Skip to the text

Nn. 767–808

  1. i° Materia proxima est unclio olei ab Episcopo benedicli. Certum est ex universali Ecclesiae praxi et unanimi theologorum consensu. "

  2. 2° Quoad numerum unctionum : (A) antiquitus maxima fuit variarum ecclesiarum diversitas usque ad saec. XVI Ium in Ecclesia Latind, et etiam nunc in Oriente.

In sacramentario Gregorii M. legitur : "Sic perungat infirmum de oleo sandtificato, cruces faciendo in collo et gutture, et inter scapulas et in peclore, seu in loco ubi plus dolor imminet... Multi enim sacerdotum perungunt insuper in quinque sensibus corporis " 2.

Theodulphus Aurelianensis, ssec. IX0, statuit duodecim vel quindecim signa crucis super infirmum facienda esse, sed animadvertit Grsecos tres tantum facere unctiones super caput et vestimenta et totum corpus infirmi, incipientes crucem a capite usque ad pedes, et a manu dextera usque ad sinistram manum 3. Immo in quibusdam ritualibus, sive orientalibus sive latinis, statuebatur unicam sufficere unclionem in casu necessitatis *.

  1. (B) Juxta hodiernam disciplinam : (a) ex Codice, can. 947, sunt unctiones regulariter faciendae : 1) in ocu/is, scilicet palpebris vel superciliis; 2) in auribus, non interius, sed in parte inferiori; 3) in naribus; 4) in ore, compressis labiis; si os concludi nequit, unum e labiis ungere sufficit; 5) in manibus, extra pro sacerdote (cum jam inte-

1 .9. Rit. Cong., n. 11 44. — ■ P. £., LXXVIII, 235 sq. i P. L., CV, 221. — * Kern, op. cit., pp. 135, 138.

rius consecratae fuerint), intra pro aliis; 6) iri pedibus, in plantis, aut supra pedes, prout fert consuetudo; haec autem unctio, ex Codice, c. 947, rationabili causa omitti potest; unctio renum semper omittatur. Si aliquod organum sensuum deest, ungatur pars vicinior.

(b) Ab omnibus admittitur duas ultimas unctiones in pedibus et in renibus non esse necessarias ad validitatem; sed olim controvertebatur utrum ad validitatem requirerentur uncliones quinque sensuum, an sufficeret unica unctio. Hodie certum est sufficere unicam unctionem : 1) quia Script. simpliciter dicit " ungentes eum ", ct Tridentinum de una tantum unctione loquitur; 2) insuper historice constat modo unam, modo duas vel plures unctiones fuisse adhibitas in Ecclesia tum Graeca, tum Latina1 ; 3) tandem 5. Offlcium decrevit, 26 apr. 1906, approbante Pio X, unicam sufficere formam (ideoque unctionem) in casu verae necessitatis 2.

In praxi, secluso necessitatis casu, quinque unctiones nunquam omittendae sunt, et quidem sub gravi, cum hae a Rituali praescribantur et sint pars notabilis rituum.

In casu autem necessitatis, si timeatur aegrotum moriturum esse antequam quinque unctiones perficiantur, unica unctio fiat in capite, vel peclore aut scapulis, dicendo " Per istam sanctam unctionem induigeat tibi Dominus quidquid deliquisti. Amen." Si aegrotus supervixerit, ex Codice ceterae unctiones supplendae sunt, quidquid in contrarium pauci dixerunt 3.

770- 3° De modo uncliones peragendi. (A) Gemina unctio in geminis sensibus non est necessaria ad validitatem, sed ad liceitatem tantum, sub gravi, extra casum necessitatis; unica tantumforma adhibeatur, cum duplici cruce, una in unoquoque membro, incipiendo a dextro.

1 Unde Benedictus XIV {De Synodo, 1. VIII, c. 3, n. 2) ait : " Huic opinioni validissimum fundamentum praebet diversa in unctionum numero disciplina, quam in diversis Ecclesiis sua aetate viguisse affirmat Albertus Magnus". Cf. Martene, op. ciL, 1. I, c. 7, a. 3; Ballerini-Palmieri, 14; Kern, p. 133-141.

3 Cfr. Ephemerides liturgicce, 1906, p. 451; N. Rev. thiol. fr., 1906, p. 408; Ami du Clerge", XXX, 1908, p. 13; Gaud£, Theol. Moralis S. Alphonsi, t. III, p. 723, not. g.

(B) Ordo inter uncliones est pariter de necessitate prcecepti tantum.

(C) Regulariter unctio fieri debet per immediatum manus contaclum; sed, peste grassante, adhiberi potest virgula, quae deinde comburatur.

Animadvertit tamen Capelmann l vix ullum adesse contagii pericuium, quia oleum impedit quominus morbus transferatur ; ne autem ipsum oleum vitietur, expedit globulum bombaci (coton) oleo madefacere, et eodem tanquam instrumento uti ad omnes uncliones faciendas.

Controvertitur autem num una gutta olei sufficiat; in praxi tutius est intingere in oleo extremitatem pollicis ad singulas unctiones.

  1. i° Historice multas discrepantise apparent in variis Ritualibus Ecclesia?, occidentalis. (a) Aliae enim sunt deprecativce, v. g. : " Deus omnipotens... miserere huic famulo tuo et tribue ei remissionem peccatorum, etc. "; aliae optativce : " Per istam un6lionem... indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti " ; alise indicativce : " Ungo te de oleo sanctificato, etc. ";aliae imperativce : " Accipe sanitatem corporis et remissionem peccatorum... "; alise mixta. (b) Insuper multoe exryrimunt aclionem ministri seu materiam proximam, alise non; qusedam unum effeclum declarant, remissionem peccatorum, aliae solam sanitatem, aliae utramque, alise addunt etiam animas confortationem. (c) In quibusdam Ritualibus unica forma semel profertur, dum varia organa unguntur; in aliis ad singula organa proprise formse recitantur 3.

  2. 2° Forma hodierna apud Latinos est : " Per istam Sanctam Unctionem, et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus quidquid per visum (auditum, odoratum, etc.) deliquisti. Amen. " Quae forma ad singulas unctiones repeti debet. — Apud Grcecos : " Pater sancte, animarum et corporum medice, sana servum tuum hunc ab illa quae detinet illum, corporis et animse infirmitate ".

773- Forma esse debet deprecatoria, juxta Rit. Rom.} et non simpliciter indicativa, saltem exprcecepto; controvertitur autem num hoc sit etiam necessarium ad validitatem. '

1 Medicina pastoralis., p. 126.

2 S. Thom., q. 29, a. 7-9; Suarez, 1. c, sedl. 3; Bellarm., 1. c; Drouin, q. 111; Ste Beuve, disp. IV; de Augustinis, 1. c. ; S. Alphonsus, 711 sq.; Lehmk., n. 573; O' Kane, 897 sq. — 3 Cfr. Kern, op. ci/., p. 146-152.

(A) Quidam valde probabiliter negant, quia in nonnullis antiquis Ritualibus forma est indicativa; atqui nemo dicere audebit administrationem hujus sacramenti per plura saecula invalidam fuisse \

(B) Alii affirmant : (a) ex verbis S. Jacobi dicentis : "Et orent super eum... et oratio fidei salvabit infirmum"; (b) expraxi utriusque Ecclesiae, Graecae et Latinse, in ritualibus et conciliis consignatae. Formae indicativae quae objiciuntur, implicite orationem continent, ciim orationibus praecedantur 2; (c) accedit rat. conv. Nam suscipiens sacramentum est jam viribus destitutus, et orationibus sublevari indiget; insuper hoc sacramentum ordinatur ad obtinendum per modum indulgcntice quod in sacramento Paenitentiae obtineri non potuit per modum justitiae ; atqui quod postulatur per modum indulgentiae sub forma deprecativa postulari debet; ergo. Tandem hoc sacramentum ordinatur ad sanitatem restituendam aegrotis; atqui sanitas, utpote bonum temporale, non absolute, sed modo deprecatorio postulanda est; ergo 3.

Utraque autem opinio facile conciliatur, si admittatur Christum non determinavisse formam hujus sacramenti in specie infimd, sed hanc potestatem Ecclesiae reliquisse.

In praxi, forma deprecatoria adhibenda est, prout a Rituali praescripta.

774- 3° Verba, quae communiter ut essentialia requiruntur, sunt : per istam unffiionem indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti. Amen. Ex recenti decreto vS. Officii, 26 april. 1906, ad validitatem necessaria non est mentio cujuslibet sensus; haec tamen, extra necessitatis casum, requiritur de praecepto gravi. Vox sanclam, licet non essentialis, sine peccato veniali omitti nequit.

Art. III. De effe&ibus Ex. Undtionis4.

