de extensione hujus obligatio- nis. de dispositionibus requisitis in genere, et relate ad frequen- • tem communionem.
I Art. V. Minister.
Art. I. Notio, existentia et essentia. Art. II. Effectus.
Art. III. Subjectum.
Art. IV. |de potestate celebrandi. Minister. ^de obligationibus ministri.
I Art. V. Liturgica praecepta.
Gaput j.
DE MYSTERIO PR^SENTIiE REALIS.
Tria sunt investiganda : i° ven tas realis praesentiae Christi in Eucharistia; 2° modus hujus praesentiae; 30 ejusdem cum ratione concordia.
Art. I. De veritate realis praesentias Christi.
- Errores contrarii. i° Inter antiquos haereticos, nullus direcle praesentiam realem Christi in Eucharistia negavit, sed pauci indirecle hanc veritatem impugnarunt : ita Docetce, Christum veram carnem habere non admittentes, consequenter negabant Eucharistiam esse carnem Christi; a 3". Ignatio Martyre, jam initio secundi saeculi, confutati sunt.
2° Medio sEvo; (a) Scoius Erigend (IX. saec), vir doctus sed novitatum amator, ita obscure de reali praesentia scripsit, ut eam negasse multis visus fuerit, licet ab illo errore immunis a nonnullis censeatur1. (b) Berengarius autem, patria Turonensis, archidiaconus Andegavensis in Gallia (saec. XI), transsubstantiationem certo negavit, et modo satis confuso et forsan contradictorio de reali praesentia scripsit saltem post an. 1059, ita ut, secundum plures, dynamicam tantum praesentiam admiserit ; a Lanfranco aliisque confutatus, et a pluribus Conciliis, tum in Gallia tum in Italia habitis, condemnatus, post' multas tergiversationes, errores suos tandem retractavit 2. (c) Petrobrussiani (saec. XII), seu discipuli Petri de Bruis, contendebant sacerdotes non habere potestatem consecrandi3. (d) Praesentiam realem negarunt Albigenses^ (saec. XIII), et juxta nonnullos, Wicleffus, Protestantium prsecursor, licet, juxta alios, non realem prsesentiam, sed transsubstantiationem impugnaverit 5.
1 Cf. J. Healy, IrelancCs Ancient schools, Dublin 1890, p. 583 sq. ; R. Heurtevent, Durandde Troarn et les origines de Phertsie bdrengarienne, Paris, 1912/
2 R. Heurtevent, op. cit., p. 165-216; Hefele-Leclercq, Hist. des Concilcs^ t. IV, pp. 1040 sq., 1108, iii r, n69sq.
DE MYSTERIQ PR^SENTI^E REALIS. 351
3° Novatores plerique realem praesentiam pariter negarunt. (a) Lutherus quidem illud dogma rejicere non ausus est, quia, ut ipse fatebatur, nimis evidenter in Scriptura declaratur; dicebat tamen Christum non fieri praesentem per solam consecrationem nisi accederet communio fidelium. Hinc in confessione Augustand (1530) legitur : " De Ccena Domini docent quod corpus et sanguis Christi vere adsint et distribuantur vescentibus, in ccena Domini, sub specie panis et vini, et improbant secus docentes " r. Diu Lutherani eamdem doctrinam tenuerunt, sed hodie multi inter ipsos, in Germania praesertim, in dubium revocant praesentiam realem.
(b) Sacramentarii seu Symbolistce, scilicet Zwinglius et (Ecolampadius, docuerunt Eucharistiam nihil aliud esse nisi signum vel figuram Christi : juxta priorem, eori (est) in consecrationis forma reddi debet per significat, ita ut sensus sit : hoc est signum seu symbolum mere arbitrarium corporis mei 2 ; juxta posteriorem, owa (corpus) idem significat acfigura seu simihtudo vera corporis^ ita ut sensus sit : hoc est figura corporis mei cum aliquo fundamento in re. Exinde deducebant Christum non realiter, sed solum per fidem manducari.
(c) Calvinus, mediam viam inter Lutheranos et Sacramentarios tenens, docuit corpus et Sanguinem Christi virtualiter esse in Eucharistia, sicut sol praesens est terrae per suam virtutem seu per caiorem. Admittit quidem eucharistiam esse symbolum corporis Christi, sed non nudum symbolum : fingit enim quamdam virtutem a corpore Christi in caelo manente ad homines descendere, et, mediante fide, eos sanc"tificare3. — Quem errorem plerique Anglicani 4, post
1 Apud Schaff, Creeds of Christendom, vol. III, p. 13.
2 Zwinglius, ita suum systema illustrat : " Cum paterfamilias peregre profeclurus est, nobilissimum annulum suum, in quo imago sua expressa est, conjugi matrifamiliae his verbis tradit : En me tibi maritum, quem absentem teneas, et quo te oblecles. Jam ille paterfamilias D. N. Jesu Christi typum gerit. Is enim abiens Ecclesiie conjugi suce imaginem suam in ccense sacramento reliquit ". [Opera, t. II, p. 549).
4 Hiec enim in art. XXVIII leguntur : " Ccena Domini non est tantum signum mutuoe benevolentise Christianorum inter sese, verum potius est sacramentum nostrce Der mortem Christi redemptionis. Atque adco rite, digne, et nonnullas variationes, amplexi sunt, et hodie retinent, paucis exceptis, praesertim Ritualistis, qui doctrinam catholicam de reali praesentia tenent.
(d) Tandem Unitarii, aliique Protestantes liberales dicti, Symbolistarum vestigiis inhaerentes, docent Eucharistiam esse vacuum signum, et nihil aliud prae se ferre nisi fraternae caritatis symbolum et memoriam passionis Christi *. Praeterea negant historicitatem verborum institutionis, et contendunt eucharistiam non a Christo, sed ab apostolis institutam esse in memoriam ultimae ccenae. — Quem errorem renovarunt Modernistce 2.
- Doctrina catholica. Praefatos errores Tridentinum his verbis condemnavit : " Si quis negaverit in SS. Eucharistiae sacramento contineri vere, realiter, et substantialiter corpus et sanguinem, una cum anima et divinitate D. N. Jesu Christi, ac proinde totum Christum;sed dixerit tantummodo esse in eo, ut in signo vel figura, aut virtute, A. S. ". Hinc de fide est totum Christum esse vere, realiter et substantialiter in Eucharistia. Dicitur " vere ", non autem in signo tantum, contra Zwinglium, qui vocabulwm "est" metaphorice intelligebat ; " realiter", non vero in figura tantum, contra (Ecolampaaium, qui vocem " corpus " figurative accipiebat : " substantialiter ", non autem in virtute solum, contra Calvinum, qui contendebat Christum per suam virtutem solummodo esse praesentem in Eucharistia.
cum fide sumentibus, panis quem f rangimus est communicatio corporis Christi ; similiter poculum benedictionis est communicatio sanguinis Christi. Panis et vini transsubstantiatio in Eucharistia ex sacris litteris probari non potest, sed apertis Scripturae verbis adversatur, sacramenti naturam evertit, et multarum isuperstitionum dedit occasionem. Corpus Christi datur, accipitur et manducatur in ccena, tantum caelesti et spirituali ratione. Medium autem quo corpus Christi accipitur et manducatur in ccena, fides est ". (Apud Schaff*, op. cit., p. 505, 506).
