Nn. 809–852
- (B) De fide est, contra Waldenses, Wicliffum ac Ca/vinianoSy episcopos essepresbyteris superiores , exTrident.2 : " Si quis dixerit episcopos non esse presbyteris superiores, vel non habere potestatem connrmandi et ordinandi, vel eam quam habent, illis esse cum presbyteris communem..., A. S. ". Noluit quidem Concilium definire hanc superioritatem esse jure divino, sed hoc tamen ex contextu satis clare colligitur; nam ideo dicuntur episcopi presbyteris superiores quia habent potestatem confirmandi et ordinandi; atqui hoc pertinet ad potestatem ordinis, quae ab institutione Christi pendet.
(a) Ex Scripturd jam colligitur haec episcoporum superioritas; nam, inter presbyteros a S. Paulo ordinatos, quidam jus habent alios presbyteros ordinandi eosque regendi et judicandi : " Reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros; adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus " 3.
(b) Idem constat ex Patribus 4, praesertim ex epistolis wS. Ignatii) in quibus multoties asseritur singulas ecclesias ab uno episcopo regi, qui Christum repraesentat, et cui omnes,
1 S. Thom., Supptem., q. 40, a. 2-6; Bellarminus, c. 5-8; Drouin, q. II; Billot, th. 29; Many, p. 3-44. a Sess. XXIII, can. 7. — 3 j Tim.t V, 19; cfr. TU.t I, 5. * Cfr. Morinus, Exercitat. III.
etiam presbyteri et diaconi, obedire debent x. Ratio est quia, teste S. Epiphanio 2, " episcoporum ordo ad gignendos patres praecipue pertinet; alter (ordo nempe presbyterorum), ciim patres non possit, filios Ecclesiae regenerationis lotione producit, non tamen patres aut magistros ". Revera Constitutiones Apostolicce statuunt episcopum ordinari a duobus vel tribus episcopis, presbyterum vero aut diaconum ab uno episcopo, et addunt nec presbyterum nec diaconum clericos ordinare posse3.
Opponitur quidem auctoritas S. Hieronymi dicentis : "Idem est ergo presbyter qui et episcopus"4; sed alibi clare distinguit inter episcopos, presbyteros et diaconos, et quidem ex institutione divina5. Nisi igitur sibi aperte contradicat, dicere vult episcopum et presbyterum eamdem potestatem habere quoad aliquid, v. g., consecrationem Eucharistise, non autem quoad omnia. Alibi siquidem addit6 : " Quid enim facit episcopus quod presbyter non facit, exceptd ordinationel" quibus verbis diserte asseritur episcopum ordinationem conferre posse; quod nequit presbyter.
(C) Controvertitnr autem utrum characler episcopalis comple6latur tantum ex se potestatcm stricle episcopaleni (nempe ordinandi et confirmandi), an potius totavi etiani potestatem presbyteralem (nempe consecrandi et absolvendi), ita ut si quis nondum presbyter consecrationem episcopalem accipiat, efficiatur simul presbyter et episcopus.
(a) Plerique theologi asserunt characlerem episcopalem complecli tantum potestatem stridte episcopalem, ita ut nullus valide possit consecrari episcopus, nisi prius presbyter fiat. Quod probant ex generali lege stricle prohibente ne quis nisi presbyter in episcopum ordinetur, et ex eo quod Concilia Hierosolymitanum et Sardicense reprobaverunt Ischyram S. Athanasii accusatorem, qui, ciim non esset presbyter, episcopus ab Arianis contra antiquam traditionem consecratus fuerat7.
Inter hos etiam disputatur num episcopatus et presbyteratus sint duo ordines et duo sacramenta plane distincla. i) Alii affirmant%
1 Quod late probavinius in Tr.de Ecclesid, n. 648 sq.
4 Comment. in Tit., I, 4, l\ L., XXVI, 561. s Adv. Lucif., c, 2, P. L., XXIII, 164.
7 S. Athanasius, Apolog. contra Arianos, n. 85, P. G., XXV, 399; Theodoretus, //. E., 1. II, c. 6, P. G., LXXXIII, 1006.
dicentes utroque produci distinclum characlerem : ita BellarminusA Perrone, Hurter ; 2) alii vero ?iegant et tenent consecrationem episcopalem non esse ordinem et sacramentum distinclum a presbyteratu, nec producere characlerem distinc~tum a characlere presbyterali, sed tantum hunc characlerem ampliareetextenderead effe<5t,us alios, nempe ad potestatem ordinandi et confirmandi : ita Billuart, Card. Billot*.
- (b) Eruditi haud pauci putant per consecrationem episcopalem conferri potestatem simul episcopalem et presbyteralem, ideoque diaconum posse valide in episcopum consecrari, omisso presbyteratu3.
Ratio est quia hisiorice constat Romse per plura srecula diaconos consecratos fuisse episcopos, omissa presbyterali ordinatione : id probant libellus octavus et nonus Ordinis Romani*, ubi traditur modus quo diaconus, eleclus in episcopum, aut S. Pontificem, consecretur episcopus, — Liber diurnus5, ubi idem invenitur, — facla plurima diaconorum in episcopum consecratorum, omisso presbyteratu 6 (v. g. Valentini, an. 827, S. Nicolai, an. 858, Joannis, discipuli S. Galli).
Res theologice sic declarari potest : Christus dicendo : Hocfaciie in meam commemorationem, summum instituitsacerdotium simulque Apostolos consecravit summos sacerdotes, eis conferens triplicem potestatem, episcopalem, presbyteralem et diaconalem. Apostoh autem, ex prsesumpta. vel expressa Christi licentia, quosdam discipulos consecraverunt episcopos, ut Paulum, Barnabam, Timotheum, Titum, alios autem simplices presbyteros, alios tandem diaconos, prout postulabat Ecclesioe utilitas. Ecclesia igitur potest valide ritu episcopali etiam laicis plenum sacerdotium conferre. Hodie vero id praestare opportunum non judicat.
- Libera manet controversia, cum, teste Benediclo XIV7> " nemo prohibeat disceptare num episcopatus sit ordo a presbyteratu distinclus, an characler in episcopali consecratione impressus difTerat, vel potius sit ampliatio qusedam characteris in collatione presbyteralis ordinis impressi, — itidemque an vetustioribus temporibus a diaconatu faclus sit transitus ad episcopatum, ordine presbyterali non antea suscepto ".
1 De sacram. ordinis, cap. V. — 2 Thes. XXXI.
3 Mabillon, Comment. ad Ordinem Romanum, nn. 16, 18, P. Z., LXXVIII, 912, 919; Martene, De antiquis Ecclesice ritibus, 1. I, c. 8, a. 3, n. 10; Chardon, Hist. des Sacrements, de 1'Ordre, part. I, c. 5; Parisot, Les ordinations per saltum, in Rev. de VOrient chretien, t. V, 1900, p. 335-369; S. Many, op, cit., p. 16-24, cum ahis aucloribus ibi allegatis.
20 De diaconatu. Cerium est etiam (licet a quibusdam olim negatum J) diaconatum esse sacramentum : (a) tum cx Scripturd 2, nam per impositionem manuum diaconi ordinantur, et qualitates eximiae in eis (sicut et 111 episcopis) requiruntur; nec tantum ministrant mensis, sed ctiam prsedicant et baptizant3; (b) tum ex Patribus, qui diaconos inter ministros praecipuos semper recensent, eisque assignant officium eucharistiam ministrandi 4; (c) tum ex p raxi semper usitata per maniis impositionem eos ordinandi; (d) tum ex Trident. definiente s " per sacram ordinationem dari Spiritum Sanctum, ac proinde non frustra episcopos dicere : Accipe Spiritum Sanclum" : quae verba in ordinatione diaconorum inveniuntur.
30 De subdiaconatu et minoribus ordinibus.
Hob simul comple£timur, quia subdiaconatus inter minores ordines annumerabatur in Ecclesia latina usque ad saec. XI, et hodie etiam recensetur apud Graecos.
Praenotamus hos ordines in Ecclesia. inveniri mediante saeculo tertio, ut constat ex epistola vS. Cornelii Papce ad Fabium 6. Communiter admittitur eosdem nihil aliud esse nisi partitiones diaconatus.
Sed qusestio est num his ordinibus adnexa sit sacramentalis gratia. (A) Multi 7, praesertim inter modernos, negant, cum prsefati ordines sint instituti ab Ecclesia quae gratiam ritui externo adnectere nequit, et aliunde desit in eorum collatione impositio manuum quse est ritus essentialis sacramenti ordinis, ex infra dicendis.
(B) Alii tamen, cum 6*. Tho//ids, fere omnibus Scholasticis et Thomassino9, putant hos ordines in fonte suo, seu in diaconatu, institutionis esse divinse, et Christum Ecclesiae potestatem reliquisse dividendi diaconatum in varios inferiores ordines quibus gratia conferri posset. Quam opinionem, olim inter Scholasticos
1 Durandus, In IV Sent., dist. XXIV, q. 2, n. 6-9; Cajetanus, apud Vasquez, In III part. S. Tkoma, disp. CCXXXVIII, c. I.