775- Tres sunt hujus sacramenti efTeftus : i° Gratia confortans animam contra difficultates articulo mortis urgentes;

1 Ita Albertus M., Durandus, Juenin, Drouin, multique alii quos commemorat atque approbare videtur Bened. XIV, De Synodo, 1. VIII, c. 2, n. 2.

2 De quo tamen recte Bened. XIV, 1. c. : " At nescimus quo pacto pessit deprecatio inveniri in aliis formis, ex plurimis antiquis Ritualibus a Menardo et Martene productis, in quibus solum adhibetur verbum ungo, absque alio additamento e quo deprecatio colligi aut fingi queat ".

4 S. Thom., q. 30; Suarez, disp. XLI; Bellarm., c. 8; Drouin, q. VI ; Ste Beuve, disp. V; de Augustinis, a. 5; Schmitz, op. sit., p. 61 sq.; Catech. Trident., p. 11, de Ex. Unct. n. 28; Kern, p. 167-240.

2° remissio culpce ct pcence ; 30 sanitas corporis, si animae vexpediat. Jamvero quaestio est inter theologos quisnam ex illis efifecTibus sit primarius : juxta Scotum, primarius est remissio peccatorum venialium; juxta Bellarminum, remissio non solum venialium, sed etiam mortalium quae per accidens non fuerunt antea remissa; taLndem,juxta S. Tlwmam, communioremque sententiam, primarius efFecTus est gratia allevians et corroborans animam contra torporem et tentationes speciatim urgentes.in articulo mortis.

I. De gratia confortante.

  1. i° Thesis : Primarius effectus Ex. Unctionis est gratia confortans animam contra difficultates occurrentes in articulo mortis. Certum est gratiam confortantem esse unum ex effecTibus Ex. UncTionis, et probabilius est eam esse primarium effecTum.

(a) Script. S. Jacobus describens effecTus hujus sacramenti dicit : " Et alleviabit eum Dominus ", i. e., excitabit, confortabit; atqui per illa verba designatur gratia confortans; nam, secundum Estium (in h. loc), " ea voce significatur liberatio a torpore, mcerore, et anxietate, qua plerumque aegroti morte vicina gravantur, sic ut mentem ad divina non facile queant attollere ".

(b) Tradit : " EffecTus vero hujus sacramenti, ait Florentinum, est mentis sanatio, et, in quantum expedit, ipsius etiam corporis "; atqui mentis sanatio effici nequit nisi per gratiam primario confortantem. Tridentinum idem declarat : " Res porro et effe6lus hujus sacramenti... gratia est Spiritus Sancli, cujus uncTio... peccati reliquias T (id est, spiritualem debilitatem ex peccatis ortam) abstergit, et aegroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando... " 2.

(c) Rat. Theol. EffecTus hujus sacramenti primarius accipi debet ex fine propter quem fuit institutum; atqui

1 Nomine reliquiarum peccati tria prcesertim intelliguntur : 1) debilitas spiritualis ex peccato promanans, et hic est sensus qui prius huic vocahulo a scholasticis affixus est; 2) pravi habitus ex peccato relicli : hos ab E. Unctione tolli quidam affirmant contra communiorem sententiam quoe tenet eos minui tantum per gratias acluales in hoc sacramento collatas; 3) pcena temporalis peccatis debita — 2 Sess. XIV, cap. 2.

DE EXTREMA TJTNCTIONE. 539

Ex. Unctio, juxta Trident., instituta fuit tanquam spiritualis medicatio contra debilitatem animae in articulo mortis; ergo effectus primarius est gratia roborans animae debilitatem, non autem remissio peccati, eo magis quia aliud sacramentum directe contra peccatum institutum fuit; medicatio autem supponit vitam spiritualem jam existentem, nec per se illam confert.

777- 2° Natura hujus gratise confortantis consistit in augmento gratise sanctificantis, per modum alleviationis, cum jure ad gratias actuales speciatim necessarias in articulo mortis.

Siquidem : (a) spem roborat; tunc enim dsemon segrotum conatur a fiducia divinae misericordiae deturbare, peccata prseterita in roemoriam revocando, timorem divini judiciiinjiciendo, etc.;sacramentum autem Ex. Unctionis aegroti animam alleviat et confortat, magnam in eo misericordiae fiduciam excitando. Unde sacramentum spei dicitur, sicut Baptismus vocatur sacramentum fidei, et Eucharistia sacramentum amoris. (b) Hilaritatem et patientiam excitat, qua infirmus morbi incommoda et labores levius ferre potest; spe enim jam erecta, reminiscitur non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae paulo post m eo revelabi^ur. (c) Robur et fortitudinem confert contra tentationes dsemonis, quse tunc graviores sunt; quod ipsa unclione declaratur, cum ungi soleant luctatores ad pugnam.

II. De remissione peccati. JJ8. Thesis : Effectus secundarius Ex. Unctionis est remissio peccatorum quse supersunt, et pcenae peccato debitse.

i° Ex. Unclio remittit peccata mortalia quce supersunt nec possunt remitti per sacramentum Pcenitentice^ et insuper venialia peccata. Pro venialibus certum est, pro mortalibus communiter admissum.

(A) Probatur : (a) ex verbis S. Jacobi : " Si in peccatis sit, remittentur ei "; ha^c enim verba, utpote generalia, intelligi debent non solum de peccato veniali, sed etiam de mortali, eo magis quia si ageretur de venialibus tantum, prorsus inutile esset hypothetice dicere " si in peccatis sit ", ciim, teste eodem Jacobo *, homines omnes venialiter pec-

cent : " In multis enim offendimus omnes". (b) Ex Trid. dicente : " Deli6la, si quae sint adhuc expianda, abstergit "; et ex ipsis verbis formae : " indulgeat Dominus... etc, quidquid deliquisti" ; huc enim idem recurrit argumentum.

(B) Declaratur. Hic effeclus non producitur primario, nec solum per accidens, sed medio quodam modo, nempe ex seatndarid intentione. Ita probabilius contra Scotistas.

(a) Non primario; nam talis effectus est conditionatus : "si in peccatis sit"; atqui effectus primarius non est conditionatus, sed modo absoluto producitur, dummodo non sit obex. Aliunde Ex. Unctio est sacramentum vivorum, nec proinde primario remittit peccata mortalia; nec etiam remittit primario peccatum veniale, quia sacramentum Pcenitentice jam ad hoc institutum fuit et plane sufficit; insuper si primario remitteret venialia, omnibus ministrari deberet, tam sanis quam infirmis.

(b) Nec per accidens, sed intentione secundaria; is enim effe£tus qui vi institutionis et ipsius formae producitur, non est solum effe6tus per accidens; atqui effectus de quo agitur, producitur vi institutionis, ut patet ex verbis S. Jacobi, et vi ipsius formae : Indulgeat, etc.

Ad remissionem mortalium requiritur saltem attritio x; nam, teste Tridentino 2, quovis tempore ad gratiam assequendam necessaria fuit psenitentia etiam iis qui baptismum accipiunt, " ut perversitate abjecla et emendata, tantam Dei offensionem cum peccati odio et pio animi dolore detestarentur ". — Attritio autem habitualis sufficit iis qui sunt sensibus destituti.

Ad remissionem venialium attritio requiritur,juxta quosdam, licet, juxta alios, sufficiat absentia complacentiae in peccato veniali, cum desiderio effedtum sacramenti suscipiendi.

  1. 20 Ex. Unclio remittit etiam pcenam temporalem peccato debitam, non quidem totam, sedjuxta gradum dispositionis in subjeclo existentis.

1 Ita contra K. Schell qui contendit {Kathol. Dogmatik, III, p. 629 sq.) non requiri attritionern in iis qui propter morbum eam elicere nequeunt, sed sufficere ut infusioni gratise obex non opponatur per peccatum contra Spiritum sanctum habitualiter perdurans. Quem errorem confutat Kern, p. 177 sq.

(A) Nam tale sacramentum a Trid. vocatur " consummativum non solum paenitentiae, sed et totius vitae christianae "; ac proinde nos immediate disponit ad introitum gloriae; atqui poena temporalis nos ab ingressu gloriae retardaret; ergo.

(B) Insuper, juxta idem concilium, Ex. Unctio peccati rj/iquias abstergit. Atqui, inter reliquias peccati computandae sunt non solum debilitas animae, ex peccato proveniens, sed etiam pcena temporalis peccato debita, quae hominem a capessenda. beatitudine impedit; ergo.

III. De sanitate corporis.

  1. Thesis : Alter effectus secundarius Ex. Unctionis est sanitas corporis, si animse expediat.

1° Probatur .• (A) Script. Verba enim S. Jacobi supra exposita, utpote universalia, intelligi possunt, et de fa6lo intelliguntur a Patribus non solum de salute animae, sed etiam de sanitate corporis.

