Nn. 517–558
- i° Ex Patribus. Satis erit testimonia referre quinque priorum saeculorum, cum, teste Zwinglio, a tempore S. Augustini opinio de reali Christi praesentia jam victrix fuerit, et aliunde testimonia sequioris aevi ubi de transubstantiatione sint exponenda.
Prcenotamus autem plerosque Patres non ex professo de reali Christi praesentia in Eucharistia agere, quia haec veritas nondum ab haereticis negata fuerat; sed tantum per transennam, alia dogmata probando et illustrando, aut ritus sacros describendo ; vel magis explicite, sed breviter, catechumenis et fidelibus doctrinam de sacramentis christianae initiationis exponendo ; in his autem circumstantiis de reali praesentia loqui tanquam de re omnino certd et notd, ab omnibus credendd : quod sane ostendit quam firma fuerit hac de re primorum christianorum fides.
(A) Circa finem pri?ni sceculi, de eucharistia sermo habetur in Didache, ibique describitur consecratio calicis et panis, necnon distributio spiritualis cibi et potus, de quo soli baptizati edere possunt, ciim prohibeatur sanclum dare canibus1; quse quidem verba non explicite realem praesentiam Christi affirmant, sed eam supponunt.
(B) Secundo sceculo, jam diserta habemus testimonia. (a) S, Ignatius ex unitate Ecclesiae infert unitatem eucharistiae, quae est caro et sanguis Christi : " Studeatis igitur una eucharistia uti : una enim est caro Domini nostri Jesu Christi, et unus calix in unitatem sanguinis ipsius, sicut unus episcopus cum presbyterio et diaconis " 2. Quare Docetas condemnat, " qui ab eucharistia se abstinent, eo quod non confitentur eucharistiam carnem esse Salvatoris nostri Jesu Christi, quae pro nobis passa est " 3. (b) 5. Justinus, dominicae ccenae celebrationem describens, in Apologid ad Imperatorem Antoninum scripta, clare asserit eucharistiam " non esse panem et potum communem, sed incarnati illius Jesu et carnem et sanguinem ", eamque ab ipso Christo esse institutam 4. Quod et confirmat in
\Didache, IX-X. Cfr. Bareille, 1. c, 1126; P. Batiffol, 57-76, ubi Liberalium falsae interpretationes confutantur.
3 Smym., VII, 1, P. G., V, 713; Journel, 64. * Apolog., I, 65, P. G., VI, 428; Journel, 128.
Dialogo cum Tryphone , (c) .S. Irenceus, catholicam fidem contra Gnosticos defendens, creationem mundi a Verbo et futuram corporis nostri resurrectionem confirmat ex eo quod in eucharistia habemus et manducamus corpus et sanguinem Domini2 : " Quomodo autem constabit eis eum panem in quo gratiae a£tae sunt, corpus esse Domini sui et calicem sanguinis ejus, si non ipsum fabricatoris mundi Filium dicunt, id est, Verbum ejus, per quod... terra dat primum quidem fenum, deinde spicam, deinde plenum triticum in spica? Quomodo autem rursus dicunt carne-m in corruptionem devenire et non percipere vitam quae corpore Domini et sanguine alitur "?
- (C) Tertio sceculo, tum Latini tum Graeci realem praesentiam aperte docent, sed quidam ex eis verba adhibent quse sensu symbclico a Protestantibus falso intelliguntur. (a) In Ecclesia Carthaginensi, Tertullianus diserte quidem realem praesentiam affirmat his et similibus verbis : " Caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de Deo saginetur " 3. Attamen quibusdam utitur verbis quae primo intuitu symbolica esse videntur ; ita loquitur de pane quo Christus " corpus suum reprcesentat " ; sed, ex aliis locis 4, reprcese?itare idem est ac prcesens exhibere. Alibi dicit eucharistiam esse figuram corporis Christi 5 ; inspecto autem contextu, intelligit figuram non vacuam sed quae veritatem ipsam corporis Christi continet, prout ipse declarat; nam addit vacuam rem non posse esse figuram, et, postquam variis modis veritatem corporis et sanguinis Christi in Incarnatione contra Marcionem probavit, rem ita concludit : " Ita et nunc sanguinem suum in vifio consecravit, qui tunc vinum in sanguine figuravit " 6, seu, aliis verbis, vere abscondit sanguinem suum sub vini speciebus.
3 De carn. resurrectione, 8, P. L., II, 806; Journel, 362. Cfr. De oratione, 19; Ad uxoretn, II, 5; De idolol., 7; De pudicitid, IX, 16.
6 Adv. Marcion, IV, 40, P. L., II, 462. — Ad fusiorem Terttdliani mentis expositionem, cfr. A. d'Ales, La Thtol. de Tertullien, p. 355-370; P. Batiffol, 204-226.
Revera species eucharisticae legitime dici possunt figura corporis Christi, quatenus nempe visibiliter repraesentant corpus Christi invisibiliter in Eucharistia praesens. — S. Cyprianus haud semel praesentiam realem asserit, v. g., dum severe carpit eos qui, absque pera6la paenitentia, sacram communionem accipere volunt : " Ante offensam placatam indignantis Domini et minantis, vis infertur corpori ejus et sanguini " \ Alibi, cum quadraginta episcopis in synodo coadunatis, declarat eos qui ad martyrium ducuntur muniri " proteclione sanguinis et corporis Christi" 2.
- (b) Quoad Alexandrinos, praenotamus eos duplici modo doctrinam christianam proposuisse : modo simplici, veritates fidei exponendo quales ab Ecclesia fidelibus tradebantur; modo subtilioiH, easdem christianis gnosticis - explicando secundum philosophiam Alexandriae florentem. Jamvero ibi praevalebat symbolismus quidam, vi cujus res existentes habebantur ut symbola rerum altiorum et invisibilium. Attamen vox symbolum non designabat merum et vacuum signum, sed realitatem quamdam, ex qua. tamen doctiores assurgebant ad aliam et altiorem realitatem cujus prior erat symbolum. Doctores itaque christiani, exponendo do6lrinam de reali praesentia corporis et sanguinis Christi in Eucharistia, ostendere conabantur hanc esse symbolum altioris veritatis, quod nempe Verbum credentibus sese manducandum praebet spiritualiter. Ita Clemens Alex. de eucharistia scribit 3 : " Duplex est sanguis Domini : alter enim est carnalis, quo redempti sumus, alter vero spiritualis quo scilicet uncti sumus. Et hoc est bibere Jesu sanguinem, nempe fieri participem incorruptionis Domini ". Postea, de calice loquens qui continet vinum aquae mixtum,
2 Epist., LVII, 2. — Legatur etiam ep. LXIII, quae de sacramento dominici calicis agit, ubi pluries asseritur praesentia realis. Quaedam sane ibi inveniuntur verba quse Protestantes in symbolismum detorquent ; sed immerito : exponens cur in calice aqua vino misceatur, dicit " in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi" (n. 13); jamvero ex his verbis minime infertur vinum esse tantum signum sanguinis Christi, sed potius speciem vini esse signum sanguinis Christi vere in calice contenti, cum in aliis locis explicite et clare affirmet praesentiam realem.
addit : " Unde sicut vinum aquae, sic etiam homini Spiritus admiscetur. Ac temperatum quidem vinum fidem praebet, Spiritus autem deducit ad incorruptionem ; amborum autem temperamentum (graece xpa^ts), potus scilicet et Verbi, dicitur eucharistia ". Obscurus sane est hic loquendi modus, propter symbolismum, sed ibi tamen asseritur in calice consecrato inveniri quamdam unionem potils et Verbi, vi cujus communicantes sanctificantur.
Origenes, ut testis fidei, diserte asserit eucharistiam esse corpus Christi : "Nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, quomodo, ciim suscipitis corpus Domini, cum omni cautela et veneratione servatis " r. Sed, ut philosophus, obscura verba adhibet quae explicatione indigent : praeter manducationem realem corporis et sanguinis Christi, admittit spiritualem manducationem Verbi per fidem 2, cujus prior est symbolum; sed haec altior explicatio pro do6lis nedum realem praesentiam corporis Christi excludat, eam potius supponit.
