Skip to the text

Nn. 948–978

  1. 40 De gravitate pcenarum purgatorii nil certi cognoscitur ; 5. Thomas x putat pcenam minimam excedere maximam hujus vitae ] oenam ; J>. Bonaventura censet maximam quidem purgatorii pcenam acerbiorem esse hujus vitae pcenis, non sic autem dicendum esse de minima purgatorii paena 2. Omnes tamen fatentur illas pcenas patienter ferri, tum propter resignationem in justum Dei judicium, tum propter spem aeternam beatitudinem consequendi; quae quidem spes, juxta multos, ingentem ipsis lcetitiam affert 3.

949« 5° De duratione pariter illarum pcenarum nil certi cognoscitur, nisi eam mensurae peccatorum et pcenae temporalis adhuc solvendae proportionari. Patres vero et Theologi ore unanimi docent purgatorium non durare ultra diem judicii, cum omnibus justis Christus sit dicturus : " Venite, benedidti ", etc. Qui igitur in fine mundi vivent a suis levibus maculis cito purgabuntur mediis Deo notis4.

  1. Corollaria. (A) Animas in purgatorio detentas juvare est opus Deo gratum, cum Ipse sincere eas in caelum suscipere exoptet ; his animabus valde jucundum, cum ardenti desiderio Deum vivendi et possidendi flagrent; et nobis perutile, cum animae a nobis liberatae pio nobis fer-

3 Cf. Bellarm. De Purgaiorio, lib. II, c. 4, n. 23 r '*At certe, quse dormire dicuntur in somno pacis, non sunt anxise, nec desperant, sed potius habent admixtam cum summis cruciatibus incredibilem consolationem propter certam spem salutis ". — Pcenas et gaudia harum'animarum vivide describit S. Catharina Genuensis, in opusculo de Purgatorio ; cap. 20, h?ec scribit : " Mihi videtur nullum gaudium inveniri quod cum gaudio animoe in purgatorio detentae comparari possit, excepto gaudio beatorum in paradiso... Ex altera autem parte tantam pcenam patitur ut nulla lingua dicere, nullus intelleclus minimam ejus partem capere possit, nisi Deus ex speciali gratia revelet ". Integrum legatur opusculum.

venter sint deprecaturae statim ac caelum ingredientur, immo, juxta quosdam theologos, dum adhuc in purgatorio detinentur T.

(B) Juvari autem possunt : (a) orationibus, et hoc duplici modo, quatenus sunt opus satisfatlorium, et valorem impetratorium habent, orationi proprium ; (b) oblatione sacrificii Missc?, vi cujus ipsis applicantur satisfacliones Christi ; (c) valore satisfatlorio operum nostrorum, qui, utpote solutio debiti, aliis applicari et prodesse potest 2 ; (d) indulgentiis^ quibus eis applicantur satisfactiones Christi et Sanc~k>rum3,

Caput ttt*

DE GENERIS HUMANI CONSUMMATIONE

UNIVERSALI.

Hucusque de singulorum hominum sorte; nunc autem de universali generis humani consummatione dicendum manet Paucis praenotatis de iis quae finem mundi prsecedent, duo expendemus : i° resurretlionem corporum ; 2° judicium uni- versale.

Praenotanda de iis quae finem mundi praecedent4.

  1. (A) Humanum genus et prcesens mundus aliquandc finem habebunt. Multoties enim annuntiantur consummatio

1 " Illse animae sunt carse Deo et quamvis ab illo pro tunc affligantur, non tamen ut ab inimico, sed ut a justo judice et parente optimo, qui eas beatas efficere cupit... Ergo non repugnat illi statui, ut a Deo aliquid petant prc fratribus et amicis benefacloribus suis ". (Suarez, De orat., lib. I, c. II, n. 15.)

2 Ilinc pius et laudabilis est actus quem heroicum vocant, quo nonnulli, approbante Ecclesia, omnia dona opera sua pro animabus purgatorii offeiunt; quod quidem de valore satisfaciorio intelligi debet. Nec timendum est eos per Jongum tempus in purgatorio remansuros; qui enim caritatem erga defunc\os cxercent in misericordiam Dei jure meritoque confidere possunt.

3 J. Munford, Traitt de la chariti envers les dmes du Purgatoire.

4 S. Thom., SuppL, q. 88-90; C. Gent., 1. IV, 96; Suarez, De" Mysteriis Christi, disp, 53 sq. ; Gengel, Tract. de judicio univcrsali, 1727; Jungrnann, n. 243 sq.; Bautz, Weltgericht und Weltende, 1886; Sigmund, Das Ende der

DE GENERIS HUMANI CONSUMM. UNIVERSALI. 645 sceculi, dies Domini, Christi TzapoiHjix. seu adventus et manifestatio r, hujus mundi dissolutio et innovatio : " Cum igitur haec omnia dissolvenda sint..., exspectantes et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent. Novos vero caelos et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat " 2.

  1. (B) De tempore autem quo haec omnia fient nil certi cognosci potest, juxta illud Domini : " De die autem illo vel hora nemo scit, neque Angeli in caelo, neque Filius nisi Pater" 3; hinc Leo X, in C. Lateran. V, vetuit ne quisquam de hoc aliquid tanquam certum asserere auderet 4-.

Attamen theologi ex Scripturae variis locis quaedam signa collegerunt, ex quibus adventus judicii conjecturaliter praevideri possit. Praecipua sunt : (a) prcedicatio Evangelii per universam terram 5 ; hic agitur de praedicatione Evangelii, non autem de conversione universali omnium gentium; insuper horum Christi verborum sensus est, juxta Maldonaium (in h. 1.), consummationem mundi non ante futuram quam Evangelium per omnes orbis oras praedicatum sit, non autem statim post illam praedicationem finiendum esse mundum; (b) conversio Judceorum, quae fiet praesertim per adventum et praedicationem duorum prophetarum Henoch et Eliae6 aut juxta alios, Moysis vel Jeremiae; (c) magna gentium caiholicarum apostasia7 (quae forsan fiet propagatione atheismi, pantheismi, materialismi similiumve errorum); (d) adventus antichristi, sive sit una persona, ut communiter creditur, sive designet Christi inimicos in genere8; (e) perturbationes multce in natura, physica, bella, pestilentiae, obscuratio solis, commotio caelorum, etc. 9 : " Sol obscurabitur,

Zeiten, 1892; Thomas, Das Weltende, 1900; F. Schmid, Der Unsterblichkeist und Atiferstehungsglaube in der Bibel, 1905; Pesch, n. 672-681; Palmieri, p. 88-121; Card. Billot, p. 189-221; A. Lemonnyer, Fin du Monde, in Dict. Aipol. (d'Alh), t. I, 191 1 sq.

2 II Petr., III, 11-13. — De modo quo hic mundus finem habere possit, vide Kirwan, Comment peut finir Vunivers. — 3 Marc, XIII, 32.

9 Matth., XXIV, 29; Luc, XXI, 25. — Notandum est in his omnibus Scripturam non scientifice, sed modo populari res describere; ita, quando dicitur stellas de caslo casuras esse, probabiliter id intelligi potest de meteoris, ex dissolutione cometarum ortis, quse contra terram ferantur, vel aliquid simile; et sic de ceteris.

et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo ". Fatendum est tamen haec signa satis incerta esse, tum quia qu?edam ex illis ad solam destruclionem Jerusalem referri possunt, tum quia nimis generalia sunt ut ex illis adventus Domini certo dignosci possit. Dominus itaque inopinate adveniet, sicut fur in nocte : "Sicut in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis"1...

Art. I. De Resurreclione corporum 2.

