Skip to the text

Nn. 179–215

  1. Scriptura et Concilia gratiae intrinsecatn naturarn non definierunt; sed ex iis quae circa ejus proprietates et effeclus declararunt, Patres et Theologi ejus essentiam inferre nisi sunt

Animadvertunt imprimis gratiam duplici elemento constare, nempe inhabitatione Spiritus Sancli seu totius Trinitatis in anima, vi cujus supernaturalis et intima unio inter Deum trinum et animam justi existit (haec est gratia inereata); et qualitate supernaturali (gratia creatd) qua Spiritus animam adornat eamque reddit divinae consortem naturae seu deiformem, Deo aliquatenus similem. Animadvertimus autem ex hoc duplici elemento non constitui duas species gratiae habitualis, sed unam eamdemque esse gratiam, quae sub duplici respedtu consideratur.

Graeci prius elementum prsecipue exposuerunt, Latini autem posterius. Utrumque vero consociari debet, juxta omnes, ut gratiae integer conceptus habeatur; nam, ut ait 5. T/iomas, " gratia causatur in homine ex praesentia Divinitatis sicut lumen in aere ex praesentia solis1"; seu, aliis verbis, Spiritus Sanctus (gratia increata) est causa efficiens gratiae sanctificantis (gratiae creatae), eam producendo, conservando et augendo, et quidem ipsa sua praesentia et intima unione cum anima. De utraque igitur dicemus.

§ I. De GRATIA INCREATA seu de inhabitatione Spiritus S. in anima justi 2.

  1. Jam diximus in Tr. De Deo Trino, n. 562, totam Trinitatem in anima justi inhabitare sicut in templo, et

2 S. Thomas, 1, q. 38, a. 1, 2 ; q. 43, a. 3; S. Bonaventura, In lib. 1 Sent., dist. 14, a. 2; Lessius, De perfcct. divinis, XII, 11 ; Petavius, De Trinitate, 1. VIII, c. 4 sq. ; Suarez, De Trinit., 1. XII, c. 5; Schaezler, Naittr und Uebernatur, I, 24; Franzelin, De Deo trino, th. 43 sq.; Scheeben, Mysterien, § 28-30; Dogm., II, § 125, III, § 169; Scholz, De inhabit. Spirit/ls S.; P. Oberdoerffer, De inhabitatione Spiritils Sancli, 1890; Froget, De Vinhabitation du St Esf>rit2, 1901 ; Abbe de Bellev.ue, La:uvre du St Esprix m la sanctifuation des dmes, 1901; L. Labauche, pp. cii., 290-^18.

hanc inhabitationem specialiter tribui Spiritui Sancto, quia est opus sanctificationis. Quod quidem hic fusius explicare oportet.

i° Secundum Scripturam : (A) Spiritus Sanclus (a) nobis datur ut donum a caritate ideoque a o-ratia creata distinctum : " Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum S. qui datus est nobis " r; ibi enim distinguitur caritas a Spiritu qui eam diffundit, sicut donum a donatore; (b) habitat in nobis sicut in templo, ideoque nobiscum init communionem intimam ct societatem permanentem, quatenus nempe Deo consecramur tanquam speciale et sacrum habitaculum : " Nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis?... Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos... An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancli, qui in vobis est, quem habetis a Deo " 2... (c) dicitur signaculum quo signati sumus et pignus gloriae caelestis quae nobis promittitur : " Credentes signati estis Spiritu promissionis Sanfto... Nolite contristare Spiritum San6lum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis... Qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris " 3.

(B) Haec autem inhabitatio seu unio non est propria Spiritui Sandlo, sed communis tribus divinis personis : " Si quis diligit rne... et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus. et mansionem apud eum faciemus " 4.

l8l. 2° Patres hanc intimam unionem inter animam justi et Spiritum San6lum describunt et variis comparatio- nibus illustrant

(a) Inter Grcecos^ S. Easilius declarat hanc unionem in eo sitam esse quod Spiritus S., habitans in nobis, nos spirituales reddit et conformes imaginis Filii Deis: "Nam qui jam non vivit secundum carnem, sed Spiritu Dei agitur et filius Dei nominatur et conformis imaginis Filii Dei factus est, spiritualis dicitur... Gratia ab eo manans, dum Spiritus habitat in dignis et sua ibi operatur, recle dicitur inesse eis qui Spiritus sunt capaces". S. Cyrillus Alex.

  • De Spiriiu S., cap..XXVI, nn. 6r, 63, P. G., XXXII, 180, 184; cfr. cap. IX, 11. 22-23; cap. XVIII, n. 4.7.

docet Spiritum S. non solum gratia sua, et operatione nobiscum esse, sed eum ipsum intime nobis uniri : " Templa enim sumus vere existentis et subsistentis Spiritus; vocati autem sumus propter ipsum dii, quatenus divinse et inerTabilis naturae consortes sumus per conjunctionem ad ipsum " x. Quod comparatione illustrat sigilli cerce impressi : " Ipse qui Deus est et ex Deo procedit, in cordibus se recipientium, tanquam in cera, sigilli instar, invisibiliter imprimitur, per sui communicationem et similitudinem naturam ad exemplaris pulchritudinem repingens et Dei imaginem homini restituens " 2. — (b) Inter Latinos, S. Ambrosius, exponens verba S. Pauli "Caritas Dei diffusa est, etc", asserit Spiritum Sanclum nobis dari primum in baptismo, deinde in conflrmatione, ut splendorem atque imaginem ejus et gratiam tenere possimus 3; S. Augustinus non solum ipse docet, sed testatur et Patres magno consensu prsedicare Deum seipsum donum justis dare : "Si in donis Dei nihil est majus caritate et nullum est majus donum Dei quam Spiritus San&us, quid consequentius quam ut ipse sit caritas4 ? ... De Spiritu autem Sanclo nondum tam copiose ac diligenter disputatum est... nisi quod eum donum Dei esse praedicant "5.

  1. 30 Theologi hanc inhabitationem accuratius exponere conantur. (A) Spiritus Sanctus manet in anima justi non solum ratione immensitatis divinae, sed novo plane modo, ita ut eum possideamus sicut in templo, eoque ut amico fmamur, qui in nobis commoratur tanquam proteclor specialis, ut suae sanctitatis nos consortes efficiat, et in amore suo conservet, immo et crescere faciat. Sicut enim mundus naturalis non persisteret nisi Dei vi creatriceconservaretur, ita vita nostra supernaturalis subsistere non posset nisi vi sanctificatrice Spiritus sustentaretur ; vis autem Spiritus sanctificatrix ab ejus substantia realiter non differt; ideoque Spiritus Dei ipse animam intrat, eamque pervadit et sanctificat.

Praesentia vero Dei per gratiam a communi praesentia in rebus creatis differt : (a) Deus omnibus rebus praesens est tamquam auclor naturce, ut eas in esse naturali conservet et ad finem naturalem perducat; justis autem praesens est tanquam auclor vitce supernaturalis, ut eam tueatur et

4 De Trinitate, 1. XV, c. 19, P. L., XLII, 1086. s De fide et Symboloy n. 19, P. L., XL, 191.

augeat, nosque ad vitam gloriae dirigat ; (b) Deus praesens est creaturis rationalibus ut cognoscatur et ametur tanquam auclor natura naturaliumque bonorum distributor; justis vero inest ut cognoscatur et ametur tanquam aticlor graticB^ amicus intime dilectus, bona supernaturalia et seipsum largiens; (c) unio communis cum Deo est inchoatio illius cognitionis dilec~lionisque, perfectioris quidem sed discursivae, quae naturalem beatitudinem constituit; unio per gratiam est inchoatio unionis quae consummabitur in gloria per visionem beatificam, vi cujus jam eum possidemus eoque fruimur. — Duo igitur ordines differunt in eo quod Deus constituit naturalem ordinem efficientid causalitatis suce, qua omnibus substantialiter praesens est ut auclor; dum supernaturalem ordinem constituit non tantum efficientia potentiae suae, sed etiam illa unione et illo dono sui ipsius, quibus animam justi eo ipso divino consortio deiformem facit, et seminaliter inchoat in vid unionem illam caelestem, in qua Ipse, ad modum speciei immediate impressce, ineffabiliter menti creaturae suae in aeternum adhaerebit.