- (D) Quarto scbcuIo, explicitiora testimonia habentur sive diredle in Catechesibus et concionibus, sive etiam, sed obiter, in libris ubi errores Arianorum de divinitate Christi confutantur. (a) Inter Grcecos, S. Cyrillus HierosoL, catholicam de sacramentis do6trinam catechumenis exponens, declarat panem et vinum, consecratione pera6fca, jam esse corpus et sanguinem Christi, ideoque christianos, corpus et sanguinem Christi sumentes, vere efifici ipsi concorporeos et consanguineos : "Quemadmodum enim panis et vinum eucharistiae ante sanctam adorandae Trinitatis invocationem nudus panis et vinum erat, invocatione autem peracta, panis fit corpus Christi et vinum sanguis Christi... " 3. Ad firmandam catechumenorum fidem, ad au6toritatem S. Pauli provocat et ad miracula Christi : " Vel haec sola beati Pauli institutio abunde sufificiens est ut certam vobis de divinis mysteriis fidem faciat, quibus digni habiti, concorporei et consangues Christi fa6li estis. Ille enim modo clamabat :
Quod in ed nocte qud tradebatur, etc. Cum igitur ipse pronuntiaverit, et dixerit de pane : Hoc est corpus meum, quis audebit deinceps ambigere?... Aquam olim in vinum, quod sanguini affine est, in Cana Galilaeae transmutavit ; et eum parum dignum existimabimus cui credamus, cum vinum in sanguinem transmutavit1 ?... — Quando igitur panem et vinum vocat antitypum corporis et sanguinis Christi 2, certo significat his elementis non solum significari, sed etiam vere contineri ejus corpus et sanguinem. — Vocabula antitypus etfigura non solum a S. Cyrillo, sed etiam ab aliis Patribus tunc adhibebantur. Sed, cum quidam his abuterentur, Macarius Magnes postea (an. 410) eum sic reprobat : " Similiter accipiens (Christus) panem et calicem dixit : Hoc est corpus meum et sanguis meus. Non enim typus est corporis, nec typus est sanguinis, sicut quidam fabulati sunt mente obcaecati, sed secundum veritatem corpus et sanguis Christi " 3. — S. Chrysostomus tam aperte loquitur de realitate corporis Christi in Eucharistia, ut, fatentibus adversariis 4, de ejus mente dubitari nequeat.
- (b) Cappadoces, qui scholae alexandrinae theorias saepe amplec"luntur, ideoque in quemdam symbolismum propendunt, nihilominus realem Christi praesentiam in Eucharistia perspicue docent. >S. Basilius scribit 5 : " Singulis etiam diebus communicare ac participem esse sancti corporis et sanguinis Domini bonum est ac perutile ". »S. Gregorius Nyss. probat corpus nostrum fieri immortale per communionem cum immortali, nempe cum corpore Christi in eucharistia prsesentis : " Recle ergo nunc quoque credimus panem Dei Verbo sanclificatum in Dei Verbi corpus transmutari " 6. Quare, si quandoque panem et vinum Cappadoces vocant antitypa et similitudinem corporis et sanguinis Christi, significare volunt species consecratas esse
1 Cateches., XXII, 1-2, P. G., XXXIII, 1097; Journel, 843-844. — Cfr. ibid., 3, P. L., 1100; Journel, 845.
s Epist., XCIII, ad Csesariam, P. G., XXXII, 484; Journel, 916. 6 Orat. catechetica, 37, P. G., XLV, 93 ; Journel, 1035.
signum sensibile corporis Christi quod vere continent et communicantibus vere conferunt, ut ex contextu et locis parallelis constat.
(c) Inter Latinos, S. Hilarius, verba S. Joannis in capite sexto allegans, eadem ita exponit x : " De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione et fide nostra vere caro est et vere sanguis est. Et hsec accepta atque hausta id efficiunt ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit ". 5". Ambrosius, do6lrinam de eucharistia neophytis exponens, eam credibilem variis exemplis facit; narrat quomodo Moyses converterit virgam in serpentem aliaque miracula patraverit, et ait : " Quod si tantum valuit humana benediclio ut naturam converteret, quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini Salvatoris operan tur... Ipse clamat Dominus Jesus : Hoc est corpus meum. Ante benedi6lionem verborum caelestium alia species nominatur; post consecrationem corpus significatur. Ipse dicit sanguinem suum. Ante consecrationem aliud dicitur; post consecrationem sanguis nuncupatur. . Et tu dicis : Amen, hoc est, verum est " 2.
(F) Quinto sceculo, doctrinam *S. Atigustini exponere satis erit, cum Protestantes fateantur do<5trinam de corpore Christi in eucharistia post Augustinum in Ecclesia floruisse. Jamvero S. Doctor, ex una parte, clare asserit prsesentiam Christi realem, et, ex altera, locutiones adhibet quae symbolicam praesentiam significare videntur. (a) Realem prcesentiam significant haec aut similia verba : " Panis ille quem videtis in altari, sanctificatus per verbum Dei, corpus est Christi. Calix ille, immo quod habet calix, san6lificatum per verbum Dei, sanguis est Christi " 3. Postea quidem addit corpus Christi esse Ecclesiam, a qua proinde separari ■ non debemus ; sed spiritualis haec conclusio primam litteralem interpretationem non tollit. Nam alibi exponit nos in eucharistia manducare carnem Christi veram, quam de
carne Mariae accepit, eamque esse prius adorandam : " Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit, nemo autem illam carnem manducat nisi prius adoraverit " l... Huc etiam veniunt verba quibus exponit hunc textum psalmi : Et ferebatur in manibus suis : " Ferebatur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait: hoc est corpus meum; ferebat enim illud corpus in manibus suis" 2. Insuper docet etiam malos vere suscipere corpus et sanguinem Domini 3, immo et ipsos infantes mensae eucharisticae participes fieri, ut habeant in se vitam 4. Quod certo excludit manducationem per fidem tantum, cujus infantes incapaces sunt.
- (b) Opponuntur tamen nonnulla verba, quae symbolicam tantum praesentiam et manducationem significare videntur. 1) Ita, exponendo sextum caput Joannis, dicit corpus Christi esse JEcclesiam, ideoque eos qui manducant corpus et sanguinem Christi inter se vinculo caritatis conjungi debere Christoque intime uniri : " Hoc est ergo manducare illam escam et illum bibere potum : in Christo manere et illum manentem in se habere " 5. Jamvero hic S. Doctor realem praesentiam et manducationem non negat, sed eam supponens vult fideles non materialiter tantum manducare corpus Christi, sed etiam spiritualiter, sese uniendo Christo et fraternam caritatem colendo : hi enim sunt fructus quos sacra communio in bene dispositis producit. 2) Ibidem rejieit manducationem corporis Christi carnalem seu capharnaiticam, et advocat spiritualem : " Quid es* ergo : non prodest quicquam caro? Non.prodest quicquam, sed quomodo illi (Capharnaitae) intellexerunt, quomodo in cadavere dilaniatur aut in macello venditur, non quomodo spiritu vegetatur " 6. Postea explicat carnem non prodesse quidem soiam, sed multum prodesse quando unitur Verbo et spiritualiter manducatur. Quod alibi sic exponit : "Tunc autem hoc erit, id est vita unicuique erit corpus et sanguis Christi, si quod in sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritaliter manducetur, spiritaliter bibatur" 7. Seu, aliis verbis, corpus et sanguis Christi non manducatur aut bibitur sub specie proprid, sed sub specie sacramentali, et quidem eo fine ut
DE MYSTERIO PR^ESENTI^E REAHS. 379 vitam spiritualem Domini accipiamus. 3) Alibi scribit : " Non enim Dominus dubitavit dicere : hoc est corpus meum, cum signum daret corporis sui " . Exinde inferunt Protestantes eucharistiam esse tantum signum seu flguram corporis Christi. — Sed, ex contextu et ex generali theoria S. Augustini de sacramento, signum de quo agitur non est nudum signum, sed signum simul continens et significans corpus Domini; ibi enim S. Do6lor explicat cur in vetere lege sanguis dicatur anima, quia nempe est signum animse, — signum utique non nudum sed vere continens animam.
Si igitur verba S. Augustini simul conferuntur, et obscura e claribribus intelliguntur, certo realem prgesentiam realemque corporis Christi manducationem docuit, sed christianos admonuit hanc manducationem non vere prodesse nisi per eam Christo et Ecclesiae intime uniti maneant.
527- Conclusio. Patres itaque, a primo saeculo ad quintum, ore unanimi realem, et non symbolicam tantum, Christi praesentiam in Eucharistia. docuerunt. Si quandoque obscuris utuntur verbis, haec, inspecto contextu, non excludunt, sed potius supponunt hanc realem praesentiam.
(a) Ita quandoque Eucharistia dicitur a Patribus signum, typus,figura, imago corporis Christi; quia constituiturjevera duplici elemento, speciebus et corpore Christi ; species autem panis et vini dici possunt figura corporis sub illis speciebus contenti, quin eo ipso praesentia realis negetur; nusquam vero asseritur Eucbaristiam esse tantum figuram Christi.