  1. Errores. Dogma resurreclionis negatum fuit a Sadducceis*, a quibusdam e prioribus christianis, praesertim Hymenceo et Phileto^ quos refellit S. Paulus 4; a Gnosticis multis, Manichceis et Priscillianistis, Waldensibus et Albigensibus, Socinianis. Hodie rejicitur ab Unitariis, Protestantibus liberalibus, et Rationalistis, utpote quid rationi contrarium.

  2. Thesis ; Omnes homines in fine saeculi cum suis propriis resurgent corporibus quae nunc gestant.

De fide est ex Concil. Lateran. IV s ; " Qui omnes cum suis propriis resurgent corporibus quae nunc gestant, ut recipiant secundum opera sua, sive bona fuerint, sive mala".

Explicatur. Duo igitur sunt de fide, resurredlionem fore universalem pro bonis et malis, et homines resurrecturos cum iisdem corporibus quse nunc gestant. Jamvero ad identitatem corporis resurgentis requiritur saltem, juxta omnes, ut eadem numerice anima suscitatum corpus informet; juxta nonnullos, hoc sufficit, cum anima sit corporis forma substantialis, forma autem substantialis corpus intrinsece, essentialiter, specifice et quodammodo etiam individualiter constituat6. Attamen communius tenetur necesse esse ut corpus resurgentis constet partim saltem ex eddem numero materid, ex qua prius constitit ; ita enim melius verificatur sensus testimoniorum Scripturae et Traditionis.

2 S. Thom., Su/>/>/., q. 75 sq.; C. Gent., 1. IV, c. 79 sq.; Suarez, de Mysteriis Christi, disp. 50; Perrone, n. 840 sq. ; Jungmann, n. 193 sq. ; Meric. Laitire vie, vol. II, c. 3; H. Martin, La Vie Future, c. IX, § 3; Bautz, Du LcJirc vom Auferstehungsleibe, 1877 ; Scheurer, Das Auferstehungsdogma in der vornicdnischen Zeit, 1896 ; Schmid, Der Unsterblichkeits und Auferstehungsglaube in der Bibel, 1902.

5 Cap. I, dc Fide cathol. , Denz.-Bann., 429 (356). — Cf. Symb. Athanasianum. * Ita Card. Billot, th. n.

  1. Probatur. (A) Scripturd. (a) In Vet. Test. haec doctrina, primum obscure manifestata, clarius paulatim revelata fuit1. 1) Allegantur imprimis celeberrima verba/<?£,quae in Vulgatd resurrectionem perspicue docent : vir justus, ulcere pessimo percussus, et ab amicis suis vexatus, Deum suae innocentiae testem invocat, et divino lumine illustratus, exclamat : " Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? Quis mihi det ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum : et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum " 2. Sed in textu hebraico, qualis hodie exstat, legitur : " Post pellem meam, quam conciderunt hanc, ex carne mea aspiciam Deum ". Unde multi Patres, Vulgatse innixi, prsefata verba de resurreclione carnis intelligunt. Ita S. Hieronymus 3 ; " Resurre6lionem corporum sic prophetat, ut nullus de ea vel manifestius vel cautius scripserit ". Quidam autem catholici exegetae, post ».9. Chrysostomum et Calmet, litterae hebraicae fidentes, ita textum intelligunt : surgam de morbo, et videbo Deum mihi apparentem, innocentiae meae vindicem et bonorum restitutorem.
  1. Quidquid est, alia sunt testimonia ex quibus merito infertur fides Judaeorum in resurredtionem carnis. Satis clare asseritur apud Isaiam^ : " Vivent mortui tui, interfecli mei resurgent : expergiscemini, et laudate qui habitatis in pulvere"... Quae dicit EzecJiiels de resurreclione populi Israel supponunt eamdem fidem. Lucidius eam exprimit Daniel6 sive quoad bonos sive quoad malos : " Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper ".

  2. Diserte autem haec doclrina asseritur in 11° Machabceo-

1 Profedlum doclrinse resurredlionis apud Judaeos erudite delineavit J. Touzard, Le developpement de la doctrine de Vimmortalite' in Revue biblique, 1898, p. 207-241; La religion d'Lsrae'1, ap. Bricout, op. cit.

3 Epist., LIII, n. 8, P. L., XXII, 545. Ita etiam S. Augustinus, De Civ. Dei, 1. XX, c. 29, P. L., XLI, 789; S. Gregorius M., MoraL, 1. XIII, c. 31; P. L., LXXV, 1032.

rum libro r, ubi refertur septem fratres eorumque matrem libenter vitam sacrificasse pro patriis legibus, spe futurae resurrectionis roboratos : " Tu quidem, scelestissime, in praesenti vita nos perdis, sed rex mundi defun6fcos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurre6tione suscitabit ".

  1. Mortuorum resurrectionem pariter affirmant libri apocryphi, praecipue Henoch, LI, LXI.

Ex his aliisque factis non pauci inferunt fidem in resurre6lionem corporum apud Israelitas, sicut apud Semitas, fuisse antiquissimam, sed in veteribus scriptis fuisse obnubilatam, ne forte Judaei, ad idololatriam proni, mortuos cultu divino colerent 2.

  1. (b) In Novo Test. luculenter res declaratur : 1) Christus, apud Synopticos, non solum resurrectionem corporum tanquam rem notam supponit, sed eam contra Sadducaeos defendit : " Expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam 3. In resurre6lione enim, neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in caelo. De resurrectione autem mortuorum non legistis quod di6lum est a Deo dicente vobis : Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium" 4. Apud vS. Joannem, explicite de resurre6lione carnis ait : " Procedent qui bona fecerunt in resurre6tionem vitae, qui vero mala egerunt in resurre6lionem judicii... "j " Ego resuscitabo eum in novissimo die " 5. Revera Christus Lazarum a mortuis suscitavit 6.
  1. vS. Paulus resurre6lionem mortuorum diserte in ep. I* ad Corinthios probat : ex ipsa resurreclio?ie Christi

1 II Mach., VII, 1-13; cfr. XII, 39-46, ubi Judas Machabseus dicitur " bene et religiose de resurrectione cogitans ".

2 Ad rem P. Lagrange, Etudes stir les Religions stmitiques, c. VIII, § 5 : " Mais si on songe a 1'influence extraordinaire exercee par la Chaldee dans le domaine religieux et au nombre assez eleve des croyances communes a tous les Semites, on ne sera pas eloigne de placer la resurrecliion des corps parmi les idees qui regnaient dans le monde semite vers 2000 ans avant Jesus-Christ, et le soin pris des sepultures trouve encore dans 1'esperance de la resurreclion une explication plus complete ".

3 Matth., V, 29-30; cfr. X, 28. — ^ Matth., XXII, 30-32. s foan., V, 29; VI, 55. — 6 Joan., XI, 1-44.

(XV, 1-20) : " Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit "; ex efficacid redemptionis et ex nostrd cum Christo capite intima connexione (21-28) : " Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur, unusquisque autem in suo ordine : primitise Christus, deinde ii qui sunt Christi1'; e moribus et laboribus fidelium (29-34) : " Si ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? "; ex solutione dubiorum contra resurre6lionem (35-44), ejus possibilitatem illustrando comparatione seminis quod " non vivificatur, nisi prius moriatur " \ Revera hoc dogma annuntiavit coram Atheniensibus2, Felice3 ac Thessalonicensibus 4 : " Si enim credimus quod Jesus mortuus est et resurrexerit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo... et mortui qui in Christo sunt resurgent primi ".

957» (B) Traditione. Vix est ullum dogma quod tam perspicue ab antiquissimis Patribus tradatur, et quidem tanquam unum e fundamentis religionis christianae.