  1. (B) Hoec inhabitatio omnino distinguitur ab unione Jiypostaticd, qua duae naturae, divina et humana, in una eademque persona subsistunt, cum justus suam personalitatem retineat ; et ab unione quae existit inter corpus et animam, in qua anima et corpus unum compositum substantiale constituunt, cum Spiritus et anima remaneant substantiae prorsus distinctae. Attamen ad utramque unionem quadamtenus accedit, ait Hurter * : " Sicut enim ratione unionis hypostaticae filius hominis est Filius Dei naturalis et verus Deus : ita ratione hujus unionis filius Adae redditur (saltem secundum plures) plene filius Dei adoptivus atque consors divinae naturae; et sicut ratione unionis animae cum corpore corpus vivit vitam animalem : ita ratione inhabitantis Spiritus Sancli justi vivunt vitam spiritualem ".

Unio itaque justi cum Deo est : (a) accidentalis et non substantialis, non quidem eo sensu quod Spiritus Sanctus fit accidens quoddam substantiae animae inhaerens, aut anima fit accidens divinitati inhaerens, sed eo sensu quod

Theol. dogmat. Compendium, th. CCIV, Scholion, n. 200.

Deus habitat in justis non per se et necessario, sed ex liberd eleclione, et seipsum donando nostram substantiam sibi quidem assimilat, sed non transformat in se *, ideoque manet a nobis distin£tus, etsi vere et physice praesens in anima nostra eique unitus ; (b) moralis quidem, quatenus intimo amore Deus et anima conjunguntur, sed simul realis et aliquo modo physica, licet sensu minus striclo, quatenus Spiritus Sanctus, praesens non solum per operationem, sed etiam per substantiam, vitam supernaturalem effundit in animam, seipsum in ea imprimens sicut sigillum cerae imprimitur, dum anima omnino pendet a Spiritu Sanclo quoad eamdem vitam. Animadvertendum est tamen hujusmodi unione Spiritum S. nullam mutationem pati, sed totam mutationem se habere ex parte animae. (c) Haec unio est progressiva, eo sensu quod fit intimior quoties justus altiorem gratiae gradum accipit : tunc enim Spiritus magis ac magis animae illabitur, eam pervadit, novisque beneficiis donat, ut videre est in vita Sanctorum.

  1. (C) Spiritus in anima habitans eam sanctificat non ut causa formalis intrinsece informans, sed extrinsece tantum inhaerens, et ut causa efficiens et exemplaris. (a) Non proprie ut causa formalis, quidquid dixit P. Lombardus ; nam, juxta Trideutinum, "unica causa formalis (justificationis) est justitia Dei non qudjustus est, sed qua nos justos facit ", seu gratia creata ; si enim Spiritus S. esset causa formalis nostrae sanc~lificationis, anima considerari deberet tanquam causa materialis, cui intrinsece inhaereret Spiritus, et ex his duobus constitueretur aliqua ratione unum ens : quod pantheismum redolet. (b) Est autem causa efficiens sanclitatis, quatenus eam infundit, conservat et auget, et quidem vi ipsius unionis qua animam sibi assimilat. Itaque uno eodemque tempore Spiritus S. et gratia creata animam ingrediuntur; sed logice, ut ait S. Thomas, per prius recipi-

1 Reprobata est enim propos. 5a Mich Molinos : " Nihil operando anima se annihilat et ad ipsum principium redit et ad suam originem, qiue est essentia Dei, in qua transformata manet ac divinizata, et Deus tunc in se ipso manet ; quia tunc non amplius sunt duse res unitse, sed nna tantum et hac ratione Deus vivit et regnat in nobis, et anima seipsam annihilat in esse operativo". Denz.-Bann., 1225 (1092).

136 GAPUT IL mus Spiritum Sanctum quam dona ejus x. (c) Dici etiam potest causa exemplaris, quatenus divinam similitudinem animae imprimit, ut infra exponetur, n. 189.

  1. (D) Haec specialis unio animae cum Spiritu Sancto est communis tribus divinis personis, sed per appropriationem tribuitur Spiritui Sancto, quia est opus caritatis et sanctitatis. Ita communiter contra quosdam theologos2, qui, distinctione facla inter inhabitationemy quam fatentur esse communem tribus personis, et unionem, hanc proprie convenire Spiritui Sancto putant, innixi praesertim Patribus graecis, qui id docere videntur 3. Ratio praecipua haec est : in divinis omnia sunt communia, ubi non obviat relationis oppositio; atqui non solum inhabitatio, sed etiam unio Dei cum anima per gratiam, potest tribus divinis personis tribui, quin obviet relationis oppositio : haec enim unio non est proprietas personalis Spiritus S., cum hic non hypostatice, sed solum accidentaliter-uniatur animae, ex jam dictis. — Dicunt quidem Spiritum Sanclum specialiter uniri justo quatenus Spiritus est aliquo modo, licet non sensu stri6lo, causa formalis nostrae san6litatis et divinae adoptionis, et constituit cumanimatotum quoddam organicum, ad efficiendos a6lus nostros supernaturales. Sed haec theoria vel reincidit in opinionem P. Lombardi superius confutatam, vel significat tantum realem unionem trium pariter personarum cum anima nostra, eo sensu quo jam exposita fuit, ciim nulla alia relatio propria alicujus divinae personae ad extra concipiatur nisi hypostatica unio4.

Quare merito scripsit Leo XIII : " Haec autem mira

2 Inter quos : Petavius, De TrinitaU, 1. VIII, cap. 4-6; Scheeben, Dogmatik, II, § 169; Scholz, De inhabit. SpiritUs Sancti, p. 70.

• 3 Haud pauci tamen inter Grsecos nostrse sententiae favent. Ita, v. g.. S. Athanasius {Ad Serap., ep. I, n. 31, P. G., XXVI, 601) : " Profedo, cum Dominus ait : veniemus ego et Pater, simul venit Spiritus non alio modo quam ut Filius in nobis habitaturus " ; S. Cyrillus Alex. {In Joan., X, 23, P. G., LXXIV, 292),;eumdem textum interpretans, scribit : " Inhabitante itaque in nostris cordibus Unigenito, nequaquam abest Pater, habet enim in seipso Filius genitorem, unius existens cum eo substantice, £ed et ipse est in Patre naturaliter ".

4Quam opinionem late exponit et confutat P. Oberdoerffer, op.,cit. p. 44-56; 71-122.

conjunclio, quae suo nomine inhabitatio dicitur, conditione tantum seu statu ab ea discrepans qua caelites Deus beando comple&itur, tametsi verissime efficitur praesenti totius Trinitatis numine : " ad eum veniemus et apud eum mansionem faciemus ", attamen de Spiritu Sanclo tanquam peculiaris praedicatur" r.