1 "Ccenaest fraternae charitatis signum... ipsa quoque Christi mortem pro generis humani salute in memoriam revocat... Manducare ejus carnem et ejus sanguinem bibere, nihil aliud est quam nostram vitam ejus proeceptis et exemplis conformare ". (Clarke*, Mamial of Unit. belief, p. 48).
2 Quorum error, prout in decreto Lamentadi/i reprobatur, sic se habet : " Non omnia quce narrat Paulus de institutione eucharistiae historice sunt sumenda ". (Denz.-Bann., 2045).
Hodie vero, ob Liberalium errores, duo sunt probanda : i° institutio Eucharistiae ab ipso Christo perac"la; 2° realis Christi prazsen tia.
§ I. De institutione Eucharistle a Christo
PERACTA \
- Thesis : Eucharistia non est ritus a primis christianis inventus, sed sacramentum vere a Christo institutum. De fide est ex Tridentino definiente omnia N. Legis sacramenta a Christo instituta esse, et Eucharistiam esse unum e septem sacramentis ; posteaque addente Christum ordinasse ut Apostoli aliique sacerdotes ofiferrent corpus et sanguinem suum 2.
Thesis demonstratione non indiget quoad Protestantes qui Scripturae inspirationem admittunt : institutio enim Eucharistiae in tribus Synopticis et vS. Paulo clare describitur, juxta omnes. Ad rem vero evincendam contra Liberales et Modernistas, libris Novi Testamenti tantummodo ut historicis utendum est, cum eorum inspirationem rejiciant.
- i° Ex testimonio vS. Pauli, jam an. 57, Corinthi celebrabatur ccena Domini, non ut ritus humanus et novus, sed ut ritus sacer non omnino novus, ab ipso Christo institutus, in memoriam ejus mortis, et quidem modo permanenti. Ait enim Apostolus : " Ego enim accepi a Domino3 quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua no6le tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit et dixit : Accipite et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam ccenavit, dicens : Hic calix
1 J. Hehn, Die Einsetzung des heiligen Abendmahls als Beweis fiir die Gottheit CVm'.r/z', Wurtzbourg, 1900; W. Berning, Die Einsetzung des heiligen Eucharistie in ihrer urspriinglichen Form nach den Berichten des Neuen Testamentes kritisch tmtersucht, Munster, 1901; J. Lebreton, Eucharistie, in Dicl. Apol. {oVAles), I, 1548- 15 54; C. Ruch, Eucharistie, in Dict. de Thiol. {Mangenot), 1024-1120; P. Batiffol, op. cit., p. 7-163.
3 Id est, sive exclusive per revelationem, sive simul per traditionem apostolicam et revelationem, quatenus nempe traditione apostolica factum institutionis novit, et revelatione ejus profundam significationem didicit.
novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem l ".
Hic igitur S. Paulus : (a) diserte asserit eucharistiam ab ipso Christo institutam esse, et quidem in ultima ccena, " in qua no6le tradebatur "; (b) supponit hunc ritum esse Corinthiis jam optime notum, nec esse omnino novum, cum de eo sermonem habeat non directe sed occasione abusuum quorumdam qui jam in ejus celebrationem irrepserant : " Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam ccenam manducare... " 2; (c) affirmat eumdem ritum esse sacrum, utpote commemorativum passioriis Christi, et in manducatione corporis et sanguinis Domini consistentem : " Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Itaque quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini " 3; (d) declarat hunc esse permanentem, cum renovari debeat in commemorationem Christi donec veniat. S. Paulo igitur et Corinthiis persuasum erat ccenam Domini ab ipso Christo institutam esse tanquam ritum sacrum et permanentem.
- Atqui haec intima persuasio historice explicari nequit nisi admittatur Eucharistiam reapse a Domino institutam esse. Etenim : varise explicationes quas afferunt adversarii omnino vanae sunt.
(a) Alii dicuntcum A. Harnack* eucharistiam non fuisseprimum nisi vulgarem coenam, in qua discipuli paulatim passionem Domini cornmemorare coeperunt, posteaque finxerunt Christum ibi esse praesentem suosque spiritualiter enutrire. — Sed quis non videt tantam evolutionem, tam modico temporis spatio viginti quinque annorum, absque ulla disputatione et reclamatione, invalere non potuisse in communitate quse ab omriibus novitatibus abhorrebat ?
(b) Alii putant, c\xmjutichers, Christum non instituisse quidem hunc ritum, sed apostolis proposuisse parabola?n quamdam ad ostendendum mortem suam fontem fore divinae gratiae, ideoque discipulos postea coenam iteravisse ad commemorandam Domini x 1 Cor., XI, 20-24. — Cfr. Prat, La Thiologie de St Paut, I, 162-172; II, 379-385 ; E. Mangenot, V Etuharistie. dans St Paul, in Rev. p. d'Apol. , t. XIII, 191 1, pp. 33-48; 203-216; 253-270.
4 Brot und Wasser, die eucharistischen Elemente beijustin, p. 115- 144.
s Zur Geschichte der Abendmahlsfeier in der dltesten Kirche, 1892, p. 215-250.
DE MYSTERIO PR^SENTI^E REALIS. 355 mortem. — Sed nemo non videt hanc contortam expositionem alienam esse a narratione Synopticorum, ubi nullum vestigium invenitur parabolae, ut ex mox dicendis patebit.
(c) Quidam,ut W. Heitmuller'1, dixerunt eucharistiam esse imitationem quamdam rituum paganorum, v. g., mysteriorum Eleusinorum aut cultus Mithriaci. — Sed plerique Liberales fatentur similitudines inter haec mysteria et eucharistiam esse mere externas et apparentes, discrimina autem essentialia2 : duo enim quae in eucharistia essentialia sunt, nempe realis praesentia corporis et sanguinis Christi, necnon commemoratio ejus passionis, in ritibus paganis omnino desunt; aliunde primos christianos respuisse omnes ritus paganos satis notum est.
(d) Pauci pariter, ut Schcefer*, contendunt eucharistiam mutuatam esse a Judaeis ceremoniis, praesertim paschalibus. — Fatemur equidem pascha Judaeorum fuisse quodammodo figuram nostri sacramenti, sed inter figuram et realitatem tot sunt discrimina, et quidem essentialia, praesertim realis Christi prcesentia sub speciebus eucharisticis et quotidiana eucharistiae celebratio quae dicebatur fraclio panis4, ut unum non possit dici ab altero mutuatum. Igitur coena eucharistica est novum pascha veteri paschati succedens et ab eo essentialiter distinctum.
(e) Tandem /. Hoffmann s contendit coenam eucharisticam nihil aliud esse nisi evolutionem convivii, agape dicti, quod primi christiani simul sumebant, primum tanquam caritatis vinculum, postea vero tanquam ultimae coenae commemorationem. — Quae quidem hypothesis iisdem laborat difficultatibus ac ea quam proposuit Harnack, et insuper est omnino gratuita, cum etiam hodie quaestio inter eruditos moveatur utrum agape temporibus apostoiicis instituta fuerit an secundo aut tertio saeculo 6.
1 Taufe und Abendmahl bei Pauhts, 1903.
2 Percy Gardner*, qui primum dixerat Eucharistiam nihil aliud esse nisi imitationem mysteriorum Eleusinorum {The origin. of the LoroVs supper, London, 1893), postea fassus est hanc hypothesim omni fundamento carere ; quod et admittit M. Goguel*, V Eucharistie des origines a St Justin martyr, Paris, 19 10. — Quoad cultum Mithriacum, F. Cumont, Les mystires de Mithra, Paris, 1902, admittit nil probare coenam christianam ex hoc cultu oriri.
