Skip to the text

Nn. 5–52

  1. i° Quoad nomen, gratia, a voce gratis2, idem sonat ac gratuitum seu gratis datum, aut a voce gratum designat id quod personam reddit gratam seu acceptabilem.

Apud sacros auclores quatuor praesertim significat : (a) Benevolentiam seu favorem dantis : v.g. " Noe invenit gratiam (i. e. favorem) coram Domino "3; (b) Gratitudinem, seu gratum animi sensum pro beneficio accepto : v. g. " Non cesso gratias agens pro vobis 'H; (c) qualitatem, quae reddit personam amabitej?i : " Diffusa est gratia in labiis tuis "5. " Fallax gratia, et vana est pulchritudo "6; (d) rem aliquam gratis datatn, seu donum gratuitum : v. g. " Unicuique nostrum data est gratia"7. In praesenti Traclatu agitur de gratia hoc ultimo sensu accepta. Quatuor hujusmodi significationes sic logice conne6tuntur : ex benevoientia procedit donumj ex bono accepto consurgit gratiarum aclio; amabilitas autem est una ex dotibus quae benevolentiam conciliant.

  1. 2° Quoad rem, gratia sumitur sensu lato et striclo.

(A) Gratia sensu lato et improprie dicto, deflnitur quodlibet dotium gratis concessum, et ita creatio, conservatio, immo et liberum arbitrium gratiae vocari possunt, quia dona sunt gratuita. Olim Pelagiani, et hodie Rationalistse et Unitarii quandoque adhibent vocem gratiam in hoc sensu, sicque simplices decipiunt8; sed theologi hac voce

1 Cf. S. Th., 1. 2., q. 110; Suarez, De Gratid, Prolegom. III; Salmant., de Gratid, disp. I, c. 1; Montagne, De Gratid, qusestio procem.; Mazzella, De Gratid, n. 4 sq.

2 Graeca vox %api<; idem fere significat, videlicet fa vorem quo quis alium prosequitur; beneficium quod recipitur; g> atiarum aclionem; remtcnerationem alicujus beneficii; quidquid habet vim favorem conciliandi. Cfr. Schleusner, Lexico n; Grimm, Lexicon graco-latinum, 1903.

3 Gen.\ VI, 8. — 4 Ephes., I, 16. — s Ps. XLIV, 3. — 6 Prov., XXXI, 30. — TEphes., IV, 7.

8 Pelagius olim Episcopos Synodi Diospolitanse decepit, dicendo se confiteri gratiam, dum revera nonnisi liberum arbitrium significaret. — Merito autem nonnisi in sensu striclo uti debent, quando simpliciter de gratia loquuntur.

  1. (B) Sensu striclo gratia est donum stipernaturale creaturce intellecluali ya Deo concessum in ordine ad vitam ceternam.

Dicitur (a) donum supernaturale, id est, prorsus indebitum, seu essentiam, vires> et exigentias cujuslibet creaturae superans1, et sic distinguitur a beneficiis mere naturalibus, juxta illud S. Pauli : " Si autem gratia, jam non ex operihus, alioquin gratia jam non est gratia "2.

(b) creaturce intellecluali concessum; ita designatur subjeflum gratiae, scilicet angelus et homo; ceterae enim creaturae, utpote irrationales, non possunt recipere gratiam, quae est participatio vitae Dei intellectualis, in homine autem, anima et facultates spirituales sunt proprie subjectum gratiae.

(c) a Deo ; sic indicatur causa efficiens principalis gratiae, solus nempe Deus, cum ipse solus propriam vitam aliis impertiri valeat.

(d) In ordine ad vitam ceternam ; sic exprimitur causa finalis gratiae, nempe consecuiio finis nostri supernaturalis, seu adeptio vitae supernaturalis perfectioris quae ultimum erit gratiae complementum et sine fine durabit. Deus enim, ob immensam bonitatem, ad finem supernaturalem seu perfectam propriae vitae communicationem nos destinavit. Vi hujus communicationis, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est, facie ad faciem; seu eum cognoscemus sicut seipsum cognoscit et amabimus sicut seipsum amat. Gratia nobis datur tamquam medium, diredlum vel indirectum, ad finem nostrum supernaturalem attingendum rgratia habitualis est jam inchoatio vitae aeternae in nobis; et gratia aclualis est auxilium cujus ope ad gratiam habitualem disponimur vel eam augemus. Utraque salutaris dicitur, utpote ad salutem ordinata.

gratise nomine designantur usu loquendi biblico et ecclesiastico- bona supernaiuralia : haec enim sunt per antonomasiam indebita, seu gratuita, cum omne prorsus debitum excludant non solum in operibus, sed etiam in natura fundatum. (S. Thom, ia, 2*, q. in, a. 1, ad 2).

II. Gratiae praecipuae divisiones1.

  1. (A) Primum quidem gratia dicitur increata, vel creata :

(a) increata est Deus ipse creaturae intellectuali sese communicans; (b) creata est donum gratuitum a Deo distinctum, et veluti effectus divini amoris. Utriusque exemplum habetur apud S-. Paulum2 : " Caritas (gratia creata) diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis " {gratia increata). Notandum est tamen has non esse duas gratias separatim existentes, sed consociari potius in unum complexum gratiae, praesertim habitualis, ut infra exponetur.

(B) Ratione causce, gratia creata duplex est : (a) Gratia Dei seu Conditoris, ea est quae conceditur a Deo, ex mera liberalitate, independenter a meritis Christi : sic, juxta Thomistas, gratia Angelis et Adamo innocenti data, est gratia Dei. (b)' Gratia Christi seu Redemptoris ea est quae conceditur a Deo intuitu meritorum Christi3. Revera omnis gratia in statu praesenti collata, est gratia Christi, quia Christus omnes gratias meruit quae nobis hodie dispensantur, ut in Tr. de Verbo Incarn. (n. 1162) probatum est.

  1. (C) Ratione modi, est (a) externa, quae extrinsece afficit subjectum, ut Christi exempla, evangelii praedicatio, etc

(b) interna, quae subjectum intrinsece afficit, v. g., gratia habitualis, quae ipsam substantiam animae perficit, pariterque gratiae a<5tuales quae directe facultates nostras spirituales adjuvant. De gratia internd hic potissimum agimus.

  1. (D) Rationey£/z2>, gratia interna iterum subdividitur in : (a) gratiam gratis datam, quae per se et primario ad

1 Cfr. S. Th., 1. 2., q. iii; Suarez, 1. cit., c. 3-6; Montagne, 1. cit., art. 4; Mazzella, n. 11 sq. ; Jungmann, De Gratid, n. 9 sq.

3 Scotistce, qui putant omnem gratiam ob merita Christi concedi ( De Verbo Incarnato, n. 121 1), vocant gratiam Christi capitis eam quse Adamo innocenti et angelis concessa fuit; gratiam Christi Redemptoris eam quse hominibus redemptis dispensatur. — Quidam theologi gratiam Ztez'appellant eam quse vocationem ad fidem praecedit, et infidelibus negativis datur, gratiam autem Christi eam quse a vocatione ad fidem incipit. Sed communior est explicatio supra allata.

aliorwn utilitatem datur, ut donum miraculorum, prophetiae variaque charismata a S. Paulo descripta1 : talis gratia non omnibus datur christianis, sed quibusdam, et potest etiam peccatoribus concedi, ut ex faclo Balaam videtur2; (b) gratiam gratum facientem, quoe per se et primario in propriam subje6ti utilitatem ordinatur ; talis est gratia habitualis, quae proprie nos gratos Deo facit, et actualis, quse est medium ad acquirendam vel augendam gratiam habitualem.

Gratiam gratum facientem meliorem esse gratiagratis data constat ex S. Paulo qui, post enumeratas gratias gratis datas, addit : " ^Emulamini charismata meliora "3, posteaque caritatem describit, quae semper cum gratia gratum faciente conneclitur. Christus ipse Apostolis dixerat : " Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cselis "4. Nec mirum, nam, ut ait 5. TkomasS, finis potior est his quse sunt ad finem; atqui gratiagratum facienshominem ordinat immediate ad ultimum finem, dum gratise gratis datae ordinant hominem ad quaedam praeparatoria finis ultimi, quatenus per miracula homines inducuntur ad hoc quod ultimo fini conjungantur.