Itaque eo tantum sensu inhabitatio SS. Trinitatis dici debet Spiritui Sancto peculiaris, quod in Ipso sit specialis ad eam tituius : videlicet Deus trinus unitur nobis quatenus est amor, ideoque quia est Spiritus Sanctus qui procedit ut amor. Unde unio communis est quidem tribus personis, ita tamen ut sit virtualiter propria Spiritui, eodem fere modo ac dicitur Christus miracula patrasse per omnipotentiam propriam Verbi, ld est, virtualiter propriam, licet tribus personis realiter communem.

§ II. DE GRATIA CREATA3.

  1. Scholastici ex hac doclrina de habitatione SS. Trinitatis in anima nostra consectaria quaedam deduxerunt quae Patres jam obiter indicaverant. Deus, seipsum donando, secum dona creata afifert ad ornandum templum in quo inhabitat, et ad elevandam vitam nostram intellectualem. Quapropter Spiritus Sanctus in animam justi infundit dona supernaturalia quae a nobis recepta non tantum eam adornant et perficiunt, sed etiam constituunt novam vitam, vitam nempe deiformem triplici constantem elemento : {a) gratid habiiuali creatd, quae est habitus entitativus ipsam essentiam animae perficiens; (b) virtutibus infusis, quae sunt habitus operativi seu facultates supernaturales^ quibus potentiae naturales ita elevantur ut a<5tus deiformes elicere valeant, adjuvante gratid acluali, de qua jam egimus; (c) donis Spiritus Sancli, quae sunt pariter habitus operativi, quibus inclinamur ac disponimur ad prompte obediendum motionibus Spiritus Sancti. Quapropter tria elementa quibus constituitur gratia creata describemus.

3 Th. de Regnon, Etudes sur la Ste Trinitdy Etude XXVI, p. 484-485 ; L. Labauche, op. cit., p. 292-301.

3 S. Thomas, ia 2«, q. 110; Suarez, lib. VI; Salmantic, disp. IV; Billuart, disp. IV; Mazzella, n. 907-1024; Terrien, op. cit., p. 75 sq.; Bellevue, op. cit.; Rademacher, Die Uebematurl. Lebensordnung nach der Patilin. und [oann. Tkeoiopie, iqo^.

I. De gratia habituali.

  1. Cum existentia gratiae habitualis jam probata fuerit (n. 138), ejus naturam expendere satis erit. Definiri potest : qualitas supernaturalis, intrinsece et permanenter animce inh<zrens,per quam divince efficimur participes naturce.

Dicitur : (A) qualitas, ac proinde non substantia, sed accidens, seu praecisius kabitus animam perficiens immediate in ordine essendi, mediate in ordine operandi : vi enim gratiae homo potest divine agere. Hic habitus non est proprie creatus, cum creatio proprie dicla de solis substantiis praedicetur, sed a Deo producitur et infunditur in animam. Quod jam infertur ex eo quod, juxta Tridentinum, gratia sit aliquid animae inhcerens, et explicite asseritur a Catechismo C Tridentini : " Est autem gratia... divina qualitas in anima inhaerens, ac veluti splendor quidam et lux quae animarum nostrarum maculas omnes delet, ipsasque animas pulchriores ac splendidiores reddit ".

(B) supernaturalis, seu supra vires et exigentias cujuslibet naturae creatae aut creabilis, ac consequenter divinitus/^r se infusa, ut fusius infra exponemus, n. 201 seq.

(C) inhcerens intrinsece, non consistens in extrinseca imputatione sanctitatis Christi, ut contendunt Protestantes; nec tantum in obedientia mandatorum, ut contendebat Baius *, sed in supernaturali dono animae infuso et inhaerente.

  1. (D) et permanenter : gratia habitualis non est transitoria, ut gratia actualis, sed in anima manet quamdiu per peccatum non expellitur. In Scripturd enim dicitur gratia semen Dei quod in nobis manet 2, pignus hereditatis, signum quo signantur credentes 3, regeneratio et renovatio 4 vi cujus transformamur in imaginem DeiS; atqui haec omnia non conveniunt nisi qualitati ex se stabili. — Praeterea, juxta Trident.6, gratia etiam parvulis infunditur, consistit

1 Damhata est enim propos. Baii 42 : " Justitia qua justificatur per fidem impius, consistit formaliter in obedientiamandatorum, quae est operum justitia, non autem in gratia aliqua animae infusa, qua adoptatur homo in filium Dei et secundum interiorem hominem renovatur ". Denz.-Bann., 1042 (992).

2 IJoan., III, 9. — 3 Ephcs., I, 14. — 4 Tit.% III, 5. — 5 // Cor.x III, 18. 6 Sess. VII, can. 7.

DE GRATIA HABITUALl. 139 in interiori renovatione qua homo vere justus efficitur et quae animae inhaeret; atqui parvuli sunt incapaces actuum; ergo gratia consistit in qualitate permanente.

  1. (E) per quam efficimur " consortes divince naturce ", testante S. Petro *. Consortium hujusmodi duo simul importat : specialem unionem cum Deo et Spiritu san6lo, de qua jam actum est, et, vi ejusdem, assimilationem cum eo, quam accurate exponere juvat, cum in ea consistat essentia gratiae creatae.

Participatio divinae naturae quae fit per gratiam multo superat eam qua omnes creaturae participes sunt divinae perfectionis. Juxta communem sententiam2, gratia est participatio naturae divinae qua intelleclualis, in quantum nos aptos efficit ad Deum cognoscendum eodem modo, licet non eodefn gradu, ac Deus seipsum cognoscit, eumque amandum amore proportionato. Ad hoc intelligendum sciendum est triplicem esse gradum participationis divinarum perfe6lionum : 1) per modum vestigii, in rebus materialibus, 2) per modum imaginis, in creaturis intellectualibus, 3) per modum formalis similitudinis, vi cujus mens creata supernaturaliter participat vitam divinam, per quam Deus seipsum et omnia alia videt direcle et immediate. Jamvero homo per gratiam sanctificantem ita elevatur, ut remote saltem fiat apius ad videndum Deum immediate seu facie ad faciem, et ad eum diligendum amore proportionato : dicitur remote, quia, dum in via peregrinamur, Deum adhuc non videmus, sed jam apti efricimur ad eum videndum, cum gratia sit semen glorice, ac virtualiter eam contineat sicut semen arborem jam continet. Quod quidem fieri nequit nisi dono Dei ipsius se jam infundentis in animam, eique immediate adhaerentes, ut supra expositum est, n. 182. Et ita haec participatio omnino transcendit naturalem Dei cognitionem quae est mediata et discursiva.

2 Rejicienda proinde videtur sententia eorum qui cum Gonet, disp. II, § 10, putant gratiam esse participationem natuue divinse formaliter ut est ens infinttum et adlus purus. Nulla enim creatura formaliter participare potest infinitatem Dei et proprietatem qua aclus purus est, ciim crea.tura sit essentialitci tinita et DOtentialitate mixta.

Haec autem participatio, secundum Traditionem, est : (a) non moralis tantum, sed et physica> id est, non consistit tantum in imitatione quadam divinarum perfeclionum, sed in reali etiam perfe<5tione qua, quoad esse et facultates, similes Deo reddimur. Spiritus Sanc~lus, juxta 5. Cyrillum Alex.1, divinam nobis similitudinem imprimit, et " signaculi instar supramundanam pulchritudinem inserit"2. Revera gratia describitur ut nova generatio, nova nativitas, semen Dei : quae omnia exprimunt non tantum moralem similitudinem per viam imitationis, sed realem perfectionem nos physice efficientem participes vitae divinae.