3 Das Herrenmahl nach Ursprung und Bedeutung mit Pucksicht auf die neuesten Forschungen, 1897.
4 Primi Christiani celebrando coenam dominicam quasdam preces quidem a Judaeorum paschate mutuaverant, et merito, quo melius ultimam coenam commemorarent ; sed his precibus addiderant/ra^w^w panis (Act., II, 46 ; XX, 7» 11) seu celebrationem Eucharistise, quse non semel in anno sicut pascha, sed quotidie aut saltem stepe fiebat, et in qua corpus Christi et ejus sanguis a fidelibus accipiebantur. (/ Cor., XI, 20 sq.)
5 Das Abendmahl im Urchristentum, 1903.
6 Cfr. P. Batiffol, Etudes d^Histoire, 1902, p. 279-311; H. Leclercq, Agape, in Dict. d^Archeol. chret. [Cabroi), I, 775-848.
Aliunde catholica explicatio omnino fa6lis consonat, ut ex testimonio Synopticorum constat.
2° Ex tribus Synopticis, in ultima ccena, Christus accepit panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, dicens : Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Juxta 6*. Lucam, hdzc addidit : " Hoc facite in meam commemorationem " x. Hic igitur explicite describitur institutitutio Eucharistise a Christo peracla, et quidem tanquam ritus religiosus maximi momenti, cum Dominus discipulis corpus et sanguinem suum tradat tanquam spiritualem cibum et potum, et manducationem hujus cibi substituat manducationi agni paschalis ; immo tanquam ritus permanens : " hoc facite in meam commemorationem ".
Objicitur quidem haec verba nec apud S. Matthceum nec apud S. Marcum inveniri. — Sed ex hoc silentio minime inferri potest Christum prsefata verba non protulisse ; silere enim non est negare, et aliunde relatio quam uterque evangelista instituit inter ultimam coenam et agni paschalis manducationem, sat evidenter ostendit Jesum novum pascha instituere voluisse, ideoque ritum religiosum permanentem.
Pariter silentium S. Joannis de institutione Eucharistiae facile explicatur ex eo quod, in capite sexto, diserte retulerat verba Christi hanc institutionem annuntiantis, ut ex thesi sequenti patebit.
- Conclusio. Historice constat : (a) viginti quinque annis post mortem Christi, S. Paulo et Corinthiis persuasum esse ccenam Domini a Christo institutam esse tanquam ritum sacrum et permanentem ; (b) Liberalium hypothetiticas explicationes de origine Eucharistiae esse cum fa£tis incompossibiles ; (c) rem vero facile explicari admittendo historicam narrationem trium Synopticorum. Si igitur testimoniis et factis, non autem a priori /lypot/iesibtis innitimur, fatendum est Eucharistiam vere a Christo institutam esse.
1 Luc, XXII, 19. — Versus i9b-20 absunt quidem in Codice Bez<z D, sed inveniuntur in optimis graecis codicibus necnon in antiquissimis versionibus, citantur a multis Patribus, v. g., Eusebio, S. Basilio, S. Cyrillo Alex., et probabiliter a S. Justino et Tertulliano, et pro genuinis habentur a protestantibus Spitta, Schultzen, R. Schaefer, Resch, Schmiedel, Schweitzer, J. Reville, etc. Horum igitur genuinitas retineri debet. Cfr. C. Van Combrugghe, De Soteriologice primis fontihus, 1905, p. 132-147 ; Batiffol, op. cit., p. 123-129; A. Brassac, Nova Evangel. Synopsis, 1913, p. 132; Ruch, in Dicl. de Thdol., t. V, 1063 sq.
DE MYSTERIO PRvESENTI^E REALIS. 357
§ II. De reali Christi pr^sentia in Eucharistia.
- Thesis : Christus est vere, realiter et substantialiter praesens in Eucharistia. Defide est ex Tridentino jam allegato, n. 489, et probatur tum Scripturd tum Traditione.
I. Thesis Scriptura probatur.
Thesis demonstratur : i° ex verbis Christi apud Joannem quibus promittitur Eucharistia; 20 ex verbis quibus instituta fuit; 30 ex testimonio .S. Pauli circa usum Eucharistise K
- i° Ex verbis promissionis 2. Praenotamus in capite sexto Joannis tres partes distingui posse : in prima (1-25) describuntur miracula Christi quinque panes multiplicantis, et super aquas deambulantis, quae, potentiam ejus exhibendo, animos praeparabant ad credendum ea quae de pane eucharistico annuntiaturus erat; secunda sermonem Domini refert (26-59); tertia vero declarat effeclius a sermone productos, nempe discipulorum incredulitatem et confessionem Petri (60-71).
Iterum sermo ipse, praeter exordium (26-34), m <luo Christus Judaeos hortatur ut spiritualem cibum quaerant, duas partes omnino distinctas habet : in priori (35-47) quae sic incipit : " Ego sum panis vitae ", asserit se esse panem vitae, eo sensu quod omnes qui salvi fieri volunt, in ipsum credere
1 Hic sequimur chronologicum eventuum ordinem; si vero quis ordinem ipsorum docitmentorum sequi vellet, primum testimonium 5. Pauli exponere deberet, postea Synopticorum, tandem S. Joannis.
2 Maldonat, Comment. injoan., c. 6; N. Wiseman, Lectures on Real pre. seuce, lecl:. I-V; Franzelin, th. 3; Corluy, Spicilegium, II, p. 336 sq. ; C. Ruch, in Dict. de Theol., V, 989-1024; J. Lebreton, in Dict. Apol., I, 11 59- 1562; V. Schmitt, Die Vernheissung der Eucharistie (Joh. 6) bei den Vatern, 1900- 1903; Cavallera, V interpritation du chap. VI de Stjean, une controverse au concile de Trente, in Rev. d^Hist. eccUs., Louvain, oct. 1909, p. 687-709. — Protestantes liberales, quibus assentit A. Loisy, fatentur quidem doctrinam eucharisticam quam Ecclesia profitetur contineri in hoc capite, sed hisioricitatem negant sermonis relati ab auctore quarti Evangelii. Immerito tamen, ut erudite probat M. Lepin, La valeur historique du quatrieme evangile, 1910; nam : (a) sermo intime connectitur cum faclis quse eum prsecedunt et sequuntur, quseque historica sunt, ciim et a Synopticis referantur; (b) verba quibus Eucharistia promittitur omninc consonant cum verbis institutionis apud Synopticos. Itaque historicitas hujus sermonis rejici nequit quin simul rejiciantur fecta et dicta Christi a Synopticis narrata.
debeant; in posteriori autem (48-59) x, quae eodem modo incipit : " Ego sum panis vitae ", declarat iterum se esse panem vitse, sed sensu prorsus diverso, quatenus scilicet promittit se nobis daturum carnem suam ad manducandum, et sanguinem suum ad bibendum. Jamvero priorem partem defide in Christum intelligi posse libenter agnoscimus, quamvis quidam inter Catholicos putent in priori agi etiam de Eucharistia, minus tamen diserte quam in posteriori ubi explicite natura hujus cibi declaratur.
Sed, quidquid est, prior pars, etiamsi intelligatur de flde in Christum, mentes optime praeparabat ad ea accipienda quae sequuntur de manducatione corporis Christi. Itaque, contra Protestantes, contendimus posteriorem ejusdem sermonis partem, praesertim a versiculo 52, non posse metaphorice intelligi, sed de vera et reali manducatione corporis Christi accipiendam esse, ideoque realem Christi praesentiam in Eucharistia supponere.