(b) Pariter manducatio Christi aliquando dicitur spiritualis, et non carnalis, quia haec manducatio, licet realis, est typus spiritualis et nobilioris manducationis qua Christi vitae, virtutibus et passioni communicamus. Dici igitur nequit inter Patres quosdam fuisse realistas, alios autem symbolisiasy ut falso contendunt Protestantes.
- 2° Ex praxi Ecclesiae, seu ex variis monumentis, jnscriptionibus et liturgiis quae fidem primaevae Ecclesiae manifestant 3 : —
2 S. Dodlor distinguit inter sacramentum et rem seu gratiam sacramenti : prius seu visibile elementum significat posterius seu gratiam, ideoque non est signum vacuum, sed efficax, continens et producens quod significat (supra, n. 251).
3 J. B. de Rossi, Roma sotteranea ; Marucchi, Le dogme de PEtickarisiie dans ies monuments des premiers sikles, 19 10; Wilpert, Die Fractio panis^ J895» galfae reddita 1896; Die Malereien der Sakramentskapellen, 1897; Dic
(A) Ex picluris, quibus frequenter Eucharistia depingitur. (a) Jam sceculo secundo, in catacumbd S. Callisti, praesertim in sacellis quae sacramentorum sacella vocantur, picturae inveniuntur quae Eucharistiae consecrationem et communionem vivide repraesentant; ita pingitur panis cum pisce impositus mensae seu altari, cui adstat Christus (aut sacerdos) manum super piscem extendens; jamvero pisce designari ipsum Christum omnibus notum est *. Ibidem exhibetur miraculum multiplicationis panum et piscium quo figuratur multiplicatio panis eucharistici. Pariter, in cryptis Lucince, repraesentatur canistrum vimineum, coram pisce positum, in quo continentur panes et poculum rubentis vini : ita figurantur elementa sacramenti necnon realis praesentia Christi pisce figurati. (b) Sceculo tertio, Christus depingitur tangens baculo thaumaturgi canistrum panibus plenum et ita conversionem operatur panis in proprium corpus ; aut etiam benedicens panem et pisces quos Apostoli offerunt posteaque populo distribuunt ; vel aquam in vinum convertens in nuptiis Canae, quo figuratur conversio vini in sanguinem Christi.
- (B) Ex inscriptionibus antiquis, in quibus lucide apparet fides in realem Christi praesentiam. (a) Inter quas praecipua est quae in epitaphio Abercii recenter inventa est; Abercius siquidem, Episcopus Hierapoleos in Phrygia, exeunte saec. II, carmen di<5tavit super tumulum suum inscribendum, in quo legitur :
" Paulum ego sequebar. Fides autem ubique mihi dux fuit,
Prsebuitque ubique cibum IxOuv (piscem) e fonte
Ingentem, purum, quem prehendit virgo illibata
Deditque amicis perpetuo edendum,
Vinum optimum habens, ministrans mixtum dans cum pane " \
(b) Cui affine est epigramma Augustodunensis Peclorii, in quo legitur :
Malerien der Katacomben, 1903 ; R. S. Bour, in Dict. de Thtol. (Mangenot), V, 1 183-1209.
1 Ait enim S. Augustinus, De Civit. Dei, 1. XVIII, c. 237 : " Horum autem quinque verborum quse sunt Wfiouc, Xqkj-oq 0£ou TIoq Stox^p (quod est latine /esus Christus Dei Filius Salvator), si primas litteras jungas, erit t^OuC) id est piscis, in quo nomine mystice intelligitur Christus ".
2 C. Kirch, Enchiridion fontium histor. eccles. (1910), 133.
" Piscis caelestis divum genus, corde augusto Utere, accepto fronte immortali inter mortales
Servatoris sanclorum melljtum accipe cibum Comede esuriens, Piscem tenens manibus " x.
(c) Nec minus eloquens est inscriptio a vS. Damaso conscripta :
" Tarcisium sanctum Christi sacramenta gerentem Cum male sana manus premeret vulgare profanis, Ipse animam potius voluit dimittere caesus Prodere quam canibus rabidis cselestia membra " 2.
Quae tria, cum sint epitaphia, fidem tunc in Ecclesia vigentem magis authentice exprimunt.
- (C) Ex liturgiis. Liturgiae, ut constat ex Tr. de Fontibus Revelat., n. 984, inviclum sunt argumentum fidei Ecclesiae, cum de aliquo dogmate unanimiter consentiunt; atqui liturgiae non solum modernae, sed etiam antiquae, non solum Latinae, sed etiam Graecae, non solum orthodoxae, sed etiam schismaticae, tales preces et formulas exhibent quae sensum metaphoricum excludunt, et veram denotant mutationem panis in corpus Christi.
(a) Omnium liturgiarum antiquissima ea est quae legitur in Constitutionibus Apostolorum, et in essentialibus concordat cum iis quse referuntur a S. Clemente Rom. aliisque Patribus. Jamvero in precibus ibi relatis pro missa, Deus sic rogatur : " Poscimus te ut super haec dona in conspeclu tuo proposita placate respicias... atque super hoc sacrificium mittas Sandtum tuum Spiritum... ut exhibeat panem hunc corpus Christi tui et calicem hunc sanguinem Christi tui " 3. Postea episcopus tradit oblatam, id est, hostiam consecratam, dicens : Corpus Christi; et qui recipit, respondet : Amen. Diaconus autem tradit calicem, dicens : Sanguis Christi, calix vitae, et qui
| bibit respondet : Amen. Finita ceremonia, diaconus ait : " Percepto pretioso corpore et pretioso sanguine Christi, agamus gratias "4.
(b) In sacramentario Serapio7tiss, quod in ^Egypto adhibebatur quarto sseculo, hsec leguntur : " Deus veritatis, adveniat Verbum sanclum tuum super hunc panem, ut panis fiat corpus Verbi, et
s Funk, Didascalia, II, 175 sq. — Ibi etiam invenitur \oc\x!\o figura corpo> ris, quamvis ex contextu omnino constet corpus Christi vere esse prsesens ; sed species panis utpote signum sacrum, etiam in documentis liturgicis vocabatur figura corporis vere sub hac specie latentis.
super hunc calicem, ut calix fiat sanguis veritatis ". Post communionem vero additur : " Gratias tibi agimus quia nobis dedisti communionem corporis et sanguinis ".
(c) In liturgia Alexandrina, pariter funduntur preces ut Spiritus Sandlus oblata sanclificet tanquam Deus omnipotens " et faciat panem quidem corpus, calicem autem sanguinem novi testamenti ipsius Domini et Dei et salvatoris et summi regis nostri Jesu Christi " l. — Similes preces in omnibus liturgiis inveniuntur, non solum catholicis, sed etiam schismaticis.
Certum est igitur in universali Ecclesia semper viguisse fidem in realem Christi praesentiam sub speciebus eucharisticis.
Art. II. De modo prassentias realis.
Demonstrata veritate praesentiae realis, disputandum remanet de natura ejusdem, nempe : i° de modo quo Christus fit prcesens in Eucharistia; 2° de modo quo existit in eadem; 3° per modum corollarii, de cultu Eucharistiae debito.
I, De modo quo Christus fit praesens, seu de transsubstantiatione 2.
- Status quaestionis. Praesupposita reali Christi praesentia in Eucharistia, quaestio oritur num simul cum Christo maneant panis et vinum sive integre sive quoad aliquid sui.
(A) Errores. (a) Jam Berengarius docuerat in Eucharistia manere panem et vinum. (b) Lutherus, qui, ut supra diximus, praesentiam realem retinuerat, putabat Christum prsesentem esse in Eucharistia per con$ubsta7itiationem, id est, simul cum vel in aut sub pane et vino, ita ut, juxta ipsum, sensus verborum consecrationis sit : Hic (adverbialiter) est corpus meum. (c) Osiander, unus ex ejus discipulis, admisit impanaiionem, seu unionem hypostaticam Christi cum pane et vino 3.
1 Assemani, Cod. lit., 1. IV, part. IV, p. 34. — Quod confirmatur ex documento recenter invento {Dir Salyzeh), in quo eadem verba inveniuntur, ap. P. de Puniet, Fragments inidits dune liturgie igyptienney in Report of the Nineteenth eucharistic congress, London, 1909, p. 367-401.
2 S. Thomas, 3 p., 75; Suarez, disp. 50; Bellarminus, 1. III, c. 18-24; Dfouin, q. VI, sedl. 2; Lugo, disp. VII; Billuart, diss. I, a. 5-7; Franzelin, th. 13-15; de Augustinis, th. 4; Pesch, n. 667; Billot, q. 75.