(B) Trad., ex Florent. : " Effedtus hujus sacramenti est mentis sanatio, et, in quantum expedit, etiam corporis"; et ex Trid. : " Sanitatem corporis interdum, ubi saluti animae expedierit, consequitur ".

2° Declaratur. (A) Qui effectus est conditionalis, ut expresse docetur in textibus allatis. Et merito; nam sapiens operans non intendit secundarium effecl.um nisi quatenus expedit ad principalem; atqui sanitas corporis non est semper utilis saluti animae, sed e contra in quibusdam circumstantiis expedit ut quis rapiatur, ne malitia decipiat illius intellectum; ergo sanitas corporis confertur conditionate tantum, nempe si animae expediat T.

(B) Insuper illud sacramentum non reddit sanitatem modo miractcloso, sed solum causas naturales adjuvando, ac vires aegroti sustinendo, ut melius morbum vincere possit. Ut talis igitur effe<5lus producatur,necesse est ut Ex. Un£tio tempore opportuno ministretur, nec exspectetur donec omnis spes sanationis evanuerit. Quando aegri non sanantur, saepe morbi levamen aliquod ex sacramenti receptione sentiunt, ut medicis optime notum est, etiam acatholicis.

Art. IV. De subjefto Ex. Unftionis *.

Dicemus : i° de conditionibus requisitis ad eam recipiendam; 2° de necessitate eam recipiendi; 30 de ejus iteratione.

I. De conditionibus requisitis.

  1. i° Ad validitatem tres requiruntur conditiones : ut ungendus sit baptizatus, adultus, periculose cegrotans.

(A) Baptizatus : nam, ex dictis, Baptismus est omnium sacramentorum janua. Potest ministrari adulto immediate post Baptismum, quia, licet Baptismus non solum culpam tollat sed etiam pcenam, tamen in anima quamdam debilitatem relinquit, contra quam Ex. Unctio ordinatur.

  1. (B) Adu/tus, seu usum rationis adeptus; nam hoc sacramentum ordinatur ad confortandam animam contra ultimas diaboli tentationes et reliquias peccati tollendas; atqui pueri adhuc ratione carentes, vel perpetuo amentes, qui rationis usum numquam adepti sunt, roborari non indigent contra diaboli tentationes, nec ullas reliquias peccati extergendas habent; ergo.

(a)Si dubitatur de rationis usu,pueri ungi possunt sub conditione " si capax es "; immo et debent, si per absolutionem non ita secure subveniri potest eorum saluti. Certo autem ungi possunt qui septenninm attigerunt, aut qui etiam infra septennium, aliquem rationis usum ostendunt2.

(b) Perpetuo amentes ungi nequeunt, sed amentes, qui lucida intervalla habent, aut antea usum rationis habuerunt, ungi possunt, ita tamen ut praecaveatur omnis irreverentia erga sacramentum.

(c) Ungi possunt et debent sensibus destituti, dummodo prsesumi^ possit eos verisimiliter petituros fuisse sacramentum, si rationisj fuissent compotes; omnes proinde qui aliquot signa vitae christianae] dederint, etiamsi paschale officium non adimpleverint.

1 S. Thomas, Sup.,q. 22-33; Suarez.disp.XLII; Drouin, q. V; SteBeuve, diss. VII; S. Alphons:s, nn. 712-721, 732 sq.; Lehmk, n. 722 (575) sq.; Konings, n. 1507 sq.; O' Kane, n. 859 sq.; Kern, p. 271-322.

2 In decreto Quain singulari (n. VIII), legitur : " Detestabilis omnino est abusus non ministrandi viaticum et extremam unctionem pueris post usum rationis". — Cfr. L. Andrieux, Le viatiquc et VEx. Onctiou, in Rev. prat. d\4poL, t. XIV, 1912, p. 97 sq.

  1. (C) Periculose cegrotans; nam ex textu .S. Jacobi manifeste concluditur solos aegrotos ungi posse; et Florent. decrevit : " Hoc sacramentum nisi infirmo, de cujus morte timetur, dari non debet ". Hoc igitur sacramentum administrari non potest nisi in morbo gravi sive ex specie sua, sive ex speciali conditione aegrotantis; non est tamen necessarium ut periculum mortis sit imminens, aut certum, sed sufficit ut satis proximum sit et prudenter existimattmi x,

Constat ex responso 5. C P. F} 20 febr. 1801, in quo dicitur ungi posse infirmum, gravi morbo laborantem, qui prsevidetur mpriturus esse intra annum, quamvis possit per plures menses adhuc vivere, eo quod missionarius tempore opportuno adesse non poterit *.

(a) Ungi nequeunt sani, etiamsi sint in periculo mortis, ut condemnati ad mortem, periclitantes in proelio, in mari; nec mulier, communes dolores patiens in partu; secus vero si extraordinarios et periculosos patitur cruciatus.

(b) Possunt ungi qui veneno sunt infecti, vulnerati, aut segroti difficilem chirurgicam operationem subituri; immo et senes decrepiti, etiamsi nulla speciali infirmitate laborent, cum senectus sit morbus, et quidem prorsus insanabilis.

(c) " Gravissime peccant sacerdotes qui illud tempus aegroti ungendi observare solent, ciim jam, omni spe salutis amissa, vita et sensibus carere incipiat". Ita Rom. Catech. Ratio est quia tunc aegrotus privatur uberiori fructu hujus sacramenti, iisque gratiis quas obtinuisset ad ultimas difficultates superandas, et forsan beneficio sanitatis corporalis, aut etiam aeternse salutis.

(d) Inungi nequit qui jam certo mortuus est; sed, testibus hodiernis peritis, aliquis supervivere potest, etiam quando ultimum edere suspirium visus est, cum vita nonnisi gradatim a corpore recedat 3; hinc, in praxi, quoties prudenter existimatur probabiliter adhuc vivere, sub conditione ungi potest.

  1. 20 Ad liceitatem. (a) Regulariter status gratio2 requiritur, ac proinde pro eo qui versatur in statu peccati mortalis vel contritio perfecta, vel attritio cum absolutione. Nam Ex. Un6lio est sacramentum vivorum, directe gratiam augens sanctificantem. Unde qui sciens et volens sacra-

1 De signis oegrotationis gravis ac mortiferae legere est Capelmann, op. cit., p. 170 sq. — 2 Collectan.2, n. 651 (1176).

3 De quo vidc Ferrand, Le moment de la mort, in Cong)'h scientif. 1891, Sciences mathem. et nat., p. 197; Ferreres, S. J., La mort reelle et la mort apf>arente, trad. Geniesse, Paris, 1906.

mentum reciperet in mortali, sacrilegium gravissimum committeret; si quis autem est in bond fide, justificatur, dummodo sit attritus, ex supra dictis.

(b) Insuper requiritur sub levi ut viaticum ante Unctionem recipiatur, si fieri potest.

(c) Quando segrotus usu rationis gaudet, non potest licite ungi sine suo consensu; sed quando est sensibus destitutus, potest ungi in omnibus casibus in quibus absolvi potest;immo tutius est in hoc casu Unctionem dare quam absolutionem, quia ad hanc sufficit attritio interna, dum ad Paenitentiam requiritur valde probabiliter attritio signis sensibilibus manifestata.

(d) Ad uberiores fruclus sacramenti, desiderantur vivida fides, spes firma, et perfecta cum divina. voluntate conformitas.

(e) Secundum Rituale, excludendi sunt ab Ex. Unctione impaenitentes et excommunicati, id est, qui in tali impaenitentia deliberate persistunt, aut religionis auxilium respuerunt usque ad tempus quo rationis usum amiserunt, nec ullum ne dubium quidem signum mutatae mentis postea dederunt.

II. De necessitate.

  1. i° Certum est hoc sacramentum non esse necessarium necessitate medii; nam infirmus gratiam alleviationis et roboris, per Ex. Un6lionem productam, aliis mediis consequi potest.

  2. 20 Controvertitur num sit de necessitate praecepti per se : (a) Communior sententia negat, quia vox " inducat ", quae sola afferri valet ad praeceptum probandum, potest intelligi et de faclo intelligitur a plerisque commentatoribus de mero consilio. (b) Attamen quidam theologi probabiliter afifirmant, quia vox " inducat " praeceptum significare videtur, et aliunde infirmus negligens hoc sacramentum suscipere, graviter delinquit contra caritatem erga seipsum.

  3. 30 Omnes concedunt per accidens aliquem posse teneri, sub gravi. ad receptionem Ex. Unctionis ratione scandali vitandi, contemptus, aut etiam si existens in mortali aliud sacramentum recipere nequiret.

Unde in praxi fideles valde hortandi sunt, non autem stricte obligandi acl recipiendum hoc sacramentum, utpote ipsis utile ad salutem. Immo graviter peccare possunt sacerdotes, parentes vel domcstici, aut medici, qui fiolunt a^grotum sibi illudentem monere de proximo periculo mortis; sic enim privant infirmum medio ad salutem utilissimo-

III. De iteratione illius,

  1. Ex. Un6lio iterari potest : i° In novd ct diyersa infirmitate periculosa; nam medicina toties iterari debet quoties infirmitas iteratur; atqui Ex. Unctio instituta cst per modum medicinas spiritualis; ergo.