- Verba quae vividius dogma catholicum exprimunt, haec sunt : —
" S2 ... Fanis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. 53 Litigabant ergo Judsei ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum. 5< Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. 53 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56 Caro enim mea, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus : S7qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. sS Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me. 59 Hic est panis qui de cselo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ".
Sensu obvio hic evidenter agitur de reali, non vero de symbolica manducatione, ut constat ex ipso textu, ex connexione inter priorem et posteriorem partem sermonis, et ex modo intelligendi auditorum.
1 Nonnulli auctores, prsesertim veteres, posteriorem partem versu 51 incipere putarunt, sed divisionem, quam nostram facimus, admittendam esse Wiseman validis argumentis exegeticis probavit. {Lect. on Real Pres.', lecl:. I).
DE MYSTERIO PR^ESENTI^I REALIS. 359
- (A) Ex ipso textu /nam ex una parte sensus proprius est clarus et obvius, et ex altera sensus metaphoricus absolute repugnat. (a) Sensus proprius obvius est : ea enim verba Christus adhibet quae adeo clara sunt ut statim litteralem sensum menti exhibeant : 1) diserte asserit panem, quem dabit, esse propriam carnem : " Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita " (52); 2) cum Judaei murmurarent, sub commiuatione mortis spiritualis prcecipit manducationem carnis suae : " Nisi manducaveritis' carnem Filii hominis ", et quidem modo emphatico vim juramenti fere habente : " Amen, amen dico vobis " (54); 3) idem praeqipit sub promisssiorie vitce ceternce : " Qui manducat meam carnem... habet vitam aeternam " (55); 4) rationem hujus manducationis assignat eo modo qui sensum metaphoricum excludat : " Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus" (56); vere enim idem sonat ac proprie; 5) effeclum ejusdem declarat qui consistit in eo quod Christus ipse manet in nobis, nosque in eo : " Qui manducat meam carnem... in me manet, et ego in illo" (57).
Atqui haec omnia prima facie nihil aliud nisi realem manducationem veri corporis Christi menti exhibent, adeo ut si eadem verba a Protestante ministro, sine praevia monitione, ex pulpito proferrentur, a suis tanquam papista existimaretur. — Insuper legislator, legem condendo, clare loqui debet, praesertim ciim tam emphatice loquitur, et vel metaphoras prorsus omittere vel eis tantum uti quae sine difficultate intelligi possunt; jamvero Christus clare non loqueretur in hoc loco, si metaphorice Ioqui vellet : nam tam inaudita metaphora neque intelligi poterat, neque de facto a Judaeis intelle6la fuit; immo per quindecim saecula plerisque Christianis impervia fuit; et hodie etiam vix intelligi potest a Protestantibus, qui perpetuo novas expositiones invenire conantur; ergo.
(b) Aliunde idem patet ex impossibilitate sensus metaphorici in prcesenti casu admittendi. Etenim locutiones " manducare carnem, bibere sanguinem alicujus " in nonnullis orientalibus linguis metaphorice adhibentur, sed tunc, ex usu apud Judaeos et Orientales recepto, unum significant, scilicet aliquem calumniari, aut persecutione prosequi, sicut, v. g., dicitur apud Job1 : " Quare persequimini me... et carnibus meis saturamini"? Si igitur Protestantes metaphorice interpretari verba Christi velint, ipsis tribuere debent sensum apud Judaeos receptum, et ita transferre verba Evangelii : V JN lsi meipsum calumniaveritis... non habebitis vitam in vobis "; quod quidem omnino repugnat. Idem dicendum de formula " bibere sanguinem ", quae metaphorice intelle6la malediclionem pessimam exprimit 2.
Nec dicere juvat, cum nonnullis Protestantibus, vocabula manducare et bibere metaphorice de accipienda doctrina apud auclores tum sacros tum profanos saepe intelligi; hic enim agitur non de verbis manducare et bibere, sed de complexd locutione " mandticare carnem et bibere sanguinem ", quae nonnisi de insignibus injuriis et persecutionibus usurpatur 3.
- (B) Ex connexione inter priorem et posteriorem partem sermonis. (a) In priori enim Christus asserit se esse panem vitae, qui de cselo descendit (33), nempe per Incarnationem in qua Verbum caro fa6lum est 4; in posteriori autem declarat panem vitae esse carnem suam pro mundi vita datam (52) et necessitatem inculcat hanc carnem manducandi (54); unde si caro, per Incarnationem data, est s/ob., XIX, 22; cf. Ps. XXVI, 2; Mich., III, 3; Eccles., IV, 5; Galat., V, 15. Exempla hujusmodi multa invenies apud Wiseman, op. cit., lect. II. Quod ipsi Protestantes fateri coguntur; ita Winer {Lexicon. Man. Hebr. et Chald., Lips. 1828, p. 874 ): " Hinc tropice alicujus frusla (vel carnes) comedere ; qua phrasi, etiam in Targum, et in N. T. Syriaco frequentata obtrectatio et calumnia exprimitur. Assimilantur scilicet calumniatores canibus rabidis, qui frusta corporibus avulsa avide devorant ". Nec aliter Gesenius {Thesatirus, Lips., 1829, t. II, p. 91) : " Veram formulae rationem dudum recte intellexit Aben Esra, eum qui clam alterius famam lacerat, instar ejus esse monens, qui camem ejus arrodit". Unus opponitur textus ex /ob (XXXI, 31) : " Quis det de carnibus ejus ut saturemur " ? Sed immerito, nam, textu hebraico inspecto, sensus est : " Quis reperiet aliquem qui de carne (i. e. victu) ejus non sit saturatus " ?, seu aliis verbis declaratur liberalem victum hospitibus et pauperibus a pio Job suppeditatum fuisse; proinde verba hujusmodi litteraliter, non metaphorice intelligenda sunt.
2 Cf. Levit., III, 17; VII, 26; Sap., XI, 7; Apoc, XVI, 6; Lsa., XLIX, 26. " 3 Quod agnoscit protestans Tittman {Meletemata sacra, Lips. 1816, p. 274) : " Provocant ad usum loquendi scriptorum profanorum qui usi fuerint verbis edere-et bibere de eo qui imbuitur alicujus doctrina, ut eam suscipiat et probet. Jamvero verissimum quidem est, scriptores graecos et latinos usurpasse verba idere et bibere hoc sensu : eos vero hoc tali modo usos fuisse formulis edert iarnem et bibere sanguinem alicujus id doceri potest ne uno quidem exemplo ".
DE MYSTERIO PR^ESENTI^ REALIS. 361 realis, ut Protestantes fatentur, realis esse debet caro quae nobis praebetur ad manducandum. (b) In priori parte, Christus asserit se ad nos venire per Incarnationem (38-42), et in posteriori, declarat se venire etiam per eucharistiam (50-57); si igitur realiter ad nos per Incarnationem descendit, realiter etiam per Eucharistiam.
- (C) Ex modo intelligendi auditomm et ratione agendi Christi. Hic enim certe nolebat auditores suos decipere. Atqui si metaphorice locutus fuerit, certo eos decepit; nam : (a) Judaei sensu proprio ejus verba intellexerunt : " Quomodo potesthic nobis suam carnem dare ad manducandum?" (53); certe non amplius difficultates proponunt de necessitate fidei, cum, post expositionem a Christo fac~fcam, jam acquieverint, sed tantum de manducatione ejus carnis; (b) Christus autem, qui uno verbo rem facile explicare poterat, nedum sua verba explicaret et emolliret, eadem emphatice repetit, iterum atque iterum cum majori perspicuitate affirmans se ipsis daturum suam carnem ad manducandum, immo praeceptum condit manducandi suam carnem, ita ut non solum Capharnaitae, sed etiam quidam inter discipulos ipsum propterea statim reliquerint (67).