3 Hodie vero prsecipui Lutherani, illas explicationes rejicientes, admittunt quamdam unionem specialem, quam sacramentalem vocant, inter panem et
DE MYSTERIO PR^ESENTIvE REALIS. 383
- (B) Doclrina catholica. Contra quos errores Tridentinum l definivit Christum fieri praesentem in Eucharistia per transsubstantiationem, quae est " conversio totius substantice panis in corpus Christi, et totius vini substantice in sanguinem, manentibus duntaxat speciebus panis et vini". Ad intelligentiam hujus definitionis, haec notanda sunt : —
(a) Duplex elementum in pane distinguitur : unum intimum, sensibus impervium, quod vocatur substantia; alterum externum et sensibile, quantitas scilicet dimensiva cum qualitatibus sensibilibus, sapore, odore, colore, etc, quse vocantur accidentia, species, aut a quibusdam, minus re<5te tamen, apparentice.
(b) Vi consecrationis, substantia panis convertitur in substantiam corporis Christi; ad quod duo certe requiruntur : 1) ut substantia panis esse desinat et corpus Christi incipiat esse, 2) ut adsit connexio inter desitionem prioris et successionem posterioris 2. Hinc transsubstantiatio non est creatio, quae productionem alicujus entis involveret sine relatione ad aliud; nec consubstantiatio, quae importat prsesentiam simultaneam substantise panis et substantiae corporis Christi; nec impanatio, quas unionem hypostaticam inter substantiam panis et substantiam corporis Christi includit.
(c) Tota substantia panis et vini convertitur, et exinde : 1) non est mutatio accidentalis, sed substantialis: 2) neque mutatio substantialis partialis, ut evenit, v. g., in generatione aut corruptione corporis viventis, in qua forma tantiim substantialis mutatur, remanente materia prima 3, sed iotatis, et exinde mirabilis et singularis, ut ait Tridentinum.
533- Thesis Ia : Christus fit prsesens in Eucharistia per transsubstantiationem, id est, per conversionem totius substantiae panis et vini in corpus et sanguinem Christi, manentibus dumtaxat speciebus. De fide estt ex Trident. 4 .- " Si quis dixerit, in sacrosanclo Eucharistiae sacramento remanere substantiam panis et vini, una cum . corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi; negaveritque mirabilem iilam et singularem conversionem totius corpus Christi, vi cujus simul cum pane accipimus verum corpus Domini, absque ulla mutatione panis et vini. — x Sess. XIII, can. 2.
2 Insuper, juxta Thomistas, tertia conditio exigitur, videlicet ut quid commune in priori existens, in posteriori remaneat.
3 Durandus docuerat quidem {Inlib. IVSent., dist. 11, q. 3) solam formam, non autem materiam panis transmutari; sed hsec opinio contradicit Tridentino declaranti transsubstantiationem esse conversionem totius substantiae (prolndeque materise et formae). — 4 Sess. XIII, can. 2.
substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, manentibus duntaxat speciebus panis et vini; quam quidem conversionem Catholica Ecclesia aptissime Transstibstantiationem appellat, A. S. ".
534- i° Scriptura solidum praebet argumentum, quamvis a nonnullis theologis ut apodicticum non habeatur, nisi Traditione firmetur. (A) Direcle. Verba quae Christus protulit in institutione Eucharistiae : " Hoc est corpus meum ", sensu obvio significant : quod in manibus teneo et videtur esse panis, non amplius est panis, sed corpus meum. Ergo, sub specie panis substantia panis desiit esse et locum cessit substantiae corporis Christi; aliunde manebant tamen species panis, quae, ex contextu, sensus discipulorum afficiebant; ergo facta est conversio panis in corpus Christi, manentibus panis speciebus, seu vera transsubstantiatio.
(B) Indirecle, ostendendo haereticorum systema cum praefatis verbis vix componi posse. Siquidem verba consecrationis excludunt : (a) consubstantiationem : Christus enim non dixit : hlc (adverbialiter) vel in hoc est corpus meum; sed : hoc, quod teneo in manibus meis, est corpus meum; quae ultima enuntiatio, sensu obvio intellecta, esset falsa si panis substantia remaneret; nam dici nequit hunc panem, dum panis manet, esse corpus Domini; (b) impanationem, nam important realem identitatem inter subjectum propositionis hoc et attributum corpus : quae identitas non veriticaretur in hypothesi impanationis seu unionis hypostaticae inter panem et corpus Christi : nam in unione hypostatica, naturae distinclce manent, et dici nequit in Christo divinam naturam idem esse ac humanam naturam; a pari igitur, si panis Christo hypostatice uniretur, nonnisi aequivoce dici posset panem esse corpus Christi.
535- Objiriunt quidem Protestantes verba " hoc est corpus meum ", parallela esse aiiis "Verbu?n caro faclum esf\ proindeque impanationem significare. — Sed negatur parallelismus; nam Verbum, utpote immutabile, in humanam carnem converti nequit, dum panis poterat in corpus Christi converti; insuper, ut impanatio admitti posset, Jesus dicere debuisset : " hocest ego, vel hoc est C/iristus", non autem : " hoc est corpas meum "; nam corpus non est hypostasis, seu persona, nec proinde hypostatice pani uniri potest. Sed quid plura, cum ipsi Lutherani jam suo systemati valedixerint?
Alii dixerunt his verbis solummodo significari " hoc continet corpus meum ", sicut, quando quis crumenam exhibet auro plenam, dicere potest : hoc est aurum. Sed comparatio non valet; hic enim dicendi modus legitimus est solummodo quando res exhibita ex se, vel usu recepto, destinata noscitur ad aliud recipiendum. Nemo autem ostendens panem, in quo nummus aureus absconditus est, dicere posset : hoc est aurum.
- 2° Probatur Traditione, m qua tria stadia distingui possunt.
(A) Tribus prioribus scecu/is, nonnisi implicite dogma catholicum traditur, quatenus nempe in variis locutionibus includitur; ita S.Justinus l asserit, per orationem verba Christi continentem, panem et vinum eucharistizari, id est, fieri carnem et sanguinem Christi; pariter S. Irenceus docet verbo Dei calicem et panem fleri eucharistiam sanguinis et corporis Christi 2.
(B) Quarto et quinto scecu/is, expressius affirmatur variisque comparationibus illustratur conversio panis in corpus et vini in sanguinem Christi. Juxta »& CyrU/um Hieroso/., sicut Dominus in nuptiis Canae aquam in vinum transmutavit, ita in eucharistia vinum in sanguinem transmutat3 : " Aquam olim in vinum, quod sanguini affine est, in Cana Galilaeae transmutavit; et eum parum dignum existimabimus cui credamus, cum vinum in sanguinem transmutavit?" Teste S. J. Chrysostomo\ verbis consecrationis ita transformantur panis et vinum ut efficiantur corpus et sanguis Christi : " Non enim homo est qui facit ut proposita efficiantur corpus et sanguis Christi, sed ipse Christus qui pro nobis crucifixus est- Figuram implens stat sacerdos verba illa proferens, virtus au.tem et gratia Dei est. Hoc est corpus meum, inquit. Hoc verbum transformat ea quae proposita sunt ". Juxta S. Gregorium Nyss., panis in corpus per Verbum transmutatur et transelementatur*.
Nec aliter S. Ambrosius6 qui docet verbis consecrationis naturam panis mutari et transfigurari in id quod non erat, nempe in corpus Christi. Immo unus ex ejus discipulis, au6lor anonymus Tr. de Sacramentis7, et postea Faustus Rejensis (aut, juxta quosdam, S. Ccesarius Are/at.)z utuntur verbo convertere ad hanc exprimen-
6 De mysieriis, IX, 52, P. L., XVI, 406; Defide, ad Gratianum, 1. IV, c. 10, n. 124, P. L., XVI, 641; Journel, 1270.
8 Homit.,Vi Ue paschate, P. L., LXVII, 1056; Journel, 22^1 ;d. P. Batiffol, op. cit., p. 478-479.
dam mutationem : "Nam et invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis tui verbo suo secreta, potestate convertit, ita dicens : Accipite et comedite, hoc est corpus meum ". — A sexto sceculo ad nonum, vix aliquis profectus discerni potest in explicatione hujus dodtrinae.
(C) A sceculo nono ad duodecimum, occasione controversiarum de Eucharistia, explicite et ex professo exponitur transsubstantiatio. In opere De corpore etsanguine Domini (an. 844), Paschasius Radbertus, monachus Corbeiensis, diserte testatur panem non mutari quidem exterius quoad speciem, sed interius quoad substantiam in Christi carnem efficaciter commutari, verbis consecrationis sanguinem effici quod antea vinum et aqua fuerat K — Saec. XI0, Berengarius Turonensisy qui, realismum Paschasii impugnare volens, transsubstantiationem negaverat, hanc fidei professionem subscribere coadlus est, quae est ipsa do6tnna a P. Radberto jam exposita : " Corde credo et ore confiteor panem et vinum quae ponuntur in altari, per mysterium sacrae orationis et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem carnem et sanguinem Jesu Christi " 2.