2° In novo et diverso ejusdem morbi periculo, si morbus sit diuturnus. Hoc enim declaratur in Rituali : " In eadcm infirmitate itcrari non debet nisi diuturna sit, ut cum infirmus convalucrit, et iterum in periculo mortis incidcrit''. Ad hoc autem tria rcquiruntur : (a) ut morbus diuturnus sit; (b) ut per aliquod ternpus, v. g., per mensem, infirmus convaluerit, aut probabiliter e mortis pcriculo eripi visus fuerit (quod saepe accidit in phtisi aut hydropisi); (c) ut tandem in novum periculum inciderit. In dubio autcm num sit novum periculum, sacramentum iterari potest l.

Art. V. De ministro Ex. Un&ionis2.

De ministro Ex. Unctionis duo exponemus : i° Quisnam sit; 2° Quaenam sint ejus officia.

I. Quisnam sit?

  1. i° Thesis : Solus sacerdos est proprius minister Extremae Unctionis. De fide est ex Trideniino : " Si quis dixerit presbyteros Ecclesi?e, quos B. Jacobus adducendos esse ad infirmum inungendum hortatur, non esse sacerdotes ab episcopo ordinatos, sed aetate seniores in quavis communitate; ob idque proprium Ex. Unctionis ministrum non esse solum sacerdotem, A. S. " 3.

1 Putat quidem Kern, p. 338-363, Extr. Uruflionem, speclato ejus valore, in eadem infirmitate, etiam manente eodem mortis periculo, srepius confeni posse; sed putamus a sententia communi non esse recedendum.

2 S. Thomas, Sup., q. 31; Suarez, disp. XLIII; Bellarminus, c. 9; Drouin, q. IV, c. 2; Ste Beuve, disp. VI; de Augustinis, .1. 4; S. Alphonsus, 1. VI, n. 722 sq.; Lehmk., n. 575; O' Kane, n. 902 sq.; Kern, p. 241 sq.

546 DE EXTREMA UIICTIONE.

(A) Script. Expresse enim dicit S. facobus : " Inducat presbyteros Ecclesice ". Atqui, (a) licet vox presbyter (graecc 7to£(7(3j;) etymologice seniorem significet, locutio complexa presbyteri Ecclesice in N. Testamento designat eos qui sacerdotali characlere insigniebantur, et ecclesiis particularibus praeibant1; (b) idem apparet ex textu, nam hi presbyteri jubentur orare super infirmum, eum ungere in nomine Domini ct per hoc peccata remittere, si quae sint; atqui soli sacerdotes potestatem habent remittendi peccata; (c) aliunde sic semper intellexit antiquitas, ut constat ex Comment. in epist. S. Jacobi.

(B) Rat. Theol. Ex. Unctio est veluti consummatio sacramenti Paenitentiae, cum reliquias peccati abstergat; atqui soli sacerdotes sunt ministri Paenitentiae; ergo.

  1. 20 Corollaria. (A) Extr. Unclio valide ministrari iiequit a /aicist etiam adhibito oleo ab episcopo benediclo. Certum est.

(a) Id enim infertur ex ipsa definitione Tridentina : si enim proprius sacramcnti minister est solus sacerdos, sane laici illud valide ministrare nequeunt. Quod sanc unanimiter docent theologi omnium scholarum2, sive ob textum S. Jacobi, sive quia oleum consecratum non debet ministrari nisi ab eo qui manus habet consecratas.

(b) Opp onu n tu r quidem testimonia S. Innocentii /, S. Ccesarii Arelatensis aliorumque dicentium laicos sibi ministrare posse sacrum oleum. — Fatemur equidem hanc praxim aliquando in usu fuisse; ex hoc autem minime sequitur hanc privatam un6lionem domi faclam fuisse sacramentum; sed dici potest eam fuisse aliquod sacramentale, prout crat. usus aquae benedictae, ut jam animadvertit *S. Thomas3.

a S. Thom., SuppL, q. 31, a. 1 ; S. Bonaventura, /// IV Sent., 1. IV, dist. XXIII, a. 2, q. i; Suarez, disp. XLIII, s. 1, n. 2; Drouin, 1. VII, q. 4, c. 2; Kern, p. 249-251. — Admitti igitur nequit contraria opi.iio quam cl. A. Boudinhon tanquam hypothesiin propugnavit, in Rev. Cath, des Eglisesy jul. 1905, p. 401 sq., et in Canoniste contemp., 1907, p. 643 sq.

3 " Illae undliones non erant sacramentales; sed ex quadam devotione recipientium talem unclionem, et ex meritis ungentium, vel oleum mittentium, consequebatur effeclus sanitatis corporalis per gratiam sanitatum, non autem per gratiam sacramentalem ". (Supp/., q. 31, a. 1, ad 2.)

791« (B) Sacerdos non potest sibi ipsi, etiam in casu necessitatis, ministrare Ex. Unclionem. Certum est.

Historice enim constat sacerdotes, morbo correptos, alio* advocasse sacerdotes ad recipiendum ab eis hoc sacramcntum, non autem sibi illud contulisse. Quare S. C. de Prop. Fide, 23 mart. 1844, declaravit " sacramentum Ex. Unctionis etiam in casu necessitatis, absente nimirum alio presbytero, non posse missionarium aegrotantem sibimetipsi ministrare".

  1. (C) Ex. Unclio valide ministrari potest tum ab uno tum a pluribus sacerdotibus. Certum est.

(a) Ab uno. Nam etiamsi S. Jacobus dicat : " inducat presbyteros ", hic loquendi modus de uno sacerdote intelligi potest, ut apparet exemplo Christi leprosos sic alloquentis : " Ite, ostendite vos sacerdotibus" l; nam ex lege Mosaica sufficiebat ut uni sacerdoti sese ostenderent 2. Ita in usu communi dicitur : " ad sacerdotes recurrite pro remissione peccatorum, ad medicos pro morbis curandis ", i. e., rccurrite ad aliquem e sacerdotibus aut medicis. Aliunde constat ex praxi et Rituali Ecclesiae Romanae.

(b) A pluribus simu/, dummodo tamen unusquisque, aliquem sensum ungcndo, proferat formam huic sensui respondentem. Constat ex praxi Ecclesiae Gra^cae, quse pra^fatum modum adhibet, quin unquam fuerit reprobatus.

(c) Attamen in Ecclesia Romana, regulanter Ex. Un<5tio ab uno tantum ministro dcbet ministrari, et quidem sub gravi.

Excipitur autem casus necessitatis, si videlicet infirmus prrevideretur moriturus, priusquam unus sacerdos omnes unctiones perficere posset. Item, si sacerdos moreretur, aut deficeret post incceptas uncliones, alius valide et licite complere posset admimstrationem sacramenti, modo non adesset intervallum unius circiter quadrantis; si autem quadrans elapsus fuerit, repetendre sunt uncliones ne forte, propter interruptionem, deficiat unio moralis requisita.

793- (D) Ad licitam, non autem validam administrationem sacramenti, requjritur jurisdiclio ordutaria, vel delegata; nam ad proprium pastorem pertinet oves proprias pascere.

Hinc (a) peccaret graviter sacerdos, qui sine consensu saltem praesumpto Pastoris, Ex. Unclionem administraret; immo Regulares (Religiosi proprie dicli vota sollemnia edentes) ita agendo excommunicationem incurrerent S. Pontifici simpliciter reservatam; haec tamen non incurritur nisi in illis locis in quibus adsunt verae parcecise verique parochi, proindeque non in Statibus America Foideraiis; (b) in casu necessitatis, semper praesumitur consensus, quia parochus, si tunc obstaret, non esset rationabiliter invitus.

II. De officiis ministri.

  1. i° Quoad sacramentum ipsum. (A) Pastores, aut aiii curam animarum habentes, tenentur ex officio, sub gravi, ministrare Ex. Unclionem subditis periculose aegrotantibus eamque petentibus, nisi excusentur gravi causa; immo si procrastinant, cum probabili periculo pro infirmo, peccant graviter. Patet ex di6lis in Tr. de Sacramentis in genere (n. 358 sq.).

(B) Tenentur etiam, juxta S. Ligorium (n. 7,29), cum proprio vitae periculo, hoc sacramentum ministrare infirmo qui versatur in mortali peccato et usu sensuum privatur; tunc enim absolutio data reiraiet dubia, cum ad ejus validitatem requiratur, juxta probabiiiorem opinionem, attritio modo sensibili manifestata; tenetur igitur Pastor saluti hujus aegrotantis providere alto securiori modo, nempe ministrando Ex. Unclionem, ad cujus validitatem sufiicit attritio interna. Nonnulli tamen theologi negant pastorem ad id teneri cum periculo vitae, quia spes proximum salvandi in hoc casu certa non est, cum incertum sit num moribundus sit attritus ".