II. (E)Ratione subjecli et effecluum, gratia. gratum faciens duplex est : (a) Gratia kabitualis, ut est gratia increata, est specialis unio Dei cum anima in qua inhabitat, et, quatenus gratia creata, est qualitas supernaturalis, pcrmanenter et intrinsece inhaerens animse, per quam efficimur participes naturae divinse : quse quidem gratia vocatur etiam status gratice. (b) Gratia aclua/is, stricte sumpta, est auxilium quoddam supernaturale et transiens, quo Deus intellectum illustrat et voluntatem adjuvat ad eliciendos a6tus supernaturales. Hinc gratia habitualis a gratia a6luali differt in eo quod prior est kabitus, posterior, motio seu a6lus ; prior est permanenSy posterior, transiens ; prior inkceret substanticB animse, posterior facultates solummodo afiicit.

1 / Cor., XII, 8-u. — 2 Num., XXII-XXIV. — 3 / Cor., XII, 31. 4 Luc, X, 20. — 5 1. 2.. q. 3, a. 5.

III. Errores praecipui circa Gratiam \

  1. Homines ad Deum finem supernaturalem tendunt duplici principio moti, nempe auxilio divino seu gratid et aclione proprid. Difficile autem est accurate definire quaenam sint partes Dei, qusenam partes nostrse in opere salutari. Quare in duo extrema opposita abierunt hac de re haeretici: alii naturae et libertati plus aequo faventes, gratiae juribus plus minusve violatis, vocantur naturalistce ; alii ex adverso nimium gratiae tribuentes, cum detrimento humanae libertatis, in falsum seu exaggeratum supernaturalismum inciderunt.

i° Naturalismus.

  1. (A) fudaizantes'2, qui, licet ad fidem christianam conversi, judaismi praejudiciis adhuc imbuti erant, docuerunt opera legis mosaicae, quamvis in se naturalia, gratiam et justificationem mereri posse. Exinde contenderunt legem mosaicam, etiam post Christum, ad salutem necessariam esse non solum Judaeis, sed etiam Gentilibus3. In concilio Hierosolymitano (50 vel 52) damnati sunt 4 et a S. Paulo confutati praesertim in Epistolis ad Romanos et Galatas.

  2. (B) Pelagianih ducem habuerunt Pelagium, monachum ex Majori Britannia oriundum, qui errores suos Romae circa annum 405 disseminare ccepit : praecipui ejus asseclae fuerunt Cce/estiusymonachus juris peritus,et fu/ianus, Eclanensis Episcopus. Pelagianismus ortus esse videtur

1 Cf. Suarez, op. cit., Proleg. V; Montagne, qui proe ceteris fuseet accurate de his erroribus disputat {Migne, Theol. Curs., t. X, p. 89-642); Billuart, de Gratid, Diss. I.

2 Cf. J. B. Lightfoot, Dissertations on the Apostolic Age, 1892, p. 67 sq.; A. de Boysson, La Loi et la Foi, Paris, Bloud, 1912, p. 191-213; Tixeront, Hist. des Dogmes, I, 165 sq.; E. Tobac, Le probleme de lajustificatioti, 1908, p. 20-28.

3lnter Judoeos qui christianismum amplexi sunt, quidam fuerunt qui putarint legem mosaicam adhuc Israelitas ligare; sed hi in Ecclesia manserunt, nec ut proprie haeretici habiti sunt.. — 4 Act., XV.

s Cfr. Pelagius, Epist. ad Demetriadem, Libellus fidei ad Innocentium Papam {P. L., XXX); Petavius, Dogmata theologica, Parisiis 1866, vol. IV, P- 597 sq.; Norisius, Historia pelagiana ; Tixeront, Hist. des dogmes, II, 436-459.

ex duplici tendentia : ex nimia. fiducia quam vitae monasticae exercitia in non paucis monachis genuerant; et ex voto efficacius liberum arbitrium tuendi contra Manichaeorum praedestinatianismum. Praeter errores circa statum primi hominis et originale peccatum, de quibus diximus in Tr. de Deo Creante, n. 901, Pelagiani gratice necessitatem negabant, asserentes liberum arbitrium ad tentationes superandas et mandata servanda plane sufficere; deinde, ad fucum faciendum, gratiam quidem admiserunt, sed mere externam, legem scilicet et doctrinam Christi, vel ejus exempla; tandem, post Zosimi decretum (418), agnoverunt quidem gratiam internam illustrationis pro intelle<5tu, sed triplici vitio infe£lam : nam dabatur juxta merita, nec proinde gratuita erat, non ad initium boni operis, sed tantum ad ejus perfeclionem conferebatur, denique utilis quidem, sed non necessaria erat Ceterum gratiam pro voluntate rejiciebant, utpote liberi arbitrii destru6tivam.

Pelagianas fraudes vS. Augustinus detexit et feliciter confutavit, proptereaque Doflor gratice merito fuit appellatus ; eisdem pariter .S. Hieronymus strenue restitit. Damnati ' sunt Pelagiani in viginti quatuor conciliis particularibus, quorum praecipua sunt Carthaginensia duo (412, 418), Diospolitanum (415) et Milevitanum (416); ab Innocentio 1 et Zosimo in Epistola Traclorid (418); necnon in Conc. cecum. Ephesino (431).

15- (C) Semipelagiani r, quibus praeluserunt monachi Adrumetani et Vitalis Carthaginiensis, et quorum duces praecipui fuerunt Cassianus, abbas monasterii S. Victoris Massiliae, Gennadius Massiliensis, et Faustus, Regiensis Episcopus, quasi dimidiatum Pelagianismum docuerunt. Agnoscebant quidem peccati originalis existentiam, et debilitatas voluntatis vires, sed simul tenebant : (a) gratiam secundum merita nostra dari, licet concordes non essent in explicando quibusnam a6libus eam mereri possimus; quidam tamen, ut Cassianus, existimabant eam interdum dari absque ullis praecedentibus meritis, licet saepius sub merito

1 Hoc nomine nonnisi saec. XVI0 designari coeperunt. — Cfr. Petavius, 1. cit., p. 648; Montagne, op. cit., p. 164; P. Sublet, Le Semipilagianisme, Namur, 1897; Tixeront, III, 274-283.

caderet ; alii vero tenebant eam nonnisi propter prsecedentia merita conferri ; (b) ad initium fidei, vel perseverantiam in fide, aut desiderium opus supernaturale faciendi, gratiam internam non esse necessariam, sed solum ad opera bona perficienda ; sicut enim aegrotus non potest quidem seipsum curare, sed tamen sanitatem desiderare et medicum quaerere, ita homo per peccatum vulneratus salutem desiderare, et media ad eam consequendam per se quaerere valet ; (c) tandem perseverantiam in bono meritis obtineri posse docebant. 6". Augustinus, jam senex, istum errorem strenue impugnavit, et cum illo S. Prosper, S. Fulgentius, S. Ccesarius Arelatensis ; eumdem errorem damnavit Synodus Arausicana //(529), a Bonifacio II sollemniter approbata.

  1. (D) Rationalistce, quorum historia in Syn. theol. Fund.t n. 58-61, delineatur, id omne rejiciunt quod ratione demonstrari nequit; homo, inquiunt, ad finem supernaturalem nunquam fuit evedtus, nullum originale peccatum incurrit, nulla indiget gratia, sed propriis viribus ea cognoscere et agere potest, quae necessaria sunt ad finem suum attingenT dum; immo doclrina catholica de gratia libertatem et conatus hominum impedit, mysticorum somnia fovet et Deum ipsum arguit auclorem peccatorum ab hominibus commissorum x. Quem quidem errorem multoties damnarunt SS. Pontifices Gregorius XVI, Pius IX et Leo XIII, necnon Vaticanum Concilium.

  2. (E) Sociniani, Unitarii et Protestantes liberales Pelagii errores quoad substantiam renovarunt : licet enim revelationem lato sensu admittant, originalis peccati existentiam, Baptismi necessitatem, et gratiae internae, a concursu naturali distin6lae, existentiam rejiciunt : hinc conversio seu justificatio, juxta ipsos, nihil aliud est nisi naturalis ad Deum conversio : homo in doctrina Christi instructus, ejusque exemplo roboratus, propriis viribus honestam vitam ducere, nnemque suum attingere valet 2.

1 Ita Wegscheider*, Institut. theologicz, III, § 152.

2 Ad rem scribit unus ex Unitariorum ducibus : " Conversio est vocis grsecae versio, quae in Novo Testamento significat reverti. Cum malam secuti sumus viam, reverti debemus ut bonam sequamur... Regeneratio autem est vox qua

A quibus haud multum recedunt Modemistce, qui, putantes religionem omnem, etiam supernaturalem, oriri ex indigentid divini et sensu religioso, omne supernaturale proprie dictum rejiciunt, et nomine gratiae nihil aliud intelligunt nisi influxum quemdam divinum e latebris conscientiae dimanantem, quo versus aliquod divinum impellimur x.