Verbum ipsum transsubstantiatio primiim apparet in operibus Stephani de Bauge Augustodunensis (t 1140)3, et authentice a C. Lateranensi IV (1215) recognoscitur 4.
Doclrinavero, jam implicite in Scriptura contenta, et variis comparationibus a Patribus illustrata, non est nova, sed, occasione controversiarum de Eucharistia, explicitiori modo expolita fuit a Scholasticis, prsesertim a S. Thoma, ut infra exponemus, et conversio eucharistica apte transsubstantiatio appellata.
- Corollarium. Rejici itaque debent quaedam syste- mata recentiora quae a genuina transsubstantiationis notione recedunt.
(A) Falsa est sententia cujusdam professoris (Bayma) qui docuit nahiram panis manere in se integram et immutatam, sed tamen non amplius esse substantiam, quia sustentatur non in se, bene vero in a/io, nempe in corpore Christi. Secundum hanc opinionem, corpus Christi, dum fit prassens in Eucharistia, sustentat naturam panis, quoe hoc ipso et absque alia sui mutatione, desinit esse substantia,
1 De corp. et sang. Domini, I, IV, VII, X, P. L., CXX. — M. Jacquin, Le De corpore et sanguine Domini, in Rev. des Sc. Phil. et Theol., janv. 19 14, p. 81-103.
2 Denz.-Bann. , 355 (298). — Historiam hujus dogmatis a ssec. IX0 ad XI"m delineavit F. Vernet, in Dict. de Thtol. ( Mangenot), V, 1209- 1233.
3 " Oramus... ut oblatio panis et vini transsubstantietur in corpus et sanguinem Jesu Christi " {Tr. de sacram. altaris, c. XIII, P. Z., CLXXII, 1291). Cfr. J. de Ghellinck, in Dict. de Thtol., V, 1287 sq.
quia jam non in se est, sed in alio sustentante; " adeoque manet quidem natura panis, sed in ea cessat formalis ratio substantiae : et ideo non duae sunt substantise, sed una sola, nempe corporis Christi ". Talis explicatio, quse Osiandri theorire affinis est (supra n. 531) tolerari non potest ex decreto S. Officii, 7 jul. 1875. Et merito;nam Ecclesia definivit totam substantiam panis et vini in corpus et sanguinem Christi converti, ita ut de pane nihil maneat nisi accidentia; jamvero, juxta praefatam opinionem, aliquid aliud maneret, videlicet ipsa natura panis.
(B) Neque admitti potest opinio Rosminiana, quae sic proponitur : " In eucharistico sacramento, substantia panis et vini fit vera caro et verus sanguis Christi, quando Christus eam facit terminum sui principii sentientis, ipsamque sud vitd vivificat\ eo ferme modo quo panis et vinum vere transsubstantiantur in nostram carnem et sanguinem, quia fiunt terminus nostri principii sentientis. Peracta transsubstantiatione, intelligi potest corpori Christi glorioso partem aliquam adjungi in ipso incorporatam indivisam pariterque gloriosam ". Quae propositio damnata f uit pariter a S. Officio, 1 4 Dec. 1887 2. Nam : (a) tollit conversionem totius substanike panis in corpus Christi; siquidem quod manet in suo esse ac solummodo novam terminationem acquirit, proprie non convertitur in aliud; insuper si substantia panis et vini fit terminus principii sentientis Christi, aliquid hujus substantiae manet post consecrationem : quod sane Tridentinse definitioni opponitur. (b) Supponit etiam partem aliquam adjungi corpori Christi glorioso : quod sane repugnat.
- Thesis II* : Species eucharisticae, peracta consecratione, objectivam realitatem servant3. Certum est.
i° Patres enim sedulo in Eucharistia duas res distinguunt : unam terrestrem, alteram ccelestem, unam sensibilem, alteram intelligibilem, et asserunt rem visibilem esse flguram aut typum rei invisibilis nempe corporis Christi; et duplici hoc elemento utuntur ad defendendam duplicitatem naturarum in Christo contra Monophysitas, et realitatem humanse naturae illustrant ex realitate specierum eucharisticarum.
Immo quidam in errorem incidunt, eo modo loquentes ut admittere videantur manere cum Christi corpore ipsam substantiam panis. Ita Theodoretus; cum enim Monophysitae dicerent corpus Christi in divinam substantiam mutari sicut panis convertitur in
3 J. Salier, Historia scholastica specierum eucharisticarum, 1867; Franzelin, th. X; F. Jansen, Accidents eucharistiques, in Dict. de Theol. ( Mangenot ), V, 1368- 1452.
corpus Christi, ita eos redarguit :"Captus es retibus, quae ipse texuisti. Neque enim post sanctificationem mystica symbola recedunt a sua natura; manent enim in priore substantia et figura et forma, et visibilia sunt et tangibilia, qualia erant prius ". Atqui hic modus arguendi, etsi errori ansam praebens, manifeste tamen objectivam realitatem specierum supponit x.
20 Scholastici unanimiter id docent2, non ut meram opinionem, sed ut rem certam in doctrina fidei : (a) Berengarium confutando, utrumque elementum, visibile et invisibile, diserte inculcant, immo aperte dicunt elementum sensibile non esse phantasticum, sed reale. (b) Postea, rem phiiosophice exponentes, declarant divina virtute accidentia panis et vini, peracta consecratione, sine subjecto manere.
30 Quam do£lrinam Ecclesia sud aucloritate firmavit : (a) in Concilio Constantiensi (141 5), quod sequentes Wicleffi propositiones damnavit 3 : " Substantia panis materialis et similiter substantia vini materialis rcmanent in sacramento altaris. Accidentia panis non manent sine subjecio in eodem sacramento"; ex quo sequitur non manere substantiam, sed manere accidentia panis et vini; hoc autem nomine tunc significabatur objectiva realitas. (b) In Concilio Tridentino dicente : " manentibus duntaxat speciebus panis et vini "; tunc enim temporis vox species unum significabat, quando substantiae opponebatur, nempe accidentia sensibilia per oppositionem ad species mere intentionales.
Quod aliunde diserte exponitur a Catechismo Conc. Trident. 4 : " Tertium restat quod in hoc sacramento maximum atque admirabile videatur, quod quidem jam duobus aliis explicatis, facilius a pastoribus tractari posse existimandum est, panis videlicet et vini species in hoc sacramento sine aliqua re subjecta constare : nam, cum antea demonstratum sit corpus Domini et sanguinem vere in sacramento esse, ita ut nulla amplius subsit panis et vini substantia, quoniam ea • accidentia Christi corpori et sanguini inhaerere non possunt, relinquitur ut supra omnem naturse ordinem, ipsa se, riulla alia re nisa, sustentent : hcec perpetua et constans fuit catholicce ecclesice doclrina ".
1 Cfr. J. Lebreton, Le dogme de la transsubstantiation et la christologie antiochicnne du Ve S. , in Report of the XTXth euchar. Congress, p. 326-346.
DE MTSTERIO PR^SENTI^ REALIS. 389
40 Ratio id infert ex natura Eucharistiae, quse est verum sacramentum : in ea enim inveniri debet signum sensibile, corpus Christi aliquo modo continens et manifestans; atqui si species nullam objectivam realitatem habent, sed sunt merae modificationes in sensibus nostris productse, jam cessant esse signum sensibile, corpus Christi continens et gratiam sacramentalem significans.
Corollarium. Rejiciendum est systema veterum Cartetianorum, qui dicebant species eucharisticas esse meras apparentias seu phoenomena quae Deus in sensibus nostris producit : ita enim minime salvatur objectiva specierum realitas. — Quid autem de aliis systematibus dicendum sit, infra exponemus.
II. De modo quo Ghristus existit sub speciebus eucharisticis x.
Ad explicandum modum quo Christus existit in Eucharistia, tres quaestiones solvendoe sunt : i° num sit totus sub qudlibet specie; 2° quomodo existat sub speciebus; 30 et num permanenter?
i° Nurn Christus totus est sub qualibet specie?