A S. Justinus, Apol., I, 65, P. G., VI, 427 : " Qui apud nos dicuntur diatoni, panem et vinum et aquam, in quibus gratiae aclae sunt, unicuique prsesentium participanda distribuunt, et ad absentes perferunt ".
7 Morinus, part. III, exercit. 11, c. 1; Perrone, n. 81; Franzelin, De Tradit.i, th. 17, p. 212; S. Many, p. 41; Pesch, n. 586.
communem, tanquam probabiliorem amplectimur. Etenim Florentimtm et Tride?itinum docent ex una parte Ordinem esse sacramentum, gratiam conferens, et ex altera subdiaconatum ac quatuor Minores esse vere ordines; immo, post hos enumeratos, Florentinum addit : " Effeclus autem gratice, ut quis sit idoneus minister". Aliunde his ordinibus confertur characler indelebilis, ut colligitur ex Pontificali ubi legitur : " Moneat Episcopus ordinandos, ut tangant instrumenta, quibus charader imprimitur". Hunc autem charac~lerem esse indelebilem constat ex eo quod per excommunicationem non tollitur.
Difficultas autem ex eo desumpta quod in his ordinibus deficit manuum impositio, evanescit, si admittitur Christum non determinavisse in specie infima materiam et formam Ordinis, sed Ecclesiae dedisse potestatem utramque praecisius determinandi, simulque diaconatum in varios inferiores ordines dividendi, prout se dabat opportunitas : nil enim prohibet quin Ecclesia pro subdiaconatu et minoribus ordinibus determinaverit materiam et formam aptas ad signiflcandam gratiam in eis collatam. Hoc modo explicatur cur modo duo, modo tres aut plures minores ordines pro varietate temporum ab Ecclesia instituti fuerint, et cur non idem fuerit nec sit numerus ordinum minorum in Ecclesia gneca. et latina; eodem pariter modo intelligitur cur Scholastici fere omnes docuerint hos ordines vere sacramenti rationem habere \
- 40 De numero ordinum. (A) Septem communiter2 numerantur ordines in Ecclesia latina, nempe sacerdotium, quod compleciitur tum presbyteratum tum episcopatum, diaconatus, subdiaconatus, et quatuor minores ordines.
6". Thomas hujus divisionis rationem sic explicat : Ordinis sacramentum ad Eucharistiam praecipue ordinatur : atqui septem sunt praecipua officia circa Eucharistiam : (a) Sacerdos Eucharistiam consecrat; (b) Diaconus eam dispensat ; (c) Subdiaconus materiam sacramenti prasparat in vasis sacris ; (d) Acolythus eamdem praeparat in vasis non sacris;(e) Exorcista purificat illos qui daemonibus vexati ab Eucharistiai receptione impediuntur; (f) Leclor docet eos qui ad Eucharistiae receptionem sese prseparant; (g) Ostiarius ab ecclesia, ubi Eucharistia consecratur, arcet infideles.
2 Quidam tamen octo ordines agnoscunt, quia episcopatum tanquam a presbyteratu distinctum existimant. Immo canonistce multi novem computabant, quia dicebant tonsuram esse ordinem. immerito tamen, cum hoec sit tantum praeambulum ad ordines.
8l7- (B) Omnes illi ordines aliquo sensu sunt sacri, quia sacro ritn conferuntur et ad sacrum ministerium referuntur; attamen inter eos tres dicuntur proprie et speciatim sacri, scilicet sacerdotium, diaconatus, et subdiaconatus T, tum quia circa rem sacram versantur, duo priores circa corpus etsanguinem Christi, posterior autem circa vasa consecrata, tum quia annexum habent continentiae votum, quo san<5li efficiuntur. Iidem vocantur etiam majores, quia dignitate et sanctitate alios exccdunt 2.
- (C) Licet plures ordines rationem habeant sacramenti, non sunt tamen plura sacramenta, sed unum specie sacramentum, quia omnes ad unum eumdemque finem tendunt, ut supra ostensum est. Hinc merito 5. Thomas ait3 : " Divisio ordinis non est totius integralis in suas partes, neque totius universalis, sed totius potestativi : cujus haec est natura quod totum secundum completam rationem est in uno, in aliis autem est aliqua participatio ipsius. Et ita cst hic : tota enim plenitudo sacramenti hujus est in uno ordine, scilicet sacerdotio, sed in aliis est quoedam participatio ordinis ".
§ II. De elementis constitutivis seu
DE MATERIA ET FORMA.
Hic agimus tantum de materia et forma presbyteratus; soluta enim hac qusestione, facilior erit solutio quoad singulos ordines, de quibus infra.
- i° Facta exponuntur. (A) In Scripturd non alia designatur Ordinis materia nisi manuum impositio, cui revera adscribitur gratiae collatio, supra, n. 802. Patres et antiqua Ritualia seu Etichologia, usque ad saec. IX, soli manuum impositioni tribuunt presbyteratus collationem, quae exinde vocatur ^eipoTOvwc aut yzi^iGiy.. Unde in Statutis Ecclesice antiquis* (olim C. Carthaginensi IV adscriptis, hodie vero S. Caesario Arelatensi, ineunte saec. VI) legi-
1 Subdiaconatus nonnisi scec. XII inter majores Ordines recensitus f uit, sed jam an. 589 adnexum habuit continentiae votum in Ecclesia Latina {Baromus, ad n. ann., n. 48); in Ecclesia grseca etiam hodie inter minores recensetur.
2 S'. Thom., Suppl. q. 37, a. 2. — 3 SuppL, q. 37, a. 1, ad 2. 4 Denz. Bann., 150-158 (50-58).
tur (can. 3) : " Presbyter ciim ordinatur, episcopo benedicente et manus super caput ejus tenente, etiam omnes presbyteri, qui praesentes sunt, manns suas juxta manus episcopi super caput illius teneant ". Idem fere statuitur quoad episcopum (can. 2) et diaconum (can. 4); quoad subdiaconum autem et inferiores clericos, singiilatim enumerantur varia instrumenta ordinandis tradenda (can. 5- 10). Ita discrimen apparet inter ordines hierarchicos aliosque.
(B) Ineunte saec. X, porreclio instritmentorum primum apparet in Sacramentario Noviomensi, posteaque paulatim in variis Galliae et Germaniae sacramentariis, aliquando non in textu, sed in margine\ videlicet episcopus, post unclionem manuum, patenam cum oblatis et calicem cum vino tradit, dicens : " Accipite potestatem offerre sacrificium Deo, missamque celebrare, etc. "J. — Haec autem porreclio a Gisecis nunquam recepta fuit.
(C) Saec. XI, seatnda tnanuum impositio in fine missae primum invenitur in ecclesia Catalaunensi, deinde in Rothomagensi sacramentario, sed in margine tantum, posteaque satis communis evadit in Occidente; apud Graecos vero et Orientales non invenitur.
- (D) Hodie praecipui ritus in collatione presbyteratus adhibiti sunt :
Impositio manuum episcopi et presbyteri : Episcopus utramque manum super caput cujuslibet ordinandi successive imponit, nil dicens; idem faciunt sacerdotes qui adsunt; quo fa6lo, Pontifex et sacerdotes tenent manus dexteras extensas super ordinandos. Tunc Pontifex fidelcs invitat ad orandum : Oremus, fratres. .., recitat colleclam breviorem : Exaudi nos, in qua postulat ut gratia sacerdotalis ordinandis infundatur, posteaque pr&fationem, in qua rogat Deum ut eis det presbyterii dignitatem et spiritum sanctitatis.
Traditio stola? et casulce,
Unclio manuum, post primum versum hymni Veni Creator.
Traditio instrumentorum, nempe calicis cum vino ct aqua et patenae cum hostia, cum verbis : Accipe potestatem offerre. . .
Impositio manuum secitnda, in fine missae, cum verbis : Accipe Spiritum Sanclum : quorum remiseris peccata...
- 20 Variae sententiae. Tres sunt praecipuae.
(A) S. Tho/nas1 multique Scholastici putarunt materiam essentialem presbyteratus esse solam porreclio?iem i?istrume?itorum, formamque esse verba : Accipe potestatem offerre sacrificium Deo... Patet : (a) ex verbis porreclionem comitantibus quae clare collationem principalis presbyterorum potestatis significant; (b) ex Decreto ad Ar??ie?ios, ubi dicitur : " Sextum sacramentum est 0?'dinis, cujus materia est illud per cujus traditionem confertur ordo, sicut presbyteratus traditur per calicis cum vino et patenae cuin pane porrectionem ".
(B) Alii, cum Bellar??iino et Zugone, tenent impositione??i manuum et traditionem i?istru?nentoru??i esse si??iul materiam essentiale?n : nam, ex Scriptura, requiritur prior, et, ex Decreto ad Arme/ws, posterior videtur necessaria 2.
- (C) Plerique autem moderni, quibus praeiverunt P. Lombardus et Albertus M., docent sola??i inanuum i?npositionem, et quidem primam, esse materiam essentialem sacramenti 3, porrectionem vero instrumentorum esse ritum mere ecclesiasticum saeculo X° introduclum ad lucidius designandam potestatem ordinatione collatam ; formani vero esse orationem Exaudi nos cum Prcefatione subsequente^ aut etiam, juxta quosdam, solam Prcefationem quae olim consecratio presbyteri dkebatur.