(b) Formalis, et non virtualis tantum. Formalis siquidem ea est qua res participata invenitur in participante eodem modo ac in exemplari, licet diverso gradu; virtualis autem ea dicitur qua res participata invenitur diverso modo ac in participante. Jamvero gratia homo radicaliter habilis fit ad cognoscendum Deum immediate et intuitive sicut Deus seipsum cognoscit, licet non eodem gradu. Haec participatio differt proinde a participatione virtuali, qualis est humana ratio quae naturaliter non cognoscit Deum sicut seipsum videt, sed tantum per speculum et in cenigmate seu mediate.

(c) Accidentalis tamen; id est, divina natura non communicatur nobis substantialiter sicut communicatur Verbo, nec personaiitery ut in Incarnatione, sed accidentaliter 3, eo sensu quod qualitas in anima nostra imprimitur, quaejus substantia non fit quidem Deus substantialiter, sed similis Deo, deiformis, deifica; sicut ferrum in fornacem projeclum non fit quidem ignis, sed simile igni, igneum, igniforme. —

2 Insufficiens est igitur explicatio Ripaldae (disp. CXXXII, sect. 9, n. 105), secundum quem consortium naturas divinae ultimatim reponendum est in bonU tate morali habitiiali et universali naturse propria, cui debita est virtus ad omnes et solas operationes moraliter bonas. Hsec enim moralis bonitas est quidem unus ex gratire effeclibus, sed supponit naturam jam elevatam quas sit radicale prineipium hujus bonitatis moralis ; hoc autem radkale principium est gratia habitualis qualem explicavimus.

3 Ad rem S. Thomas (ia 2«, q. 110, a. 2, ad 2) : " Et quia gratia est supra naturam humanam, non potest esse quod sit substantia aut forma substantialis; sed est forma accidentalis ipsius animae. Id enim quod substantialiter est in Deo, accidentaliter fit in anima participante divinam bonitatem, ut de scientia patet".

Unde etiam haec participatio potest dici analoga, eo sensu quod infinite distat ab eo cujus est participatio, ut ita vitetur pantheismus; et simul formalis, quatenus per gratiam anima apta fit ad videndum Deum sicut seipsum videt, modo tamen finito.

  1. Scholion. Comparationes qaibns natura gratice habituaiis elucidatur.

Scriptura et Patres, ad illustrandam gratiae notionem quae intelledtu difficilis est, variis utuntur comparationibus.

(A) In Scriptura, gratia exhibetur ut adoptio divina, qua filii Dei nominamur et sumus (supra, n. 153) ideoque ut semen divinum1 quo divina vita nobis transmittitur, ut succus vitalis divinus qui animas nostras pervadit sicut succus arboris pervadit palmites2, ex quo fit ut imagines Chr isti s\mus3, qui est Filius Dei primogenitus; signaculum Spiritus Sancli4, qui hanc imaginem in cordibus nostris pingit, unclio spiritualis 5 qua divinitatis unguento delibamur ; ideoque gratia efficimur temptum Spiritus Sancli et totius Trinitatis6, qui inhabitat in nobis ad praefatos effeclus producendos.

  1. (B) Quas comparationes Patres fusius declarant aliasque exponunt. (a) Ita S. Cyrillus Hieros. utitur comparatione ferri igniti : " Si ignis, ferri densitatem intus penetrans, illud totum facit ignem, et frigidum evadit calidum, et nigrum evadit splendidum, si ignis, qui est corpus, in ferri corpus intrans tanquam sine obstaculo agit, quidmiraris quod Spiritus Sanctusinintimaanimaeingreditur" 7. (b) S. Basilius comparat animam justi corpori illuminato solis radio8 (supra, n. 146). (c) Exinde S. Ambrosius infert quantd pulchritudine fulgeat anima quse divinum splendorem in se recipit : " Piclus es ergo, o homo, et piclus a Domino Deo tuo. Bonum habes artificem atque pictorem. Noli bonam delere picturam, non fuco sed veritate fulgentem, non cera expressam, sed gratia"9.

(d) S. Bernardus unionem Spiritus et animse connubio spirituali similem esse asserit : " Vere spiritualis sanclique connubii est con^

8 Quam comparationem evolvit S. Bonaventura, In lib. II Seni., dist. 26, a. 1, q. 2 : " Sicut ab isto sole materiali influitur lumen corporale in aere per quod aer formaliter illuminatur, sic a sole spirituali, qui Deus est, influitur lumen spirituale in animam, a quo anima formaliter illuminatur, et reformatur, et gratificatur, et vivificatur ".

9 In Hexaem, 1. VI, c. 8, n. 47, P. L., XIV, 260. Reapse, ut ait Jungmann, De gralid, n. 258: " Quemadmodum purissimi crystalli globus lucet atque resplendet veluti sol, dum solis radii atque lux in eo colliguntur, ita et anima ornata gratia divino fulgore resplendet et deificatur ".

traclus iste. Parum dixi contractus, complexus est. Complexus plane, ubi idem velle et nolle idem unum facit spiritum de duobus "*.

II. De virtutibus infusis2.

  1. Naturales hominis potentiae jam perficiuntur et ad a<5tum juvantur virtutibus acquisitis, de quibus agimus in Synopsi Theologice moralis. In ordine autem supernaturali, ad opera plene salutaria agenda, homo indiget non tantum influxu transeunte gratiae actualis, sed etiam virtutibus quibus facultates nostrae, forsan cum habitibus suis acquisitis, primum eleventur ad operandum supernaturaliter, posteaque in ipso a£lu adjuventur. De quibus pauca dicenda sunt.

*93- (A) Simul cum gratia habituali infunduntur in animam justi virtutes quce ordinant et inclinant ad Deum ipsum ut finem supernaturalem amplectendum, et magis ac magis prosequendum : naturales enim facultates, nempe intellectus et voluntas quae, absque habitu superindu6lo, sufficienter ordinant ad Deum ut finem naturae proportionatum, impares sunt Deo ut fini supernaturali attingendo.

Unde cum gratia habituali habentur : (a) virtutes theologica, nempe fides, spes et caritas, quibus Deum ut beatitudinis fontem cognoscimus, inquirimus, diligimus. Quod certum est ex Tridentino : " In ipsa justificatione... haec omnia simul infusa accipit homo, fidem, spem et caritatcm " 3. Quod etiam merito infertur ex his 5. Pauli verbis : " Caritas Dei dififusa est in cordibus vestris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis " 4 ; ibi enim res asseritur pro caritate; porro eadem est ratio quoad fidem et spem. (b) Virtutes morales, ut fert communis et vera sententia; nam, secundum Catech. Conc. Tndentiniy gratise " additur nobilissimus omnium virtutum comitatus ,; 5, quibus a<5tus prudentia^,justiticB,fortitudinis, temperantia? eliciamus modo gratiae habituali et virtutibus theologicis consentaneo. Iliae

2 S.Thomas, ia 2&, q. 49-70; Suarez, de Passionibus et habitibus; Mazzella, De virtulibus infusis; Card. Billot, De virtutibus infu.sis, 1901; Pesch, Prcs* lectiones, t. VIII, De virtutibus; Van der Meersch, n. 228-248.

autem virtutes, sicut virtutes theologicae, nuncupantur infusce, quia Deus solus potest eas, ut supernaturales, nobis infundere, cum sint supra vires et exigentias nostras.