(C) Sacerdotes, qui curam animarum non habent, ex caritate sub gravi tenentur, deficiente parocho, Ex. Unclionem ministrare moribundo, qui verisimiliter est in peccato gravi, nec confessionem instituere potest, quia receptio hujus sacramenti moraliter necessaria est ad hujus moribundi salutem.

  1. 20 Quoad ceremonias. (A) Breviter describuntur3. (a) Tres prccvicc oraiiones recitantur, in quibus pro infirmo postulantur aeterna felicitas, serena laetitia, daemonum effugatio, benediclio et proteclio Christi; posteaque, facla. confessione generali, dicitur Misereatur, etc. (b) Unctiones fiunt modo supra descripto, n. 770. (c) Tandem tres recitantur orationes, in quibus Deus. rogatur ut effectus sacramenti plene producantur.

(B) Obligatio eas servandi. (a) Omittere omnes orationes in Rituali prsescriptas, ante et post unctiones, esset

peccatum mortale, extra casum necessitatis, quia materia gravis est.

(b) Idem dicendum est regulariter loquendo de aclu ministrandi sine vestibus sacris, nempe superpelliceo et stola.

(c) Veniale est sacramentum ministrare sine lumine, aut sine ministro; justa tamen causa excusat. Nunquam mulier adhibenda est ad officium ministri, et si minister desit, sacerdos ipse orationibus respondeat.

  1. 30 Quoad visitationem infirmorum1. (A) Parochi aliique curam animarum habentes, sub gravi tenentur visitare infirmos periculose tnegrotantes, etiam post administrationem sacramentorum, et agonizantes juvare, si commode fieri possit. !

Constat ex Rit. Rom., ubi de visitatione infirmorum; et ratio est quia salus aeterna animarum pendet ex modo quo aegroti ultimas difficultates et tentationes superant; jamvero Pastor eos juvare maxime potest tum consiliis tum precibus, tum ipsis largiendo ultimam absolutionem.

(B) Modus visitandi infirmos describitur a Rit. Rom. (a) Non exspeclabit parochus ut vocetur, sed ultro accedet, statim ac noverit unum e suis subditis esse aegrotum; et hortabitur parochianos ut ipsum admoneant statim ac quis infirmatur. (b) Non semel sed iterum infirmum visitabit, prout expediens judicaverit, praesertim pauperes eisque pro modulo suo eleemosynas erogabit. (c) ^Egrotos autem visitans, modestiam, honestatem et gravitatem servabit ut amoveantur non solum pericula, sed etiam suspiciones2. (d) Cum prudentia et caritate sacramenta proponet, seduloque monebit infirmos Ex. Unclionem, nedum sit mortis impendentis augurium, ad sanitatem corporalem multum conferre. (e) Paratus erit aegrotos ad patientiam hortari, praesertim per exemplum Christi et Sanclorum. eosque munire contra tentationes tunc temporis urgentes.

1 S. Alphonsus, Praxis Confess., cap. ult., Brevis praxis assistendi infirmis; Capelmann, Medic. pastoralis, p. 210 sq.j Konings, 1509- 15 12; W. Stang", Pastoral Theology, § 37.

3 " ^Egrotos visitans, ea, qua sacerdotes Dei decet, honestate et gravitate SO habeat, praesertim cum feminis, iis prsecipue quoe canonicam setatem necdum attigerunt; infirmse sc. cubiculum, nisi illa praemonita, non ingrediatur; sine necessitate non sit solus cum sola, et dum eam consolatur eive commiseraticnem testatur, abslineat ab omni sermone, vel etiam verbo, quod ab aliis audiri nollet. Honestas tamen et gravitas, proecipue in prima visitatione, caritati, urbanitati et affabilitati chiistianae conjunctae esse debent ut sacerdos animurn intirmi lucretur, fncilioremque ad eum arccssum habcat ". (Pit. Roman.)

Auctores consulendi.

PatreS antiqui nonnisi obiter de Ordinis sacramento disputarunt, inter quos S. Gregorius Naz. r, Orat. II; S. Gregorius Nys. 2, In suam ordinationem; S. Joannes Chrysost, De sacerdotio3; S. Innocentius I, Ep. II et III. Sceculo V ascribi potest Liber De Ecclesiasiicd Hierarchid*, sub nomine Dionysii Areopagitae vulgatus. Sctc. IX, Hincmarus, De officiis Episcoporum; Rab. Maurus, Si liceat chorepiscopis presbyteros et diaconos ordiiiare de consensu episcopi sui.

Inter TheologOS : S. Thomas Aq., Supplem., q. 34-40, aliique theologi qui de Sacramentis scripserunt; Philibertus Marchini, Barnabita, De sacramento Ordinis et sacrif. Missa, Lugduni, 1638; A. Bernal, S. J., De Sacramentis in genere et de Euchar. et Ordine in particulari, Lugduni, 1651; Dom. Gravina, O. P., Pro sacrosancto Ordinis sacram. vindicia orthodoxa, Neapoli, 1634; J. Morinus, Comment. historicus ac dogmaticus de sacris Ordinationibus , Paris, 1655; Hallier, de Sacris Electionibus, 1636 (ap. Migne, Theol. Curs., t. XXIV); Leo Allatius, De atate et intersiitiis in collatione Ordinis etiam ap. Gracos servandis, Romas, 1638; Oberndorfer, De sacram. Ordinis, 1759; J. Pons, S. ]., Dissertatio hisiorico-dogmaiica de materid et formd sacrce Ordinatiouis, Bononice, 1775; Berioli, De sacram. Ordinis, Castelli, 1787; Furtner, Das Verhdlinis der Bischofsweihe zum heiligen Sakramente des Ordo, 1861; Kurz, Der Episkopat, der hochsie vom Presbyterat verschiedene Ordo, 1877; Schulte-Plassman, Der Episkopat, ein vom Presbyterat verschiedene selbstandiger sakramentaler Ordo, 1883; P. Gasparri, Tr. canonicus de sacrd ordinatione, Paris, 1894; S. Many, Pralectiones dt Sacrd Ordinatione, Taris, 1905; Saltet, Les reordinations, 1907; Card. Van Rossum, De esseniid sacramenti Ordinis disquisitio hisiorico iheologica, 1914.

Inter ProtestailteS : Wordsworth, The Christian Ministry, London, 1872; Dickinson, Defence of Presbyterian Ordinaiion; Ch. Hodge, Discussions in Church Polity, New York, 1878; Kraussold, Amlu. Gemeinde, 1858; Ahrens, Das Amt der Schliissel, 1864; Lichtenberger, op. cit., t. XI» p. 374 ed. 1881; Behm, Die Handauflegung im Urchrisientum, 191 1.

1 P. G., XXXV, 407. - 3 P. G., Xl.V, 543. 3 P. G., XLVIII, 623 — 4 p. G., I, 369.

DE ORDINE. 55X

EX DECRETO AD ARMENOS.

Sextum sacramentum est Ordinis; cirus materia est illud, per cujus traditionem confertur Ordo; sicut presbyteratus traditur per calicis cum vino, et paten?e cum pane porreclionem. Diaconatus vero per libri Evangeliorum dationem. Subdiaconatus vero per calicis vacui cum patena vacua superposita traditionem; et similiter de aliis, per rerum ad ministeria sua pertinentium assignationem. Forma sacerdotii talis est : Accipe potestatem offerendi sacrificium in Ecclesia pro vivis et mortuis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancli. Et sic de aliorum ordinum formis, prout in Pontificali Romano late continetur. Ordinarius minister hujus sacramenti est Episcopus. EfTectus, augmentum gratise, ut quis sit idoneus minister.

Tridentini Decreta et Canones de sacramento Ordinis.

(Sess. XXIII*)

CAP. I. De institutione Sacerdotii novae legis.

Sacrificium et Sacerdotium ita Dei ordinatione conjuncla sunt, ut utrumque in omni lege exstiterit. Cum igitur in novo Testamento sandlum Eucharistiae sacrificium visibile ex Dei institutione catholica Ecclesia acceperit; fateri etiam oportet, in ea novum esse visibile et externum Sacerdotium, in quod vetus translatum est. Hoc autem ab eodem Domino Salvatore nostro institutum esse, atque Apostolis, eorumque successoribus in Sacerdotio, potestatem traditam consecrandi, offerendi, et ministrandi corpus et sanguinem ejus, necnon et peccata dimittendi et retinendi, sacrae litterae ostendunt, et Catholicae Ecclesire traditio semper docuit.

CAP. 2. De septem Ordinibus.