2° Pseudo-Supernaturalismus.

  1. (A) Dualismus, a Gnosticis, et Manichceis advocatus, humanse activitatis et libertatis existentiam in negotio salutis practice negabat : inter homines enim, aiebant, alii a bono principio creati, necessario ad salutem destinantur, alii vero, e malo principio orti, ad infernum ex necessitate tendunt.

(B) Istis erroribus aliquo modo affinis est pradestinatianismus. Quam haeresim2 advocarunt Lucidus, in Gallia presbyter (ssec. V.), qui damnatus fuit in Conciliis Arelatensi et Lugdunensi (475); Gotescalcus, monachus Orbacensis in Gallia, qui damnatus est in Concilio Carisiaco (846). Quos errores partim renovarunt Albigenses, Waldenses, posteaque Wiclefus (XIV sec.) natione Anglus, et J. Huss ex Bohemia oriundus, qui in concilio Constantiensi danv nati sunt

Hujus erroris hsec sunt praecipua capita : (a) Deus homines ad gloriam aut damnationem prsedestinat, etiam ante praevisa merita vel demerita, eo sensu quod non vult salutem omnium, sed tantum praedestinatorum. (b) Post peccatum originale nulla remanet vera libertas, scilicet libertas a necessitate, sed Deus ipse agit in nobis et est auclor boni et mali ; sicut prasdestinatus non potest a gratia excidere, ita reprobUs non potest in ea perseverare.

  1. (C) Protestaniismi fautores 3 praecipui fuerunt : Lu- tJierus, qui Islebii in Thuringia natus (1483), ordinem Ere-

Sacra Scriptura utitur ad vitam novam significandam, quse suum principium habet non tantum in Legis divinae, sed etiam in ejus amoris consideratione... Conversus dicitur qui statuit in corde suo bonum facere, et jam opus incoepit. Homo regeneratus ille est qui habitum bene agendi firmiter tenet ". (J. F. Clarke , Manual of Unit. Belief p. 42.) — Nec aliter Lichtenberger, Encycl. des Sc. religieuses, voce Grdce.

3 Cf. Montagne, op. cit., diss. 7-8, p. 254 sq. ; Alzog, op. cit., § 299 sq.; Schaff, Crecds of Christendom, vol. I, p. 203 sq.; vol. II, p. 1 sq.; H. Denifle, Luther u. Luthertum, 1904 sq.;gallice redditum Luther et le Luthtranisme cura J. Paquier, 19 10 sq. ; Moeiher, La Symbolique, anglice, Symbolism, % 1 sq.; L. Cristiani, Luther tt le LAitheranisme, Paris, 1908.

mitarum S. Augustini ingressus est, et, cum aegre ferret munus novas indulgentias praedicandi Dominicanis prae Augustinianis demandatum fuisse, primum quidem indulgentiarum abusum denuntiavit ; deinde vero, cum et ipse maximis anxietatibus circa propriam justificationem et salutem turbaretur, novam justificationis theoriam per fidem solam^ elaboravit, et doctrinam catholicam circa gratiam aliaque plurima dogmata fidei impugnavit ; Calvinusy qui Novioduni in Galiia natus (1509), lutheranos errores, quibusdam tamen mutatis, in systema reduxit, et eosdem in famoso Iustitutionum libro conscripsit. Horum errorum circa gratiam summa haec est :

(a) Circa statum naturce innocentisy Lutherus docuit gratiam Adamo collatam et donum integritatis esse quid naturale; nam, juxta ipsum, gratia consistit in cognitione et amore Dei;atqui tam naturale est homini Deum diligere quam natUrale est oculis lumen recipere. Cujus erroris causa fuit ignoratio discriminis inter cognitionem Dei naturalem et supernaturalem.

(b) Circa statum naturce laftscz, docuit : 1) peccatum originale in totali corruptione facultatum naturalium consistere, ita ut etiam opera quae in ordine civili et sociali tanquam bona existimantur, sint saltem venialia peccata, cum eliciantur sub influxu concupiscentiae J ; haec autem peccata justis non imputari, quia eis per fidem applicantur merita Christi; 2) liberum arbitrium non manere, cum voluntas a gratia vel concupiscentia necessario moveatur, sed esse titulum sine re.

(c) Justificatio, seu conversio, consistit in extrinseca imputatione meritorum Christi, non autem in interna renovatione; per solam fidem seu per fiduciam obtinetur, qua quis credit sibi non imputari peccata.

(d) Hisce erroribus Calvinus 2 duos addidit circa praedestinationem, et baptismi necessitatem : Deus absolute et

1 Quod comparatione illustrat : quemadmodum ubi primum anima separatur a corpore, nihil aliud remanet nisi turpe ac fcetidum cadaver; ita anima gratia privata intrinsece et substantialiter corruptio et peccatum est. Potest quidem opera perficere socialiter bona, non ita tamen ut Dei approbationem mereantur.

3 Cfr. A. Baudrillart, Calvin, Calvinisme, Calvinistes, in Dici. de Thtol. (Vac.-Mangenot), t. II, 1377-1423.

positive prsedestinat quosdam ad gloriam, quosdam ad infernum ante prsevisa merita aut demerita, et quidem antecedenti voluntate ; et omnes fideles credere tenentur se esse praedestinatos, quia gratia semel obtenta est inamissibilis; insuper qui nascuntur ex fidelibus parentibus, salvantur sine baptismo, quia sunt filii Dei et membra Ecclesioe statim ac geniti sunt.

(e) Hodierni Protestantes Lutheri et Calvini do6lrinas emollire conati sunt, praesertim quoad liberum arbitrium et bona opera; et, licet justificationi per fidem, nostris etiam diebus, generatim adhaereant, prava tamen consectaria, qu3e ex hac doctrina naturaliter fluunt, aperte rejiciunt T.

  1. (D) Baius, Lovaniensis professor (f 1 589), excogitavit systema, quod semi-Lutheranismus vocari posset. Damnatus est a Pio V et Gregorio XIII, et, post multas tergiversationes, tandem laudabiliter se subjecit. Haec sunt ejus errorum prsecipua capita2 : (a) dona, quae vocamus supernaturalia, humanse naturae erant debita, et sic corruit distinctio inter ordinem naturalem et ordinem supernaturalem ; (b) libertas eleclionis non est penitus exstincla, sed ita debilitata, ut sine gratia, ad nihil valeat nisi ad peccandum ; attamen opera nostra, etiam necessaria, dici possunt libera in quantum procedunt ex inc\ndX\one nobis intrinseca, absque violentiaabextrinseco illata; (c) essentia justificationis non consistit in aliquo dono infuso, sed in observatione mandatorum; (d) qui agit sine caritate, aut saltem sine fide ex initio caritatis procedente, peccat mortaliter et meretur damnationem, quia talis actus ex concupiscentia. procedit, cum inter caritatem et concupiscentiam nullum detur medium.

  2. (E) Cornelius Jansenius, Episcopus Yprensis, in libro cui titulus Augustinus, post ejus mortem edito (1640), Lutheri et Baii erroresj modo tamen subtiliori, renovavit; eosdem Abbas San-Cyranus et Quesnellus in Gallia propugnarunt3.

Istius erroris radix fuit falsus conceptus quod privilegia integritatis primo homini concessa ipsi erant debita, et quod

1 Varia Symbola Lutherana invenies apud Schaff, Crieds, vol. III, p. 1-189; Calvinistica, 1. cit., 193-704.

2 Fusiorem Baiani erroris descriptionem invenire est apud Montagne, op. cit.y diss. IX, p. 279 sq.; X. Le Bachelet, Baius, in Dict. de Thiol. (Vacant), t. II, 38-1 11. Ipsas Baii propositiones a S. Pio V damnatas lege apud Denz.- Bann., 1001-1080 (881-960.)

3 Cf. Montagne, op. cit., diss. XI, p. 389 sq.; Alzog, op. cit., § 365; J. Paquier, Lejans4nisme, 1909, p. 121 -181.

homo lapsus eis orbatus est totaliter corruptus. (a) Exinde infert in statu praesenti voluntatem non esse vere liberam, sed necessario trahi a deledtatione sensibili seu concupiscentia, vel a delectatione calesti seu gratia1.

(b) Hinc etiam justi non possunt adimplere omnia praecepta, quia aliquando ipsis deest gratia efficax : gratia autem, quse sufficiens vocatur, de fa6lo, omnibus attentis circumstantiis, non sufficit.