Etenim in Ecclesia latind sola manuum impositio adhibita est per novem saecula, supra, n. 819; in Ecclesia^n^ et orientali, cujus ordinationes a Romanis Pontificibus tanquam validae semper habitae sunt 4, sola pariter impositio manuum adhibetur etiam hodie; atqui, si non sufficeret sola manuum impositio, omnes hujusmodi ordinationes invalidae essent.
1 Suppletn.y q. 37, a. 5; opuscul. In ariic. fulei et sacramenia Ecclesicc txpositio, part. II, circa finem; Valentia, De ordine, disp. IX, q. 5, punct. 5.
- Bellarminus, Controv., De ordine, c. IX; Lugo, De sacram. in genere, disp. II, secl. 5, n. 98; Vasquez, In III part. D. Thomce, disp. 239, c. 3-5; Card. Billot, 'thes. 30.
3 Lombardus, Sent., . IV, dist. 24, n. 9; Albertus M., Compend. theol. veritatis, l.VI, c. 36; Morinus, part. III, exercit.VII, c. 1-2; Tourneiy, De sacr. ordinis, q. III et VI; Martene, 1. I, c. VIII, art. 9, n. 18; Perrone, n. 123; Pesch, n. 622-631 ; S. Many, p. 487 sq.; Card. Van Rossum, op. cit.
4 Benedict. XIV, Etsi pattoralis, 26 maii 1742, jubet episcopos grsecos in ordinibus conferendis ritum grsecum servare; et in const. Demandatam, 24 dec. 1743, prohibet ne quis quidquam innovet in ritibus Ecclesiae groecoe. Cfr. S. Many, p. 491-492.
- Nonnulli tamen objiciunt porreclionem instrumentorum, quse primis saeculis non adhibebatur, hodie necessariam esse apud Latinos : Ecclesia enim, qu?e potestatem habet prazcisius determinandi materiam et formam sacramentorum, voluit impositioni manuum addi hanc porrectionem utpote magis idoneam ad potestatem sacerdotalem significandam, et ita intelligenda sunt verba Decreii ad Armenos superius allata. — Fatemur equidem, secundum opinionem probabilem, hanc potestatem Ecclesiae inesse; sed minime constat eam in casu 'prsesenti exercitam esse. Ecclesia enim potuit tantum velle hoc ritu lucidius declarari potestatem jam per impositionem manuum acceptam, prout P. Lombardus suo tempore rem exponebat : " Accipiunt etiam calicem cum vino et patenam cum hostiis, 11 1 per hoc sciant se accepisse potestatem placabiles Deo hostias offerendi " ■. Decretum ad Armenos sic explicatur a Benediclo XIV2 ; " Necesse est igitur fateri Eugenium (auctorem Decreti) locutum de materia et forma integrante et accessorid, quam optavit ab Armenis superaddi impositioni jam diu ab illis adhibitse, ut Ecclesiae latinse moribus se accommodarent ac rituum uniformitate firmius eidem adhaererent ".
Hsec igitur sententia, utpote historicis faclis innixa, multo probabilior videtur, immo moraliter certa. Attamen, cum agatur hic de validitate sacramenti, in praxi ratio habenda est aliarum opinionum, ufc infra dicemus ubi de singulis ordinibus.
§ III. DE EFFECTIBUS SACRAMENTI 0RDINIS3.
Duplex est ordinationis effe6lus, gratia et characler; sed chara6ler dici potest effQEtus primarius, quatenus ad bonum societatis ecclesiasticae ordinatur.
1° De ckaraclere per ordinationem impresso.
- Jam probatum est in Tr. de Sacramentis, n. 325, per Ordinem chara6lerem in anima imprimi; sed ejus natura declarari debet.
Hujusmodi chara6ler tribus ordinibus certo imprimitur, episcopatu, presbyteratu, diaconatu; num etiam subdiaconatu vel minoribus ordinibus, cojttrovertitur, cum dubitetur num sacramenti rationem habeant Quidquid est, chara6ler est
1 Sentent., 1. IV, dist. 24, n. 9. — 2 De SynoJo dicecesanA, 1. VIII, c. 10, n. 8 3 Hallier, p. II, secl. 3; Bellarminus, c. 10; Pesch, n. 633-640; Card Billot, th. 28.
potestas quaedam acliva aliquid sacri peragendi x; juxta communem sententiam, est ipsa potestas ordinis animae intime et indelibiliter inhaerens. Jamvero duplex potestas hujusmodi confertur in ordinatione, una circa corpus Christi in Eucharistia, altera circa ejus corpus mysticum, animas scilicet fidelium.
- (A) Sacramento Ordinis traditur potestas consecrandiy offerendi et ministrandi corpus et sanguinem Domini. (a) De fide est ex Tridentino^ : " Hoc autem ab eodem Domino Salvatore nostro institutum esse, atque Apostolis, eorumque successoribus in sacerdotio, potestatem traditam consecrandi, offerendi, et ministrandi corpus et sanguinem ejus, necnon et peccata dimittcndi et retinendi, sacrae litterae ostendunt, et Catholicae Ecclesiae traditio semper docuit ". Hujusmodi potestas plene episcopis et sacerdotibus inest; diaconi autem facultate Eucharistiam dispensandi tantum pollent; alii autem ordines materiam consecrandam praeparant, ut supra cxplicatum est, n. 816.
(b) Juxta S. Pauhtm3, essentiale munus sacerdotis in eo situm est ut offerat sacrificia : " Omnis namquePontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis " ; atqui in N. Lege nullum est aliud sacrificium nisi eucharisticum, ut supra ostendimus; ergo munus essentiale sacerdotum est Eucharistiam offerre et consecrare.
(c) Confirmatur ex verbis Christi4 : " Hoc facite in meam commemorationem "; his enim potestatem eis contullt quod ipse fecerat iterum faciendi, id est, corpus et sanguinem suum consecrandi.
(d) Hoc etiam aperte demonstrant verba Pontificalis infra citanda ubi de quolibet ordine.
- (B) Sacramento Ordinis traditur etiam potestas prceparandi corpus Christi mysticum, seu fideles, ad Eucharistice receptionem, praesertim per sacramentorum administrationem, et verbi divini praedicationem. Etenim potestas Eucharistiam conficiendi et dispensandi certe supponit
potestatem ea omnia praestandi quae ad dignam Eucharistiae receptionem -requiruntur. Atqui homines digne ad sacram communionem praeparantur : (a) remote per praedicationem verbi, vi cujus illuminati fidem concipiunt vel in ea crescunt, mysteria fidei praeceptaque divina ediscunt, peccata fugere virtutesque colere nituntur, et ita munditiam comparant, quae ad sacrum convivium desideratur; (b) proxime per sacramentorum administrationem, quae sive ad pcccati deletionem, ut sacramenta mortuorum, sive ad vitae spiritualis augmentum, ut sacramenta vivorum, ordinantur.
S27. (C) Haec autem potestas animae ordinati ita indelebiliter inhceret, ut qui eam recepit, laicus rursus fieri non possit, et ordinationem rite receptam iterare non liceat. Ut ait Leo XIII T, " firmum semper ratumque in Ecclesia mansit, ordinis sacramcntum nefas esse iterari".
Si multae ordinationes, praesertim saec. III0- et IV0, et a saec. X° usque ad XIIum, reiteratae sunt, id ex eo provenit quod invalidae a multis habebantur ordinationes ab haereticis vel simoniacis collatae2. (a) Rebaptizantes et Donatistaz jam contenderant ordinationes ab hcereticis aut tradiioribus sacrorum librorum faclas esse invalidas ideoque iterandas; a S. Stephano et S. Augustino damnati et confutati sunt (supra, nn. 327, 340); (b) saec. VI, Joannes Schoiasticus, patriarcha Constantinop., jussit iterum ordinari clericos ab hoeresi Monophysitarum conversos, sed clerici et episcopi quantum potuerunt restiterunt huic mandato sacris canonibus contrario; (c) a saec. X° ad XIIum, veritas catholica aliquo modo obnubilata est : ordinationes a Formoso papa pera<5tae tanquam nullae habitae sunt; mox ordinationes simoniacorum, satis frequentes saec. XI0, pariter nullae declaratae sunt, muitis tamen id reprobantibus, praecipue S. Petro Damiano; tempore P. Lombardi3, res adhuc disputabatur; sed S. Thomas docuit omnes ordinationes a ministris haereticis aut simoniacis faclas esse validas ideoque non iterandas4. Ex hoc tempore antiqua traditio praevalere caepit.
Hic igitur exemplum habemus veritatis antiquitus traditae, contra primos impugnantes clare propositae, postea per aliquot saecula, ob praaicas difficultates, obnubilatae, et tandem ultimo ab omnibus receptae.
1 Bulla Apostol. curce, sept. 1896.
2° De graiid per ordinationem collatd.
- Gratia, quae per sacramentum Ordinis confertur, est imprimis gratia /labiiua/is, non quidem prima, sed secunda, et quidem abundans, cum jure ad gratias aclua/es suo tempore concedendas, ad munera ecclesiastica rite obeunda.