Ciim autem divina res sit tam sancti Sacerdotii ministerium,consentaneum fuit, quo dignius, et majori cum veneratione exerceri posset, ut in Ecclesia ordinatissima dispositione plures et diversi essent ministrorum Ordines, qui Sacerdotio ex officio deservirent, ita distributi, ut, qui jam clericali tonsura insigniti essent, per minores ad majores ascenderent. Nam non solum de Sacerdotibus, sed et de Diaconis sacrae litterae apertam mentionem faciunt, et quse maxime in illorum ordinatione attendenda sunt, gravissimis verbis docent; et ab ipso Ecclesiae initio sequentium Ordinum nomina,

1 Patrum Tridentini de his canonibus discussiones refert A. Theiner, op. cit.t t. II, p. 153 sq.

atque uniuscujusque eorum propria ministeria, Subdiaconi scilicet, Acolythi, Exorcistae, Lectoris, et Ostiarii, in usu fuisse cognoscuntur, quamvis non pari gradu. Nam Subdiaconatus ad majores Ordines a Patribus et sacris Conciliis refertur, in quibus et de aliis inferioribus frequentissime legimus.

GAP. 3. Ordinem vere esse sacramentum.

Cum Scripturae testimonio, Apostolica traditione, et Patrum unanimi consensu perspicuum sit, per sacram ordinationem, quae verbis, et signis exterioribus perficitur,gratiam conferri; dubitare nemo debet, Ordinem esse vere et proprie unura ex septem sanclae Ecclesiae sacramentis; inquit enim Apostolus : " Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum; non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis" \

GAP. 4. De ecclesiastica hierarchia et ordinatione.

i Quoniam vero in sacramento Ordinis, sicut et in Baptismo, et Confirmatione, characler imprimitur, qui nec deleri, nec auferri potest : merito sancla Synodus damnat eorum sententiam qui asserunt novi Testamenti Sacerdotes temporariam tantummodo potestatem habere, et semel rite ordinatos, iterum laicos effici posse, si verbi Dei ministerium non exerceant. Quod si quis omnes Christianos promiscue novi Testamenti Sacerdotes esse, aut omnes pari inter se potestate spirituali praeditos affirmet, nihil aliud facere videtur, quam ecclesiasticam hierarchiam, quae est ut castrorum acies ordinata, confundere : perinde ac si contra B. Pauli doclrinam omnes Apostoli, omnes Prophetae, omnes Evangelistae, omnes Pastores, omnes sint Doclores. Proinde sacrosancla Synodus declarat, praeter ceteros ecclesiasticos gradus, Episcopos, qui in Apostolorum locum successerunt, ad hunc hierarchicum ordinem praecipue pertinere, " et positos", sicut idem Apostolus ait, "aSpiritu Sancto, regere Ecclesiam Dei" : eosque Presbyteris superiores esse, ac sacramentum Confirmationis conferre, ministros Ecclesiae ordinare, atque alia pleraque peragere ipsos posse : quarum funclionum potestatem reliqui inferioris Ordinis nullam habent.

Docet insuper sacrosancla Synodus, in ordinatione Episcoporum, Sacerdotum, et ceterorum Ordinum, nec populi, nec cujusvis secularis potestatis, et magistratus consensum, sive vocationem, sive audloritatem ita requiri, ut sine ea irrita sit ordinatio : quin potius decernit eos, qui tantummodo a populo, aut seculari potestate, ac magistratu vocati et instituti, ad haec ministeria exercenda ascendunt, et qui ea propria temeritate sibi sumunt, omnes non Ecclesiae

ministros, sed fures et lntrones, per ostium non ingressos, habendos esse.

Haec sunt, quae generatim sacrae Synodo visum est Christi fideles de sacramento Ordinis docere. His autem contraria, certis, et propriis canonibus in hunc, qui sequitur, modum damnare constituit : ut omnes, adjuvante Christo, fidei regula utentes, in tot errorum tenebris Catholicam veritatem facilius agnoscere et tenere possint.

Can. i. Si quis dixerit, non esse in novo Testamento Sacerdotium visibile, et externum, vel non esse potestatem aliquam consecrandi, et offerendi verum corpus et sanguinem Domini, et peccata remittendi et retinendi; sed officium tantum et nudum ministerium praedicandi Evangelium, vel eos, qui non praedicant, prorsus non esse Sacerdotes; A. S.

Caii. 2. Si quis dixerit, praeter Sacerdotium, non esse in Ecclesia catholica alios Ordines, et majores, et minores, per quos, velut per gradus quosdam, in Sacerdotium tendatur; A. S.

Can. 3. Si quis dixerit, Ordinem, sive sacram Ordinationem non essc vere et proprie sacramentum, a Christb Domino institutum, vel esse figmentum quoddam humanum excogitatum a viris rerum ecclesiasticarurn imperitis, aut esse tantum ritum quemdam eligendi ministros verbi Dei, et sacramentorum; A. S.

Can. 4. Si quis dixerit, per sacram Ordinationem non dari Spiritum Sanctum, ac proinde frustra Episcopos dicere : " Accipe Spiritum Sanctum"; aut per eam non imprimi characlerem ; vel eum, qui Sacerdos semel fuit, laicum rursus fieri posse; A. S.

Can. 5. Si qiiis dixerit, sacram Unclionem, qua. Ecclesia in sancta. Ordinatione utitur, non tantum non requiri, sed contemnndam, et perniciosam esse; similiter et alias Ordinis ceremonias ; A. S.

Can. 6. Si quis dixerit, in Ecclesia catholica non esse hierarchiam divina. ordinatione institutam, quae constat ex Episcopis, Presbyteris, et Ministris; A. S.

Can. 7. Si quis dixerit, Episcopos non esse Presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi, et ordinandi; vel eam, quam habent, illis esse cum Presbyteris communem; vel Ordines ab ipsis collatos sine populi vel potestatis secularis consensu, aut vocatione, irritos esse, aut eos, qui nec ab Ecclesiastica potestate rite ordinati, nec missi sunt, sed aliunde veniunt, legitimos esse verbi et sacramentorum ministros : A. S.

Can. 8. Si quis dixerit, Episcopos, qui audtoritate Romani Pontificis assumuntur, non esse legitimos, et vere Episcopos, sed figmentum humanum : A. S.

Praenotanda. .

797« Sacramentis individui sanctificationem respicientibus ea succedunt quae communitatem respiciunt, nempe Ordoy quo sanctificantur qui aliis praesunt in rebus spiritualibus, et Matrimonium quo sanctificantur conjuges in ordine ad generationem et educationem prolis. Hlc de priore agitur.

(A) Ordo in genere duo significat : i) dispositionem superiorum et inferiorum rerum, quae inter se ita coordinantur ut una ad alteram referatur; 2) aliquem gradum vel dignitatem aut ccetum hominum qui hac dignitate ornantur. Optime igitur vox illa praedicatur : (a) de sacrd hierarchid, quae ex variis gradibus constat ad unum fincm tendentibus, sanctificationem scilicet animarum; (b) de potestate cultum exercendi et animas san6lificandi ; (c) de ritu quo confertur haec potestas, nempe de ordinatione.

f Proprie loquendo, ordinatio est aclus transiens, dum ordo est gradus seu dignitas ex se permanens; frequenter tamen haec duo vocabula promiscue sumuntur.

(B) Ordo igitur, quatenus idem sonat ac ordinatio, est sacramentum N. L. quo spiritualis traditur potestas et confertur gratia ad conficiendam Eucharistiam, aliaque ecclesiastica munia rite obeunda.

Quibus verbis indicatur per hoc sacramentum : (a) non solum conferri gratiam, sed etiam potestatem activam aliquid spirituale peragendi; (b) praecipue ad confec~tionem Eucharistiae; (c) secundarie autem ad alia sacramenta ministranda vel munia sacra rite obeunda.

Prsetermittendo quaestiones canonicas quae ordinationes respiciunt, breviter disseremus : i° de Ordinis sacramento in genere; 20 de singulis ordinibus in specie.

Art. I. De Ordine in genere.

  1. Status quaestionis. (A) Errores. Existentiam Ordinis ut sacramenti Protestantes generatim negant, si Ritualistae excipiantur. (a) Protestantes veteres asserebant omnes christianos esse sacerdotes, sed, ob bonum pacis, quosdam seligendos esse qui, impositione manuum a senioribus accepta, soli munia ecclesiastica exercerent.

(b) Hodie vero : i) Presbyteriani et Baptistce negant distinclionem esse inter episcopos et presbyteros, tenentque presbyteros esse ministros verbi, et ecclesiarum re6lores nullo autem speciali charactere indutos; 2) Anglicani fatentur quidem ordinationem nonnisi per episcopos valide confcrri posse, sed negant per eam dari gratiam1; 3) Liberales et Modemistce, cxistimantes Christum non instituisse Ecclesiam, contendunt hierarchiam esse institutionem mere ecclesiasticam, primum quidem electos esse quosdam seniores seu presbyteros qui ccetibus religiosis praeessent, postea vero inter eos unum agnitum esse, episcopum scilicet, qui presbyteros et fideles regeret 2.