Vis hujus argumenti melius percipietur ex ejus consueta. agendi ratione curn discipulis. Quando locutiones metaphoricae, ab ipso nonnunquam usurpatae, ex simplicitate vel ignorantia non intelligebantur, eas explicare solebat, praesertim quoties agebatur de rebus ad salutem pertinentibus, ne discipuli in errorem inducerentur; ita cum Nicodemo egit, qui spiritualem regenerationem sensu materiali intellexerat1; ita cum Apostolis qui verba ejus de fermento Pharisaeorum litteraliter acceperant2. Ex adverso, quando ejus doctrina recle intellecla fuerat, quamvis auditoribus displiceret, Christus emphatice eam repetere consueverat. Exempla habentur apud Matthceum\ ubi Jesus paralytico dixit : " Remittuntur tibi peccata tua"; murmurantibus enim scribis, magis explicite sibi vindicat potestatem peccata remittendi; a,pudJoannem 4 : cum enim Christus implicite affirmasset se majorem esse Abraham, Judaeis contradicentibus, rem magis diserte iterum declaravit5. Atqui in casu lJoa., III, 3-8. — 2 Matt., XVI, 6-12. Alia exempla vide zy.Joan., IV, 32-34; VIII, 32-34; XI, 11-14; XVI, 16-19, 29.
5 Hanc fuisse Christi communem praxim optime demonstrat Wisemah (lect. III) ex multis Evangelii locis (prsesertim Joa. , III, 5; Matt., XVI, 6-11« foa., VIII, 21; VI, 33; Matt., IX, 2;Joa., VIII, 56-58, etc.)
nostro, tum Judsei tum discipuli verba Domini sensu proprio acceperant, ut ex toto contextu patet, et quidem in re gravi, ad salutem necessaria; divinus autem Magister, qui id optime noverat, et uno verbo explicare potuisset se in figura locutum fuisse, nullam hujusmodi explicationem dedit, sed permisit multos discipulos abire : " " Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant" (67).
Jamvero, si revera auditores decepti fuissent, Christi sapientia et&onitas postulabant ut hujusmodi error corrigeretur : qui enim venerat salvum facere id quod perierat, permittere nequibat multos ex discipulis suis perire propter metaphoram, sine culpa, male intellectam. Ergo auditores recte verba Magistri acceperant; ergo Christus sensu obvio ac proprio verba sua audiri volebat.
- Objiciunt autem adversarii Christum ipsum declarasse verba sua metaphorice intelligenda esse : " Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba quse ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt" (64).
Resp. : nego antecedens; verba allegata duplici modo explicari possunt. (a) Vox " Spiritus" , ubi carni opponitur, non significat sensum spiritualem seu metaphoricum, ut volunt Protestantes, sed elementum spirituale seu divinum Christi, et sensus est : caro sola non potest vivificare, sed caro mea, simul cum spiritu, seu divinitate mea, vivificat1; quod quidem praestat tum m Incarnatione tum in Eucharistia, suam vitam nobis communicando : " Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant " 2. (b) Vox " Spiritus ", quando carni opponitur, saepe saepius in Scriptura designat intelleclum hominis per gratiam adjutum 3, dum caro significat hominem suae nativse corruptioni reli6lum; unde sensus est : intellectus spiritualis, seu fide adjutus, haec intelligit, sed intelledtus carnalis, seu nativae corruptioni relictus, non prodest quidquam ad intelligendum ea quae dixi. Utraque solutio probabilis est, sed posterior nobis probabilior videtur, quatenus cum contextu magis consonans : " verba quae locutus sum vobis spiritus et vita sunt ".
Protestantium autem interpretatio, qui per u spiritum" audiunt sensum metaphoricum, et per " car?iem " sensum litteralem, omnino repugnat usui apud Judaeos recepto, ut fatentur optimi moderni interpretes, etiam hseretici 4.
1 ItaS. AiigustinuSj S. Cyril. Alex., Beelen, Maier, apud Corluy, /. c, p. 372. — Cf. Matt., XXVI, 41;/**., III, 6; Rom., I, 3; VIII, 5. — *Joan., X, 10.
3 Ita S. Athanasius, S. Chrysosto?n. , Theophylaclus , apud Maldonat, in h. loc. — Cfr. Matt., XVI, 17; I Cor., II, 14-15.
4 Protestantium testimonia non pauca collegit Card. Wiseman, op. cit., \ect. IV. Ita Kuinoel {\n/oa.t VI, 63) ait : " Sed hsec verborum interpretatio
DE MYSTERIO PR^ESENTX^E REALIS.
- 2e Ex verbis institutionis \ Quod Christus promiserat in capite sexto Joannis, id fideliter praestitit in ultima ccena. Pridie enim quam pateretur, post celebrationem ccenae paschalis, discipulis adhuc mensae recumbentibus, " accepit Jesus panem et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite et comedite : " Hoc est corpus meum "; " quod pro vobis datur", juxta S. Lucam; "quod pro vobis tradetur ", juxta 5. Paulum. " Et accipiens calicem gratias egit, et dedit eis dicens : Bibite ex hoc omnes : Hic est enim sanguis meus, etc. " 2.
Totis viribus contendunt Protestantes praefata verba metaphorice intelligenda esse, et ad hoc textus congerunt, in quibus verbum " est" idem significat ac " reprcesentat" '; et exinde concludunt verba Christi nihil aliud significare nisi : hoc est signum seu figura corporis mei. Nos autem, cum Trident. 3 demonstrabimus praefata verba proprie esse intelligenda de vero corpore et sanguine Christi.
usu loquendi scriptorum N. T. comprobari nequit... Praeplacet igitur mihi eorum ratio quibus TcvEUfxx (spiritus) est perfectior, sublimior sentiendi ratio quam doclrina Christi efficit; c;ap^ (caro) humilis, vilis sentiendi ratio... ut adeo sensus sit : valedicere debetis opinionibus vestris pnejudicatis, nam sublimior tantum sentiendi et statuendi ac operandi ratio salutem affert; humilis, vilis statuendi ac sperandi ratio, judaica illa ratio, nihil confert ad veram felicitatem ".
1 Bellarminus, 1. I, c. 8-11; Wiseman, ledt. V-VII ; Fredet, op. cit.f p. 60 sq.; Franzelin, th. 4-6; de Augustinis, th. 2; Pesch, n. 591 sq.
2 Quatuor sunt narrationes institutionis Eucharistise : Matt., XXVI, 26-28; Marc, XIV, 22-24; Ltic, XXII, 19-20; I Cor., XI, 23-25.
Matt/i., XXVI.
Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis et ait : accipite et comedite : hoc est corpus meum.
Et accipiens calicem gratias egit et dedit eis dicens : bibite ex hoc omnes, 28, hic est enim sanguis meus novi tesiamenti, qui pro muttis ejfundetur in remissionem J>eccatorum.
Marc, XIV.
Et manducantibus illis accepit Jesus panem et benedicens fregit et dedit eiset ait: sumite, hoc est corpus meum.