(a) Constat ex verbis S. Pauli jam citatis T : " Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum "; hanc autem gratiam esse augmentum gratiae habitualis ex versu sequenti patet, ubi dicitur : "Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris ", i. e , spiritum servitutis, quo virgam Dci vindicis timeatis; sed virtutis , seu fortitudinis, ad magna et ardua pro Deo agenda vel toleranda, et di/eclionis, quo Deus animaeque generose amentur, et sobrietatis {(j^poviau.o>), id est, prudentiae quo quis secundum supernaturalis sapientiae leges agere valeat.
(b) Colligitur etiam cx Pontifica/i, in quo pro sacerdotibus postulatur spiritus sanclitatis et totius forma justitice, et pro aliis clericis ejusdem san6litatis participatio; necnon ex Tridentino2 : "Si quis dixerit per sacram ordinationem non dari Spiritum Sanclum, ac proinde frustra Episcopos dicere : " Accipe Spiritum Sanctum ", aut per eam non imprimi characterem... A. S. "; vox enim Spiritus Sanclus gratiam habitualem dcsignat.
(c) Ratione suadetur. Cum Dei opera siiit perfecla, cuicumque datur potestas aliqua divinitus, dantur etiam media quibus exercitium Jiujus potestatis congrue fleri possit ; atqui gratia gratum faciens, cum jure ad gratias a&uales suo tempore obtinendas, necessaria est non solum ut homo digne sacramenta suscipiat, sed etiam ut digne ea dispenset. — Hanc autem gratiam abundantem esse facile probatur : gratia sacramentalis proportionatur muneribus et obligationibus, quae in sacramentis imponuntur; atqui ad idoneam ordinum executionem, non sufficit bonitas qualiscumque, sed requiritur bonitas excellens, ut sicut qui ordinem suscipiunt super plebem constituuntur gradu ordinis, ita et supe-
riores sint mcrito sanclitatis ; ergo gratia per ordinationcm collata abundans esse debet. l.
Corollaria practica.
- Ex diclis duo fluunt conseclaria :
(A) Eminens sacerdotum dignitas2 : (a) cum non detur opus nobilius quam consecratio corporis et sanguinis Domini, major dignitas non est quam sacerdotum qui hanc consecrationem peragunt : hi angelis prcestant, qui sunt tantum administratorii spiritus, in ministerium missi ad divina mandata exsequenda, dum sacerdotes ipsi Angelorum regi imperant, eum e caelo in terram descendere jubent, et quibus volunt dispensant; Beatce Virgini, sub aliquo rcspe6tu, cequiparantur, cum in eorum manibus, velut iniitero Virginis, Filius Dei novum esse, scilicet esse sacramentale, accipiat. (b) Ciim sacerdotes, verbum Dei praedicando et sacramenta dispensando, spiritualiter generent animas, et in eis Christi imaginem efforment3, dignitate superant parentes qui filios secundum carnem generant, et assimilantur ipsi Deo qui vitam spiritualem animabus infundit. (c) Quia vero pro Christo legatione fungitur, sacerdos potiori jure quam christianus dicitur alter CJiristus seu vicarius Christi in terrd. Cum enim,teste S. Paulo4, in N. Lege unicus sit summus Sacerdos, Christus Jesus, qui, eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium, nemo potest fieri sacerdos, nisi aliquo modo cum Christo unus et idem fiat. — Quod ex ejus muneribus aliunde colligitur; nam dum consecrat, ipse Christus est qui consecrat : "hocest corpus meu/u " ; dum baptizat, Christus baptizat ; dum peccata remittit, Christus absolvit; dum verbum Dei annuntiat, Christus per os ejus loquitur : "Qui vos audit, me audit".
- (B) Necessitas pro sacerdotibus ad maximam per/eclionem icndendi : (a) sacerdos, cum sit alter Christus characlere seu potestate, debet et esse alter Christus moribus, mente, vcrbo et opere Christum imitando, ut, ciim Paulo, fidelibus dicere valeat : " Imitatores mei estote sicut et ego Christi"3. (b) Juxta S. Thoma/u6, sacerdos sanclior esse debet religioso qui non habet ordinem sacrum, quia ad offerendum sacrificium missae " requirifur major sanclitas interior, quam requirat etiam religionis slaius... ".
2 Patrum texlus de cleri dignitate collegit Tronson, Forma cleri, p. I, cap. I. Cf. A. de Molina, Le Pretre tfapres VEcrit. Ste, les SS. Peres...; P. Giraud, PrStre et Hostie ; Manning-, The Etemal Priesthood, ch. 1-3; Card. Gibbons, The Ambassador of Christ, 1896, ch. i; quae opera gallice reddita sunt.
3 Quod innuit S. Paulus dicendo {Ga/at., IV, 19) : " Filioli mei, quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis ".
- Flebr., VII, 23-25; X, 12-14. — s / Cor., IV, 16. 6 Sum. thcol., 2a 2«, q. 1S4, a. 8.
§ IV. DE SUBJECTO SACRAMENTI Ordinis x.
- \° Jure divino, omncs et soli homines viatores sextis masculini possunt valide rccipere sacramentum ordinis. Feminae vero ad recipiendos quoscumque ordines sunt prorsus incapaces.
Quod colligitur : (a) ex praeceptis S. Pauli : " Mulieres m ecclesiis taceant; non enim permittitur eis loqui sed subditas esse " 2; " Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto " 3.
(b) Ex traditione Ecclesiae. 1) S. Irenaeus, S. Epiphanius, S. Augustinus aliique4 ut hcereticos habent Pepuzianos, Marcosianos et Collyridianos qui feminas sacerdotii et sacrificii capaces praedicabant, et eorum opiniones inter hcereses computant; 2) sacerdotium femineum in Ecclesia semper habitum est ut pagana impietas, quod jam notant Const. Apostolicce 5.
- Si Ecclesia feminis, nempe diaconissis, per aliquam ordinationem aliquando concesserit ministerium quoddam ecclesiasticum, non intendebat eisdem conferre participationem sacerdotii, nam semper eas repulit a ministerio altaris, immo et a ministerio verbi; haec enim leguntur in Constit. apost.6 : ** Non igitur liceie volumus mulieribus ut in ecclesia doceant; precentur duntaxat et doclores audiant... Quod si oportuisset a mulieribus baptismum administrari, profeclo Dominus a matre sua fuisset baptizatus, et non a Joanne; aut quando nos (apostolos) ad baptizandum misit, una quoque misisset et mulieres ad idem ministerium; jamvero nihil tale usquam neque injunxit neque scripto tradidit, quippe qui et naturse ordinem et rei decentiam probe nosset ut et nattirae conditor et constitutionis legislator ".
Haec erant praecipua diaconissarum officia : assistebant mulieribus dum baptizabantur, privatim docebant catechumenos, minis> trabant mulieribus infirmis, custodiebant portas per quas mulieres in ecclesias introibant.
- 2° Jure divino requiritur ad validam ordinationem^ at ordinandus sit valide baptizatus vero baptismo aquce.
4 S. Irenaus, Adv. Hceies., lib. I, c. XIII, n. 2, P. G., VII, 579; S. Epi- )hanius, Hceres., XXXI V, n. 2, P. G., XLI, 583 sq. ; S. Augustinus, De 'iceresibus, n. 27, P. L., XLII, 30. — s Lib. III, c. IX, P. G., I. 783-786.
Nam baptismus estjanua aliorum sacramentorum, et insuper nemo potest esse minister Ecclesiae, priusquam per baptisma de corpore ejus erTe<5lus sit.
834» 3° In adultis requiritur intenlio salteni habiiualis expressa recipiendi ordines, non vero in infantibus.
Ratio est quod ordinatio valide recipitur dummo&o positivum obstaculum ex parte subjecti non apponatur. Obstaculum autem apponitur ab adultis qui positive absoluteque dissentiunt, non autem ab infantibus. Isti tamen obligationes ordini adnexas non suscipiunt (supra, p. 251, not. 1).
| § V. De ministro sacramenti Ordinis t.
- i° Minister ordinarius hujus sacramenti est so/us Episcopus. De fide est tum ex Florent : " Ordinarius minister hujus sacramenti est Episcopus"; tum ex Trident. : "Si quis dixerit Episcopos... non habere potestatem confirmandi et ordinandi,\e\ eam, quam habent, illis esse cum Presbyte ris communem... A. S. "
Probatur ex praxi Ecclesice : ab initio enim soli Episcopi, seu ministri superiores, hoc sacramentum ministrare dicuntur; sic Apostoli ipsi diaconos ordinant 2, sic Paulus et Barnabas, nonnisi post receptum episcopatum, Presbyteros per singulas ecclesias constituunt3; aliunde nullibi legitur simplices Presbyteros alios Sacerdotes ordinasse, nec etiam tempore persecutionum, cum urgeret necessitas, sed e contra Patres solos Episcopos commemorant ut ministros Ordinis; sic S. Hieronymus scribit4 : " Quid enim facit, exceptd 0 rdi na tione, episcopus quod presbyter non faciat"? Idem declarant Statuta Ecclesia? antiqua quorum canones refert Denzinger, n. 150-158 (50-58).