(c) Ad meritum aut demeritum non requiritur libertas interna, sed sufficit libertas exterior seu immunitas a coactione.

(d) Christus non est mortuus pro omnibus, sed solum pro iis, quibus gratia efficax datur.

Notandum. Praefatis erroribus damnatis, difficultas conciliandi libertatem cum gratia non penitus soluta fuit; qusenam videlicet sint partes Dei et quaenam partes nostrae in actu salutari adhuc investigandum est Ad quam difficultatem solvendam varia systemata inter Catholicos libere disputantur, nempe thomismus, moiinisinus et augustinianismusy de quibus infra dicemus.

1 Calestis dele<5latio, juxta Jansenium, est supernaturalis et indeliberatus boni et recli amor, qui proprie in supenori parte animoe residet, sed quandoque partem sensibilem etiam afficit; terrestris autem delectatio est lnorctmatus ac indeliberatus creaturse amor, qui plerumque sensibilis est, quandoque tamen intelleclualis.

Caput t-

Praevia de gratias aftualis notione et speciebus1. I. Gratiae actualis notio declaratur.

  1. Gratia a&ualis, stricte sumpta, ex di6lis, est auxilium quoddam supernaturale et transiens, quo Deus intelleclum illuminat et voluntatem adjuvat ad eliciendos aclus supernaturales.

Ad quam notionem penitius intelligendam, exponendum est : i° quomodo gratia actualis distinguatur a concursu naturali; 2° quomodo nobiscum cooperetur; 3° quasnam viies piraebeat.

  1. i° Gratia aclualis se habet in ordine supernaturali sicut concursus in ordine naturali. Sicut enim ad opera naturalia requiritur Dei auxilium naturale seu concursus, quo facultates nostrae ut in actum prosiliant juvantur, ita pariter ad a6lus supernaturales eliciendos requiritur auxilium quoddam supernaturale, quod gratia actualis appellatur. DifTert tamen gratia a concursu naturali : (a) concursus enim, supposita creatione, homini debetur ideoque naturalis est, dum gratia prorsus gratuita est; (b) concursus ad opera etiam mala requiritur, videlicet ad positivum elementum quod in eis invenitur, dum gratia nonnisi ad opera bona; (c) gratia nos movetad bonum supernaturale, ideoque elevat facultates vel aflus ad ordinem superiorem, dum concursus bonum naturale non praetergreditur.

  2. 2° Gratia actualis nobiscum cooperatur diversimode : (A) immediate agendo in intelleclum et voluntatem, quae sunt facultates proprie humanae. (a) Inteiteclum illumiiiat ut ea videamus quae ad salutem speclant ; videlicet infide- Uum oculos mentis aperit ut veritatem chris.tianae religionis

1 Cf. Suarez, de Gratid, lib. III; Salmant., de Gratid, disp. V; Palmieri, ie Gratid div. actuali, th. 7-13; Mazzella, n. 107 sq.; Hurter, n. 13 sq.; Egger, n. 335 sq.

Thkol. Dogm. III. — 2 . .1 percipiant, peccatorum ut malitiam peccati intelligant, iustorum ut virtutis pulchritudinem agnoscant, etc. Ita Scriptura declarat Deum " aperire oculos hominum, ut convertantur a tenebris ad lucem1, illucescere in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei2, dare nobis spiritum sapientiae et revelationis et illuminatos oculos cordis3, aperire cor intendere his quae praedicantur"4. — Quae quidem illustrationes a revelatione differunt, quia ex se aliquid novi non necessario manifestant, sed mentem adjuvant ut ea quae dicuntur, vel leguntur, melius intelligat; et quia distincte saltem conscii non sumus generatim divinae earum originis.

  1. (b) Voluntatem adjuvat, id est, ei dat desiderium et potestatem volendi et faciendi quae ad salutem consequendam necessaria sunt; v. g., in corde infidelis pia excitat desideria ut veritatem quaerat, simulque vires ei praebet ut, spretis vitae illecebris, christianam religionem amplectatur, peccatorem sollicitat et impellit ut ab iniquitate avertatur, justum excitat et movet ut justifieetur amplius. Itadicitur Deum nos trahereS, operari in nobis velle et perficere6, incrementum dare " neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus "7; per quod designatur spiritualis progressus, quem nec qui plantat nec qui rigat, sed solus Deus per interiorem gratiam dare potest.

  2. (B) Mediate, agendo direcle in facultates inferiores et sensus, et indirecte in intelle6lum et voluntatem; et eo sensu habetur gratia a6lualis late sumpta. Quod fit dupliciter : (a) excitando aclus indeliberatos facultatum sensitivarum, v. g., memorise, imaginationis, appetitus sensitivi, quibus ad bonum supernaturale allicimur, aut impediendo ne pravi motus alioeque tentationes exsurgant; ita enim vulneri concupiscentice medetur, spirituales delectationes, loco terrestrium, prsebendo.

(b) Externis eventibus utendo ad excitandas in anima, modo nostrae naturae consentaneo, pias cogitationes aut affecliones, quibus ad actus salutares trahimur; ita Deus

1 Afl., XXVI, 18. — a IlCor., IV, 6. — 3 Ephes., I, 17-18. — * Att., XVI, 14. — s/oatt.t VI, 44. — 6 Philip.t II, 13. — 7 / Cor., III, 7.

utitur sacris lectionibus aut concionibus, rebus prosperis aut calamitatibus, etc, ad bonas cogitationes suggerendas; mors ipsa aliquando est gratia, juxta illud : " Raptus est, ne malitia mutaret intelleclum ejus "K

  1. 3° Nobiscum cooperando, gratia quasdam vires prcebet morales, et quodammodo etiam physicas.

(A) Vires morales prcebet, ad bonum nos alliciendo/r0//z/.ysione bonorum et a malo deterrendo comminatione malorum. Nam, juxta Scripturam et Patres, -gratia homines vocat, excitat, allicit, trahit ad bonum2; atqui talis agendi ratio moraliter in voluntatem influit, vires ejus augendo ad bonum faciendum, sicut mater, filium vocando et suavibus verbis alliciendo, eurri moraliter ad se trahit; ergo. Experientid confirmatur : si quis enim, vehementer ad illicita inclinatus, divinum lumen vel supernaturalem delectationem accipit, statim alacrior fit ad tentationem superandam, quasi novas vires morales accepisset.

  1. (B) Vires etiam physicas spiritualis ordinis praebet, physica motione nos impellcndo ad aclus salutares eliciendos. Etenim homo, solis propriis viribus relictus, in impolentia physicd versatur aclus supernaturales eliciendi, cum sint supra ejus facultates ; atqui talis impotentia physica vinci nequit nisi per virium physicarum additionemy quibus facultates nostrae proportionentur ad faciendum id quod per se facere nequibant; aut saltem, ut videtur, per elevationem quodammodo physicam facultatis vel a<5tus eliciti. Unde a S. Paulo dicitur : " Non quod sufficientes simus cogitare (salubriter) aliquid a nobis quasi ex nobis : sed suflficientia nostra ex Deo est "3; " Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere"\ — Confirmatur ex analogia cum gratia habituali, qua^ aliquid physicum in anima. ponit, ut infra dicetur : aliqua enim proportio esse debet inter gratiam a6lualem et habitualem.

Res illtistrari potest comparatione matris, quse puerulum, adhuc deambulandi incapacem, non solum verbis, sed etiam physic^ motione ad ambulahdum adjuvat; ita Deus non tantum morali

1 Safi, IV, 11. — 2 Ephes., V, \\Joa., VI, 44 etc. 3 U Cor., III, 5. — ^ Philipp., II, \.

suasione, sed infusione spiritualium virium nos ad salutares aclus faciendos juvat.

II. Gratiae actualis species praecipuae.

Quo melius intelligatur modus loquendi Patrum ac Theologorum de gratia, praecipuas ejus species exponere oportet.

  1. (A) Ratione finis propter quem conceditur, gratia potest esse medicinalis vel etevans : (a) prior ea est quae conceditur ad subveniendum infirmitati naturae per peccatum vulneratse, viresque sive morales tantum, sive etiam physicas, praebet ad a6lus bonos naturales sed difficiles faciendos; haec est supernaturalis quoad modum, non autem in se et intrinsece, quia, licet gratuita, non ordinatur ad aliquid supernaturale in se; (b) posterior ea est quae facultates nostras ita elevat ut eis det potestatem etiam physicam aclus vere supernaturales faciendi, ideoque dicitur stipernaturalis in se.