(B) Doclrina catholica ita contrahitur ex Tridentino (sess. XXIII) : (a) in Novo Testamento invenitur sacerdotium visibile et externum, a Christo in ultima ccena institutum, praeter quod aliique sunt ordines, majores et minores, per quos in sacerdotium tendatur (can. 1 et 2); (b) sacra ordinatio est vere sacramentum a Domino institutum, per quod Spiritus Sanctus seu gratia confertur, et characler imprimitur (can. 3 et 4); (c) episcopi presbyteris superiores sunt et habent potestatem confirmandi et ordinandi (can. 7).

Dicemus itaque : i° de divind institutione Ordinis; 2° de ejus elementis constitutivis; 30 de effeclibus ; 40 de subjeclo; 5° de ministro.

% I. DE DIVJNA INSTITUTIONE ORDINIS3.

Duae quaestiones solvendae sunt : 1° num ordo sit sacramentum; 20 quinam ordines de ratione sacramenti participent.

2 Ita A. Sabatier*, Les Religions cTautorite', p. 130 sq.; A. Loisy*, Antour ctun petit livre> p. 252 sq. — Quorum errores datnnatos invenies in decreto Lamentabili, n. 50 : " Seniores, qui in christianorum coetibus invigilandi munere fungebantur, instituti sunt ab Apostolis presbyteri aut episcopi ad providendum necessarise cresceniium communitatum ordinationi, non proprie ad perpetuandam missionem et potestatem Apostolicam ". (Denz.-Bann., 2050.)

3 Hallier, De sacris electionibus, Prolegom., c. 2-3; part. II, secl. 2. c. 1 ; Petavius, De eccles. hierarchid, 1, III, c. 1-8; Drouin, De sacram. Ordinis, q. 1; Bellarminus, De sacram. Ordinis, c. 1-4; Tournely, q. I et II; Perrone, n. 6 sq.; Pesch, n. 570 576.

I. Ordo est vere sacramentum.

  1. Thesis : Ordo seu sacra Ordinatio est vere et proprie sacramentum a Christo Domino institutum. De fide est ex Tridentino x : " Si quis dixerit Ordinem, sive sacram Ordinationem, non esse vere et proprie sacramentum, a Christo Domino instkutum, vel esse figmentum quoddam humanum excogitatum a viris rerum ecclesiasticarum imperitis, aut esse tantum ritum quemdam eligendi ministros verbi Dei, et sacramentorum, A. S. "

  2. Probat. i° Script. Duo ostendemus, nempe visibile sacerdoiium a Christo fuisse institutum, et ritum quo confertur sacerdotium esse vere sacramentum.

(A) Christus instituit visibile sacerdotium, quod non competit omnibus fidelibus, sed iis solis qui rite elecli et ordinati sunt. Etenim : (a) Apostoli, qui, post Christum, primi fuerunt N. Legis sacerdotes, speciatim elecli et consecrati sunt ad spiritualia munera obeunda. 1) Christus enim primum quosdam discipulos ad se vocavit, inter quos Andream et Joannem, Petrum, Philippum, Nathanael2; quibus deinde commisit speciale munus homines sanclificandi : " Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum" 3 / paulo post, cum pernoctasset in oratione Dei, " vocavit discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis quos et Apostolos nominavit " 4. Hos specialiter instruxit, lucide exponens parabolas quas turba non intelligebat5; eos postea misit praedicare regnum Dei filiis Israel, varia monita eis tradendo pro praedicatione sive praesenti sive futura. Eisdem conferre promisit potestatem docendi et regendi fideles 6. Hinc, in ultima Ccena, Apostolos suos alloquens, aperte dixit7 : '( Non vos me elegistis, sed ego elegi vos> et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat ".

  1. Christus etiam speciali modo eos deputavit et consecravit ad munia spiritualia exercenda. Narn eis, et quidem solis, eorumque successoribus data fuit potestas corpus et

sanguinem Domini consecrandi, his verbis x : " Hoc facite in meam commemorationem "; iis postea collata fuit potcstas peccata remittendi : siquidem Christus in ipsos insufflavit, et dixit eis 2 : " Accipite Spiritum S., quorum remiseritis peccata, remittuntur eis "; eisdem traditum est munus veritates revelatas docendi, subditos in Ecclesiam per baptismum recipiendi, Iegesque divinas executioni mandandi : " Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantcs cos... docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis " 3.

8oi. (b) Sacerdotium autem, sicut et sacrifkium Nbvae Legis, perpetuum esse debebat ; ideoque Apostoli successores in ministerio instituerunt, et deputarunt ritu quodam exieruo et visibili, nempe impositioue manuum 4, ut a cetcris fidelibus discernerentur. Ita S. Paulus, cum redibat per civitates quibus evangelium praedicaverat, constituebat " illis per singulas ecclesias presbyteros " 5, quorum munus erat " regere Ecclesiam Dei " 6, dispensare mysteria Dei 7, et orTerre, nomine totius populi, dona et sacrificia pro peccatis 8. Insuper supremam potestatem, quam retinet in ecclesiis a se fundatis, aliquando exercet per delegatos (Timotheum, Titum, Silam), qui ecclesias visitant, leges ferunt, reos judicant, aliosque ministros per impositioiiem manuum instituunt 9, ut, mortuis apostolis, sacerdotium sit perpetuum.

  1. (B) Ritus autem quo potestas sacerdotalis conferebatur, erat vere et proprie sacramentum. Constat praesertim ex his Apostoli verbis : " Noli negligere gratiam, quae est in te, quae data est tibi per prophetiam 10, cum impositione manuum presbyterii. Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum; non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dileclionis et sobrietatis " ", Jamvcro hic invenire est tria elementa ad sacramentum necessaria :

10 " per prophetiam" significat secundum vel propier divinum de te prolatum oraculum (Cf. Corluy, Spicileg., t. II, p. 462).

(a) Signum sensibile, scilicet impositionem manuum.

(b) Produclivum gratice, cum aperte declaretur per hanc impositionem gratiam conferri : " gratiam Dei quas est in te per impositionem manuum mearum ".

Nec dicatur, cum Protestantibus, graecam vocem hic adhibitam, Xaptawa, nihil aliud designare nisi gratiam gratis datam. Etenim : i) haec vox ssepe adhibetur ad significandam gratiam sanclificantem, ut constat ex Rom.V, 15, ubi dicitur : " sed non sicut deliclum ita et donum (/aptafj.a) "; 2) hic autem certo adhibetur in praefato sensu; nam Apostolus statim addit per hanc gratiam nobis dari "spiritum virtutis, dileclionis, et sobrietatis " : quee quidem omnia gratiam sanclificantem comitantur; 3) insuper agitur de gratia quae negligi et iterum excitari potest, dum gratia gratis data neque remissionem neque augmentum patitur. Addi autem potest hoc vocabulum merito fuisse seleclum, quia ordinatione confertur tum gratia gratum faciens, tum gratia gratis data, nempe potestas sacerdotalis.

(c) A Christo institutum; Ipse en-im solus gratiam adnectere potest signo sensibili. Et revera Dominus, qui jam Apostolos segrcgaverat et speciali modo educaverat, eisdem potestatem et gratiam consecrandi contulit in ultima ccena, dum dixit : " Hoc facite in meam commemorationem "; et post Resurredtionem potestatem gratiamque dimittendi peccata : " Quorum remiseritis, etc. " — Hanc vero institutionem esse permanentem constat ex Apostolorum agendi ratione, qui tum diaconos tum presbyteros ordinaverunt * ; et insuper discipulis suis facultatem alios ordinandi reliquerunt2; et ex praxi Ecclesiae, cum historia constet S. Pontiflces et Episcopos eadem facultate indesinenter usos fuisse.

  1. Objiciunt Novatores de omnibus christianis diclum fuisse : "Vos autem genus eleclum, regale sacerdotium" *; "FeCit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo'M. — Resp. Praefata verba nonnisi de sacerdotio improprie diclo intelligi possunt; nam fideles in hoc textu vocantur reges, " regale sacerdotium "; atqui, juxta omnes, sunt reges solum lato sensu;ergo pariter sunt sacerdotes improprie dicli; quod confirmatur ex contextu, nam dicunturofferre spirituales nostias, id est, sacrificia improprie dicla, videlicet cor contritum et humiliatum, bona opera, etc; ergo non sunt sacerdotes proprio sensu; ex locis parallelis, nam, populus israeliticus vocatur regnum sacerdota/e6, sed certe lato sensu, nam omnibus notum lAct.,Vlt 6;XIV,22. — 8/7Vw.,V,22.— IPctr., II, 9. - Apoc. 1,6. — s Exod., XIX, 6.

est discrimen divinitus fuisse statutum inter levitas et reliquum populum.