(a) Exeunte scec. 1% vivide in Didache describuntur novissima : " Primum signum caeli aperti, deinde signum tubae, et tertium resurreclio mortuorum" 5; S. Clemens hortatur Corinthios ut considerent " quemadmodum Dominus futuram resurreclionem continuo nobis ostendat, cujus primitias Dominum Jesum Christum fecit, suscitans eum a mortuis "6.

(b) Scec. 11°, S. Polycarpus tanquam primogenitum satanae habet eum qui " dixerit nec resurrectionem nec judicium esse " 7. Aristides asserit christianos ideo custodire mandata quia " mortuorum resurreclionem ac futuri saeculi vitam exspe6tant'; 8. Jam S. At/ienagoras integrum habet traclatum De resurreclione mortuorum, in quo duo demonstrat : possibilitatem resurrectionis, quam contra adversariorum difficultates et praejudicia vindicat; ejus convenientiam et necessitatem, ostendens hominem, utpote rationabilem, esse immortalem, et aliunde naturaliter ex anima et corpore constitui,

1 Quod argumentum evolutum invenies apud F. Prat, La Thtologie dc St Pau/, t. I, pp. 109- 11 2, 185-192; t. II, p. 495-504.

3 Act.t XXIV, 15 : " Spem habens in Deum quam et hi ipsi exspeclant, restirrectionem futnram justortim et iniquorum ".

  • I Thess., IV, 13-15. — 5 Didache, XVT, 6. — 6 / ad Corinth., XXIV, I, 7 Ep. ad Philip., VII, 1.

ita ut homo suum finem suamque beatitudinem perfecte assequi non valeat nisi corpus iterum animae uniatur : " Cum unum sit ex utrisque animal quod patitur quaecumque anima patitur et corpus, et operatur ac perficit quaecumque sensuum aut rationis judicio continentur; necesse est ut tota ejusmodi rerum series ad unum aliquem finem referatur " *. S. Irenceus hoc dogma infert ex eo quod corpora nostra cibo eucharistico nutrita semen resurredtionis accipiunt2. Quod et Minucius Felix variis comparationibus illustrat : " Fiores occidunt et reviviscunt, post senium arbusta frondescunt, semina nonnisi corrupta revirescunt ; ita corpus in sepulcro, ut arbores in hiberno... " 3.

(c) Scec. 711°, Tertullianus integrum scribit traclatum De resurreclione carnis, ubi non solum dogma cathoiicum strenue propugnat ex dignitate corporis tam multipliciter sanclificati, sed etiam asserit corpus suscitatum idem esse substantialiter ac corpus terrenum : " Resurget igitur caro, et quidem omnis, et quidem ipsa, et quidem integra"4. Ex adverso autem Origenes, etsi factum resurredtionr. probat contra Celsum5, putat corpora Beatorum fieri aztherea, nostris similia quoad formam, non autem quoad materiam.

(d) Sczc. IV9 et V0, non solum diserte asseritur resurrectio carnis, sed etiam corporis suscitati identitas contra Origenem. Ita, inter alios, S. Methodius6, S. Hieronymus1 , S. Epiphanius*, S. Grego- Hus Nyss. 9, S. Augusiinus : " Ista caro resurget, ista ipsa quae sepe- '.itur, quae moritur; ista quae videtur, quae palpatur, cui opus est manducare et bibere ut possit durare; quae aegrotat, quae dolores patitur, ipsa habet resurgere, malis ad poenas sempiternas, bonis autem ut commutentur " I0.

  1. (C) Ratione suadetur. (a) Resurreclio carnis non potest ex solis principiis naturalibus stricte probari. Nam, at ait 6". Thomas ", nullum est principium aclivum resurrectionis in natura, neque respe6lu conjunctionis animse ad corpus, neque respectu dispositionis quae est necessitas ad talem conjunciionem. Unde, etsi ponatur esse aliqua r De resurrect., 15, P. G., VI, 1004, Journel, 170.

4 De carnisresurrect., 63, P. L., II, 885 ; Journel, 365. s C. Celsum, 1. V, 22, P. G., XI, 1216; Journel, 528.

9 Dc opijicio hominis, c. XXVII; Orat. in Christi resurtecl., III, P. G,, XLVI, 668.

potentia passiva ex parte corporis, non est talis quod sufficiat ad rationem motus naturalis. Resurrectio igitur, simpliciter loquendo, est miraculosa, non naturalis.

(b) Attamen resurrectio corporis valde convenit : i) Ex parte Dei, qui, cum sit omniscius et omnipotens, corpus et animam iterum conjungere potest; et qui, cum sit infinite justus et verus, toti homini secundum corpus et animam convenienter retributionem largitur. 2) Ex parte C/iristi, qui vere a mortuis surrexit : cum enim Ipsi arctissimo vinculo uniamur sicut membra capiti, omnino decet nos Ei conformari in omnibus quae repugnantiam non involvunt, ideoque quoad resurreflionem, ut jam S. Paulus arguebat. 3) Ex parte hominis; corpus, in ordine natnrali, est veluti animae socius et instrumentum, nec mere passivum, cum sit pars compositi humani, sed vere animatum> ejusque operum sive bonorum sive malorum particeps : operatio enim non est solius animae, sed totius conjuncli et in ordine supernaturali, per receptionem Sacramentorum, praesertim Eucharistiae, necnon christianae mortificationis praxi sandtificatum fuit; atqui non decet carnem, tantis privilegiis nobilitatam, in aeternum corruptam manere, ab anima separatam, omnique mercede privatam *. — Insuper, secundum S. Tkomam2, contra naturam et perfectionem animae est absque corpore existere : anima enim humana a corpore separata aliquo modo imperfecta est, sicut pars extra totum suum existens, cum revera sit naturaliter pars humanae naturae; nihil autem quod est contra naturam potest esse perpetuum 2.

  1. Solvuntur difficultates. Rationalistae contendunt impossibilem fore resurrec~lionem. Narn : (a) sunt anthropophagi qui carnibus humanis vescantur; eadem igitur materia in pluribus hominibus successive fuit, ac proinde impossibile est unumquemque cum propria sua. carne resurgere. (b) Immo omnes homines sub aliquo respectu aliorum hominum carnibus vescuntur; nam statim ac cadavera terrse mandata sunt, mox in principia chimica resolvuntur; his nutriuntur vegetalia, quibus animalia aluntur;cum igitur vegetalia et animalia manducamus, in nostram substantiam con-

1 S. Thom., Suppl., q. 75, a. I, ad 3 : " Unde operatio est conjuncli et non tantum animse... Et quia operanti debetur operis merces, oportet quod ipse homo, compositus ex anima et corpore, operis sui mercedem accipiat ".

3 C. GentiL, 1. IV, c. 79- vertimus elementa chimica quae constituerunt substantiam aliorum hominum, et sic in inlinitum *. Cuinam igitur restituetur substantia quse tot hominibus successive propria fuerit?

  1. Duo sunt responsa. (A) Juxta nonnullos theologos. quibus assentit Card. Billot2, ad resurgentium corporum identitatem sufficit identitas formce seu anima, non autem requiritur identitas materiae. Etenim, dum puer fit vir, nil manet in viro totius materiae quae in puero erat ; attamen puer et vir non sunt duo individua, sed unum atque idem, quia, etsi alia materia substituta fuit, haec trahitur ad unitatem personae per hoc quod semper uni formae subjicitur. Deus igitur facere potest ut vere mortuus resurgat, ne unam quidem habens partem materiae quam ante mortem habebat ; et etiam ut, loco parvuli, resurgat adultus, et ille quidem adultus quoad corpus qui tunc exstitisset si certo annorum numeio vixisset infans defunclus. Ita penitus tollitur difficultas.