  2. (B) Ratione modi quo agit, gratia est operans vel cooperans : (a) operans seu excitans, est motus internus intellectus aut voluntatis, quem Deus operatur in nobis sine nobis, seu ante liberum saltem consensum nostrum, et quo nos ad bonum libere agendum sollicitat; v. g., peccator divinum verbum audiens, aliquando illustrationes iri intellectu piosque motus indeliberatos in voluntate experitur, etiam antequam libere agat : haec est gratia operans, de qua Apostolus dicit : " Deus operatur in nobis velle "; vocatur etiam prceveniens seu antecedens, quia libertatis exercitium praevenit.

(b) Cooperans seu adjuvans est adjutorium quo Deus voluntatem juvat ad libere consentiendum gratiae operanti et perficiendum opus supernaturale deliberatum, quod proinde agit in nobis et nobiscum; v. g., peccator, jam per gratiam excitantem praeventus, a6lum contritionis elicere.incipit sub influxu gratiae : talis gratia est cooperans, quia simul cum peccatore libere agente concurrit ad ac~tum eliciendum; vocatur etiam concomitans, quia nos agentes veluti comitatur, vel etiam subsequens, djuia subsequitur voluntatis motum quem gratia praeveniens operata est1.

  1. Ex didtis igitur triplex saltem est difTerentia inter gratiam operantem et cooperantem : (a) prior existere potest sine posteriore, dum posterior nunquam sine priore datur; nam a Deo excitari possumus quin tali excitationi consentiamus, dum gratiae cooperanti consentire non valemus, nisi prius gratia operante excitati simus, licet ea prioritas non sit semper chronologica ; (b) prior non necessario trahit opus deliberatum et salutare, quia solummodo nos sollicitat ; posterior importat cooperationem deliberatam voluntatis, quia adjuvari non potest voluntas, nisi ipsa ad opus concurrat; (c) prior ex se est solum sufficiens, quia gratiae excitanti voluntas resistere potest; posterior autem est efficax, quia non datur nisi ad adjuvandum consensum.

  2. (C) Ratione effccliis, gratia est sufficiens vel efficax :

(a) sufficiens ea est quae dat veram et expeditam facultatcm bonum faciendi; est autem mere sufficiens, quando suo caret efTectu, quia eidem voluntas sua culpa resistit, ut exemplum habetur in Prov., I, 24 : " Vocavi et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret ". Praeterea gratia est immediate sufficiens, quando directe potentiam dat acTum ipsum operandi, et remole sufficiens, quando proxime dat potentiam orandi aliudve faciendi, et, mediante oratione aliave acTione praevia, potentiam ipsum acTum eliciendi.

(b) Gratia efficax ea est cui voluntas de facTo libere consentit, ac proinde semper suum obtinet efTecTum.

Undenam autem gratia sit efficax, inter Thomistas et Molinistas controvertitur, ut infra videbitur.

  1. Divisio capitis. In triplici articulo agemus : i° de gratiae acTualis necessitate; 2° de ejus dispensatione ; 30 de ejus naturd.

1 Antiqui theologi, inter quos S. Thomas, la 2X, q. III, a. 2, hanc divisionem f»ccommodabant etiam gratise habituali : haec dicebatur praeveniens vel operans in quantum justificat hominem eum faciendo gratum Deo; subsequens autem vel cooperans, quatenus est causa meriti, jam non tantum hominem, sed opus hominis Deo gratum reddendo (Card. Billot, cp. cii., p. 136).

Articulus I. De gratiae necessitate.

In statu naturae lapsae1, gratia aclualis necessaria est non solum ad a6lus supernaturales seu salutares, sed etiam ad quosdam ethice seu moraliter bonos.

§ I. DE NECESSITATE GRATIyE ACTUALIS AD OPERA SUPERNATURALIA2.

Ouam necessitatem expendemus : i° quoad opera quae justificationem prcscedunt; 2° quoad ea quae eamdem sequuntur.

1° QUOAD OPERA QUjE JUSTIFICATIONEM PR^ECEDUNT.

  1. In triplici thesi ostendemus : i° gratiam supernaturaiem esse necessariam ad omnes aclus supematurales ad justificationem prceparatorios ; 2° immo -ad initium fidei; 30 eamdem graiuitam esse.

  2. Thesis r : Homo lapsus non potest, etiam physice, sine gratia vere supernaturali illuminationis et inspirationis, tum praeveniente tum concomitante, elicere actus supernaturales ad justificationem praeparatorios.

De fide est ex Trid.z : " Si quis dixerit, sine prceveniente Spiritus san6li inspiratione, atque ejus adjutorio} hominem credere, sperare, diligere aut paenitere posse sicut oportet ut ei justificationis gratia conferatur, A. S. " Quod jam a Concil. Arausicano II (529)4 et a Zosimo Papa definitum fuerat contra Pelagianos, quorum errores renovarunt Sociniani et Unitarii.

  1. Declaratur. Hic agitur de iis aclibus quibus peccator proxime ttpositive ad justificationem disponitur, v. g., de piis cogitationibus quibus in Deum fertur, ut actibus fidei, vel timore inferni aut spe in divinam misericordiam, de motibus voluntatis quibus peccatum odisse et bonum diligere incipit, de bonis operibus quibus bona

1 Loquimur enim de homine in deterius commutato propter vulnera ignorantiae in intellectu, malitire in voluntate, concupiscentice et infirmitatis in inferiori appetitu. Cfr. De Deo Creante^ n. 916,

3 S. Thom., 1. 2., q. 109, a. 6; Suarez, 1. II, c. 3. sq.; Salmant., disp. III, dub. 1-6; Bellarminus, 1. VI, c. 1-6; Billuart, diss. III, a. 7; Hurter, n. 29 sq; Murray, disp. III; Pesch, n. 92 sq.; V. der Meersch, n. 256 sq.

desideria jam exsequitur; non' autemde iis quibus remote et negative sese praeparare potest, v. g;, vitando quaedam peccata aut removendo quosdam obices ad conversionem. — Dicitur : (a) physice% quia de se homo versatur in impotentia non solum morali, sed etiam physica aclus supernaturales eliciendi qui suht absolute supra ejus vires ; (b) unde, ad hos aclus requiritur gratia vere et entitalive supernaturalis ; (c) haec autem gratia est duptex, scilicet illustratio mentis et inspiratio voluntatis; (d) per gratiam inspirationis, intelligendus est saltem moralis influxus illuminationis quae recipitur immediate in intellectu, et mediate in voluntatem agit ; sed, juxta sententiam cOmmunem ■, intelligenda est alia gratia immediate in voluntate recepta.

2>j. Probatur Scriptura : i° ex Vetere Testamento. De necessitate gratiae actualis ad justificationem non agitur quidem direcle in Antiqua Lege, haec tamen infertur ex innumeris locis, in quibus apparet Israel versari coram Deo in ordine quodam non justitice striclcB et naturalis subjeclionis tantum, sed favoris et positivce misericordice ac benignitatis, in quo, etsi ab initio peccavit 2, tum veniam peccatorum tum veram justitiam et reclitudinem consequitur, internis quibusdam auxiliis gratice adjutus; et ipsos Gentiles hujus privilegii participes fieri juxta doctrinam Propheta* rum. Etenim, ex una parte, Deus patiens et misericors vocat peccatores ad psenitentiam ; et, ex altera, hi enixe postulant ut Deus se ad peccatores convertat eosque vivificet, quasi ipsis impossibile esset, sine divino auxilio, justificationem consequi. (a) Apud PropJietas saepe Deus minis, promissis et hortationibus peccatores allicit ad paenitendum. " Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum... si fuerint peccata vestra ut coccjnum, quasi nix dealbabuntur... Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos " 3. Gentiles ipsi ad paenitentiam et conversionem vocantur, immo

, x Sententia enim adversa multis non videtur satis recedere ab hceresi Pelagii, qui et ipse tandem admisit gratiam internam actualem in intelleclu, ad facilius agendum, habentem necessario quemdaminfluxum in voluntatem, propter naturalem utriusque potentize connexionem; quam tamen non esse sumcientem ad salvandam Ecclesise doctrinam, affirmat S. Augustinus, de Gratid et libn arbitrio, n. 33, P. L., XLIV, 901.

3fsa., I, 16-20. Cf. Jerem., III, 14, 22; XXXV, 15; Ezech., XIV, 6; XVIII, ^o; XXXIII, n.etc.

declaratur apud Deum solum salutem inveniri : " Congregamini et videte et accedite simul qui salvati estis ex Gentibus... Deus justus et salvans non est praeter me- Convertimini ad me et salvi eritis. omnes fines terrae " *.