  1. 20 Traditione. (A) Ex Patribus : (a) Scec, IIe ei III0 : 1) Patres clare dicunt aut supponunt ordinem sacerdotalem seu sacram hierarchiam a laicorum ordine jure divino distingui, et tres esse ordines hierarchicos, nempe episcopatum, presbyteratum et diaconatum.

Ita auclor Doclritue duodecim Apostoioritni {Didac/ie), postquam eucharistiae celebrationem descripsit, haec habet de episcopis et diaconis, ita innuens praecipuum eorum munus esse non solum praedicationem, sed et eucharistiae celebrationem1 : "Constituite igitur vobis episcopos et diaconos dignos Domino, viros mansuetos et argenti non cupidos et veraces et probatos; vobis enim ministrant et ipsi ministerium prophetarum etdoclorum". S. Clemens Ronianus, Cprinthios ad obedientiam presbyteris debitam revocans, declarat oblationes et officia sacra ab episcopo et sacerdotibus perfici, eisque honorern et obedientiam prsestandum esse quia.ab Apostolis constituti sunt, hi autem a Christo et a Deo2.

S. Ignatius declarat sacra peragi ab "episcopo praesjdente loco Dei, et^; -esbyteris loco senatus apostolici, et diaconis... concreditum habentibus ministerium Jesu Christi"3. Tertullianus haereticos reprobat qui laicis sacerdotalia munera injungunt4 : "Ordinationes eorum temerariae, leves, inconstantes : nunc neophytos collocant, nunc saeculo obstriclos, nunc apostatas nostros... hodie presbyter, qui cras laicus; nam et laicis sacerdotalia munera injungunt!". Alibi describit varia munera episcoporum, presbyterorum et diaconorum s.

  1. Ratio hujus discriminis est, juxta Patres, quia sacerdotes non solum jure divino laicis praesunt, sed etiam quia vi ordinis specialem potestatem acceperunt, praesertim potestatem sacram eucharistiam consecrandi 6, ct peccata remittendi, ut probatur in Tr. de Pcenitentid.
  1. (b) Scec. IV' et V°, disertc asseritur iuipositione manaum couferri non solum potestatem consecrandi, sed et gratiam.

5 A. d'Ales, La Thiol. de Tertullien, p. 219. — Tertullianus, montanisia fadlus, falso docuit differentiara inter sacerdotes et laicos Ecclesise aucloritate institutam esse : volebat enim probare laicis, utpote sacerdotibus, non licere secundas inire nuptias. .-*- 6 Quod probatum est in Tr. de Eucharistid, n. 710.

Ita S. Gregorius Nyss. declarat invisibili quadam vi et gratia invisibilem animam sacerdotum in melius transformari \ " Eadem verbi vis etiam sacerdotem augustum et honorandum facit, novitate benediclionis a communitate vulgi segregatum... Quod ad speciem externam attinet, ille sit qui erat, invisibili quadam vi et gratia invisibilem animam in melius transformatam gerens". *S. Chrysostoinus exponit quanto honore Deus sacerdotes ornaverit, prsecipue eis conferendo potestatem missam celebrandi, et exinde infert eos non posse sine speciali gratia munus suum exercere : '■ An ignoras humanam animam ignem sacrificii hujusmodi nunquam gustare potuisse, sed omnes funditus perituros fuisse, nisi magnum adesset gratiaa Dei auxilium"2. Quare eos hortatur ne hanc gratiam exstinguant 3. S. Cyrillus Alex. declarat Christum sacerdotes periicere "per veram sanclificationem, suse natursa participes communicatione Spiritus efficiens " 4. S. Innocentius I aperte docet in ordinatione conferri plenitudinem Spiritus Sancli 5 ideoque gratiam. — S. Augustinus, baptismum et ordinem comparans, affirmat utrumque esse sacramentum, et quidem indelebile6 : " Utrumque sacramentum est et quadam consecratione datur; illud, cum baptizatur, istud, cum ordinatur, ideoque in cattiolica utrumque non licet iterari ".

Quanta autem sit gratia in ordinatione recepta, exponit S. Gregorius M. : u. Virtus vero sacramenti gratia est Spirittis septiformis. Quam certe gratiam qui accipiunt, quasi alio accepto corde immutantur, quia quos gratia. sua Spiritus Sanclus roborat, eos facit esse protinus quod non erant " 7.

  1. (B) Ex universali Ecclesice praxi, qualis in libris liturgicis consignatur, etiam antiquissimis, utriusque Ecclesiae graecae et latinae : ibi enim inveniuntur ritus et preces quibus confertur tum potestas tum gratia tribus hierarchicis ordinibus respondens.

(a) In ordinatione episcoporum, jam saec. IV°, haec oratio recitabatur8 : " Da illi, Domine omnipotens, per Christum tuum participationem San<5ti Spiritus, ut habeat potestatem remittendi peccata sccundum mandatum tuum, dandi ordines juxta praeceptum tuum, et solvendi omne vinculum

1 Orat. in Bapt. Christi, P. G., XLVI, 581; Journel, 1062. a De sacerdotio, lib. III, n. IV, P. G., L, 432. 3 HomiL I in ep. II ad Tim.t n. 2, P. G., LXII, 603. * Injoan., XX, 22, 23, P. G., LXXIV, 711. s Eftst., XXIV, Ad Aiex., n. 4, P. L., XX, 550.

6 Cont. epist. Parmeniani, 1. II, c. 13, 11. 28, P. L., XLIII, 70; Journel, 1617. — 7 In I Reg., 1. IV, c. 5, n. 23; P. L., LXXIX, 299. 8 Constit. Apostolorttm, 1. VIII, c. 5, n. J; JourneL 1234.

secundum potestatem quam tribuisti apostolis ". — Secundum recentiora Euchologia, Pontifex manum imponit super caput elecli, longam profert orationem, in qua gratiam Spiritus Sancli postulat, ut ele<5lus episcopatu digne fungatur1. (b) Quoad ordinationem presbyterorum, res ita se habet apud Graecos2; dum Episcopus dextram manum imponit capiti ordinandi ad presbyteratum, ait : " Divina gratia, quae semper infirma curat, et ea quae desunt adimplct, promovet N. devotissimum diaconum in presbyterum : oremus pro eo ut veniat super eum san6lissimi Spiritus gratia ". Postea precatur ut ingentcm etiam hanc gratiam San6li Spiritus recipiat et magno hoc sacerdotali honore dignum se exhibeat, posteaque prosequitur : " Domine, etiam et istum quem tibi presbyteri gradum subire complacuit, dono Sancti tui Spiritus adimple, ut inculpate sancto tuo altari assistere dignus fiat, regni tui Evangelium annuntiare, veritatis tuae verbum sandtificare, dona et hostias spirituales, populumque tuum per lavacrum regenerationis innovare ". — Similia inveniuntur in euchologiis aliorum Orientalium 3.

  1. 30 Ratione suadetur. Ad divinam providentiam pertinet ut in societate ccclesiastica spirituales adsint duces, qui populum christianum regant : haec est enim lex omnibus imposita ut inferiora per superiora ad Deum reducantur. Atqui convenit ut praefati duces ritu sacro et gratiae produclivo ad id deputentur : (a) si enim ritus quo homines filii Dei et membra Ecclesiae fiunt est sacramentum, ita sacramentum esse decet ritum quo quidam, inter fideles, duces militum Christi efficiuntur, fideique doctores, et sacramentorum ministri4; (b) cum homo propriis viribus non valeat digne mysteria Dei dispensare, omnino decet Deum, eo ipso actu quo hoc munus confert, concedere gratiam ad hoc rite implendum necessariam; (c) cum particeps fiat sacerdotii Christi, divinae Providentiae consentaneum est ut ritu sacramentali particeps reddatur san6litatis cujus Chris tus possidet plenitudinem.

3 Schelstrate, Acta orienl. eccles., I, 201, 274 sq.; Denzinger, Rit. oriental., I, 129.

II. Quinam ordines rationem habeant sacramenti?1

Quaestio expenditur quoad episcopatum et presbyteratum^ diaconatum, necnon subdiaco7iatum et minores ordiues.

  1. i° De episcopatu et presbyteratu. (A) De fide est episcopatum et presbyteratum rationem Jiabere sacramenti^ ut constat ex hac Tridentind definitione : " Si quis dixerit in Ecclesia catholica non psse hierarchiam divina ordinatione institutam, quae constat ex episcopis, presbyteris et ministris, A. S."

Revera, tum ex Patribus tum ex antiquissimis liturgiis (n. 804 sq.), constat potestatem et gratiam sacerdotii his duobus ordinibus conferri.

Chapter 77 of 81