  2. (B) Communius tamen theologi putant ad identitatem corporis resurgentium requiri ut corpus constet partim saltem ex eddem materid ex qua. olim constitit. Quod magis consonat cum diclis Patrum supra relatis, n. 957, et cum professione fidei C. Toletani XI (an. 675) : " Nec in aerea vel qualibet alia earne (ut quidam delirant) surrecluros nos esse credimus, sed in ista. qua vivimus, consistimus et movemur " 3.

Ad solvendas autem difficultates, ita cum S. Thomd 4 arguunt : "Quod non impedit unitatem secundum numerum in homine, dum continue vivit... non potest impedire unitatem resurgentis. In corpore autem hominis, quamdiu vivit, non semper sunt eaedem partes secundum materiam, sed solum secundum speciem ; secundum vero materiam partes fluunt et refluunt. Nec propter hoc impeditur quin homo sit unus numero a principio vitae usque ad finem... Sic igitur non requiritur ad hoc quod resurgat homo idem numero, quod quidquid fuit mate-

1 Quam dimcultatem a J. Reynaud, Terre et Cte/, renovatam, aliasque hujusmodi recenset ac confutat Freppel, Les Apologistes Chrttiens, t. II, 9e Lec.

DE GENERIS HUMANI CONSUMM. UNIVERSALI. 653 rialiter in eo secundum totum tempus vitae suae resumatur, sed tantum ex eo quantum sufficit ad complementum debitae quantitatis... Si quid vero defuit ad complementum debitae quantitatis, vel quia aliquis praeventus est morte, antequam natura ipsum ad perfeclam quantitatem deduceret, vel quia forte aliquis mutilatus est membro, aliunde hoc divina supplebit potentia. Nec tamen hoc impediet resurgentis corporis unitatem, quia etiam opere naturae super id quod puer habet, aliquid additur aliunde, ut ad perfeclam perveniat quantitatem, nec talis additio facit alium numero : idem enim numero est homo et puer et adultus ".

Quibus prsenotatis, difficultates propositse satis facile solvuntur. (a) Quoad anthropophagos, nullus est qui toto vitse decursu, solum carnibus humanis vescatur; saepe enim fruclus aut animalia manducantjin die igitur resurrectionis accipient eas materiae partes, quas ex vegetalibus animalibusve desumpserunt, non autein carnes humanas quas comederunt. (b) Ouoad herbas animaliaque quibus nutrimur, haec non prsecipuam partem substantise suae acceperunt ex cadaverum elementis, sed vel ex humo vel ex aere, vel ex corporibus brutorum ; unde, si forte per vitam nostram aliquot elementa materiae habuerimus, quae ad alios homines pertinuerunt, haec sunt relative pauca, nec nobis necessaria erunt in die resurreclionis, cum sufficientem materiae quantitatem aliunde acceperimus; si vero aliquid deest, suppleri potest per potentiam Dei.

  1. Corollaria. (a) Omnes homines resurgent cum corporibus integris, sed, ut recle animadvertit S. Thomas x, cessabunt actiones vitae animalis : " Quia comedere, et bibere, et dormire et generare ad animalem vitam pertinent... ideo in resurre6lione talia non erunt ".

(b) Communiter etiam docent theologi Beatorum corpora ea staturd resurreclura esse quam homines virili cetate habere solent, cum corpus suam completam evolutionem attigit ; et quidem absque defectibus (v. g., caecitate, claudicatione) quibus forsan obnoxia fuerunt.

Speciales dotes corporum gloriosorum jam supra descripsimus, n. 901.

1 Suppl.y q. 81, a. 4. — Nimis curiose non est inquirendum de statu et operationibus corporum gloriosorum, cum hac de re taceant Scriptura et Tradido : sane melius est nostram fateri ignorantiam quam fidem nostram Ratioualistarum irrisioni exponere.

  1. (c) Causa principalis resurrectionis est Deus, quf, cum sit au6lor vitae et mortis, " vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt " *. — Christus ut homo est causa instrumentalis, quatenus, per potestatem excellentice (vide supra, n. 276), et ipse suscitabit mortuos, vi auctoritatis a Deo acceptae, " quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei " 2. — Angeli autem erunt ejus ministri, mortuos vocantes ad resurreclionem : " Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum " 3.

Art. II. De judicio universali *.

Resurrectionem sequetur judicium universale, cujus existentiam probabimus et circumsiantias exponemus.

  1. i° Thesis : Post resurrectionem judiciurn universale a Christo instituetur, in quo omnes homines de factis propriis rationem reddent.

De fide est ex variis Symbolis quae profitentur Christum venturum esse " judicare vivos et mortuos " 5, praecipue ex Symbolo Athanasiano; " ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem " 6.

Probatur : (A) Script. Judicium universale, pluries a Prophetis annuntiatum 7, et in libro Sapientice vivide descriptum 8, saepe et lucide a Christo et Apostolis praedicitur : " Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus 9... Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae. Et congregabuntur ante eum omnes gentesy et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves

1 Rom., IV, 17. — •Joan., V, 28. — 3 Matth., XXIV, 31. 4 S. Thom., Sitppl., q. 87-90; Gengel, Tr. de judicio universali; Palmieri, p. 131-141; Pesch, n. 718-727. s Denz.TBann., 54 (17). — 6 Denz.-Bann., 40 (136). 1 Isa.y XXIV, 16-23; LXVI, 15-24; Dan.t XII, 1-3. 8 Safi.. V, 1-24. — 9 Matth.. XVI, 27.

ab haedis " r, etc... " Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum 2. — Omnes stabimus ante tribunal Christi 3... Qui judicaturus est vivos et mortuos " 4.

  1. (B) Tradit. Patres non minus diserte docent futurum esse judicium quam resurrectionem, supra, n. 957. De eo sermonem habet J*. Hippolytus in libro De Antichristo. Hac veritate utitur ^S". Chrysostomus ad paenitentiam suadendam : " Ejus benignitate fidamus et paenitentiam sollicite exhibeamus, priusquam dies ille veniat, in quo nihil nobis paenitentia proderit : nunc enim in nobis tota res sita est; tunc vero judex solus erit judicii"5. Circumstantias judicii graphice describunt S. Cyrillus Hierosol. 6 et 6". Ephrmn.7. Doc~trinam vero theologicam de judicio contrahit S. Augustinus*.

  2. (C) Ratio hujus judicii convenientiam exhibet : id siquidem decet quod divinam providentiam, majestatem Christi et gloriam eleclorum manifestat. Atqui judicium universale evidenter manifestabit : (a) Dei providentiam ; saepe in praesenti vita divina consilia scrutari non valemus, nec intelligere cur mala bonis, bona vero improbis saepe eveniant; sed in die judicii ratio horum omnibus patebit, et Dei sapientise justitiaeque laus ab omnibus tribuetur; (b) Christi majestatem : in primo adventu pauper, humilis, obediens visus est;tunc autem in majestate veniet, juste judicaturus eos qui injuste eum condemnaverunt vel rejecerunt, ut in nomine ejus omne genu fleclatur caelestium, terrestrium et infernorum ; (c) eleciorum gloriam : saepe enim hi per vitam injuriis et persecutionibus vexati sunt : tunc autem manifeste et publice gloria coronabuntur, dum impii qui non semel ex ficrtis virtutibus famam sibi acquisierant, confusione et ignominia cooperientur.

6 Cateches., XV.

7 Pn2?cipue in sermonibus qui Parceneses dicuntur.

  1. 20 Circumstantiae judicii. (A) Judex erit Christus ipse in forma humana : licet enim judicium sit a Deoy ut a causd principali, sententia tamen a Christo homine pronuntiabitur, ut ex textibus jam citatis patet; et merito, nam convenit ut is, cujus redemptionis beneficio ad regnum caelorum admitti valemus, judicio prsesideat x. Cum gloria. et majestate veniet, Angelis eum comitantibus : " Tunc parebit signum Filii hominis in caelo"2; quod Patres de signo crucis intelligunt : hinc canit Ecclesia : " Hoc signum crucis erit in caelo, cum Dominus ad judicandum venerit ". — Cum Christo, et sub Christo, Apostoli judicabunt duodecim tribus Israel, quasi assessores 3, ratam habentes sententiam judicis.