Virtutes infusae sunt igitur habitus supernaturales a Deo inditi, quibus animce facultates disponuutur ad eliciendos aclus supernaturales. Quibus verbis duo indicantur : tum subjeclum iilarum virtutum, videlicet, non essentia animae, sed ejus facultates; tum natura earumdem, quae consistit in eo quod conferunt potentiam a<5lus supernaturales efficiendi. Ita virtus infusa distinguitur ab habitibus acquisitis qui non solum potentiam, sed facilitatem agendi plus minusve conferunt. Attamen repetitis aclibus generatur habitus quo facilitas exercitii acquiritur tum removendo impedimenta tum conferendo et augendo inclinationem positivam ad agendum \

  1. (B) Itaque, quot sunt virtutes, cardinales et annexae, ad facilius sequendum du6lum rationis in ordine ad finem nobis proportionatum, tot sunt virtutes supernaturales et infusae ad agendum modo gratiae, fidei et caritati conformi; nam ordo supernaturalis,nedum ordinem naturalem destruat, eum perficit.

Dupliciter igitur homo perficitur a Deo : primo quidem naturali perfe6lione, secundum scilicet lumen naturale rationis et virtutes naturales acquisitas, alio autem modo» supernaturali perfectione per virtutes theologicas, et ceteras virtutes infusas.

195- (C) De discrimine inter gratiam et virtutes, prcesertim caritatem. Gratia justificans realiter distinguitur a.fde et spe, saltem quando sunt informes, idest, quando sunt in anima sine gratia habituali et caritate. Sed controvertitur num gratia realiter distinguatur a virtute caritatis et ceteris virtutibus quando sunfcaritate informatce.

Juxta Scotistas2, non datur distindlio realis inter utramque, quia Scriptura sacra eosdem effectus assignat gratiae etcaritati, praesertim vero justificationem : " Qui diligit me, diligetur a Patre meo"...

2 Cfr. Scotus, In 11 Sent., dist. 26, q. unica; Bellarminus, de Gratid^ . I. c. 6.

Atqui habitus producentes eosdem effectus non distinguuntur realiter ab invicem. — Aliunde gratia et caritas sunt inseparabiles, et gratia habitualis est habitus non tantum entitativus sed et operativus; ergo sunt quid unum et idem. Quae opinio respondet sententiae quam propugnant in ordine naturali de distinctione virtuali quidem, sed non reali, inter essentiam animae ejusque facultates.

Juxta Thomistas1, multosque alios theologos omnium scholarum, gratia realiter differt a caritate, quia gratia est habitus entitativus, perficiens ipsam essentiam animae, dum caritas est habitus operativus, perficiens unam ex facultatibus animae, scilicet voluntatem. (a) Scriptura enim sedulo distinguit gratiam a caritate; et de illis loquitur tanquam si distinctae essent, v. g. " Gratia Domini nostri J. Christi, et caritas Dei, et communicatio S. Spiritus sit cum omnibus vobis"2. Item : "Caritas diffusa est in cordibus vestris per Spiritum S., qui datus est vobis " 3. Jamvero in illis textibus distingui videtur caritas tum a gratia, tum a Spiritu S. inhabitante in nobis per gratiam; ergo caritas et gratia realiter distinguuntur. .

(b) Tridentinum pariter4 distinguit gratiam a caritate et verba ad-' hibet, quas Thomistarum sententiae magis favent : ".exclusa gratid et caritate, quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur, atque illis inhaereat ".

(c) Ratione theol. Caritas est habitus immediate operativus seu inclinans ad actus supernaturales amoris. Atqui omnis virtus supponit aliquam naturam sibi connaturalem cui inhaereat. Ergo caritas, utpote virtus supernaturalis, supponitaliquodm* supernaturale quod se habeat per modum naturce, et cui inhaerere possit. Hoc autem non est nisi gratia habitualis, quae, utpote essentiam animae perficiens, vices agit ?iatur& quoad aclus supernaturales, quatenus est principium remotum supernaturaliter agendi, cui inhaerent virtutes quae sunt immediata operandi principia. — Quae theoria omnino consonat cum eorum philosophica opinione de reali discrimine inter essentiam et facultates.

Nec valet ratio a Scotistis allata. Fatemur equidem gratiam et caritatem inseparabiliter conjungi ; sed ex hoc non sequitur easdem non realiter distingui, sicut realiter distinguuntur in anima, humana. essentia et facultates, quamvis ambo indivulse uniantur. Cum autem gratia sit principium remotum, caritas autem principium proximum actuum vitae spiritualis, mirum non est eosdem effectus utrique tribui.

Probabilior itaque nobis videtur Thomistarum sententia.

1 Cfr.S. Thomas, i." 2., q. 110, a. 3-4; Suarez, 1. VI, c. 12; Salmant, disp. IV, n. 177 sq.; Billuart, diss. IV, a. 4; Terrien, op. cit., 171 sq, 3 // Cor.y XIII, 13. — 3 Rom., V, 5. — < Sess. VI, can. II.

III. De donis Spiritus Sancti1.

  1. (A) Haec dona sunt habitus supernaturales quibus animce facultates disponuntur ad prompte obediendum motionibus Spiritiis Sancli. Distinguuntur a virtutibus diverso agendi modo : opera virtutum fiunt, secundum ordinarias supematuralis prudentice regulas; opera donorum fiunt ex speciali divino instinclu 2.

(B) Necessitatem donorum quae nos disponunt ad recipiendam motionem Spiritus Sancti ita declarat 6\ Thomas 3 : " Sic igitur quantum ad ea quse subsunt humanae rationi, in ordine scilicet ad finem connaturalem hominj, homo potest operari per judicium rationis... Sed in ordine ad finem ultimum supernaturalem, ad quem ratio movet, secundum quod est aliqualiter et imperfecle informata per virtutes theologicas, non sufficit ipsa motio rationis, nisi desuper adsit instinclus et motio Spiritus Sancli, secundum illud : Qui Spiritu Dei aguntur, hifilii Dei sunt " 4.

Sed omne quod movetur, debet esse proportionatum motori, et quanto movens est altior, tanto necesse est ut mobile perfectiori dispositione ei proportionetur. Ergo convenienter infunduntur dona Spiritus Sancli, quibus animae facuitates disponuntur ad prompte obediendum his motionibus.

(C) Horum existentiam Patres inferunt ex verbis quibus Isaias 5 annuntiat septem dona Christo conferenda esse : cum enim Christus sit caput nostrum, de plenitudine ejus eadem dona accipimus. Ita, v. g., 5. Irenceus : " Spiritus Dei qui descendit in Dominum, spiritus sapientice et intelleclus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientice et

1 Sum. theol., i* 2«, q. 68; Joannes a S. Thoma, Cursus theologicus, in iam 2«, q. 68, disp. 18, a. 3-6; Card. Billot, De virtutibus, th. 7-8; Card. Manning, Intemal mission qf the Holy Ghost ; A. Gardeil, Dons du St Esprit, in Dict. de Thiol. (Mangenot), IV, 1 727-1 781.

3 Etsi dona non proprie differunt a virtutibus in eo quod priora dantur ad actus heroicos, virtutes autem ad actus ordinarios, plerumque tamen sublimiores aclus sub influxu donorum perficiuntur : nisi enim virtutes speciali instinctu Spiritus San<5ii excitarentur, tantam perfectionem non attingerent, propter tot et tanta obstacula qme earum exercitio obstant. Cfr. Card. Billot, De virtu^ tibus, p. 181.

pietatis, spiritus timoris Dei, quem ipsum iterum dedit Ecclesiae, in omnem terram mittens de cselis Paracletum... ut per Spiritum imaginem et inscriptionem Patris et Filii accipientes, fructificemus creditum nobis denarium... " x

Unde virtutes morales infusae quae hominem disponunt ad recipiendam motionem a ratione per virtutes theologicas elevata, perfe6liores sunt virtutibus moralibus acquisitis quae disponunt ad motionem rationis naturalis sequendam; virtutibus autem moralibus infusis perfectiora sunt dona quae disponunt ad recipiendam motionem ipsius Spiritus Sancti 2.