Et accepto calice,gratiasagens dedit eis, et biberunt ex illo omnes,24,etaitillis: hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
Luc, XXII.
Et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens : hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.
Similiter et calicem, postquam ccenavit, dicens : hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui $ro vobis fundetur.
Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nodle tradebatur, accepit panem, 24, et gratias agens fregit, et dixit : accU pite et mafiducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.
Similiter et calicem, postquam ccenavit, dicens : hic catix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemora. tionem.
Principium generale est verba Scripturae proprio sensu accipienda esse, nisi adsit ratio evidens eadem aliter interpretandi. Atqui, in casu praesenti, nedum talis adsit ratio * omnia potius litteralem sensum exigunt, sive textus, sive etiam alia adjuncia.
(A) Si textus ipse inspicitur : (a) verba litteraliter intellecta tam clara sunt ut nulla clariora ad dogma catholicum exponendum inveniri possint; e contra sensus metaphoricus tam obscurus est ut, fatentibus adversariis, nonnisi post multa saecula excogitari potuerit ; tam cenigmaticus, ut jam anno 1577 ducentae numerarentur haereticorum expositiones, quarum nulla plene ipsis placuit; jamvero quando sensus proprius perspicuus est, metaphoricus vero obscurus et contortus, prior certe praeferri debet. — Uno verbo, Christus ait : Hoc est corpus meum. Catholici statim dicunt : credimus hoc esse corpus Christi; Protestantes autem : credimus hoc esse tantum figuram corporis ChristL Quinam vere Christo assentiunt?
(b) Insuper Christus verbis utitur quae sensum metaphoricum excludunt. Emphatice enim affirmat hoc quod tradit discipulis esse ipsum corpus suumy illud ipsum corpus quod pro illis tradetur, esse ipsum sanguinem, qui pro eis effundetur : haec est enim vis articuli u to ", qui in textu graeco saepius repetitur, ut fatentur ipsi Protestantes cum Clarke*. Atqui talis loquendi modus sensum metaphoricum excludit; si quis enim exhibendo veterem codicem manuscriptum diceret : " Hic est codex summae theol. S. Thomae, ipse codex cui commisit fructus suarum meditationum, ipse codex super quem laborando insudavit, etc. " certe intellige-
1 Unica ratio ad sensum figuratum confugiendi est apparens mysterii impossibilitas; sed hsec ratio non valet; nam infra demonstrabitur mysterium illud esse quidem supra, sed non contra rationem; aliunde in rebus fidei prse oculis habenda sunt haec Christi verba : f Quae impossibilia sunt apud hommes, possibilia sunt apud Deum " {Luc, XVIII, 27). Quando Deus claris verbis aliquam veritatem revelat, impudens esset dicere : hoc admittere nequeo, quia non intelligo. Sane Protestantes mysterium Trinitatis multaque alia accipiunt, quae intelligere non valent.
2 Apud Wiseman, op. cit., lect. VI. : " Omnis fere syllaba grseci textus, praesertim articuli repetitio, omnino emphatica est ". Revera in textu grseco haec habentur : touto icziv to adi(jt.a piou to utteo uaaiv StSdjj.evov... xo ou[J.a
(J100 XO U7T£p UJJLuOV SX^UVVOIXEVOV. r retur litteraliter de genuino codice a S. Thoma scripto, non autem de mera transcriptione, seu repraesentatione ejusdem codicis. Ergo.
Nec dicere juvat in lingua aramaica seu syro-chaldaica qua Christus utebatur, nullum inveniri vocabulum verbo significare respondens, proindeque Dominum voce " est " uti debuisse ad illam ideam exprimendam; hodie enim peritis compertum est, etiam Protestantibus, plures dicendi modos esse in illa lingua. quibus Jesus uti potuit ad figuratum sensum exprimendum x; aliunde Marcus, Lucas et Paulus, graece scribentes, figuratum illum sensum exprimere debuissent, dum e contra in sua narratione verba adhibent quae illum excludunt.
- Frustra pariter congeruntur textus, in quibus vocabulum *estn idem significat ac " reprsesentat, seu est figura"; inspectis enim omnibus locis ad quae provocant, colligitur verbum est non metaphorice intelligi nisi quando res, de qua agitur, sive ex naturd sud, sive ex usu loquendi aut prcevia monitione, est signum, figura aut symbolum alterius rei. Sic, v. g., Platonis statuam exhibendo dicere possum : "hic est Plato", quia statua ex naturd sud est signum, figura alterius rei; item somnium explicando quis dicere potest : "Septem boves pulchree... septem ubertatis anni sunt" 2, quia, ex usu loquendi recepto, in hoc casu exspectatur alicujus signi
1 Card. Wiseman plus quam quadraginta modos quibus dici potest " hoc est symbohim corporis mei " in lingua syriaca computavit, quse non substantialiter dififert a lingua syro-chaldaica (Lect. VII). Aliunde Drach idem probavit quoad ipsam linguam aramaicam, qua Christus utebatur {Inscript. hdbrdiques, 2a edit., Romse, p. 33). Insuper hic animadvertere licet in versione syriaca Matthaei, Lucse et Pauli verbum substantivum est omitti, ita ut ibi legatur : hoc corpus meum; quod, secundum grammaticse leges, nihil aliud exprimere potest nisi identitatem inter subjectum hoc et prcedicatum corpus. — " Protestantes, hac super re confutati, autumant Jesum verba quibus usus est, a rituali judaici Paschatis mutuasse, juxta quem paterfamilias buccellam sumens panis, aiebat : " Hic est panis afflidKonis quem patres nostri manducarunt"; agnum quoque accipiebat, dicens : " Hoc est corpus Paschatis ". Sed Maimonides nos docet hujusmodi formulas adhibitas non fuisse nisi post Judseorum dispersionem, Ceterum hsec verba : " Hic est panis afflictionis ", in sensu naturali accepta, haud significant : " Hic est figura panis ", sed : " Hoc est genus panis quem manducaverunt patres nostri in die afflictionis ". — Quod ad alteram formulam attinet : " Hoc est corpus agni ", protestans Schoettgen {Horcz hebraicce, t. I, p. 227 sq.) demonstrat, in sermone syro-chaldaico, vocem corpus idem significare ac realiter et veraciter, vel ac pronomina " ipsemet, ipsamet"; et ldeo verba : " Hoc est corpus meum ", si a paschali formula mutuata fuissent, contra intentionem et desiderium Protestantium significarent : Hoc est egomet ". (Fouard, Vie de Jistis-Christ, ^e edit. 1884, Paris, t. II, p. 262, n. 2; anglice versum The Christ the Son of God, vol. II, p. 229, note.)
explicatio; idem dici potest de explicatione typorum V. Testamenti, vel parabolarum1, quia, ex pnevia monUione plus minusve explicita, sensus metaphoricus naturaliter menti se exhibet; sic, v. g., quando S. Paulus ait*: " Petra autem erat Christus"; infra enim addit : "Haec autem in figura facta sunt nostri". Sed, praeter hos et similes casus, vocabulum i(est'\ apud auc~tores tam sacros quam profanos, suum genuinum et litteralem sensum retinet. Atqui, in casu nostro, panis neque ex natura sua, neque ex usu loquendi aut prcevid 7nonitio7ie, dici potest signum corporis Christi; quis enim, panis frustulum ostendendo, dicere auderet : hic est Plato, hic est Socrates? Aliunde nullus Scripturse textus ab haereticis inveniri potuit ex quo concludere liceat panem unquam fuisse corporis humani signum; tandem Christus, antequam verba " Hoc est corpus meum " proferret, nullo modo direcle aut indirecle Apostolos monuit se in figura locuturum esse, aut parabolam explicaturum. Ergo illa verba metaphorice intelligi nequeunt.