  2. (B) Subjeclum judicii sunt omnes homines^ ut ex textibus allatis constat ; certum est quoad adultos. Communiter receptum quoad parvuios; ait enim S. Thomas *• : " Etiam pueri ante perfectam setatem decedentes in judicio comparebunt, non ut judicentur, sed ut videant gloriam judicis ". Excipientur forsan infantes non baptizati, qui in limbo erunt. Probabile est etiam angelos fore judicandos, juxta illud : " Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detraclos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari " s.

  3. VC) Materia judicii erit uniuscujusque vita integra, quidquid cogitatione, verbo, opere, commissione aut omissione, boni vel mali fecerimus : " Qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium"6. Etiam verba otiosa manifesta flent : " Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii " 7. Communius asseritur etiam peccata justorum in die judicii manifestanda, ut sic melius cognoscatur paenitentia de illis peccatis et misericordia Dei : talis autem manifestatio nullam tristitiam aut pudorem Beatis afferet8.

Probabilius judicium non per vocalem locutionem, sed per men~ tatem manifestationem fiet, ut tradit S. Thomas9; unde cito peragetur, et sententia statim exsecutioni mandabitur : " Et ibunt hi in supplicium seternum, illi autem in vitam aeternam ".

  1. (D) Locus judicii dicitur esse vattisjosaphat10; cum autem voxjosafihat, juxta chaldaicam interpretationem, idem significet ac Deusjudex, nil ex hoc nomine deduci potest quoad judicii locum.

  2. (E) E variis Scripturae locis colligunt Patres et theologi post conflagrationem mundi et judicium terram innovandam esse : "Novos vero cselos et novam terram, secundum promissa ipsius exspectamus "J. In quo autem illa innovatio consistat incertum est, et hac de re theologi scientiseque cultores libere disputare possunt".

  • De fine mundi ejusque renovatione cfr. H. Faye, Sur POrigine du Monde, 2e ed. Paris, 1885, p. 306-308; Stainier, La fin du monde, in Revue des Quest. Scientif. 1898, p. 379-413; Atzberger, Die Christliche Eschato/ogie, 1890, p. 372-74; E. Mangenot, Fin du Monae, ap. Vigouroux, Dicl. de ia Bible, t. II, p. 2264 sq.

Conciusto generaits

THEOLOGI^: DOGMATICiE.

De Communione Sanftorum \

  1. Status quaestionis. (A) Articulus de communione sanclorum : " Credo in Spiritum Sanctum, san6lam Ecclesiam catholicam, Sanclorum communionem' \ Symbolo Apostolorum insertus apparet quinto saeculo apud Ecclesias Galliae 2. Duo significat, nempe communionem inter varia me?nbra Ecclesiae militantis, patientis et triumphantis ', necnon participationem quamdam bonorum spiritualium quae Ecclesiae propria sunt; quae duo sunt intime connexa : ex eo quod enim membra Ecclesiae inter se uniuntur, merito infertur inter ea quamdam esse participationem eorumdem bonorum.

Hoc dogma altissimas projicit radices in alias veritates fidei catholicae : (a) primario defluit e do6lrina de Christo angelorum et kominum capite (Tr. de Verbo incarnato, n. 1 194) : nam ex eo quod hi Christo capiti uniuntur, sequitur eosdem, per Christum et in Christo, inter se conjungi, et eorumdem bonorum per redemptionem acquisitorum participes esse ; (b) conne<5litur etiam cum doclrina de SS. Trinitate, de Gratid et de Sacramentis, eum bona spiritualia a Christo acquisita difTundantur reapse peir totam Trinitatem et attributive per Spiritum Sanctum; et aliunde haec primario consistant in vitd deiformi seu gratid, quae praecipue per sacramenta dispensatur; (c) necnon cum Tr. de Ecclesid, cum Christus, quatenus Ecclesiae caput, omnes fideles communi nexu ejusdem regiminis et doctrinae eorumdemque sacramentorum coadunet ; (d) tandem cum

1 S. Thom., 3, q. 8; Suarez, De Incarnat., disp. XXIII; Petavius, Dt Incarnat., lib. XII, cap. 17; Franzelin, Dt Ecclesid, th. II, XVII-XX, XXII-XXV ; M. Lamache, Le Dogme de la Communion des Saints (these), Lyon, 1912; P. Bernard, Communion des Saints, in Dicl. de ThioL (Mangenot), III, 429-454; R. Bour, ibid., 454-480.

*-Cohtrovertitur autem utrum hic articulus primum in Gallia ortus fuerit, ar originem duxerit ab Oriente : cfr. Kirsch, Die Lehre von der Gemeinschaft de% Heiliven in christlichen Altertum, iqoo, ch. 6 ; P. Bernard, 1. c, 429 sq.

THEOLOGIvE DOGMATIC^. 659 do6lrina de operibus meritoriis et satisfacloriis, necnon de caritate et oratione, quatenus omnes fideles, caritatis vinculo uniti, aliquam participationem accipiunt meritorum, satisfactionum et orationum aliorum Ecclesiae membrorum, immo et intercessione Angelorum Beatorumque spiritualia consequuntur bona. Est igitur veluti syntJiesis praecipuorum fidei dogmatum.

(B) Quam doclrinam variis modis impugnant Protestantes : (a) alii dogma communionis Sanctorum intelligunt de quodam polytheismo in quo Sancti a catholicis colerentur sicut dii "; (b) alii nihil vident in communicatione reciproca meritorum nisi systema quoddam mere mechanicum justificationis quo homines ab extrinseco justificantur sine cooperatione morali 3.

Catholicse doclrinse expositione luculenter constabit quantum Protestantes liberales hoc dogma adulteraverint.

  1. Thesis : Datur communio sanctorum vi cujus omnia Christi membra per Christum et in Christo arctissime inter se uniuntur, atque spiritualia bona, etsi diverso gradu, participant.

De fide est tum ex Symbolo Apostolorum tum ex magisterio ordinario Ecclesice 3.

Declaratur. Ecclesia in terra militans sub Romano Pontifice, Christi vicario, non est tantum societas externa quae, in ordine ad vitam aeternam, visibili regitur hierarchia, dodtrina apostolica informatur et sacramentis pascitur, sed est simul societas spiritualis et mysticay cujus membra, per admirabile consortium caritatis et vitae supernaturalis, cum Sanctissima Trinitate et Christo, cum Sanctis, Angelis et animabus Purgatorii, et inter se connectuntur.

Ex di&is in toto decursu hujus operis, res ita concipitur : (a) Deus et Christus in omnia Ecclesise membra dona gratiae vel gloriae infundunt; (b) in Deum et Christum membra Ecclesiae refundunt laudes, gratiarum actiones ceterosque actus religionis, praesertim per orationem publicam quae in

1 M. Nicolas, Le symbole des Apdtres, p. 249; A. Harnack, Dogmengeschichte, § 46, p. 216.

2 A. Viguie, art. Commtinion des Saints, in Encycioptdie des sciences religieuses ( Lichtenberger )y III, 286.

3 Quod constat ex universali expositione catechismorum ; cfr. Catechisitu publicato per ordine di S. S. Pio X, Roma, 1912, p. 31.

660 CONCLUSIO GENERALIS sacrificio Missae suam perfectionem attingit ; (c) Sanfti intercedunt pro fidelibus terrae et Purgatorii animabus ; (d) fideles terrae Sanclos orant et pro Purgatorii animabus deprecationes, satisfactiones et indulgentias offerunt; (e) animae Purgatorii pro fidelibus terrae deprecantur.