  1. (D) Hi habitus, quibus homo justificatus aptus efficitur ad accipiendam et sequendam motionem Spiritus San6li, respiciunt tum vim cognoscitivam, tum vim appetitivam. (a) Ad vim cognoscitivam referuntur : 1) donum intelleclus quo penetrantur et veluti intus leguntur credenda;
  1. donum sapientice, 3) donum scientice, 4) et donum consilii, quibus de credendis habeatur judicium rectum, aestimando his esse inhaerendum et ab eorum oppositis recedendum : quod judicium elicitur per sapientiam quoad res divinas, per scientiam quoad res creatas, per consilium quantum ad applicationem ad singularia opera 3. (b) Ad vim appetitivam speclant : 1) donum pietatis, quo perficitur in his quae sunt ad alterum, pra^sertim vero ad colendum Deum ut Patrem, et homines ut ejus imaginem in se gerentes; 2) donumfortitudinis, quo perficitur contra timorem periculorum;

  2. donum timoris quo perficitur contra concupiscentiam inordinatam dele£tationum 4.

  1. (E) Si autem comparantur dona cum virtutibus, intelteclus et scientia connexionem habent cum fide> quatenus intelleclu veritates fidei intimius cognoscimus, et scientid re6le judicamus de rebus creatis ac speciatim de aclu fidei eliciendo ; timor cum spe, in quantum dono timoris filialis inclinamur ad Deum reverendum vitandaque omnia quae ei displicent; cousilium cum prudentid, quia promptiores eo reddimur ad recle judicandum in rebus difficilioribus, prae-

1 Alia testimonia refert J. Touzard, Isaie et les sept dons du St Esprit, in Rev. bibliqtie, VIII, 1/899, p. 249-266; praecipue autem A. Gardeil, 1. c., 1754 sq.

»E GRATIA HABITUALI. 147 sertim repentinis, ad salutem pertinentibus ; pietas cum fustitid, quatenus hoc dono disponimur ad Deum tan- quam Patrem debite colendum aliasque creaturas reve- rendas propter Deum ; donum fortitudinis cum virtute fortitudinis, in quantum nos movet ad alacriter, strenue et perseveranter tentationes aliaque pericula vincenda, im- primis mortis.

N. B. Cum dona sint virtutibus moralibus perfectiora, horum habituale exercitium speciatim competit iis qui ad altiorem perfectionis gradum, praecipue ad contemplationem evehuntur, vel humilibus quorum imperfe<5lam rationem supplet Spiritus Sanctus.

Controvertitur autem utrum dona rtaliter a virtutibus differant an virtualiter tantum. Pesch, n. 114, putat distinctionem esse virtualem tantum, videlicet : " idem habitus infusus dicitur virtus respectu rationis humanse, et donum respectu altibris motionis Spiritus Sancti, qua?superat rationem humanam. " Sed Card. Billot1 et A. Gardeil* censent hanc distinctionem esse realem, et ex eo oriri quod modzis operandi est omnino diversus : virtutes enim operantur humano modo secundum rationem fide adjutam, et dona modo divino, secunduin motionem Spiritus sancli.

  1. Corollarium. Ex dictis satis apparet in quonam consistat vita supematuralis seu christiana.

(A) Substratum vitae supernaturalis est natura humana in se considerata et in suis facultatibus moralibus : ratione scilicet, voluntate, appetitu concupiscibili et irascibili. Naturam autem humanam et ejus facultates perficiunt et ad supernaturalem vitam praeparant virtutes naturales et acquisitae prudentiae, justitiae, fortitudinis et temperantiae.

(B) Huic organismo morali naturali coaptatur, uti accidentalis sed transcendens elevatio ejusdem, organismus moralis supernaturalis consistens : (a) in gratid habituali qua deiflcatur essentia seu substantia hominis ; (b) in virtutibus infusis tJieologicis fidei, spei et caritatis quae nos immediate ac supernaturaliter Deo ipsi conjungunt, Ei coaptant, ad Eum ordinant ; (c) in virtutibus infusis moralibus prudentiae, justitiae, fortitudinis et temperantiae, quibus supernatu-

raliter inclinamur ad agendum in tota morali vita modo consentaneo tum virtutibus theologicis tum gratiae habituali ; (d) in donis Spiritus Sancli, quibus praeparamur et prompti reddimur ad motionem Spiritus sancti suscipiendam et sequendam.

Ita quasi duplici organismo, harmonice tamen composito in perfectam unius ejusdemque viventis unitatem, agimus et vivimus perfedle et virtuose tum in ordine naturali, tum in ordine supernaturali, seu vivimus vita ipsius Christi, cujus sumus membra, Spiritu Sancto nos movente sicut movebat Christum.

  1. Scholion. De gratiis gratis datis. In ordine ad gratiam habitualem et ejus exercitium per vitam christianam, Deus quibusdam concedit gratias gratis datas *, ut hi in aliorum salutem cooperentur, exterius docendo et persuadendo. Atqui tria ad hoc requiruntur : plenitudo cognitionis divinorum, potestas miraculis conftrmandi ea quae docentur, modus res exponendi auditoribus conveniens : —

(A) Plenitudo cognitionis divinorum, ad quam pariter tria desiderantur : (d^fides, seu certitudo mentem praedicatoris interius firmans circa fidei principia, et exterius se manifestans ut ipsi au6loritatem conciliet ; (b) sermo sapientice, i. e., cognitio conclusionum ex principiis fidei dedu6larum; (c)sermo scientice, seu rerum humanarum cognitio ad explicandam sacram doclrinam.

(B) Potestas miraculis confirmandi ea quae docentur; ad quod quatuor spe&ant : (a) gratia sanitatum^ i. e., virtus sanandi corpora; (b) operatio virtutum, i. e., potestas mira patrandi ; (c) prophetia, seu virtus futura contingentia cognoscendi et manifestandi ; (d) discretio spirituum, seu virtus occulta cordium cognoscendi.

(C) Modus res exponendi auditoribus conveniens, qui duo involvit : (a) gratiam linguarum, seu facultatem variis linguis loquendi, et (b) interpretatiouem sermonum ad recle explicandum sensum eorum quae dicuntur.

Gonclusio hujus articuli : De supernaturalitate gratiae1.

Duo exponemus : i° ordinem gratiae quem descripsimus (gratiam, increatam et creatam) esse omnino et absolute supernaturalem ; 2° esse tamen in anima quamdam aptitudinem ad gratiam recipiendam.

  1. i° Ordo graiice est omnino et absolute supematuralis. De fide est, contra Pelagianos, praesentem ordinem gratiae esse supra exigentias naturce lapsce*; certum esty contra Jansenistas et Baianos, eumdem esse etiam supra exigentias primce conditionis humanae, ut constat ex damnatione hujus propositionis Baii (21) : " Humanae naturae sublimatio et exaltatio in consortium divinae naturae debita fuit integritati primae conditionis et proinde naturalis dicenda est, non supernaturalis " 3; communiter admittitur, contra Ripalda, hunc esse insuper supra exigentias et vires cujuslibet creaturce etiam possibilis.