(B) Ex adjunclis personarum et circumstantiarum : (a) Apostoli, quibus Christus loquebatur, 1) erant homines simplices, ab interpretationibus metaphoricis alieni, proni ad interpretandum litteraliter etiam locutiones metaphoricas3; 2) insuper, miraculorum testes, et Christi omnipotentiae conscii, parati erant affirmationibus Magistri, etiam captu difficilibus ,Jidem adhibere, rati apud Deum omnia possibilia esse 4; 3) hanc fidei simplicitatem Dominus ipse exigebat, nihil magis reprobando quam incredulitatem eorum; 4) tandem, per sermonem in capite sexto Joannis relatum, dispositi fuerant ad admittendam realem manducationem corporis et sanguinis Domini. Atqui, in talibus adjunctis, repugnat Jesum verbis metaphoricis captu difficilibus usum fuisse, quin ea explicaret, praesertim cum alloqueretur Apostolos, " quibus datum est nosse mysteria regni caelorum "5, quibus explicare solebat parabolas ceteris absconditas ; praevidere enim poterat et debebat Apostolos verba hujusmodi accepturos sensu litterali. Ergo repugnat sensu.s metaphoricus.
(b) Si circumstantice speclantur, Christus, Eucharistiam instituendo, novum testame^itum seu foedus condebat : " HIC EST SANGUIS MEUS NOVI TESTAMENTI "; sui amoris memoriale perpetuum relinquebat : " HOC FACITE IN meam
COMMEMORATIONEM"; simulque legem imponebat ccenam celebrandi, et quidem in ultimo sermone ad discipulos ante mortem habito. Atqui haec omnia sensum metaphoricum intellectu difficilem excludunt; nam testamentnm clarum esse debet, ac proinde nullas continere metaphoras insolitas et captu difficiles; jamvero si vox " est" figurate intelligitur, talis loquendi modus adeo difficilis est ut per longa ssecula a nemine fuerit intellectus. Nec mirum : i) quis enim, audiens patremfamilias filio dicentem in testamento : " hcec est domus quam tibi relinquo ", hsec verba intelligeret de figurd aut piclurd domus? 2) Insuper, si Eucharistia est solum figura corporis Christi, non potest dici singidare amoris pignus, cum multa sint alia ejusdem amoris pignora mera figura praestantiora. 3) Tandem lex debet verbis omnino perspicuis exprimi, praesertim cum legislator jam prope est moriturus et ultimd vice suos subditos alloquitur; nulla enim alia erat opportunitas verba obscuriora ante mortem explicandi; aliunde post resurre6lionem ea non emollivit, sed permisit eadem litteraliter ab Apostolis et Ecclesiae Patribus interpretari, ita ut, si sensus metaphoricus verus sit, per innumera saecula multi ex ejus discipulis idololatriae addicti fuerint, adorando ut verum corpus Domini quod nihil aliud erat nisi panis frustulum et figura ejus corporis! Quis Christianorum hoc admittere potest, nisi simul fateatur Christum vel futuri ignarum vel deceptorem esse? Repugnat ergo ex omni parte sensus metaphoricus.
- Soiv. diffic. (A) Si propositio " hoc est corpus meum" litteraliter intelligatur, pronomen hoc demonstrat vel panem, vel species panis, vel corpus Christi; atqui nullum ex his dici potest; etenim^neque panem neque species panis demonstrare potest, quia falsum est panem aut ejus species esse corpus Christi; item corpus Domini demonstrare nequit, quia dum hoc pronuntiatur, corpus Christi nondum adest; ergo sensus litteralis admitti nequit.
Resp. (a) Nego suppositum; nam hoc, instanti quo pronuntiatur, neque panem, neque species, neque corpus Christi determinate designat, sed indeterminate significat id quod manibus teneo, quod sub his speciebus continetur : haec est enim vis pronominis demonstrativi sine substantivo adjuncto positi. (b) Probabiliter etiam cum Maldonato1 dici potest hoc designare corpus Christi; nam in propositio-
Comment. in Mati., in h. loc.
nibus quse significant id quod fit eo praecise instanti quo propositio enuntiatur, pronomen demonstrativum designat non id quod est5 sed id quod erit, sicut, v. g., is qui circulum pingit dicere potest, "hic est circulus", licet, tempore quo loqui incipit, circulus nondum existit.
- (B) Christus figurate locutus est, dum dixit : " Hic est calix novum testamentum in meo sanguine " ", significare volens id quod in calice continebatur; ergo et verba "hoc est corpus meum ", figurate accipi debent.
Resp. : Neg. conseq.; nam apud omnes gentes calix sumitur metaphorice pro liquore in eo contento : quod aliunde satis ex contextu intelligitur, ubi dicitur " accipite et bibite ", non enim vas ipsum, sed liquor in eo contentus bibitur; dum e contra panis usu communi pro figura corporis humani minime usurpatur; unde negatur paritas ac proinde conclusio ex ea deducla; nam ex eo quod metaphoris intellectu facilibus uti licet, minime sequitur obscuros tropos adhiberi posse.
- (C) Quod in calice continebatur vocatur a Christo vinum, etiam post consecrationem : " Non bibam amodo de hoc genimine vitis " 2; ergo calix, etiam post consecrationem, nihil aliud nisi vinum continebat.
Resp. (a) Valde probabiliter hsec verba ante consecrationem prolata sunt, postquam calicem vini inter coenandum Jesus distribuerat, ut ex Lucd 3 constat; (b) si concedatur eadem post consecrationem prolata fuisse, non est mirum sanguinem Christi vocari genimen vitis, sicut revera corpus ejus vocatur panis4, cum ex vino fiat et vini speciem retineat; simili modo vinum per miraculum ex aqua fa<5lum in nuptiis Canse dicitur aqua s; ita etiam virga AarQn, in serpentem mutata, vocatur tamen virga 6; et caecus, licet curatus, non cessat vocari caecus7; sic etiam hodie in sacnt liturgia species consecratas dicimus " panem sanctum vitae seternae, panem cselestem ", etc.
- (D) Ex contextu verba Christi metaphorice audienda sunt ; nam Eucharistia est sacramentum; atqui sacramentum est signum alterius rei ; ergo verba Christi de signo corporis sui accipi debent.
Resp. Disting. min. : Sacramentum est signum, gratice, conc; est signum corporis et sanguinis Christi, nego. Igitur Apostoli intelligere potuerunt Eucharistiam esse signum gratiae quae in hoc sacra* mento producitur, non autem signum ejus corporis; quod quidem constat ex modo quo verba Magistri referunt : hic enim sensurrii metaphoricum excludit, ex jam dictis.
- (E) Christus Eucharistiam instituit in sui conwiemorationem : ft Hoc facite in meam commemorationem "x ; atqui commemoratio non fit praesentis, sed absentis 2 ; ergo Christus non est praesens in Eucharistia.