Itaque, inter Deum et omnia Ecclesiae membra, inter membra Ecclesiae ad invicem, regnat caritas, quae est " vinculuin perfecJionis", eteo usque tandem progredi debet ut in aeternum omnes San6li et omnes Angeli sint in unum consummati et unus cum Deo spiritus *.

  1. Probatur : (A) Scripturd. (a) In Synopticis videmus a Christo annuntiari, praeparari et fundari regnum Dei2 in quo homines ad acquirendam vitam spiritualem 3 et salntem 4 coordinantur non tantum potestate hierarchica Ecclesiae, sed mutua et maxime concordi caritateS, ita ut efforment veram familiam cujus Deus est Pater6. Hoc autem regnum coalescit non tantum ex fidelibus in terra degentibus, sed etiam ex electis et Angelis7, quorum gaudium, prae flagranti qua consumuntur caritate, increscit peccatoris etiam perditissimi conversione 8.

(b) Dogma communionis Sanctorum clarius elucescit in Christi sermone post ultimam ccenam : 1) declaratur unio discipulorum cum Christo comparatione vitis et ramorum : " Ego sum vitis, vos palmites; qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum " 9 : itaque, sicut rami a vite motum, succum et vim fructificandi accipiunt, ita fideles a Christo accipiunt motum et vitam spiritualem necnon vim fruclus salutares proferendi; 2) postea vero eorum unio inter se, quae aliquo modo imitatur unionem trium divinarum personarum I0 : " Omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi unum sint... Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum

1 / Cor., VI, 17. — a Matth., III, 2; XII, 28; Marc, I, 5; Luc, 17, 20. 3 Matth., X, 14, 15, 40; XVIII, 17; Marc, XVI, 15; Luc, X, 16. * Matth., XII, 20. s Matth., XXII, 37-40; Luc, XIV, 12-14; Marc, XII, 33.

7 Matth., XIX, 28; Luc XX, 30. — 8 Luc, XV, 10. 9 /oan., XV. 5. — I0 Joan., XVII. 21. 22.

THEOLOGIvE DOGMATIC^. 661 sumus ". — Utramque unionem exponit S. Joannes l . 41 Quod vidimus, et audivimus annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et cum Filio ejus Jesu Christo".

(c) Idem dogma saepe et diserte proponit S. Paulus, asserens Christum esse capul morale corporis mystici, cujus nos membra sumus 2; ex quo tria infert : i) singulos fideles spiritualiter proficere omnibus totius Ecclesice militantis precibus, operationibus, gratiis et meritis, ita ut totum bonum communitatis sit uniuscujusque partis emolumentum 3 : omnes enim sumus corpus Christi; sed corpus non est unum membrum, sed multa; unde " si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra " 4 ; 2) adesse insuper communionem inter Ecclesiam militantem et Ecclesiam triumphantem : siquidem caritas, qua fideles conjunguntur nunquam excidit, ideoque precibus fiducialiter ad Sanctos accedere valemus : " Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cselis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, et testamenti novi mediatorem Jesum5 "; 3) adhuc esse communionem inter Ecclesiam militantem et Ecclesiam patientem : siquidem Paulus effusa caritate misericordias Domini carissimo Onesiphoro defuncto adprecatur6.

975« (B) Traditione7. (a) Per tria priora scecula, duo praecipua hujus dogmatis elementa sparsa inveniuntur in operibus Patrum, nempe participatio quaedam omnium fidelium in bonis operibus et precibus ceterorum, necnon relationes inter Ecclesiam militantem et Eccksiam triumphantem.

Ita »S. Clemcns Papa docet fideles unum corpus in Christo constituere, et in orationibus meritisque communicare, immo et Beatis

2 Rom.t XII, 4, 5; / Cor., XII, 12-27; Ephes.t I, 22-23; Coloss., I, 18, II, 19; III, 14-15, etc.

662 CONCLUSIO GENERALIS.

uniri quos imitari debent1; S. lg?iatius Martyr se ofTert ut piacularem hostiam pro Ephesiis, orat pro fidelibus diversarum ecclesiarum, seseque fideliuni orationibus commendat quse in Deo et caritate fiunt2; C/emens Alex. describit angelos circumdantes discipulum Christi orantemetiam privatim; Origenes3 diserte asserit, ex testimonio seniorum, Beatos pugnare nobiscum et adjuvare nos orationibus suis; quod et testatur S. Cyprianus4.

(b) Quarto sceculo, magis explicite asseritur communio non solum cum Ecclesia triumphante, sed etiam cum Eccles& patiente : missae enim sacrificium ofifertur in memoriam eorum qui regnant cum Christo, " ut Deus eorum precibus et legationibus orationem nostram suscipiat ", et pro defunctis ut sit eis adjumentum5.

Insuper jam ratio hujus communionis expenditur : — i) Graci, cum 6". Basilio, eam reponunt in influxu Spiritus Sancli, qui non tantum fideles in terra. degentes, sed etiam Beatos in caelo regnantes eadem caritate coadunat, et ex utrisque unam efformat civitatem, quse est civitas Dei6,

  1. Latini, cum SS. Hitario1 et Ambrosio*, eam potius referunt ad doctrinam de Ecclesia : caelestis Ecclesia est veluti forma Ecclesise terrestris, quam protegit et adjuvat; fideles autem, communione corporis Christi et virtutum praxi, disponuntur ad ingrediendam civitatem sanctam Jerusalem, et si qui peccaverint, fratrum orationibus niti debent ad veniam a Deo exposcendam.
  1. (c) Quinto sceculo, S. Augustinus hujus doctrinre theologicam synthesim tradit, quam postea sequentur ct ampliabunt Scholastici.
  1. Primo quidem.tanquam principium inconcussum statuit Ecclcsiam esse corpus C/iristi, et quidem caritatead unitatem reda6tum9. Unde ii tantum hujus unitatis perfecte participes sunt qui habent caritatem10 : hseretici autem et schismatici ab hac unitate avulsi sunt, peccatores sunt membra oegra et languida : pro haereticis et

s Ita S. Cyrillus Hierosol., Cateches., XXIII, 9, P. L., XXXIII, 11 16; ita pariter in ceteris Liturgiis.

8 Expos. in Lucam, V, 11, P. L., XV, 1723 "^De unitate Ecciesice, c. II, P. L., XLIII, 392.

THEOLOGI^E DOGMATIC^. 663 peccatoribus est tamen orandum, ut ad Christum redeant. — Ad unitatem corporis Christi nobiscum pertinet Ecclesia cccli : " Templum ergo Dei sancta est Ecclesia, scilicet universa in caelo et in terra1 "; pertinent omnes fideles ab initio (mundi) usque ad finem, " adjunctis etiam legionibus et exercitibus angelorum, ut fiat illa una civitas sub uno rege2 ". — Neque a corpore Christi excluduntur animse in Purgatorio detentee, qusepietate viventium relevantur, praesertim quando pro eis offertur sacrificium missae (supra n. 942.) 2) Hujus autem corporis caput est Christus, anima est Spiritus Sanclus : " Totus Christus et caput et corpus est3 ". " Societas unitatis Ecclesice Dei tanquam proprium est opus Spiritus Sancti, Patre et Filio cooperantibus4 ". 3) Ex quibus cequitur inter chris. tianos vitam esse communem , quippe qui per Christum et in Christo virtute Spiritus Sancti uniantur et ejusdem vitie divinse sint participes : " Officia diversa sunt, vita communis 5 "; fideles esse filios martyrum, qui pro nobis intercedunt et quos colere debemus : " Fructus laboris illorum etiam nos sumus6 ".