(A) Quod sane infertur ex iis omnibus quae de natura gratiae hucusque probavimus. Gratia enim efficimur filii Dei adoptiviy consortes divince naturce, templum Spiritus Sancliy ita ut tres divinae personae habitent in nobis modo omnino familiari, simulque reddimur apti ad videndum et diligendum Deum unum et trinum sicut Ipse seipsum videi et amat. Atqui nulli creaturae, quantumvis perfe6tae, debetur adoptio divina, consortium divinae naturae, familiaris inhabitatio Spiritus, praesertimque aptitudo ad videndum Deum sicut seipsum videt.

(B) Confirmatur Patrum et Theologorum auctoritate. (a) Patres enim Spiritus Sanclii divinitatem ex eo probant quod sud naturd sandlus est, et ita differt ab angelis, qui, si sua natura sancti essent, non distinguerentur a Spiritu ; ita praesertim S.Basilius : " Neque enim virtutes caelorum sudpte

1 Plerique theologi hac de re disputant ubi de visione Dei beatifica. Cfr. S. Thom., 1, q. 12, a. 4; C. GenL, 1. III, c. 52; Suarez, De Divind snbstantid, 1. II, c. 9; Salmant, de Visione Dei, disp; III; Palmieri, De Ded Creante, th. 37-39.

3 Denz.-Bann., 102 1 (901 x naturd santlce sunt; alioquin nulld ratione differrent a Spiritu Sanclo. . . San<5lincatio quae est extra substantiam illorum^ perfectionem illis affert per comvtunicatiouem Spiritus " l.

(b) Quoad Theologos, Ripalda ipse fatetur plerosque sibi adversari : " Magna sunt testimonia quae favent sententiae neganti (aliquam creaturam possibilem esse cui gratia deberetur), ideoque merito stando auctoritati affirmans sententia absolute posthabenda " 2. Cui addi potest, a tempore Rjpaldae, nullum fere theologum alicujus nominis ejus opinionem amplexum fuisse ; unde sententia nostra vere communis evasit.

  1. Corollarium. Dici igitur nequit supernaturale proprie dictum seu gratiam postulari aut exigi a natura etiam rite exculta aut ab explicatione vitae perfecta : nemo enim exigere potest quod est sibi indebitum. Merito itaque Pius X eos damnavit qui, " quamvis immanentiae doctrinam ut do£trinam rejiciunt, ea tamen pro apologesi utuntur : idque adeo incauti faciunt, ut in natura humana non capacitatem solum et convenientiam videantur admittere ad ordinem supernaturalem, quod quidam apologetae catholici opportunis adhibitis temperationibus demonstrarunt semper, sed germanam verique nominis exigentiam " 3.

Sane, quando ad statum gratias evecti opera meritoria elicimus, datur in nobis exigentia quaedam supernaturalis ad praemium supernaturale, nempe gratiam et gloriam, ut mox declarabimus ; sed ipsum hoc meritum oritur non ex natura seorsim sumpta, sed ex natura per gratiam elevata et adjuta. Pariter, ubi Concilia loquuntur de impetratione qua obtinetur gratia, aut de hominibus desiderantibus et petentibus uti oportet, ut misericordia eis conferatur, ibi expresse docent vel impetrationem vel aspirationes ex ipsd gratid jam procedere4. Quae impetrationes, si in ipsis pec-

2 De ente supernaturali, disp. XXIII, n. 58. — Recenter tamen haec opinio propugnata est a M. Morlais, Le surnaturel absolu, in Rev. du cl.fr., XXXII, 1902, p. 464-495 ; impugnata autem a S. Harent, Etudes, 20 ocl. 1902, p. 159- 161, necnon a G. Bellamy, Rev. du cl.fr., XXXV, 1903, p. 419-430.

catoribus et infidelibus incipi aliquatenus possunt, id pariter tribuitur gratiis actualibus, praevenientibus et juvantibus l. Ex his omnibus confirmatur totalis impotentia nattcrce ad exigendum vel postulandum supernaturale.

  1. 2° In humand naturd invenitur qucedam capacitas seu potentia obedientialis ad ordinem supernaturalem, immo et qucedam convenientia.

(A) Invenitur potentia obedientialis, id est, capacitas recipiendi a Deo, et quidem ab Eo solo, virtutes et operationes superantes vires omnis naturce creatce et creabilis.

(a) Hujus potentiae existentia ex supremo Dei dominio fluit. Deus enim, creator et supremus omnium dominus, in creaturis aliquid agere potest et quidem multo efficacius quam quaelibet res creata; atqui id efficere nequit nisi creaturis insit quaedam aptitudo seu potentia passiva vi cujus virtutem divinitus infusam accipere valeant, et, mediante hac virtute, operationes perficere supra vires naturae.

(b) Quae obedientialis potentia in pluribus a potentid naturali differt : 1) ratione naturce, nam potentia naturalis per seipsam, cum ordinario Dei concursu, actus connaturales exercere potest, dum potentia obedientialis est primario et per se mera capacitas aliquid accipiendi; 2) ratione exercitii, prior per agentia naturalia reducitur in actum, posterior soli Deo obedit, et ab ipso solo potest in aclum reduci; 3) rationeyf^V, prior ad aclus connaturales ordinatur, dum posteriof ad actus qui suam nativam virtutem superant. Quare potentia obedientialis est entitative naturalis et terminative supernaturalis.

  1. (C) Omnes quidem concedunt hanc potentiam passive se habere in recipiendo supernaturali influxu; sed controvertitur utrum gratia aliaque dona supernaturalia sint tantum aliquid animae nostrae siiperadditum ab extrinseco an transformatio intrinseca virium nostrarum divinitus produdta.
  1. Scotistce et quidam veteres Thomistae putarunt, post Alex. Halensem, justificationem fieri per donnm superadditnm a?iim(B ab s Ibid.t can. 14, 18, 25, Denz.-Bann., 187, 191, 200 (157, 161, 169).

extrinseco quo consecratur anima ut sit templum Dei ; quare dicebant gratiam creari seu ex nihilo produei1.

  1. Thomistce autem plerique, a tempore Suarezii, multique alii theologi, docent gratiam produci per transformationem hominis, ideoque educi de potentia obedientiali aniince, non autem proprie creari2. Quae sententia probabilior nobis videtur, utpote magis consentanea doclrinse Patrum qui animam justi comparant ferro ignito quod ita intus pervaditur ab igne ut fiat non quidem ignis, sed igniforme, et insuper asserunt animam transformari et divinae consortem fieri naturse.
  1. (B) Positd elevatione hominis ad statum supernaturalemy ordo gratice apparet non tantum possibilis, sed etiam conveniens.

(a) Possibilis. Etenim hic ordo duo importat, gratiam et gloriam seu visionem beatificam. Atqui neutrum impossibile esse demonstratur. 1) Non prius. Gratia siquidem, ut diximus ubi de ejus essentia, est donum Dei ipsius quo intime animae nostrse adhaeret, simulque deiformis, licet accidentalis, transformatio mentis nostrae ex illa unione orta, cum relationibus amicitiae et filiationis adoptivae. Atqui haec duo certo naturalia nostra desideria superant, sed impossibilia nullatenus ostendi possunt, cum nullam contradiclionem involvant; immo finem nobis pro ponuntomnino sublimem. 2) Non posterius, ut melius exponetur ubi de visione beatifica, in Tr. de Deo consummatore.