- 2° Presbyteri non possunt, etiam cum S. Poniificis delegatione, esse ministri extraordinarii episcopatils vel presbyteratus, ut conceditur ab omnibus ; possunt tameu, cum
1 S. Thomas, SuppL, q. 38; Hallier, p. 11, sedt. 5; Bellarm., c. 11; Drouin, q. VI; Perrone, n. 138 sq. ; S. Many, p. 82 sq.; Pesch, n. 649 sq.
4 Epist. 146 ad Evang., n. i, P. L.y XXII, 1193. Iliic etiam spectant testimonia superius allata.
delegatione S. Pontificis, esse ministri extraordinarii subdiaconatiis ac minorum ordinum, et a fortiori tonsurce. Ii enim gradus de fa£to ab Abbatibus, qui simplici sacerdotali charactere insigniebantur, ex concessione S. Sedis, collati sunt. Ita Conc. Niccenum II, can. 14, concedit abbatibus, qui presbyteri sunt, et ab episcopo benedictionem abbatum acceperunt, suis subditis ordinem lecloratus conferre.
30 Docuerunt nonnulli theologi et canonistae diaconatum, posse etiam ab Abbatibus conferri, hac prsesertim ratione innixi quod Innocentius Vlllhanc potestatem Abbati generali Cisterciensium concesserit, in Bulla Exfioscit (1489); ibi enim dicitur : " Tibi et successoribus tuis ut quibuscumqu-e dic~li ordinis monachis... quos ad id idoneos repereritis, subdiaconatus et diaconatus ordines hujusmodi alias rite conferre... possitis"1. Quidquid est, hodie hoc privilegium non amplius existit, cum Leo XIII, constitutiones approbando Cisterciensium reformatorum, Abbati generali concesserit facultatem conferendi "regularibus suis subditis primam tonsuram et quatuor ordines minores tantummodo"2.
4° Quoad liceitatem, minister ordinarius est episcopus proprius, secundum haec Tridentini verba : " Unusquisque a proprio episcopo ordinetur. Quod si quis ab alio promoveri petat, nullatenus id ei... permittatur, nisi ejus probitas et mores Ordinarii sui testimonio commendentur ". — Quisnam vero sit episcopus proprius in Synopsi morali exponimus.
APPENDIX : DE ORDINATIONIBUS ANGUCANIS 3.
- Status qucestionis. Initio anglicani schismatis (1534-1547), Catholica ordinationis forma retenta fuerat, ideoque ex hoc capite ordines, tunc temporis collati, validi erant. Instigante autem
1 De genuinitate hujus privilegii multum disceptatum est. Hsec tamen vix in dubium hodie vocari potest post studia critica quae ediderunt Pie de LangQgne, De bulld Innocentiand, Roma?, 1902; Boudinhon, Canoniste, t. XXIV, 1901, pp. 257, 321, 385; t. XXV, 1902, p. 705-707; Phil. Panholzel, Studien und Mitteilungen aus dem Benediktiner und Cistercienserorden, an. V, I, 441 sq. — Aliae etiam similes concessiones factse dicuntur praelatis Franciscanis in India, ap. S. Many, p. 148.
3 Ren6 de Vois, Justification de VEghse Romaine sur la riordination des Anglois episcopaux, Paris, 1718; Michel Le Quien, Nulliti des ordinations anglicanes, Paris, 1725; Fenuel, Mimoire sur la validite" des ordinations des Anglois, Paris, 1726; J. Hardouin, S. J., La Dissertation du P. Le Courayer, sur la succession des Ev. anglois et sur la validitt des ordinations anglicanes
578 DE ORTDINE.
Cranmer, novus plane ritus ordinibus sacris conferendis, sub Eduardo VI, fuit publice induclus (OrdinateEduardianu?n,an. 1550), in quo omnia deleta suntquaepotestatemconsecrandi Eucharistiam speclant. Retenta siquidem impositione manf/s, forma in ordinatione presbyteri adhibita, haec est : " Accipe Spiritum Sanclum. Quorum remiseris peccata, ?-e??iittuntur eis; et quorum retinueris, retenta sunt. Sis fidelis dispensator verbi Dei et sanclorum sacramenioru??i ejus". Anno 1662, post verba : Accipe Spiritum Sanclu?n, haec inserta sunt : " In officiu??i et opus sacerdotis in Ecclesia Dei,per i??ipositionem ?na?iuum nostrarum ja??i tibi co??i??iissu??i ; quoru??i remiseris, etc. " Forma ordinationis episcopalis his continetur verbis : " Accipe Spiritum Sanclimi; et me??ie?ito ut resuscites gratia??i Dei, quce est i?i te per i??ipositio?ie??i manuum. Non e?ii??i dedit nobis Deus spiritu??i iimoris, sed virtutis etditeclionis et sobrietatis". An. 1662, post " Accipe Spiritu?n S.y\ haec inserta sunt : u in officium et opus episcopi in Ecclesia Dei per i??ipositio?ie?n ??ia?iuum nostrarum ja??i tibi commissu??i, in ?io??ii?ie Patris...; et me??iento, etc." Jamvero Matthceus Parktr, a quo anglicana hierarchia originem sumpsit, secundumpriorem ritum Eduardianum consecratus est; quaestio est igitur num ejus ordinatio valida fuerit; nam, si nulla fuerit, eo ipso invalidae sunt ceterae ordinationes ab eo peraclae, vel ab Episcopis quos ipse consecraverat \
- Thesis : Ordinationes ritu anglicano actae, irritae prorsus fuerunt ac sunt, omninoque nullae. Ita explicite Leo XIII, in Bulla Apostoiicce curce, sept. 1896, cujus argumenta hic breviter contrahimus.
i° Aucloritate probatur. (a) Jam an. 1555, Paulus IV,'m Bulla Prceclara carissi?ni, declaraverat omnes qui ad ordines ecciesiasticos promoti fuerant ab alio quam ab episcopo rec~te ordinato, eosdem ordines de novo suscipere teneri; porro, attentis omnibus circumstantiis, hic agebatur de iis qui promoti fuerant secundum novam ritualem formam; quod aliunde apertius exposuit idem Pontifex in Brevi Regimini universalis, 30 061. 1555. (b) Revera ordinationes ritu Eduardiano collatae, tanquam invalidae semper habitae sunt in Ecclesia Romana quae sine conditione ordinavit ministros anglicanos, ad veram fidem conversos, qui ritu Eduardiano jam ordinati fuerant; ita, v. g., Clemens XI, ratam habens rifutSe, Paris, 1724; E. Estcourt, The Question of Anglican Ordinations discussed, London, 1873; Kenrick, De ordinationibus anglicanis (Migne, Theol. Curs., t. XXV, 59-64); Gasparri, De la valeur des Ordinations Anglicanes, Paris, 1895; Denny-Lacey, De Hierarchid Anglicand; Brandi, A. Last Word on Anglican Ordinations, New York, 1897, gallice redditum auctore Boudinhon, Rome et Cantorbery , 1898; S. Many, p. 530-552,
1 Nostris diebus quidam anglicani ab episcopis Jansenistis, in Batavia degentibus, ordinati sunt : quorum ordinatio valde probabiliter valida est; sed de his non agimus; animadvertimus tantum hanc agendi rationem satis probare eos de validitate anjjlicanarum ordinationum dubitasse.
Cardinalium S. Officii decisionem, feria V, die 17 aprilis i;o4, decrevit : " Joannes Clemens Gordon ex integro et absolute ordinetur ad omnes ordines etiam sacros et praecipue presbyteratus"1. Porro nunquam licet absolute sacramentum Ordinis iterare, nisi certo de ejus nullitate constet.
20 Rat. theol. Ritus Eduardianus, juxta Leone?n XIII, invalidus est ex defeclu for??ia et ex defeclu intentionis. (a) For?na enim minime signiflcat definite ordinem sacerdotii, vel ejus gratiam et potestatem, quae praecipue est potestas consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini; immo, in precationibus adhibitis, ex industrid deletum est quidquid dignitatem et officia sacerdotii designat. Frustra objicitur formam fuisse postea his verbis auclam " ad officiu??i et opus Presbyteri, ad officium et opus Episcopi "; nam hoc potius convincit Anglicanos ipsos vidisse primam formam fuisse mancam; eadem vero adjectio, si forte sufficiens esset, serius est inducla, elapso jam saeculo, cum, hierarchia extincla, potestas ordinandi jam nulla esset. — Nec dicere juvat nonnullas formas a Graecis, vel etiam a Latinis ante saec. X usurpatas, magis explicite non designare potestatem consecrandi; ritus enim intelligi debet juxta ea quae formam ipsam praecedunt vel sequuntur : porro in Ecclesia tum Graeca tum Latina, ex tota serie orationum clare colligitur potestatem Eucharistiam consecrandi vere conferri, dum ex adverso hujus potestatis collatio ex industrid ab institutoribus ritus Eduardiani repudiata fuit, eo quod Missarum sacrificia tanquam blasphema flgmenta et perniciosas imposturas haberent.