977« (C) Ratione convenientice. (a) Sicut in ordine naturali lex solidaritatis viget, qua omnes homines inter se conneciuntur, et in multis a se mutuo dependent, ita decebat in ordine supernaturali justos cum Deo et inter se conjungi vitae supernaturalis communitate, caritate afTe&iva et effectiva; ita enim Dei unitas et concordissima Trinitas glorificantur; (b) creaturae nobiliores nobiliori operi Dei, aeternae scilicet saluti, cooperantur, dum sibi invicem auxilium et solamen afferunt : etenim " ad bene esse beatitudinis facit societas amicorum7 "; (c) quod quidem praestant duce et adjuvante Spiritu Sanclo, qui, cum Ipse ramquam causa principalis omnes sanctificet, sive Angelos sive homines quibusdam utitur creaturis intellectualibus tanquam instrumentis animatis ad alias sanctificandas, et ita omnes in eadem societate spirituali conjungit.

(b) Data vero redemptione generis humani per Christum Deum hominem, omnino decebat hanc communionem hominum cum Deo et inter se fieri per Eum qui est mediator

664 CONCLUSIO GENERALIS inter caelum et terram, et qui, postquam reconciliavit homines cum Deo, eosdem inter se conjunxit non solum arctissimo caritatis vinculo, sed etiam communicatione ejusdem vitae deiformis. Qui enim plenitudinem vitae in sinu Patris hauserat, et per assumptionem humanae naturae primogenitus in multis fratribus factus erat, eo ipso caput erat omnium hominum, secundum diversos gradus : aclu beatorumj et justorum in terra aut in purgatorio degentium quibus gloriam aut gratiam largitur, immo et peccatorum quibus fidem et spem concedit; in potentid haereticorum et infidelium,quibus meruit gratiam salutis, et in quos influit ut eos ad fidem adducat ; ideoque beati, justi et peccatores per Christum unum efficiunt corpus, et, sicut membra ejusdem corporis, ejusdem vitae, etsi diverso gradu participes fiunt. — Quia vero Christus est etiam caput Angelorum, etsi minus perfe6le quam hominum, in eos infundens gloriam saltem accidentalem, per Eum homines Angelis uniuntur, et cum eis unum corpus mysticum efificiunt.

  1. Consectaria. Ex hac sanctorum communione quaedam consectaria sponte fluunt :

(A) Omnia membra corporis Christi mystici se mutuo diligere debent fraiernd caritate. Id sane Christus inculcat, dicens : " In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem * ". Idem Apostoli praedicant, v. g., 5. Paulus, Corinthios hortans " ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra2"; S.Joannes, discipulis scribens : " diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis3", eosque monens nullum diligere Deum si fratrem suum oderit4. Quae caritas non solum affectiva sed et effectiva esse debet, immo quandoque heroica : " Quoniam ille animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus ani~ mas ponere... Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate5 ".

(B) Haec autem caritas manifestatur per orationem, praesertim publicam, in qua fideles Patrem laudant et glorifi- lJoan., XIII, 35. — 2 ICor., XII, 25. — 3 fjoan., III, 23. * f foan., IV, 20. — s f foan., III, 16, 18.

THEOLOGIuE DOGMATIC^. 665 cant, et ab Eo non solum pro se, sed etiam pro fratribus quidquid ad salutem necessarium aut utile est enixe postulant, Christum imitantes qui ita nos docuit orare : Pater noster... Inter eas preces eminet oratio liturgica seu eucharistica, in qua commemoramus Angelos et Beatos, ut cum eis Deum magnificemus, animas in Purgatorio detentas ut Deus eis largiatur locum refrigerii, lucis et pacis, necnon omnes vivos ut in electorum grege numerentur.

979- Ex dictis satis apparet communionem Sanctorum esse quasi synthesim theologia; tum dogmaticae tum moralis. Etenim : (a) Deus unus et trinus est causa exemplaris hujus communionis : " Ut sint unum sicul et nos unum sumus1 "; causa efficiens principalis est reapse tota Trinitas, quae sola gratiam et gloriam seu participationem vitas divinae largiri potest; et per attributionem Spiritus Sanctus; causa instrumentalis principalis et meritoria est Christus, utpote caput Ecclesiae in suo triplici statu consideratae; causa instrumentalis secundaria sunt sacramenta; causaformalis est gratia, cum comitatu virtutum infusarum, qua vitae divinae participes efficimur; causa finalis et consummatio est gloria caelestis in qua erit societas perfecta et aeterna sanctorum cum Christo et gloriosa Trinitate. (b) Omnia autem praecepta et consilia ac virtutum exercitium ad hoc tendunt ut caritas magis ac magis in corpore Christi augeatur, et ita unio inter membra et cum Capite magis ac magis perficiatur usque dum consummetur in Seatissima visione et caritate et possessione Dei, cui sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

Finem huic Synopsi theologice dogmaticce imponens, ea omnia quae scripsi judicio Ecclesiae humiliter subjicio : si quae sint, praeter intentionem, minus recte dicta, ea pro non scriptis haberi volo, et a lectoribus emendari.

De Baptismo. Can. 737 : " Baptismus, sacramentorum janua ac fundamentum, omnibus in re vel saltem in voto necessarius ad salutem, valide non confertur, nisi per ablutionem aquae verae et naturalis cum praescripta verborum forma ".

Can. 742 : " Baptismus non sollemnis (in mortis periculo) potest a quovis ministrari, servata debita materia, forma et intentione; quatenus vero fieri potest, adhibeantur duo testes, vel saltem unus, quibus baptismi collatio probari possit. — Si tamen adsit sacerdos, diacono praeferatur, diaconus subdiacono, clericus laico et vir feminae, nisi pudoris gratia deceat feminam potiusquam virum baptizare, vel nisi femina noverit melius formam et modum baptizandi. "

Can. 779. " Ad collatum baptismum comprobandum, si nemini fiat praejudicium, satis est unus testisomni exceptione major, vel ipsius baptizati jusjurandum, si ipse in adulta aetate baptismum receperit ".

De Conrlrmatione. Can. 780 ; " Sacramentum confirmationis conferri debet per manus impositionem cum unctione chrismatis in fronte et per verba in pontificalibus libris ab Ecclesia probatis praescripta".

Can. 781, § 2 : " Unctio ne fiat aliquo instrumento, sed ipsa ministri manu capiti confirmandi rite imposita ".

Can. J%y : " Quamquam hoc sacramentum non est de necessitate medii ad salutem, nemini tamen licet, oblata occasione, illud negligere; imo parochi curent ut fideles ad illud opportuno tempore accedant ".

Ex vetustissimo Ecclesiae more, in Confirmatione unus patrinus adhibendus est, si fieri possit.

Ut quis sit valide patrinus, oportet : a) sit ipse confirmatus; b) nulli haereticae aut schismaticae sectae adscriptus, nec ulla ex pcenis notatus quae prohibent nequis sit patrinus in baptismo; c) non sit pater, mater, conjux confirmandi;

d) a confirmando ejusve parentibus vel tutoribus, vel, si hi desint aut renuant, a ministro vel a parochc sit designatus;

e) confirmandum in ipso confirmationis actu physice tangat.

Ut autem quis licite sit patrinus, oportet : a) sit alius a patrino baptismi, nisi rationabilis causa, judicio ministri, aliud suadeat, aut statim post baptismum legitime confirmatio conferatur; b) sit ejusdem sexus ac confirmandus, nisi aliud ministro in casibus particularibus ex rationabili causa videatur; c) serventur praeterea quse praescripta sunt ut quis sit Hcite patrinus in baptismo.