Thesis : Christus est totus sub qualibet specie, — et sub singulis cujusque speciei partibus post separationem factam, — immo ante separationem. Duaprioresassertiones de fide sunt, tertia dutem theologice certa; ait enim Trid. 2 : " Si quis negaverit, in venerabili sacramento Eucharistiae sub unaqudque specie, et sub singulis cujusque speciei partibus, separatione facta, totum Christum contineri, A. S. "
(A) Christus est totus sub qudlibet specie
(a) Script. " Ouicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini " 3. Ex quibus verbis insinuatur eum esse corporis et sanguinis Christi reum qui indigne sumit solam speciem panis : sequitur ergo sub sold specie panis esse corpus et
1 S. Thomas, 3 p.,*q. 76; Suarez, disp. 51-53; Lugo, disp. VIII-IX; Billuart. diss. IV, a. 2; Franzelin, th. XI; de Augustinis, th. VI; Billot, q. 76, p. 403 sq. ; Dalgairns, op. eit., p. 115 sq.
sanguinem Christi una cum ejus anima et Divinitate quae a corpore et sanguine sunt inseparabiles.
(b) Rat. theol. : si non essent sub unaquaque specie corpus, sanguis et anima Christi, Christus in Eucharistia moreretur; atqui, teste S. Paulo * : " Christus resurgens ex mortuis jam non moritur ".
- (B) Christus est prcesens sub singulis partibus , saltem sensibilibus, cujusque hostice, separatione facld.
Dicitur " sensibilibus" , quia si agitur de partibus quse jam a sensibus nullomodo percipi possunt, res controvertitur, quia sacramentum debet esse signum sensibile.
(a) Script. In ultima ccena Apostoli ex eodem calice biberunt juxta illud : " Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes " 2; atqui certum est singulos Apostolos totum Christum accepisse, ciim non possit ejus corpus in frusta dividi; ergo erat totus sub qualibet parte speciei vini.
(b) Tradit. Loquens de pane consecrato dicit S. Ephrem 3 ; "Particula e micis ejus millia millium sanctificare valet". S. Ccesarius JVazianz.4 : " Corpus divinum absque sectione dividitur et absque defectu participatur".
(c) Rat. theol. Vi transsubstantiationis , substantia panis et vini convertitur in substantiam corporis et sanguinis Christi; ergo primo et directe substantia corporis est sub speciebus panis, substantia sanguinis sub speciebus vini; ergo substantia corporis Christi est sub speciebus panis eo modo quo substantia panis erat sub speciebus; sed substantia panis et vini est tota in qualibet parte, cum quaelibet pars, post separationem, sit vere panis et vinum; ergo idem dicendum de substantia corporis Christi.
Comparatione illustratur : si speculum in plura frusta confringitur, imago in eo antea reprresentata jam in singulis partibus apparet; ita, quando species franguntur, Christus in singulis partibus invenitur, quin tamen ejus corpus dividatur.
- (C) Christus est prcesens sub singulis partibus cujusque hostice, etiam ante separationem. Certum est :
DE MYSTERIO PR^SENTI^E REALIS. 391
(a) Trident. absolute et sine restrictione declarat totum et integrum Christum sub panis specie et sub qudvis ipsius speciei parte existere1.
(b) Ex dictis, substantia corporis et sanguinis Christi est sub speciebus eo modo quo erat substantia panis et vini cujus locum tenet; sed, substantia panis est tota sub qualibet parte, etiam ante divisionem, cum substantia de se non habeat extensionem neque partes. — Insuper, si Christus non esset praesens sub singulis partibus ante separationem, separatio, etiam a laicis et mulieribus facta, Christum adduceret in singulas partes; quod quidem est prorsus inauditum et christiano sensui adversum.
2° Quomodo Christus sub speciebus eucharisticis existit?
547- Doclrina catholica his verbis Trideutini 2 continenetur :
" Semper haec fides in Ecclesia Dei fuit, statim post consecrationem verum Domini nostri corpus verumque ejus sanguinem sub panis tt vini specie una cum ipsius animd et divinitate existere : sed corpus quidem sub specie panis, et sanguinem sub vini specie ex vi verborum : ipsum autem corpus sub specie vini, et sanguinem sub specie panis, animamque sub utraque vi naturalis illius connexionis et concomitantise, qua partes Christi Domini, qui jam ex mortuis resurrexit, non amplius moriturus, inter se copulantur : divinitatem porro propter admirabilem illam ejus cum corpore et anima hypostaticam unionem. Quapropter verissimum est tantumdem sub alterutrd specie atque sub utraque contineri : totus enim et integer Christus, sub panis specie^ et sub qudvis ipsius speciei parte; totus item sub vini speciei, et sub ejus partibus existit".
Proinde : (a) vi verborum, sub specie panis est corpus Christi, et sanguis sub specie vini : nam verba consecrationis directe significant solum corpus praesens esse sub specie panis, et solum sanguinem sub specie vini.
(b) Vi naturalis concomitantice, sub specie panis sunt, una cum corpore, sanguis et anima Christi; sub specie vini, una cum sanguine corpus et anima, quia " Christus resurgens ex mortuis jam non moritur ".
(c) Vi supernaturalis concomitantice, sub qualibet specie est persona Verbi, quia unio hypostatica manet in seternum.
(d) Vi circumi/zsessionis, in Eucharistia, una cum Verbo sunt Pater et Spiritus San6lus, cum tres divinaj personae sint inseparabiles.
- Corollaria. (A) Anima Christi in Eucharistict exercere potest omnes aclus immanentes seu interiores; id est, actus cognitionis et visionis beatificae, amoris Dei et proximi, etc. Ratio est quia haec anima tJta et integra est cum omnibus facultatibus et operationibus propriis. — Quid vero de adtibus sensuum externorum dicendum sit, infra exponemus, n. 563.
(B) Circa modum loquendi de Christi corpore sub speciebus latente, hsec animadverte. (a) Cum corpus Domini sacramentale speciebus veluti alligetur, non movetur quidem localiter per se, sed tantum per accidens, quatenus nempe movetur motis speciebus, sicut moto corpore anima movetur. (b) Quia vero ejus corpus non est subjectum cui species inhaerent, dici nequit ipsum esse rotundum, album etc. (c) Cum Eucharistiae sacramentum sit unum compositum in quo corpus Christi sub speciebus continetur, quse fiunt circa accidentia possunt figurate de jpso Christo praedicari, v. g., dicere licet nos in Eucharistia Dominum videre, tangere.
3° Num perrhanenter Christus manet in Eucharistia1?
Errores. Circa permanentem Christi prsesentiarn in Eucharistia crraverunt Luiherani : alii cum Bucero tenent eum esse praesentem solum " in usu ", id est, quando recipitur, non vero extra sumption m; alii cum Chemnitio volunt ipsum adesse "in totd aclione ccence", videlicet a consecratione usque ad communionem, non autem quando in pyxide servatur.
- Thesis : Christus permanenter existit in Eucha- ristia, independenter ab usu, quamdiu panis et vini spe- cies remanent incorruptae.
Quando autem species corrumpuntur, scilicet quando talis mutatio occurrit, quse sufficiens fuisset ad corruptionem panis et vini, eo ipso Christus desinit esse sub speciebus eucharisticis.
Thesis defide est, ex Trident2 : " Si quis dixerit, pera6la consecratione, in admirabili Eucharistiae sacramento non esse corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, sed tantum in usu, dum sumitur, non autem ante vel post, et in hostiis seu particulis consecratis, quae post communionem
1 Suarez, disp. 46, sedl. 8; Bellarm., 1. IV, c. 2 sq.; Rosset, De SS. Euch. Sacram., n. 273 sq.; de Augustinis, th. 7; S. Many, Prcelectiones de Missd, u. 143-145. — 2 Sess. XIII, can. 4.
reservantur vel supersunt, non remanere verum corpus Domini : A. S. '
Probat. (A) Script., ex verbis institutionis : " Accipite et comedite : hoc est corpus meum ". Haec enim verba fuerunt vera statim ac prolata; atqui prolata sunt antequam Apostoli sacram communionem susciperent; ergo ante usum, et independenter ab usu, Christus praesens est in Eucharistia. Quod quidem argumentum contra Bucerum valet; Chemnitius autem Traditione confutatur.
- (B) Traditione. Ex Ecclesice praxi : (a) praxi communionis domesticce; ex Tertulliano constat fideles, tempore persecutionis, Eucharistiam in proprias domos asportasse, ut seipsos communicarent z ; idem refertur a S. Cypriano2, qui addit fideles habuisse arcas in quibus eam recondebant; immo interdum navigantes secum eam habebant, ne, adveniente naufragio, sine sacra. communione e vita exirent, ut narrat wS\ Ambrosius 3. — Ouoad Grcecos, S. Basilius ait : " Alexandriae autem et in ^Egypto, unusquisque etiam de plebe ut plurimum habet domi communionem, et, quando vult, per se ipse fit illius particeps " 4.