(b) Deest pariter inte?itio; hic non agitur de intentione mere interna, de qua Ecclesia non judicat, sed de ea quae exterius proditur. Quae sane intentio deficit, si ritus immutatur eo manifesto consilio ut alius inducatur ab Ecclesia non receptus, utque id repellatur quod facit Ecclesia et quod ex institutione Christi ad naturam attinet sacramenti; atqui res ita se habuit in ritu Eduardiano, cujus auclores, haereticis erroribus imbuti, utfatentur hodierni Anglicani, ea omnia abolere voluerunt, quae ad sacrificium eucharisticum spectabant; ergo non solum deest intentio necessaria, sed intentio habetur sacramento adversa ac repugnans.
"Itaque, ait Leo XIII (1. c), omnibus Pontificum Decessorum in hac ipsa causa decretis usquequaque assentientes, eaque plenissime confirmantes ac veluti renovantes aucloritate Nostra, motu proprio, certa scientia, pronunciamus et declaramus, ordinationes ritu anglicano aclas, irritas prorsus, omninoque nullas ".
1 Fatemur equidem unum ex argumentis, a Cl. Gordon allegatis contra validitatem suae ordinationis, fuisse nullitatem ordinationis Parker ex illa tunc a multis recepta fabella de hujus consecratione in taberna (vulgo dicla iiag's head)\ sed in sententia ferenda omnino seposita est ea causa, ut documenta produnt, neque alia ratio est reputata, nisi defeclus formge et intentionis. Cfr. Amer. Eccles. Review, Febr. 1897, p. 143-145.
Art. II. De singulis ordinibus in specie1.
Ad complendum id quod supra, n. 8o3 sq., dictum est de variis ordinibus, singulos percurremus, eorum naturam et elementa, necnon virtutes eis adnexas breviter exponentes.
I. De Tonsura.
- i° Tonsura non est ordo, juxta communem theologorum sententiam, sed prceambulum ad ordines, et definitur : ceremonia sacra, ab Ecclesia instituta, qud vir baptizatus et confirmatus, specialiter Deo dicatur et in clerum adscribitur, ut se ad ordines disponat.
Antiqui auclores ut Gregorius Turonensis et S. Isidorus, ejus originem S. Petro adscribunt, dum moderni multo probabilius tenent eam, quatenus est ritus specialis quo fideles initiantur statui clericali, nonnisi oclavo saeculo fuisse institutam 2. Ssec. VI0, jam urgere ccepit pro clericis obligatio tonsuram deferendi; sed eam quisque recipiebat diequo primo ordini, v. g., ostiariatui initiabatur. Saeculo autem VIII0, jam tonsura data fuit tanquam specialis ritus a quahbet ordinatione distinclus.
Rationes autem cur capilli ad coronae speciem et similitudinem tondeantur, sunt ut in memoriam revocetur corona, quae ex spinis contexta Salvatoris nostri capiti fuit imposita, ad declarandam regiam dignitatem qua clerici ornantur, et ad significandum, per capillorum subtraclionem, clericos res inutiles et mundanas contemnere debere 3.
20 Tonsurati clerici vocantur a graeca voce xXnpoc (sors, pars), tum quia sunt speciali modo pars Domini, tum quia Dominus fit speciatim eorum pars seu hereditas, juxta illud : Dominus pars hereditatis mecz. Conditiones ad tonsuram requisitae sic a Trident. describuntur : " Prima tonsura non initientur qui sacramentum Confirmationis non susceperint, et fidei rudimenta edocli non fue rint, quique legere et scribere nesciant, et de quibus conjeclura non sit eos non saecularis judicii fugiendi fraude, sed ut Deo fidelem
1 S. Thom., Suppl.t qq. 37, 40; Drouin, pars. II, se&. 1 sq.; Morinus, Exercit. VII-XV; Tournely, q. VI. Munera et officia cujuslibet ordinis pie et erudite descripta invenies in Catech. Trident., p. II, de Ordine, n. 27 sq. ;•■ Olier, Traiti des SS. Ordres; de Lantages, Instructions eccldsiastiques ; Bacuez, Instructions et Meditations a Vusage des Ordinands; S. Many,
2 Cf. Martene, op. cit., lib. I, c. 8, a. 7; Chardon, op. cit., ap. Migne, vol. XX, 796; Gasparri, n. 37. Tonsura, quatenus capillorum brevitatem importat, antiquior est; sed, quatenus est abrasio capillorum in vertice capitis ad modum coronae, primum a monachis usurpata est, deinde a saecularibus clericis circa ssec. Vum.
cultum praestent, hoc vitee genus elegisse" \ Virtutes, quas clericus colere debet, sunt christiana abnegatio, fuga mundi ejusque voluptatum, honorum, et sordidi lucri contemptus; quod exprimitur per capillorum tonsionem et verba eam comitantia : "Dominus pars hereditatis meae et calicis mei : tu es qui restitues hereditatem meam mihi "; insuper unio cum Christo, ejusque virtutum imitatio, quse superpellicei receptione et his verbis signiflcatur : " Induat te Dominus novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia. et sanclitate veritatis ".
3° Privilegia per tonsuram collata sunt habilitas ad beneficia et jurisdidtionem, immunitas, privilegium fori et priviiegium canonis, de quibus vide Prceieclionesjuris canonici.
II. De quatuor minoribus ordinibus2.
Quatuor illi ordines successive in Ecclesia instituti sunt prout postulabat temporum necessitas; eos jam tertio sseculo exstitisse certo constat ex Ep. Cornelii Papae ad Fabianum (circa a. 252) ubi declaratur tunc Romae fuisse "unum Episcopum..., Presbyteros quadraginta sex, diaconos septem, subdiaconos septem, acolythos duos et quadraginta, exorcistas autem et leclores cum ostiariis quinquaginta duos ".
i° Ostiariatus est ordo quo confertur potestas , aperiendi et claudendi ecclesice januas, arcendi indignos, et sacroz supelleclilis custodiam habendi. Materia est traditio c\a.vium,f orma autem : " Sic agite quasi reddituri Deo rationem pro iis rebus quae his clavibus recluduntur ". — Virtutes colendae sunt zelus domus Dei, et zelus animarum; nam ordinandum sic admonet Pontifex : "Sicut materialibus clavibus ecclesiam visibilem aperitis et clauditis, sic et invisibilem Dei domum, corda sc. fidelium, diclis et exemplis vestris claudatis diabolo, et aperiatis Deo ".
20 Lecloratus est ordo dans potestatem verbum Dei in ecclesia ex pulpito legendi, et populum catechizandi in ?ebus fidei. Leclores antiquitus benedicere consueverant; dicitur enim in Pontificali : " Leclorem oportet... benedicere panem, et omnes fructus novos "; hodie vero talis potestas ligata manet, donec sacerdotium aceipiatur. — Materia est traditio libri in quo continentur lecliones, v. g., Missale; forma : " Accipite et estote verbi Dei relatores, habituri, si fideliter et utiliter impleveritis ofiicium vestrum, partem cum iis qui verbum Dei bene ministraverunt ab initio ". — Virtutes a lec~lore colendae sunt Scripturarum amor et studium, zelusque ad fideles sanclificandos, juxta illud : " Quod autem ore legitis, corde
1 Sess. XXIII, cap. 4 de Reform.
2 Cf. Wieland, Die genet. Enlwickhmg. der sog. ordines minores in den ersUn drei Jahrhunderten, 1897.
credatis atque opere compleatis, quatenus auditores vestros verbo pariter et exei?iplo vestro docere possitis ".
30 Exorcisiatus est ordo potestatem conferens expellendi dcemones a corporibus baptizatorum vel catechumenorum, et aquam benediclam pmbendi. — Materia est traditio libri exorcismorum, cujus loco dari potest Pontificale vel M.\ssb\q; /orma vero : " Accipite et commendate memoriae, et habete potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos w. — Virtutes igitur colendae, sunt munditia cordis, passionumque mortificatio, juxta haec Pontificalis verba : " Omnem immunditiam et nequitiam ejiciatis, ne illis succumbatis quos ab aliis vestro ministerio effugatis. Discite per ofiicium vestrum vitiis imperare, ne in moribus vestris aliquid sui juris inimicus valeat vindicare ".
40 Acolytkatus est ordo quo potestas traditur urceolos cum vino et aqua porrigendi in Missd, et lumina accendendi et deferendi. Antiquitus litteras Episcoporum, eulogias, immo et SS. Eucharistiam ad aegrotos vel absentes deferebant. — Materia est duplex : traditio candelabri cum cereo exstincto et urceoli vacui; forma pariter duplex : " Accipite ceroferarium cum cereo, et sciatis vos ad accendenda ecclesiae luminaria mancipari in nomine Domini; Accipite urceolum ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam sanguinis Christi in nomine Domini ". In utroque casu ordinandus amen respondere debet. — Ex quo sequitur acolythum opera tenebrarum abjicere debere, castam vitam ducere, et bonis operibus plebem aedificare, iit aperte ex Pontificali colligitur : " Abjiciatis opera tenebrarum et induamini arma lucis... estote igitur solliciti in omni justitid, bonitate et veritate, ut vos et alios et Dei ecclesiam illuminetis. Tunc etenim in Dei sacrificio digne vinum suggeretis et aquam, si vos ipsi Deo sacrificium per castam vitam et bona opera oblati fueritis ".