(b) In Psalmis autem multae funduntur preces ad implorandam Dei misericordiam pro peccatis, ibique supponitur veniam obtineri non posse sine divino et gratuito adjutorio : " Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam... Asperges me hyssopo et mundabor... Cor mundum crea in me E)eus et spiritum redtum innova in visceribus meis... et spiritum sanctum tuum ne auferas a me... et spiritu principali confirma me... Domine labia mea aperies,et os meum annuntiabit laudem tuam... Corcontritum et humiliatum non despicies... " 2. Et alibi : " Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus " 3. Ex quibus aliisque verbis infertur non tantum peccatorem veniam consequi ex Dei magna misericordia, sed etiam cor ejus ab ipso Deo mundum creari, ejus labia a Deo aperiri ad orationem, salutemque ei conferri a Deo qui ad peccatores benigne se convertit; ita implicite asseritur interni et gratuiti auxilii necessitas ad recte agendum speciatim in ordine ad justificationem.

Quapropter, etiam inter Judaeos qui tempore Christi vivebant, agnoscebatur aliquando necessitas ad Deum recurrendi pro venia peccatorum obtinenda et bono faciendo •*.

  1. 2° Ex Novo Testamento. (A) Apud Synopticos, necessitas gratiae implicite declaratur; etenim regnum Dei exhibetur ut quid gratuitum, ut regnum Patris, in quod homines non ingrediuntur nisi Christum sequendo, ideoque speciali auxilio ab eo adjuti, et gratiam obtinendo per orationem. (a) Gratuitas salutis apparet in parabola de operariis in vinea; operarii enim non ingrediuntur vineam nisi a Deo vocati, et merces non datur nisi ex pa6lo libere inito; immo merces semper excedit, etiamsi inferioris sit

2 Ps. L, 3, 9, 12, 13, 14, 17, 19. — Cf. Ps. XXXVII; LXXIX; LXXXIX ; CXVIII, etc. — 3 Ps. LXXIX, 4, 8, 20.

4 Quod constat ex IV Esd., VIII, 42-45. Idem admiitebat Philo, ap. Tixeront, op. dt., I, «57.

gradiis, omnem laborem nostrum : " Conventione autem facta. cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam... Amice non facio tibi injuriam, nonne ex denario convenisti mecum " J ? (b) Christum esse ducem sequendum, ideoque adjutorem nostrum, sane ex speciali et positivo misericordiae consilio, ex his aut similibus verbis apparet : " Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me " 2. (c) Orationem vero ad salutem esse necessariam, ideoque gratiam quae oratione obtinetur, ex his verbis colligitur : " Petite et dabitur vobis ; quaerite et invenietis ; pulsate et aperietur " 3. Tandem expresse omnino Christus de salute dicit : " Apud homines impossibile est, sed non apud Deum; omnia enim possibilia sunt apud Deum 4 ".

39- (B) Apud vS. Joannem, lucidius affirmatur gratiae necessitas. (a) Haec variis analogiis declaratur : dicitur nempe Christum esse lucem veram quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundumo, panem vitce sine quo vitam aeternam habere nequimus 6, pastorem et ostium ovilis, per quem introire debent oves ut pascua inveniant 7.

(b) Res apertius declaratur exemplo palmitum qui fructus ferre nequeunt nisi viti uniantur et ab eo succum accipiant. Christus siquidem se comparat viti, cujus nos sumus palmites : " Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, ni.si manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis... Sine me nihil potestis facere " 8 ; proinde, sicut palmes totam suam vitam a vite derivat, ita ut nullum fructum a seipso proferre valeat, pariter homo totam suam vim ad opera supernaturalia ab influxu Christi accipit, ita ut sine ejus gratia nullum opus salutare efficere possit Unde S.Augustinus animadvertit in hunc textum9 : " Non ait quia sine me parum potestis facere, sed nihil potestis facere ; sive ergo parum sive multum sine illo fieri non potest, sine quo nihil fieri potest ", Nec dicatur hic agi tantum de gratia

*Afarc. X, 26-27. — sjoan., I, 9. — 6Joan.,Vl, 35 sq. — Tjoan., X, 7-18. 8 [oan., XV, 1-5. — Cf. Corluy, SpiciL dogmat., t. II, 301-307. « fn foan., tr. 81, n. ?, P. L., XXXV, 1841.

habituali ; sicut enim non sufficit ut palmes sit viti conjunctus, sed requiritur ut quovis momento vitales succos a vite accipiat, ita pariter non sufficit lit anima Christo -uniatur per gratiam habitualem, sed requiritur ut vitalem motum accipiat per gratiam actualem. Insuper, licet prsefata verba in se sumpta de necessitate gratiae sanctificantis intelligi possint, Patres eis usi sunt ad probandum, contra Pelagianos, gratise actualis necessitatem ad singulos aclus supernaturales ; hic est igitur sensus traditionalis.

  1. (C) S.Paulus rem non obiter tantum, sed ex professo docet : (a) negative, asserendo hominem lapsum imparem esse ad gratiam et salutem propriis viribus assequendam. Homines enim per peccatum sunt " natura filii irce" et " servi peccati" x; veluti supernaturaliter mortui ; " Unius delicto multi mortui sunt " 2 ; " Cum essemus mortui peccatis, conviviflcavit nos" 3; aut etiam spiritualiter cceci : " Eratis enim aliquando tenebrce, nunc autem lux in Domino " 4. Porro qui est natura filius irae et servus peccati non potest per se fieri Deo acceptus aut se liberare a peccato ; pariter qui est veluti mortuus, aut etiam caecus in ordine superhaturali, certe non potest aliquid facere ad vitam spiritualem de novo assequendam, nisi prius a gratia excitetur, sicut membrum corporis mortificatum non potest seipsum movere, nisi ab agente exteriori prius moveatur. Et reapse justificatio nostra gratiae Christi tribuitur 5.

(b) Positive et diserte affirmat omnes actiones nostras salutares, quae ad tres revocantur, cogitationes, volitiones^ et executionem earumdem, Deo esse tribuendas, ac proinde sub influxu gratiae elicitas : " Non quod simus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sufficientia nostra ex Deo est"6; " Deus est qui operatur in vobis et velle et perficere " 7. De ipsa oratione ait S. Paulus 8 : " Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram; nam quid oremusy sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat

1 Ephes., II, 3; Rom.. VI. 17. — Hsec verba nalnrd filii irce significant omnes homines sibi relielos, gratia nondum regeneratos, esse dignos divina ira seu castigatione. Cf. Prat, La Theol. de St Paul, II, p. 85-87.

2 Rom.t V, 15. — 3 Ephes., II, 5. — 4 Ephes., V, 8. — s Ephes., II, 4-7. — 6 II Cor., III, 5. - - 7 Philip,t II, 13. — 8 Rom., VIII, 26.

pro nobis gemitibus inenarrabilibus". His et similibus testimoniis clare constat nullam esse actionem supernaturalem ad quam non requiratur gratia aciualis, eo quia impares sumus ad hujusmodi a<5tum propriis viribus eliciend-um. Animadvertatur insuper hic agi de gratia intemd, quse operatur in nobis velle, et quam praebet Spiritus, nos movendo et juvando ad orandum.

(c) Tandem haec omnia summatim comprehenduntur his

Apostoli verbis * : " Gratid enim estis salvati per ftdem, et hoc non ex vobis (i. e. per naturalia opera) : Dei enim donum est, non ex operibus- ut ne quis glorietuf ; ipsius enim sumus faclura, creati in Christo Jesu (qui est causa meritoria et

;exemplaris nostrae justiflcationis) in operibus bonis " (i. e.

ad bona opera exercenda). Ibi enim tot argumenta quot sententine : si gratid, id est, gratuito salvati sumus, non certe nostris meritis; si per fde?n, non per opera nostra; si justificatio est Dei donum, non ex operibus, sed Dei miseri- cordia justificamur ; si ~Deifaclura sumus, non propriis viri- bus, sed Deo impellente et cooperante bona opera facimus.

Numquid apertius declarari potest gratiae necessitas acl omnes et singulos a6lus salutares?

  1. Traditione. Tria stadia in hujus dogmatis historia distinguere licet :

i° Ante exortam pelagianam controversiam, necessitas gratiae proponitur tum faclis, tum diclis, minus tamen

• diserte, absque distin<5lione explicita inter opera naturalia et supernaturalia, inter initium operis ejusque complementum.