Resp. Disting. min., non fit commemoratio rei praesentis simul et visibilis, conc; rei praesentis, sed non visibilis, nego ; n&m cum invisibilis sit, in oblivionem cadere posset, et re aliquatenus visibili commemorari debet. Jamvero Christus est quidem realiter praesens ln Eucharistia, sed invisibiliter, sub speciebus panis et vini latens, proindeque potest et debet commemorari, prout fusius ab Apostolo declaratur 3 : " Hoc facite quotiescumque bibetis in meam commemorationem. Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat ". Et sane perfectius memoriale passionis Domini excogitari nequit quam sacra Eucharistia, sensu catholico intellecta, in qua Christus realiter praesens sub speciebus panis et vini de novo Patri seipsum offert.
- (F) Zwinglius aliam difiicultatem, angelo quodam nocturno suggerente, proposuerat quam insuperabilem putabat, sed quae hodie a doclis Protestantibus ut imbelle telum agnoscitur ; arguebat ex Exod., XII, 11, ubi de agno paschali dicitur : "Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis... est enim phase (i. e. transitus) Domini"; sensus enim hujus textus est, aiebat, agnum paschalem esse, i. e.,significare transitum Domini ; ergo a pari " hoc est corpus meum ", idem est ac " hoc significat corpus meum ".
Resp. Contextu inspeclo, vocabulum est ibi non idem sonat ac significat, sed suam propriam significationem retinet : videlicet hic describitur ritus paschalis, et postea subjungitur, juxta hebraicum textum : phase est Doi?iino, seu haec dies, sacra, dicata est Domino, sicut et nos dicimus : haec est Pascha, seu dies Paschae Deo dicata Quae interpretatio tum ex contextu 4, tum ex locis parallelis firma tur5. Eodem fere modo solvitur difficultas desumpta ex Gen. (XVII, 10), ubi de circumcisione legitur : " Hoc est paclum meum, quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum"... Nam sensus hujusmodi verborum non est : " hoc significat pactum meum ", ut volunt Protestantes ; sed : hoc revera est paclum et praeceptum meum, ut circumcidatur omne masculinum, ut ex toto contextu patet6.
s Exod., XX, 10; XXXII, 5. " Rosenmiiller notavit in originali textu non dici transitum aut Pascha tou Dominl, sed transitum aut Pascha tw Domino. Quse vero locutio immutabiliter significat sacrum aut dicatum Domino. Plura praesto sunt exempla. Ita legitur in textu hebraico, Exod., XX, 10 : sabbatum (sacrum) Domino, et cap. XXXII, 5 : dies festus (sacer) Domino." Wiseman, Lect. V, p. 217, vel Confer. 50, ap. Migne, Demonstr. evang., XV, p. 1253.
Addi etiam potest in utroque casu agi de rebus quas natura sua aliarum rerum symbola erant, in quibus proinde vocabulum est metaphorice intelligi posset quin cogeremur eodem modo accipere verba Christi de corpore suo, quod nullius rei symbolum esse potest.
5*5- 3° Realis praesentia probatur ex verbis S. Pauli circa usum Eucharistise *. (A) Post relatam Eucharistiae institutionem, haec subjicit Apostolus de indignd communione : " Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini... Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini" 2. Atqui indigne communicans reus corporis Christi dici nequit, quatenus non dijudicans ejus corpus, si panis eucharisticus sit tantum figura corporis ejus, non autem verum ipsius corpus 3 ; ad summum, Chrlsti personam tantum offenderet, non autem ejus corpus, ritum sacrum male tractando. Nunquam enim Judaei, qui agnum paschalem, Christi figuram, indigne comederunt, rei ejus corporis dicti sunt, nunquam qui regis imaginem aut statuam injuria afficiunt rei corporis et sanguinis ejus habentur; offendunt siquidem ejus personam, non autem ejus corpus. Pari igitur ratione si Christus esset tantum metaphorice praesens sub sacris speciebus, indigne accedens posset quidem ejus personam offendere, non vero ejus corpus. Ergo in Eucharistia verum Domini corpus, non autem ejus tantum figura invenitur.
(B) Confirmatur iis quae paulo ante Apostolus dixerat4 ; " Calix benedictionis... nonne co?nmunicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participaiio corporis Domini est"? Hic etiam asseritur nos communicare non Christo, sed ejus corpori et sanguini; quod quidem manifeste supponit realem prcesentiam. Non possumus enim corpori et sanguini Christi in Eucharistia communicare nisi
1 Bellarminus, 1. I, c. 12-13; Wiseman, op. cit., lect VIII; Franzelin, th. IV; de Augustinis, 1. cit, p. 43; C. Ruch, loc. cit., 1044-1059.
3 Quod et quidam Protestantes concedunt, v. g., Goguel, Veucharistie des origines hjustin martyr, 1910, p. 178 : " Bachmann observe avec raison que si 1'apotre dit coupable envers le corps et le sang du Seigneur, etnon passeulement coupable envers le Seigneur, c'est que pour lui le pain-corps et la coupesang sont reellement le Seigneur et non seulement des symboles. "
DE MYSTERIO PR^ESENTI^ REALIS. 371 sint ibi realiter ; unio cum Christo per solam fidem accurate dici nequit communicatio ejus corporis et sangninis, sed solum participatio ejus spiritus.
- Conclusio. Ut breviter omnia comprehendamus, in tribus diversis circumstantiis sacri scriptores de Eucharistia loquuntur : (a) quando Christus, etiam ante institutionem hujus sacramenti, promittit propriam carnem propriumque sanguinem tanquam cibum et potum discipulis se daturum, ea verba adhibet quae sensu obvio realem manducationem menti exhibent, nec in metaphoram detorqueri possunt nisi approbatas hermeneuticae regulas violando; (b) in ipsa. institutione, tam perspicue et evidenter affirmat in hoc sacramento contineri suum corpus et sanguinem ut ipse Lutherus *, postquam totis viribus a litterali interpretatione sese extricare conatus est, nullam evadendi viam esse fassus fuerit; (c) tandem, institutione facta, quando Paulus modum Eucharistiam recipiendi ejusque effeclus describit, tam lucide de corpore et sanguine Christi loquitur, ut ejus verba non solum modum excedere, sed prorsus falsa esse videantur, nisi admittatur Christum vere, reaiiter et substantialiter esse sub speciebus consecratis. Si igitur error est, ab ipsis audtoribus sacris decepti sumus, simul cum tota antiquitate christiana, ut jam demonstraturi sumus.
II. Realis praesentia traditione demonstratur 2.
Argumenta ex Scriptura desumpta Traditione confirmantur, quae manifeste ostendit verba supra allata litteraliter intelligenda esse. Quod constat :
1 Scribit enim ad Argentinenses : " Hoc dimteri nec possum nec volo, quod si Carlostadius aut alius quispiam ante quinquennium mihi persuadere potuisset, in sacramento prseter panem et vinum esse nihil, ille magno me beneficio sibi devinclum reddidisset. Gravibus enim curis anxius et in hac discutienda materia multum desudans, omnibus nervis extensis me extricare et expedire conatus sum, cum ipse perspiciebam, hac re papatui imprimis me valde incommodare posse. Verum ego me captum video, nulla evadendi via relicta est; textus enim evangelii nimis apertus est et patens... "
2 Hoc argumentum fuse solideque exposuerunt auctores operis Perp£tuit£ de lafoi, prsesertim vol. II, p. 187 sq., ed. Migne, 1841 ; Bellarm., 1. II; brevius autem, licet erudite, Franzelin, th.VII-X; Hurter, n. 403-430; E. B. Pusey*, Doct?-ine of the Real presence ; Batiffol, op. cit., 6-480; Bareille, in Dict. di Thtol. {Mangenot), V, 1 121 -1 183.
Chapter 70 of 81