III. De subdiaconatu et diaconatu x,
- i° Subdiaconatus a saec. 111° ad XIum ut ordo minor habitus est, et hodie etiam a Graecis habetur. Sed, in Ecclesia latina, a saec. XII° ordinibus majoribus seu sacris annumeratus est. Definiri igitur potest ordo sacer potestatem conferens materiam sacrificii prceparandi, calicem ef patenam diacono offerendi, Sacerdoti sacra sollemniter cele-\ branti aquam fundendi, epistolam in Missd cantatd legendi, et sacra linteamina abluendi.
1 Reuter, Das Suhdiakonat, dessen historiche Entwicklung, 1890; Seidl, Der Diakonai in der katholischeti Kirche, 18S4.
DE ORDITSTE. 583
Materia est traditio calicis vacui cum patena vacua, quse probabilius consecrata esse debent;forma : " Videte cujus ministerium vobis traditur; ideo vos admoneo, ut ita vos exhibeatis ut Deo placere possitis ". Traditio urceolorum, quse fit ab archidiacono, et libri epistolarum certo moraliter non requiritur ad validitatem : idem dic a fortiori de traditione vestium sacrarum.
Onera huic ordini adnexa in Ecclesia Latina, sunt : obligatio divinum officium recitandi, quse spiritm?i orationis supponit, et perpetua continentia, ad quam servandam requiruntur fuga occasionum, praesertim nimise cum feminis familiaritatis, sensuum tum externorum tum internorum assidua mortificatio, oratio frequens, amor Scripturarum et indefessus labor.
- 2° Diaconatus a Christo simul cum episcopatu et presbyteratu institutus et tanquam specialis ritus jam ab Apostolis collatus r, est ordo sacer et hierarcJiicus, quo traditur potestas immediate ministrandi ad altare in Missd sollemni, Evangelium canendi et explicandi, baptismum et communionem administrandi in casibus extraordinariis, ut alibi explicatum est.
De materia hujus ordinis disputant theologi : alii multo probabilius tenent totam materiam in impositione manus 2 sitam esse, alii in sola traditione Evangelii, alii in utraque simul. Forma est : " Accipe Spiritum Sanctum ad robur, etc. ", cum praefatione cui hsec verba inseruntur; vel : " Accipe potestatem legendi Evangelium in ccclesia Dei, tam pro vivis quam pro defunctis"; vel utraque simul.
Virtutes a diaconis colendae sunt perfecla castitas, quse major in eis esse debet quam in subdiaconis : " Quia comministri et cooperatores estis corporis et sanguinis Domini, estote ab omni illecebra carnis alieni... estote nitidi, puri, mundi, casti, sicut decet ministros Christi "; zelus ad prsedicandum Evangelium non solum verbis, sed etiam exemplis : "Curate ut quibus Evangelium ore annuntiatis, vivis operibus exponatis "; devotio erga Spiritum Sanclum, qui ipsis datur ad robur.
IV. De Presbyteratu 3.
- i° Presbyteratus est ordo sacer potestatem conferens consecrandi corpus et sanguinem Christi, et peccata remittendi
- Quae impositio pracltce physica esse debet; nam S. Offic. jussit secreto repetendam esse ordinationem diaconi cujus caput physice episcopus non tetigerat. Cfr. Acla S. Sedis, XXX, p. 158.
s Cf. Sobkowski, Episkopat und Presbyierat in den ersten christlichen Jahrhunderten, 189 3.
vel retinendi. "'Sacerdotem oportet offerre, benedicere,prceesse, prcedicare et baptizare ".
Offerre designat potestatem Sacerdotis circa corpus Christi naturale, scilicet consecrandi, offerendi sacrificium Missse, communionem dispensandi. Cetera verba referuntur ad officia presbyteri circa corpus mysticum : debet benedicere, id est, bona caelestia super res et personas effundere per sacramenta, sacramentalia aliasque sacras functiones; prceesse, seu divinis officiis, absente Episcopo, praesidere, populumque sub Episcopo regere ; prcedicare, seu gregem verbo divino pascere ; baptizare, et insuper sacramenta Panitentice et Ex. Unclionis ministrare.
- 20 De materid et formd hujus ordinis supra dictum est, n. 819 sq.
In praxi, cum agatur de validitate, tutior pars sequenda est, et nil ex iis quse probabiliter requiruntur, omittendum est. Hinc : (a) si omissa fuerit prima manuum impositio, id est, sive impositio ipsa, sub silentio fa6la, sive extensio manus dexterae, quse fit ab Episcopo, tota ordinatio repetenda est; sed si presbyteri soli hanc manuum extensionem omiserint, ordinatio valida est. Si episcopus immediate ante vel post orationem " Oremus, fratres..." manum extensam habuit, haec extensio ad validitatem sufficit *. Impositio manuum, sub silentio peracla, debet esse physica ; secus ordinatio est sub conditione iteranda ex integro et secreto 2, si defectus post secundam impositionem aut finita missa detegitur ; si vero ante secundam manus impositionem, prima impositio suppleri debet in ipsa ordinatione. (b) Si omissa fuerit secunda, quae fit post communionem, aut si episcopus in .pronuntiandis verbis quse eam comitantur, substantialiter erraverit, impositio supplenda est quam primum etiam extra ordinationem, immo extra sacrificium Missse3; (c) majoris securitatis gratia, requiritur physicus instrumentorum contaclus, i. e., calicis et patense ; insuper calix et patena consecrata esse debent, et genuinum vinum in calice, verus triticeus panis super patenam porrigi
2 S. Offic, 4 jul. 1900, approbante Leone XIII {A. S. S., t. XXXIII, 128). Attamen physicus taclus esse potest, etsi non nudse sict manus ordinantis vei caput ordinati.
debet l ; (d) si tangantur calix et patena, non autem hostia, certum est moraliter ordinationem esse validam.
Relate ad formam, omnes orationes variis materiis respondentes accurate pronuntientur, et notetur orationem Exaudi cum sequenti prcefatione, quae primam manuum impositionem subsequitur, a nonnullis ad validitatem requiri 2.
- 30 Sacerdos omnibus virtutibus debet esse ornatus, cum sit alter Christus ; ait enim Pontificale : " Gravitate acluum et censura vivendi probent se seniores... ut in lege tua die ac nocle meditantes, quod legerint credant; quod crediderint, doceant; quod docuerint, imitentur; justitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem, ceterasque virtutes in se ostendant ". In eis prsesertim eluceat caritas, juxta illud : " Accipe vestem sacerdotalem, per quam caritas intelligitur".
V. De episcopatu.
- i° Episcopaius est ordo sacer et supremus, quo confertur potestas fideles confirmandi, ministros ordinandi, et consecrandi res ad divinum cultum pertinentes : " Episcopum oportet judicare, interpretari, consecrare, ordinare, offerre, baptizare et confirmare ".
Duo priora officia ad potestatem jurisdiclionis referuntur et important potestatem /egisiativam, judiciariam, coercitivam, administrativam, prout explicatur a Canonistis. Quinque alia ad potestatem ordinis : consecrare importat abbatum benedictionem, regum consecrationem, ecclesiarum dedicationem, altarium, calicis et patenae consecrationem, S. Olei benedictionem, et generatim omnes benedi6tiones quae sacrum chrisma requirunt. Ordinare ad collationem sacramenti Ordinis refertur. Cetera officia, " offerre, baptizare et confirmare ", per se intelliguntur.
20 Materia episcopatus multo probabiiius in sola impositione manuum consistit, non autem in impositione libri Evangelii super caput consecrandi, quse per quatuor priora sa^cula non fuit in usu, nec hodie apud Coptos adhibetur. Alii tamen putant impositionem Evangelii esse materiam totalem aut partialem hujus ordinationis. Rationes utrinque allatae similes sunt iis quse quoad presbyteratum expositae sunt, n. 821 sq. — Forma autem est valde probabiliter longa oratio quae continetur in Prcefatione.
1 Hinc, si evolaverit hostia in terram ante tactum instrumentorum, ordinatio ex integro sub conditione iteranda est ex decis. S. Offirii 6 jul. 1898, Acta S. Sedis, XXVI, p. 123.
- 30 Tres episcopi requiruntur ad licitam episcopi consecrationem, ut constat ex multis Conciliorum statutis,prsesertim Nicceno, can. 4. — Se&probabiZius imus episcopus sufficit ad validam episcopi consecrationem; nam : (a) quando Rom. Pontifex olim episcopos consecrabat, solus ordinationem peragebat; (b) S. Gregorius M. permisit Augustino, Anglorum episcopo, ut so/us, saltem initio, ordinaret episcopos1; alii Pontifices concesserunt, ut, apud exteras nationes, aliquis consecraretur episcopus ab uno episcopo, assistentibus tamen duobus presbyteris et etiam sine eis, si opus esset.
853- 4° Praecipuae virtutes ab Episcopo colendae, his Pontificalis verbis indicantur : " Abundet in eo constantia fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis. Sint speciosi munere tuo pedes ejus ad evangelizandum pacem, ad evangelizandum bona tua. . . Sit sollicitudine impiger, sit spiritu fervens, oderit superbiam, humilitatem ac veritatem diligat, neque eam unquam deserat, aut laudibus aut timore superatus ".