(A) Faclis, praesertim publicis Ecclesice precibus, quibus enixe postulatur ut infidelibus donetur fides, ut Judaeis lux veritatis appareat, ut lapsis paenitentiae remedia conferantur, ut haeretici et schismatici ad catholicam fidem revertantur. Orationes hujusmodi, quas S. Paulus commendaverat 2, jam apud Patres apostolicos 3 et in omnibus liturgiis inveniuntur. Jamvero haec praxis demonstrat conversionem fieri non posse sine gratia, ut recle arguit .S. Augustinus 4 ;

3 Exemplum habes apud S. Clementem, I ad Cor., 70-71.

4 De dono perseverantiix , c. XXIII, n. 63, P. L., XLV, 1031. — Idem docet S. Caelestinus, ag. Denzing., n. 139 (95).

" Nec oraret Ecclesia... nisi crederet Dominum sic in potestate habere cor nostrum ut bonum quod non tenemus nisi propria voluntate, non tamen teneamus nisi ipse in nobis operetur et velle ",

  1. (B) Didis. Saeculo 11°, 6". Justinus docet Jidem esse donum Dei l ; 5. Irenceus, comparatione utens, declarat nos fructificare non posse sine pluvia gratiae : " Sicut arida terra, si. non percipiat humorem, non fructificat, sic et nos lignum aridum existentes primum nunquam fructificaremus vitam sine superna voluntaria pluvia " 2.

Tertio saeculo, Tertullianus conversionem tribuit divinae gratiae : 11 Haec erit vis divinse gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subjacentem sibi liberam arbitrii potestatem... "3. Quod et confirmat S. Hippolytus, regenerationem tribuens Spiritui Sancto 4. Longius procedens, 6". Cyprianus tradit nos voluntatem Dei implere non posse sine gratia. " Nemo suis yiribus fortis est, sed Dei indulgentia et misericordia tutus est " 5. — Apud Graecos, Origenes lucidius necessitatem gratiae ad opera salutaria affirmat6 : " Non sufficit ad perficiendam salutem sola voluntas humana... nisi haec ipsa voluntas nostra bona, promptumque propositum et quaecumque illa in nobis esse potest industria divino vel juvetur vel muniatur auxilio ".

Quarto saeculo Cappadoces necessitatem gratiae etiam ad velte profitentur; inter quos S. Gregorius ATaz. 7 .• "Docet Paulus quod ipsum etiam velle divino auxilio indigeat;immo ipsa electio eorum quae recla sunt, divinum quoddam est atque donum a Dei benignitate manans ". — S. Chrysostomus recle quidem docet gratiam modo generali esse necessariam 8 : " Nequc enim possibile est bonum aliquod nos recte agere non adjutos superna gratia"; sed asserit initium boni operis esse a voluntate nostra9 : " Nostrum quidem est praeeligere et velle, Dei autem est perficere et ad finem deducere ". — Idem, apud Latinos docent S. Optatus et S. Hiiarius, qui scribit : " Divinae misericordiae est ut volentes adjuvet, inci-

1 Apol. I, 10, P. G., VI, 341 ; Journel, 114. Quod pariter tradit Clemens Alex., ap. Journel, 418.

pientes confirmet, adeuntes respiciat : ex nobis autem initium est ut ille perficiat " \ Et sane mirum non est, nondum exorta controversia semi-pelagianorum, quosdam Patres putasse initium fidei et bonorum operum aliquatenus a nobis esse, quo melius ita servaretur liberum arbitrium. — Sed jam ,£ Ambrosius clare viderat etiam tale initium esse a Deo, quin exinde laederetur humana libertas 8 : " Vides utique quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit aedificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quidquam incipere sine Domino ".

43- 2° Quinto saeculo, occasione pelagiance h&resis, necessitas gratiae lucidius et explicitius, duce S. Augustino, exposita et definita fuit. Pelagiani, ut supra diximus, n. 14 primum cujuslibet gratiae actualis necessitatem negarunt, postea tamen gratiam externam admiserunt, immo et gratiam internam illuminationis, sed tanquam utilem tantum. :

(A) Quos strenue confutavit S. Augustinus 3 ; ante annum 397, dum manichaeismum impugnaret, qui vires naturae nimis deprimebat, censebat quidem gratiam necessariam non esse ad initium boni operis salutaris; sed ab anno 397, doclrinam catholicam integram jam praedicabat, quam ex epistolis S. Pauli hauserat. Diserte videlicet Scriptura et Traditione probat gratiam vere internam, non tantum illuminationis, sed etiam motionis, necessariam esse ut credere et pie vivere valeamus, et neminem salvari posse sine gratia prceveniente et cooperante : " Quapropter, ut in Deum credamus, et pie vivamus, non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei : non quia velle non debemus et currere ; sed quia ipse in nobis et velle operatur et currere... Confiteamur gratia Dei prceveniri hominum voluntates, et per hanc eas potius praeparari quam propter earum meritum dari " 4. Quam gratiam esse intemam non solum illuminationis, sed et inspirationis ita declarat : " Legant ergo et intelligant, intueantur atque fateantur, non lege atque doclrina. insonante forinsecus, sed internd et occultd,

1 In Ps. CXVIII, lit. XVI, 10, P. L., IX, 610; cf. Journel, 892 ; Tixeront, II, 282.

3 Portalie, S. Augustin, in Dicl. de Theol. (Vacant), t.I, 2375 sq. ; Tixe- :ont, II, 482-498; L. Labauche, Lec. de Thiol. dogmat., t. II3, p. 158.

mirabili ac ineffabili potestate operari Deum in cordibus hominum, non solum veras revelationes, sed bonas etiam voluntates " *. — Insuper, contra Pelagianos asserentes voluntatem hominis esse a Deo independentem et propriis viribus perfeclionem adipisci posse, demonstrat supremum Dei dominium etiam in voluntates liberas; hominisque inhabilitatem ad bonum faciendum, quam ex originali peccato repetit; nec tamen gratiae influxu destrui liberum arbitrium, cum in nostra potestate sit ei consentire vel ab ea dissentire : " Ipsum velle credere Deus operatur in homine, et in omnibus misericordia ejus prsevenit nos : consentire autem vocationi Dei vel ab ea dissentire, sicut dixi, propriae voluntatis est " 2.

  1. (B) Curavit etiam S. Doctor ut pelagiana haeresis damnaretur in synodis Carthaginensi et Milevitand (an. 416) necnon ab Innocentio /, qui Pelagium et Caelestium excommunicavit. Cum autem Zosimus, istorum fraudibus primum deceptus, eis parcere vellet, alia synodus Carthaginensis (an. 418) iterum pelagiahos errores reprobavit, declarans gratiam nobis conferri non tantum " ut sciamus quid appetere, quid vitare debeamus ", sed etiam " ut quod faciendum cognoverimus, etiam facere diligamus atque valeamus "; nec tantum ut " facilius possimus per gratiam implere quod facere jubemur, sed etiam ut simpliciter id facere valeamus"3. Tum Zosimus, re melius perpensa, epistolam tracloriam edidit, qua. re6tam Ecclesiae fidem de peccato originali et necessitate gratiae exponebat et synodum Carthaginensem approbabatl Pelagiani multi suos errores retractarunt, sed pauci, ut Fastidius et Agricola, eos spargere in Britanniam conati sunt.

  2. 30 S. Augustinus, Pelagianos confutans, non explicite distinxerat, saltem generatim inter bonum naturale et supernaturale, et quamdam requirebat gratiam quoad omne bonum etiam ordinis naturalis. Scholastici autem, sedulo

1 De gratid Christi ct pec. origin., XXIV, 25, P. Z., XLIV, 373; Journel, 1853. — 2 De spiritti el /itterd, 60, /'. Z., XLIV, 240; Journel, 1736. 1 Denz.-Bann., 104-105 (68-69). a Fragmenta quae supersunt hujus epistolse invenies P. L., XX, 693.

inter bonum naturale et supernaturale distinguehtes, docuerunt hominem etiam in statu naturae corruptae aliquod bonum particulare propriis viribus agere posse, non tamen totum bonum sibi connaturale, indigere vero absolute gra? tia ad bonum supernaturalis virtutis operandum K

  1. Quod quidem ita probant, praesupposita supernaturalitate justificationis. Omnes aclus proportionari debent fini ad quem tendunt; atqui justificatio est finis omnino supernaturalis, cum nihil aliud sit nisi infusio gratiae san6tificantis, quam supernaturalem esse probavimus in Tr. de Deo Creante (n. 874 sq.), et infra demonstrabimus, ubi de gratid habituali ; ergo adlus praeparatorii ad justificationem debent esse vere supernaturales. Jamvero non possunt esse vere supernaturales, nisi fiant sub influxu gratiae vere et entitative supernaturalis ; potentia enim naturalis est radicaliter incapax a6lum supernaturalem efificiendi, nisi gratia ita elevetur ut operari valeat praeter vires sibi naturaliter inditas.