(b) Ex praxi asservandi Eucharistiam in ecclesiis aut in domibus presbyterorum eamque ad cegrotos deferendi : ita S. Dionysius Alex. narrat puerum quemdam a sacerdote aegrotante accepisse exiguam Eucharistiae partem ad eam seni graviter decumbenti deferendam 5; pariter 5. Chrysostomus supponit etiam SS. Christi sanguinem in ecclesiis servari6; constat insuper ex usu in ecclesiis habendi vas argenteum vel aureum, sub forma columbae aut turris, in quo Eucharistia servabatur7; praesertim vero ex Conc. Nicczno (can. 13) praecipiente ne presbyteri aegrotos sine viatico mori patiantur.
1 De oraiione, 19, /". L. , I, ii8ij Journel, 301 j cfr. Ad uxorem^ II, 5, P. L., I, 1296. a De lapsis, 26, P. L.,IV, 486-487.
3 Dd Excessu frairis sui Salyri, 1. I, n. 43, P. L., XVI, 1304. * Episl. XCIII, Ad Csesar. patriciam, P. G., XXXII, 486. s Eusebius, H. E., 1. VI, c. 44; P. G., XX, 630.
6 Ep. ad Lnnocentium L, n. 3, ubi scribit {P. G., LI, 533) : " Locum, in qtio sancta condita servabantur, ingressi sunt milites... et sanctissimus Christi sanguis effusus est ".
Atqui hujusmodi fa6la omnino probant in primis Ecclesiae saeculis creditum fuisse Christum existere in Eucharistia non solum ipso momento communionis, aut etiam a consecratione ad communionem, sed modo permanenti. Quod sane constat exemplo Tarcisii, qui, sacram eucharistiam deferens, paganis ccelestia membra tradere noluit (supra, n. 529).
(c) Ex antiquissima disciplina celebrandi in ecclesiis ritus orientalis missam prcesanclificatorum, in qua nulla fit consecratio, sed sacerdos sumit hostiam praeconsecratam et reservatam * : quod hodie etiam in latinis ecclesiis fit feria VIa majoris hebdomadae.
- (C) Ratione conven. Eucharistia instituta fuit per modum cibi spiritualis, juxta illud " accipile et come~dite" ; atqui cibus, etiamsi ad usum sit ordinatus, est quid permanens ex natura sua; ergo pariter Eucharistia debet esse permanens, nec consistere in re transitoria, sicut cetera sacramenta.
III. Corollarium : De cultu Eucharistiae debito2.
i° Errores. (A) Calvinistaz, aliique Protestantes realem praesentiam Christi rejicientes, eo ipso cultum Eucharistiee tribuendum esse negant, immo Catholicos sacram hostiam adorantes tanquam idololatriae reos accusant3. (B) Multi etiam Lutherani, licet realem praesentiam admittant, adorandam esse Eucharistiam denegant, ut quid contrarium institutioni Christi et praxi Apostolorum, aut etiam periculosum.
20 Thesis : Christus in Eucharistia cultu latriae est adorandus.
Dicitur " Christus in Eucharistia ", quia adoratio nostra non sistit in speciebus eucharisticis, sed terminatur ad ipsum Dominum;
1 Hujusmodi fa6la aliaque multa fusius exposita vide apud Corblet, Histoire du -acr. de V Eucharistie, 1. XII; S. Many, op. cit., n. 18.
2 Rosset, op, cit., n. 279 sq.; Corblet, op. cit., 1. XVIII; Billot, p. 559; H. Thurston, in period. The Month, jun.-sept. 1901, april. 1907, etc. , gallice redditum cura A. Boudinhon, Rev. du Cl.fr., t. XXIX, p. 258 sq.; t. LVI,
3 " Sicuti protestantes omnes profitentur doctrinam de transsubstantiattone esse falsam et Scripturae adversari, ita nnanimiter sen^iunt consecratse hostiae adorationem idololatriam quamdam piae se ferre " (Hodge*, op. cit., vol. III, p. 682.)
species non magis adorantur in se quam vestimenta, quibus Jesus induebatur, dum viveret super terram.
Thesis de fide est, ex Trident. x : " Si quis dixerit, in sancto Eucharistiae sacramento Christum unigenitum Dei Filium non esse cultu latriae, etiam externo, adorandum, atque ideo nec festiva peculiari celebritate venerandum, neque in processionibus, secundum laudabilem et universalem Ecclesiae san<5tae ritum et consuetudinem, sollemniter circumgestandum, vel non publice, ut adoretur, populo proponendum, et ejus adoratores esse idololatras : A. S."
(A) Script. Juxta S. Paulum 2, ipsum nomen Christi est adorandum : " In nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum ". Ergo a fortiori adorandus est ipse Christus in Eucharistia latens.
(B) Traditione. (a) Ex Patribus, v. g., S. Chrysostomo dicente3 : " Adora et communica "; .S. Augustino : " Nemo illam carnem manducet nisi prius adoraverit "4; S. Cyrillo Hierosol. 5; " Post communionem corporis Christi, accede et ad calicem sanguinis illius, non extendens manus, sed pronus adorationis in modum..."
(b) Ex praxi Ecclesiae, quae antiquitus praescripsit Christum adorandum esse in Eucharistia, ut constat ex Liturgiis, in quibus reperitur usus hostiam et calicem elevandi post consecrationem, et sacram hostiam adorandi ante communionem 6.
(C) Rat. theol. Christus, cum sit Deus homo, adorandus est etiam cultu externo ubicumque invenitur, idque eo ferventius quo magis seipsum pro nobis humiliat. Atqui vere et realiter praesens est in Eucharistia, ex dictis antea, ibique suam majestatem abscondens se plus humiliat quam
6 " In Ecclesia Occidentali, maxime in Galliis, diebus pnecipuis quibus universus populus ad sacram Synaxim accedere tenebatur, sollemni ritu ad communionem invitabatur his verbis : Venite populi... manibus mundis psenitentiaj munus communicemus, quoniam Agnus Dei propter nos Patri sacrificium propositum est : ipsuvi solum adoremus..." (Martene, de Antiq. Rit., 1. I, c. 4, a. 10, n. 6.) Ritus elevatiotiis non tam antiquus est quam ritus adorationis; videtur introductus tempore Berengarii, in repai-ationem injurioe huic Sacramento illatce; sed praxis Eucharistiam adorandi multo antiquior est.
in passione juxta illud S. Thomae : "In cruce latcbat sola deitas, at hic latet simul et humanitas ".
554- 3° Prcecipui modi hunc cultum exhibendi. (A) Pia et utilis est praxis ab Ecclesia instituta, exponendi SS. Sacramentum. Convenit siquidem, quibusdam saltem diebus, Christo latenti in Eucharistia publicos solvi honores, ut injuriae eidem infliclae reparentur, ac fideles propiusaccedant ad thronum gratke, novasque benedictiones a Domino accipiant.
(B) Pia et utilis est praxis frequenter visitandi SS. Sacramentum. Siquidem Christus perpetuo in Eucharistia remanet : (a) ut Deus, quem adorare debemus; (b) ut benefaclor, a quo novas gratias accipere possumus; (c) ut amicus, cujus deliciae sunt esse cum filiis hominum, et quem singulariter diligere debemus; (d) ut exemplar omnium virtutum, quas exercere debemus; jamvero propter hsec omnia frequenter visitandus est \
(C) Optimo consilio instituta fuit sollemnitas corporis Christi, ac processio sollemnis qua circumfertur SS. Sacramentum, in catholicis regionibus. Conveniebat enim specialem sollemnitatem institui : (a) ad gratitudinem nostram Redemptori pro tanto beneficio exprimendani; (b) ad reprsesentandum Christi triumphum, confundendosque ejus adversarios; (c) ad fidem fidelium magis ac magis excitandam 2.
Art. III. De concordia hujus mysterii cum ratione3.
- Praenotamus transsubstantiationem et modum quo Christus sub eucharisticis speciebus latet esse mysterium quod ratio penitus comprehendere nequit. Attamen ratio, fide adjuta, hujus mysterii aliquam intelligentiam adipiscitur tripliciter : i° philosophice expoliendo ea quae fides tradit; 20 ostendendo hoc mysterium reflce rationi non contradicere; 30 immo argumentis convenientice idem suadendo.
1 " Maxime tandem in votis habemus, ut fideles doceantur bona quamplurima ipsis obventura, si Dominum sub speciebus sacramentalibus inter nos hospitem ssepius invisant. Pastoris ergo munus erit, et verbis et exemplo ad hoc pientissimum officium suos incitare*"... (Conc. Balt. II, n. 269.) — Cf. S. Alphonsus Liguori, Visite al Santissi?no Sacramento, Introducl.; Bourdaloue, Essai cfOclave du St Sacrement ; Retraite, 4^ jour.