De Deo Bemtmeratore, seu Gsctjatologta1,
Breviter delineatur profectus doctrinae eschatologicae.
Quatuor stadia in hoc profe6lu distingui possunt.
1° Sceculis II0 et 111°, agitur prsesertim de resurrectione camis et ultimo judicio contra Gentiles et Gnosticos. Swc. II, Athenag"oras, de Resurreclione viortuorum; scec. III, Tertullianus, Liber de Resurrectione carnis; S. Hippolytus, Demonstratio de Christo et Anti- Christo; Liber adversus Grcecos, ubi de futuro hominis statu disserit. — Eodem tempore qusestio de futuro Christi regno agitatur, ut mox dicemus ubi de Millenarismo.
2° Scec. IV0 et V^ magis explicite exponitur doctrina de sorte cujuslibet hominis post mortem, de judicio particulari, de praemiis et pcenis secundum merita et demerita cujusque, cum praclicis consectariis inde fluentibus. Tunc etiam aliquo modo sparguntur errores Origeuis de universali omnium restitutione, aut Misericordium qui pcenarum eetemitatem non admittunt quoad omnes peccatores impsenitentes. Inter opera hujus temporis hoec notantur : Soec. IV, S. Methodius, Liber de Resurrectione conira Origenem; S. Cyrillus Hierosol., Catech. XV, XVIII; S. Gregorius Nyss., Tr. de Animd et Resurrectione ; S. Ambrosius, Libri V de Fide, lib. II, c. 11-14, ubi graphice describitur extremum judicium; Libri II de Excessu fratris sui, ubi de corporum resurrectione; S. Zeno, Tr. de Resurrectioue; S. Ephrem, Sermones polemici 14, 46,52; Paraneses 76, seu hortat. ad paenitentiam, ubi vivide describuntur mors, judicium, infernus; Sermones XII de Paradiso Eden, ubi etiam de paradiso ccelesti; S. Chrysostomus, Homil. V de Lazaro; HomiL in Ep. ad Thessalonic; Sermones duo de Consolatione mortis ; Homil. de Resurrectione mortuorum.
30 A S. Augustino ad S. Gregorium M, pnecisior fit expositio doctrinse quoad pcenarum seternitatem, contra Origenistas et Misericordes ; quoad judicium particulare quo statim definitur sors cujuslibet hominis; quoad naturam et objeclum visionis beatificce; quoad purgatorium et preces pro defunctis. Inter opera hujus periodi, legantur praesertim : S. Augustinus, De Civitate Dei; De fide et operibus; S. Caesarius Arelatensis, Sermones dejudicio divino; S. Gregorius, Dialogi.
1 In hac editione (A) praetermittimus Tr. de Matrimonio, quem lector inveniet quoad partem dogmaticam et moralem in Synopsi Tkeologia moralis ed. A .
588 DE DEO REMUNERATORE.
4° A sceculo XII0, magis methodice et scientifice expenduntur omnes qusestiones etiam minoris momenti de novissimis, tempus quo justi visione beatifica gaudere incipiunt, natura visionis beatifioe vel pcenarum inferni, status corporum gloriosorum post resurreclionem. Ita, inter alios : Sczc. XII, Petr. Lombardus, Sententiarum lib. IV, circa finem; scec. XIII, S. Thomas Aq. O. P., Supplem., q. 69-81 ; Cont. Gentil, lib. IV, c. 79-97; S. Bonaventura, O. M., Comment. in lib. IV Sentent. ; iEgidius Romanus, O. Aug., De divind infiuentid in Beaios; De prcedestinatione, prascientid, paradiso et inferno; scec. XIV, Fr. Mayron, O. M., De Ultimojudicio; scec. XV, Nic. Cusa, De Novissimo die lib. I ; Dionysius Carthus., De quatuor Novissimis ; Alph. Tostat, Libellus de statu animarum post mortem; Marsil. Ficinus, De caritate, De imtnortalitate animorum ac cetcmd felicitate. — Sctc. XVII, Th. Malvenda, O. ~P.,De Antichristo, libri 11, Romse, 1601 ; P. de Fonseca, S. J., Disputationes de anima et corporis beatitudine, Coimbricse, 1609; Jac. Gretser, S. J. , Dissertationes duce de subterraneis animarum receptaculis et de statu Beatorum; Suarez, S. J., De Angelis, lib. VIII; Bellarminus, S. J., Controv., de Purgatorio, de Sanctorum Beatitudine ; Opusc. de ceiemd felicitate Sanctorum ; Lessius, S. J., De Summo Bono et cetetnd beatitudine, Antuerpise, 1616; Petavius, S. J., De Angelis, lib. III; Did. Ruiz, S. J., De visione et nominibus Dei ; Fratres Walenburch, Tract. generales de Controv. fidei, t. 2, ubi de Purgatorio ; Leo Allatius, De utriusque Ecclesice perpetud in dogmate de Purgatorio consensione, Romoe, 1655; Ger. ^e Cordemoy, V Eternite des Peines de VEnfer, Paris, 1697. — Scec. XVIII, Franc. Maria Magdalena, O. Carm., De Spiritu S., de Purgatorio et suffragiis, de statu animarum et corporutn, Mediolani, 1743; Muratori, de Paradiso, Veronse, 1738; Pelletier, Traite des Ricompenses et des Peines tternelles, Paris, 1738; Patuzzi, O. P., De futuro impiorum statu, Veronae, 1748; B. Plazza, Dissertatio anagogica theologica de Paradiso, Panormi, 1762. — Scec. XIX, J. J. Rossignol, S. J., Des peines du Purgatoire, Taurini, 1808 ; Anton. Barcellona, La FelicitH de"' Santi, Panormi, 1801; Emery, Dissertation sur la mitigation de la peine des damnis, 18 10; Carle, Du dogtne catholique sur VEnfer, 1842; Perrone, S. J., Pralectiones, De Deo Creatore; Passaglia, S. J., De Igne inferni; Mazzella, S. J., De Deo Creante; Jungmann, De Novissimis; Kenrick, De Vitd futurd; Hurter, S. J., De Deo Consummatore ; E. Meric, Vautre vie, Paris, 1880; Katschthaler, Eschatologia, 1888; Oxenham, Catholic Eschatology; "Leonhard Atzberger, Die christliche Eschatologie in den Stadien ihrer Offenbarung in Alten und Neuen Testamente, 1890; Geschichte der christlichen Eschatologie, innerhalb der vornicanischen Zeit, 1896; Oswald, Eschathoiogies, 1893; Monsabre, O. P., Caretne 1888- 1889. Schneider, Das andere Lebeny 1904, gallice redditum au<5t. Gazagnol ( V Au-deld,), 1907; Palmieri, De Novissimis, 1908; Card. Billot, ^ucestiones de Novissimis3, 1908; Terrien, S. J., La Grdce et la Gloire, t. II; Scaglia, I novissimi nei monumenti, rimitivi della Chiesa, 1910; L. Labauche, Lecons de Thtol., Vhotnme, 3e ed., p. 343-426; A. d'Ales, Dict. Apologitique, verbis Cdel, Enfer, etc. ; Mangenot, Dict. de Theologie, verbis, Ciel, Dam, Enfer, etc. ; Catholic Encyclopcedia, Nevv-York, verbis Eschatology, Heaven, Hell, Purgatory, etc.
Inter ProtestatlteS : Richter, Die Lehre von den leizen Dingeu, Breslau, 1843-44; Alger W. R., The desiiny of the soul, a critical History of a Fuiure Life, ioth ed. Boston, 1880; LeeF. G., The christian doctrine op
DE DEO REMUNERATORE. 589
Prayer for the dep.irted, London, 1875; Hanna, Wm., The Resurrection ofthe Dead, Edinburgh, 1872; Smyth, Newman, Dorner, On the Future State, 1883; Pusey, What is of faith as to everlasting punishment, London 1888; Lichtenberger, op. cit. , verbo Eschatologie, t. IV, p. 486 sq. ; Salmond, The Christian Doctrine of Immortality, 3» ed. Edinburgh, 1897; Milton S. Ferry, Biblical dogmatics, 1907, p. 122-136.
Ex Decreto unionis Gr^ecorum in Bulla Eugenii IV
. " LiETENTUR CCELI " \
Item, si vere psenitentes in Dei caritate decesserint, antequam dignis paenitentiae fructibus de commissis satisfecerint et omissis, eorum animas pcenis purgatoriis post mortem purgari : et ut a pcenis hujusmodi releventur, prodesse eis fidelium vivorum suffragia, Missarum scil. sacrificia, orationes et eleemosynas, et alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt secundum Ecclesi?e instituta. Illorumque animas, qui post baptismum susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt; illas etiam, quae post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exutae corporibus, prout superius dictum est, sunt purgatae, in caelum mox recipi et intueri clare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfeclius : illorum autem animas qui in acluali mortali peccato vel solo originali decedunt, moxininfernum descendere, pcenis tamen disparibus puniendas.
Chapter 78 of 81