Comparatione res illustratur; sicut enim oleastcr non potest ferre bonos fru6lus nisi ei inseratur ramus olivae bonae, ita pariter natura nostra fru6lus supernaturales ferre nequit, nisi ei inseratur gratia supernaturalis.

  1. Thesis Ila : Gratia actualis supernaturalis requiritur ad ipsum fidei initium, et ad cujuslibet operis salutaris efficax desiderium.

De fide est contra Semi-Pelagianos, utpote definitum a Conc. Arausicano II (a. 529), quod fuit approbatum a Bonifacio II : " Si quis sicut augmentum ita etiam initium fidei2 ipsumque credulitatis afifecium non per gratiae donum, id est, per inspirationem Spiritus san6li... sed naturaliter nobis inesse dicit, apostolicis dogmatibus adversarius comprobatur"3. Quae definitio respicit voluntatem jam saltem aliquatenus efficacem credendi, vel positive quodammodo ordinatam ad fidem Non ibi asseritur gratiam ad quodli-

2 Initium fidei, juxta Semi-Pelagianos, compleclebatur desiderium credendi, desiderium salutis inde ortum atque divinoe bonitatis implorationem.

bet desiderium requiri, sed tantum ad sahitare desiderium : sicut enim infidelis potest proprio intelleclu aliquo modo perspicere vim argumentorum credibilitatis, ita propria voluntate inclinari potest, non tamen efficaciter, sicut oportet, ad religionem christianam. Idem dic de peccatore.

  1. (A) Scripturd res implicite declaratur. (a) Dixit enim Christus : " Nemo potest venire ad me (per fidem, ut ex contextu apparet) nisi Pater, qui misit me, traxerit eum "*; id est, nemo potest accedere ad Christum per fidem, seu incipere credere in Christum, nisi prius a Patre seu gratia. alliciatur.

(b) Insuper vS*. Paulus diserte affirmat nos nihil habere ex quo gloriari possimus 2 : " Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?" Atqui si fidei initium vel desiderium supernaturalis boni esset a nobis, haberemus aliquid unde gloriari possemus scilicet illud initium fidei vel bonum desiderium; ergo. — Huc etiam pertinent textus supra relati (n. 40) ubi declaratur nos non posse orare, aliquid cogitare aut facere absque gratia.

  1. (B) Traditione probatur. (a) Tribus prioribus saeculis, thesis implicite continetur in generali assertione quod gratia necessaria est ad omne opus supernaturale, etiam ad propositum salutem consequendi, supra, n. 42. (b) Quarto saeculo, quidam Patres concedunt initium boni operis esse a voluntate humana, inter quos S. Augustinus adhuc junior, n. 43. (c) Ab anno 397, mature considerata S. Pauli doclrina in ep. ad Romanos, S. Doctor clare docuit etiam ad initium fidei et cujuslibet operis salutaris gratiam requiri. Exinde autem quidam Monachi Adrumetini censuerunt plus aequo minui humanam libertatem, et alii concluserunt omnem correptionem esse inutilem, cum Deus omnia nostra opera operetur. Quos redarguit in libris De gratid et libero arbitrio, De correptione et gratid, in quibus ostendit gratiae efficacia non destrui libertatem, ideoque merito corripi eos qui gratiae resistunt.

  2. (d) Paulo post, Joannes Cassianus, quem secuti sunt multi ironachi Massiliensis monasterii S. Victoris et Paustus Rejensis, putantes Augustini doclrina nimis deprimi vires hominis naturales, contenderunt hominem propriis viribus valere ac debere ad initium fi dei pertingere, salutem desiderare, Dei auxilium petere; eum gratiam Dei ita mereri ac perseverare posse; eos ad gratiam praedestinari quos Deus praevidet propriis viribus gratiae consensuros, ad g/oriam autem eos quos praevidet naturalibus viribus in gratia perseveraturos. Istos errores confutavit 6 Augustinus in duobus libris Ve prcedestinatione sanclorum et De dono perseverantice, in quibus probat initium salutis, bonum desiderium et petitionem divini auxilii non fieri sine gratia, primam gratiam esse omnino gratuitam, et praedestinationem esse vere donum Dei. Ejus discipulus, S. Prosper Aquitanus, opus magistri complevit praesertim in Carmine de ingratis, Pro Augustino responsionibus ad capitula objeclionum vincentianarum (ubi impugnat Vincentiwn, monachum Lirinensem, probabiliter auctorem Commonitorii), et in Libro contra Collatorem (Cassianum, auctorem Collationum). Ibi do&rinam S. Augustini exponit, eam tamen paulisper emolliendo praesertim quoad reprobaiionem. Ad probandum initium fidei esse a Deo, animadvertit hominem ante illuminationem fidei esse in tenebris, suos languores amare, donec "prima haec medela conferatur aegroto ut incipiat nosse quod langueat et possit opem medici desiderare qua surgat"1 Hinc "conversio nostra ad Deum non ex nobis, sed ex Deo est "2.

  3. (e) Contra Faustum Rejensem S. Pu/gentius augustinianam doclrinam clare propugnat : " Gratia nobis et initium bonae voluntatis donatur ad fidem, et ipsi voluntati adjutorium tribuitur, ut quod bene vult bene operetur"3. — Cum tamen in Gallia meridionali quidam adhuc erroribus semi-pelagianorum adhaererent, S. Ccesarius eos impugnavit, probando " nihil per se in divinis profectibus quemquam arripere posse nisi fuerit primitus Dei gratia. praeveniente vocatus " 4, et, post consultum Rom. Pontificem, capitula redegit quae synodus Arausicana 7/approbavit et Bonifacius 7/ confirmavit ut consentanea catholicis Patrum regulis. Mox hujus synodi canones in Gallia recepti sunt, et error semi-pelagianorum exstinclus.

  4. (C) Rat. theo/. Ad omne opus salutare requiritur gratia supernaturalis, ex thesi praecedenti; sed initium fidei aut operis cujuslibct salutaris est jam aliquid salutare, cum sit virtualiter actus fidei aut alicujus virtutis in ordine ad salutem. Immo ex nobis sumus in magis remota potentia

ad initium quam ad incrementum cujuscumque a6lus, sive naturalis, sive supernaturalis.

53- Solvuntur difficultates. (A) Homo debet sese prseparare ad justificationem : " Convertimini ad me et convertar ad vos " '; atqui ad justificationem sese disponere nequit, nisi saltem possit propriis viribus initium fidei habere; ergo. — Resp. Homo debet quidem se prseparare ad justificationem, sed cum gratia Dei; quando enim Deus nos invitat ad conversionem, illa ipsa invitatio est jam gratia prseveniens, cui, si respondemus, succedit gratia adjuvans; nos autem non possumus incipere opus conversionis nostrse, nisi prius Deus nos adjuverit, juxta illud " converte nos, Domine, ad te, et convertemur "2. Hinc, ut ait Trident.3, "in sacris litteris cum dicitur " convertimini ad me, et ego convertar ad vos ", libertatis nostrae admonemur; cum respondemus, " converte nos, Domine, ad te, et convertemur ", Dei nos gratia pneveniri confitemur ".

(B) Instant adversarii : S. Paulus dicit : " Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio"4; ergo saltem velle, seu initium fidei, est in nostra potestate. — Resp. Nego consequens, nam hic Apostolus loquitur de operibus naturalibus, et dicit nos capaces esse volendi bonum naturale, quamvis plerumque illud non perficiamus, ob infirmitatem nostram; quando autem S. Paulus loquitur de operibus supernaturalibus, tunc sine dubio asserit tum velle, tum perficere esse a gratia : " Operatur in vobis velle et perficere " 5. Alii velle intelligentes de volitione supernaturali ita textum interpretantur : velle cum gratia, adjacet mihi, sed alia et multo potentior gratia necessaria est ad opus exsequendum.

(C) Exhibentur etiam exempla Centurionis, Zachaei, boni Latronis, qui per orationem, aut pium desiderium Christum recipiendi, conversionem suam obtinuerunt; ex quibus deducitur initium conversionis esse a nobis. — Sed contra, fides Centurionis, pium Zachsei desiderium et confessio boni Latronis, fuerunt, juxta Concil. Arausicanum, opera vere supernaturalia, sub influxu gratiae interioris elicita, nec absque gratia praeveniente elici potuissent6.

Chapter 59 of 81