2 Cf. F. Faber, The B. Sacrament, passim, prsesertim 13-3S, 129 sq., 311, 5X6, 555, 561; Bourdaloue, 1. cit.
3 Bellarminus, 1. III, c. 1-10; Billuart, diss. I, a. 4, § 3; a. 6, § 2; Drouin, q. VI, c. 4; de Augustinis, p. 1, a. 8; S. M. Gillet, Les harmonies de ia Trattssubstantiatiou, in Rev. des Sc. Ph. et Thcol., janv. 1914, p. 51-80.
DE MYSTERIO PRvESENTI^l REALIS. 397
§ I. SCHOLASTICA EXPOLITIO DOGMATIS.
Exposita catholica notione transsubstantiationis, n. 532, tres quaestiones solvendae manent : i° qusenam sit natura transsubstantiationis seu actionis qua convertitur panis et vinum in corpus et sanguinem Christi; 2° quisnam sit specialis status Christi sub speciebus eucharisticis; 30 quomodo subsistant species eucharisticce remota substantia panis et vini.
I. De natura actionis qua convertitur panis in corpus Christi.
- Quaestio est quomodo cesset terminus a quo seu subsstantia panis, et quomodo prcesens fiat terminus ad quem seu corpus Christi.
i° Ad primum quod speciat, quaeritur utrum desitio pa?tis et vini, quae locum habet in consecratione, vocari possit annihilatio.
(a) Scotistce affirmative respondent : nihil enim substantiae panis et vini post consecrationem manet.
(b) Thomistce vero et plerique alii theologi negani ; nam annihilatio sistit simpliciter in non esse, dum substantia panis et vini in Eucharistia, etsi desinat esse, non abit in nihil, sed convei-titur in corpus et sanguinem Christi *.
557- 2° Quaeritur insuper qucenam sit natura aclionis, qud Christus fit pr&sens in Eucharistid.
Inter varia systemata, alia tenent hanc actionem esse adduclivam aut constitutivam,\ alia autem reproduclivam, alia tandem esse simpliciter conversivam.
(A) Systemata inadcequate conversionem exprimentia. (a) Scotistcz, BellarminuSy Vasquez, aliique, putant illam actionem esse tantum adduclivam, " non quia corpus Christi per hanc adductionem deserat suum locum in caelo, vel quia per motum localem huc de cselo adducatur; sed solum quia per eam fit, ut corpus Christi, quod antea erat in cselo, jam etiam sit sub speciebus panis " 2. (b) Quia tamen adduclio non videtur sufficienter respondere notioni conversionis, Lugo addit hanc actionem esse non solum adduclivam, sed
1 S. Thomas, 3, q. 75, a. 3; Suarez, disp. 50, sedl. 7, a. 2; Lugo, disp. VII, secl. 12. 3 Bellarminus, I. III, c. 18; cfr. Pesch, n 695.
etiam constitutivam corporis Christi \ (c) Alii autem, putantes hunc loquendi modum non esse omnino rectum, cum corpus Christi jam existat, asserunt hanc actionem dici posse reproduclivam, quatenus corpori Domini jam proeexistenti novum confert essendi modum, nempe esse sacramentale : ita Suarez, Lessius, Billuart aliique 2.
Non putamus tamen his variis systematibus integram servari notionem conversionis. Ad veram enim conversionem, non sufficit unius substantiae desitio et alterius incceptio, sed requiritur nexus intrinsecus, seu ex natura rei, inter unius extremi desitionem et alterius praesentiam, ita ut non sint duae adliones distinctae, sed una operatio; v. g., in conversionibus naturalibus, non sufficit simul habere unius corruptionem et generationem alterius, sed necesse est ut ipsa corruptio unius sit generatio alterius. Atqui, secundum systemata superius exposita, transsubstantiatio veluti scinditur in duas acliones disiinclas et diversas, nempe desitionem panis et corporis Christi adduclionem aut reproduclionem, quin appareat nexus intrinsecus inter utramque : mera enim successio nexum intrinsecum non constituit.
- (B) Systema veram conversionem supponens. Qua ratione permotus, Card. Billot3, vestigiis inhaerens veterum Scholasticorum, praesertim 6". Thomce et 5. Bonaventurce, docet transsubstantiationem non esse unius substantiae destruclionem et alterius subrogationem per adduclionis vel produ6lionis viam, sed esse conversionem, videlicet simplicem aclionem qua Deus immediate quidquid entitatis est in substantia panis mutat in id quod est entitatis in substantia corporis Christi prceexistentis et non mutati, ita ut tota mutatio fiat in pane, cujus substantia transit dum remanent dimensiones. Juxta hanc expositionem, Christus in consecratione nil patitur, nil recipit, sed fit praesens ubi antea non erat, non quidem localiter, sed sacramentaliter, ex hoc solo quod, vi conversionis, jam continetur realiter sub dimensionibus panis, sub quibus substantia panis antea continebatur.
Hanc expositionem probabiliorem existimamus, quia con-
1 " Melius ergo dicitur aclio conslitutiva corporis Christi sub speciebus, connotando etiam desitionem substantialem panis; nec enim unitio secundum se, nec desitio secundum se, est adoequate conversio, sed utraque simul componit conversionem constantem ex utraque mutatione, ex desitione et unitione ". (Lugo, disp. VII, n. 89.)
2 Suarez, disp. 50, s. 4; Lessius, De perfect. divinis, 1. XII, n. 119; Billuart, diss. I. a. 7.
3 De sacram.4, I, p. 336; ita etiam Van Noort, n. 346; J. Pra, Elude thiol. sut P Eucharistie, in Quest. eccUs., p. 38 sq.
formior esse videtur notioni a Tridentino traditae; multi quidem difficultate hujus conceptus deterrentur, sed in omni expositione mysterium retineri debet;nec impossibile videtur ut qui est au6lor totius entis, possit mutare in substantiam corporis Christi quidquid entitatis est in substantia panis.
II. De speciali statu corporis Ghristi in Eucharistia.
559- i° Cartesiani iique omnes qui admittunt essentiam corporum in acluati extensione sitam esse, duplici modo explicare conati sunt modum existendi Christi in Eucharistia.
(A) Alii, cum Simonnet1, dicunt corpus Christi virtute divina, per quamdam condensationem, ad staturam minutissimam redigi ita tamen ut servetur debita membrorum proportio, inter se et quoad locum, et in hoc statu microscopico sub singulis specierum moleculis replicari, quemadmodum in retina oculi immensum etiam caeli terrseque spatium depingitur, servato ordine partium et absque ulla confusione.
(B) Alii autem putant partes corporis Christi sese mutuo peuefrare, ita ut, vi hujus compenetraiionis, singulae partes corporis localiter sint in qualibet sensibili hostise particula 2.
Quse duo systemata rejicienda sunt : (a)fatso innitnntur principio quod essentia materise in acluali extensione sita est : hodie enim prsecipui philosophi *docent hanc extensionem non esse nisi unam ex proprietatibus corporum nec omnino essentialem 3; (b) aliquid ridicutum prse se ferunt : quis enim serio cogitare potest de innumeris illis corpusculis Christi quse e cselo descendunt et sub singulis specierum moleculis replicantur, aut de multiplicibus organis sese mutuo compenetrantibus? Nonne tali descriptione dogmata nostra non solum incredulorum sed et fidelium irrisionem incurrunt 4? (c) fidei catholicse non sunt consona : corpus enim microscopicum et condensatum, aut cujus partes mutuo sese compenetrant^ omnino differt a corpore Christi vero, quale in cselo existit, dum
1 De Euchar., disp. V, art. 4. — Cartesianorum varias explicationes exponit et confutat F. Jansen, Dict. de Thiol., 1. c, 1422-1447.
3 D. Nys, Cosmologie, n. 172 sq. : Dr W. Minjon, Das IVesen der Quantitaet, \x\ Jahrbuch fur Philosophie und spekul. TheoL, 14 Jahrgang, S. 47.
4 Ita, v. g., DD. de Pressy Instruct. pastorale... sur Vaccord de la foi et de la raison dans le mystere de Veucharistie, rem sic exponit : " II se detache du corps visihle autant de corps invisibles qu'il y a de parcelles sensibles de pain dans chaque hostie, et chacune de ces parcelles se convertit en la substance d'un de ces corps invisibles ".
catholica Traditio unanimiter docet corpus Christi eucharisticum esse substantialiter idem ac corpus quod in caelo est.
Chapter 71 of 81