Nomina ministri, confirmatorum, parentum et patrinorum parochus inscribat in peculiari libro, et insuper in baptismali libro. — Ad collatam confirmationem probandam satis est unus testis omni exceptione major, vel ipsius confirmati jusjurandum, nisi confirmatus fuerit in infantili aetate.

De Eucharistia. Can. 814 : " Sacrosanctum Missae sacrificium offerri debet ex pane et vino, cui modicissima aqua miscenda est ".

Can. 817 : " Nefas est, urgente etiam extrema necessitate, alteram materiam sine altera, aut etiam utramque, extra Missae celebrationem, consecrare ".

Can. 851 : "§ 1. Sacerdos sacram communionem distribuat azymo pane vel fermentato, secundum proprium ritum. § 2. Ubi vero necessitas urgeat nec sacerdos diversi ritus adsit, licet sacerdoti orientali qui fermentato utitur, ministrare Eucharistiam in azymo, vicissim latino aut orientali qui utitur azymo, ministrare in fermentato, at suum quisque ritum ministrandi servare debet ".

Can. S66 : " § 1. Omnibus fidelibus cujusvis ritus datur facultas ut, pietatis. causa, sacramentum Eucharisticum quolibet ritu confectum suscipiant. § 2. Suadendum tamen ut suo quisque ritu praecepto communionis paschalis satisfaciant; sanctum Viaticum moribundis ritu proprio accipiendum est; sed urgente necessitate, fas esto quolibet ritu illud accipere ".

Can. 854 : " § 1. Pueris qui propter aetatis imbecillitatem nondum hujus sacramenti cognitionem et gustum habent, Eucharistia ne ministretur. § 2. In periculo mortis, ut sanctissima Eucharistia pueris ministrari possit ac debeat, satis est ut sciant Corpus Christi a communi cibo discernere illudque reverenter adorare. § 3. Extra mortis periculum plenior cognitio doctrinae christianae et accuratior praepa- ratio merito exigitur, ea scilicet qua ipsi fidei saltem mysteria necessaria necessitate rnedii ad salutem pro suo captu percipiant, et devote pro suae setatis modulo ad sanctissimam Eucharistiam accedant. § 4. De sufficienti puerorum dispositione ad primam communionem judicium esto sacerdoti a confessionibus eorumq-ie parentibus aut iis qui loco parentum sunt § 5. Parocho autem est officium advigilandi, etiam per examen, si opportunum prudenter iudicaverit, ne pueri ad sacram Synaxim accedant ante adeptum usum rationis vel sine sufficienti dispositione, itemque curandi ut usum rationis assecuti et sufficienter dispositi quamprimum hoc divino cibo reficiantur ".

Can. 858 : " § 2. Infirmi tamen qui jam a mense decumbunt sine certa spe ut cito convalescant, de prudenti confessarii consilio sanctissimam Eucharistiam sumere possunt semel aut bis in hebdomada, etsi aliquam medicinam vel aliquid per modum potus antea sumpserint". Notetur quod jam omnibus, et non tantum iis qui Oratorium in domo sua habent, liceat sic Eucharistiam accipere semel aut bis in hebdomada.

Can. S63 : " Excitentur fideles ut frequenter, etiam quotidie, pane Eucharistico reficiantur ad normas in decretis Apostolicae Sedis traditas; utque Missae adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam sanctissimae Eucharistise perceptione, rite dispositi communicent ".

Can. 864 : " § I. In periculo mortis, quavis ex causa procedat, fideles sacrae communionis recipiendse praecepto tenentur. § 2. Etiamsi eadem die sacra communione fuerint refecti, valde tamen suadendum, ut in vitae discrimen adducti denuo communicent. § 3. Perdurante mortis periculo, sanctum Viaticum, secundum prudens confessarii consilium, pluries, distinctis diebus, administrari et licet et decet ".

Can. 867 : " § 3. In Sabbato Sancto sacra communio nequit fidelibus ministrari nisi inter Missarum sollemnia vel continuo ac statim ab iis expletis ".

De Extrema Unctione. Can. 937 : " Extremae unctionis sacramentum conferri debet per sacras unctioncs, adhibitc oleo olivarum rite benedicto, et per verba in ritualibus libris ab Ecclesia probatis praescripta ".

Can. 938 : " Hoc sacramentum valide administrat omnis et solus sacerdos ".

Can. 940 : " Extrema unctio praeberi non potest nisi fideli, qui post adeptum usum rationis ob infirmitatem vel senium in periculo mortis versetur".

Can. 941 : " Quando dubitatur num infirmus usum rationis attigerit, num in periculo mortis reipsa versetur vel num mortuus sit, hoc sacramentum ministretur sub conditione ".

De Ordine. Can. 948 : " Ordo ex Christi institutione clericos a laicis in Ecclesia distinguit ad fidelium regimen et cultus divini ministerium ".

Can. 951 : " Sacras ordinationis minister ordinarius est Episcopus consecratus; extraordinarius, qui, licet charactere episcopali careat, a jure vel a Sede Apostolica per peculiare indultum potestatem acceperit aliquos ordines conferendi "

XnUe^ rerum alpljabettcusf

Abercii inscriptio, 380.

Ablutio aquae est materia proxima baptismi, 272. Accidentia eucharistica objectivam realitatem servant, 387; sine subje- clo subsistunt, 404; solvuntur diffi- cultates ex his accidentibus desum- ptse, 404, 407. Acolythatus, 582. Adductio non sufficit ad transsubstan- tiationem, 397. Adrumetini monachi de grati&, 27,

  1. iEternitas poenarum inferni : a quibus negatur? 616; demonstratur, 617;

rationi non adversatur, 624. Agilitas corporum Beatorum, 613. Albigenses de Sacramentis, 188; de

Eucharistia, 350. Alexander VIII damnat Jansenianos,

83, 93- Alphonsi de Liguori (S.) systema de gratia" efficaci, 100. Altare ejusque apparatus, 514. Ambrosius (S.) de necessitate gratise,

45; praesertim quoad tentationes, 64;

de necessitate baptismi, 290; de suf- ficientia caritatis cum voto baptismi,

295; de reali Christi praesentia in eucharistia, 377; de transsubstantia- tione, 385; de seternitate poenarum,

confirmationem, 325; communionem,

45 1; ex. unctionem, 542. Americce Latinae plen. Concilium, de prima sollemni communione, 448,

Amor beatificus, 610.

Amor Dei naturalis quo sensu possi- bilis sine gratia? 74. Amor Dei erga nos effulget in Eucharistia, 410. Amor erga Christura in Eucharistia augetur, 433. Anabaptistae de baptismo per immer- sionem, 272. Anglicanae ordinationes, 577. Anglicani, de ccena Domini, 351; de sacrificio missse, 473; de ordine, 556. Antichristus, 645. Appetitus videndi Deum, 152, 606. Applicatio frudluum missae, 500. Aqua baptismi, 269. Arausicani II canones prsecipui, 5. Attentio in ministrandis sacramenus,

245- Attritio in baptismi receptione, 301 ;

in ex. unctione, 540. Augmentum gratiae est objeclum me- riti, 167. Augustana ccnfessio de ccena Domini,

  1. Augustini (S.) doclrina de grati» actualis necessitate, 45; etiam ad initium fidei, 48; de gratuitate gratiw, 52; de perseverantia, 57; de necessitate gratiae ad superandas tentationes, 64; ad bonum naturale faciendum, 72; de dispensatione gratia?, 77; etiam peccatoribus, 79; de libero arbitrio sub influxu gratioe, 89; de cooperatione cum gratia, 94; de remissione peccatorum per gratiam, 113; de notione sacramenti, 184; de numero sacramentorum, 194 ; de causalitate sacramentorum, 216; de reviviscentii Baptismi, 225; de cha-

Chapter 81 of 81