  1. (b) Conveniens. Homo naturaliter suam beatitudinem appetit, ideoque Dei cognitionem et amorem in quibus beatitudo consistit, immo et modum cognoscendi et possidendi Deum tam perfectum quam sibi possibile est. Quamdiu nil novit de visione Dei immediata, eam quidem appetere non potest (nisi forsan implicite, quatenus, viso efifectu, causam videre cupit) 3; sed statim ac ei revelatur hominis ordinatio ad visionem beatificam, ejus convenien-

1 Summa, pars II*, q. XCI, a. 3, § I; cfr. S. Bonavent., In lib. IV Sent.y dist. XXVI, a. 1, q. 6.

2 Suarez, De gratid, lib. VIII, cap. 2, n. 9; Ripalda, op. cit., 1. I, disp. VIII, n. 6; Sylvius, Comment. in Sutnmam, I, q. 45, a.4, concl. 1, 2, 3; Billuart, De gratid, diss. VI, art. 2. — Cfr. H. Ligeard, la Thtologie scolastique et la transcendance du surnaturely Paris, 1 908.

3 S. Thomas, ia 2ae, q. 3, a. 8. Cfr. A. Gardeil, Appitit, in Dicl. de Thtcl. (Vacant), t. I, 1698.

tiam facile intelligit : ita enim impletur, et quidem supra modum et supra omne debitum, desiderium sibi inditum cognoscendi Deum modo perfectissimo; ita etiam intelligit quomodo satietur appetitus infrmam unionem cum Deo consequendi et bonum universale possidendi. Quapropter gratias agit Ei qui " maxima et pretiosa promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae " x

Corollaria practica.

Ex diclis de natura et effeclibus gratiae habitualis sponte fluunt praclica conseclaria.

  1. i° Cum Deus unus et trinus habitare dignetur in anima nostra tanquam in templo, eum indesinenter glorificare debemus : " Glorificate et portate Deum in corpore vestro " 2; quod praestamus non solum orationibus sed etiam operibus bonis pro Deo faclis. — Quia vero in nobis habitat etiam ut proteclor specialis , fiducialiter in Eo quiescere possumus : " Jacla super Dominum curam tuam, ipse te enutriet " 3. Ciim nobiscum maneat ut amiciis amore flagrans, Eum ex toto corde diligere et cum Eo familiariter conversari debemus : "Non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed et laetitiam et gaudium " 4.

  2. 20 Cum per gratiam divince simus consortes naturcz, filii Dei adoptivi etfratres Christi, necesse est ut, veterem hominem exuentes, novum hominem induamus, qui creatus est in justitia et in sanctitate veritatis; ideoque vitam ducamus veluti divinam, perfedtionem Patris nostri caelestis pro posse nostro imitantes, duce Christo, cujus virtutes prae oculis habere et in a&ibus nostris exprimere oportet : " Estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caslestis perfeclus est5... Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis "6. — Quod sic urget S. Leo : " Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam, et divinae consors faclus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire. Memento cujus capitis et cujus corporis sis membrum. Reminiscere quia erutus de potestate tenebrarum translatus es in Dei lumen et regnum"7. Quapropter cum pio theologo addamus : "Cum ergo te caro sollicitat, cum te mundus pertentat, cum te daemon invadit, responde : Filius Dei sum, aeterno regno natus, paradisi candidatus, et a praecelsis filiorum Dei cogitationibus, sanctoque ambitu noli degenerare. Justificatus acceptam gratiam serva, peccator ad illam totis viribus enitere, lacrymis suspira, precibus contende"8.

1 II Petr., I, 4. — 2 / Cor., VE, 20. — 3 Ps. LIV, 23. — * Sap.t VIII, 16. s Malth., V, 48. — 6Joan., XIII, 15.

7 Sermo XXI, P. L., LIV, 192. — 8 Contenson, Theol. mentis et cordis, De Deo primo motore, diss. IV, c. I, spec. 3, reflex.

  1. 30 Quia vero ad christianam perfeclionem attingendam grandis restat via, quotidie in operibus bonis proficiendum ^r/assiduo virtutum et donorum Spiritus sancli exercitio : " Qui justus est, justificetur adhuc; et sanc~lus, .sandtificetur adhuc" x. Quod praestabimus prsecipue aclus meritorios eliciendo.

Caput iij.

  1. Gratia habitualis, virtutes infusae,. dona Spiritus san£li necnon gratiae acluales nobis conferuntur non tantum ut ad altiorem statum evehamur, sed etiam ut, his auxiliis supernaturalibus adjuti, a£lus vere supernaturales agamus, et ita vitam aeternam mereamur mediaque ad eam conducentia. Primae siquidem gratiae sunt omnino et absolute gratuitae, ut supra ostendimus ; sed his cooperando, novas gratias et aeternam beatitudinem meremur. Dicendum igitur superest de merito, quod est veluti fructus ab utraque gratia, habituali scilicet et actuali, produclus : i° de ejus naturd et conditionibus ; 2° existentid; 30 objeclo.

Art. I. De natura et conditionibus meriti2. I. De natura meriti.

  1. i° Notio. Meritum in genere est jus ad aliquod praemium, oriens ex opere bono libere facto in obsequium alterius. Saepe autem nomine meriti designatur ipsum opus meritorium ex quo oritur jus ad mercedem.

Hic agitur de merito coram Deo, et quidem in ordine supernaturalii. Jamvero opus meritorium supernaturale est

2 S.Thomas, ia 2«, q. 114; Suarez, 1. XII, c. 2 sq.; Salmant, disp. I-II; Ripalda, de Ente Stipernatarali, disp. 71 sq. ; Bellarminus, dejustificat.y 1. V, c. 1 sq. ; Billuart, diss. VIII, a, 1; Perrone, n. 620 sq.; Murray, de Gratid, n- i-5* 93 sq-5 Mazzella, n. 11 19 sq.; Pesch, 11. 381 sq.; Terrien, op. cit.y t. II, p. 15 sq.; Van Noort, n. 188-215.

3 Quod ordinem naturalem, probavimus in Tr. de Ultimo Fine, n. 29, homines honeste agentes aliquod prtemium naturale mereri. Divina enim perfedio opus bonum et supernaturale propter Deum faclum, ex quoy positd divind ordinatione, oritur jus ad supernaturalem retri~ butionem.

Dicitur : (a) opus bonum et supernaturale, ut sic distinguatur a merito naturali; debet esse supernaturale tum ratione p?'incipiiy quatenus fit sub influxu gratiae, tum ratione />//>, quatenus flt propter finem supernaturalem, ut infra declarabitur, n. 218. (b) Propter Deum; si enim aliquod opus propter Deum non fit, saltem implicite^ nulla est ratio cur retributio ab ipso exspectetur. (c) Ex quo oritur jus...; in hoc consistit essentia meriti, et distinguitur tum ab impetratione tum a propitiatione et satisfaclione. Impetratio enim non dat jus, sed favorem obtinet ex mera misericordia; propitiatio ordinatur non ad prgemium obtinendum, sed ad compensandam injuriam Deo illatam et remissionem peccati consequendam ; satisfaclio autem ad remissionem pcenae peecato debitae tendit. In eadem autem operatione, v. g., in oratione justi, inveniri potest quadruplex hujusmodi valor, impetratorius scilicet, meritorius, propitiatorius et satisfactorius : quatenus decentia a Deo postulat, eadem impetrare potest; quatenus opus supernaturale Deo acceptabile perficit, gratiam mereri potest; quatenus vero opus difficile et laboriosum agit, ad reparandam injuriam Deo illatam pro peccatis suis propitiationem offert et pro pcena satisfacit. (d) Positct Dei ordinatione. Deus enim libere ordinavit ut homines per gratiam praeparentur ad gloriam, et per bona opera gratia informata gratise et glorke incrementa mererentur. Etsi, upote justus et misericors, sibi debeat aliquam mercedem proportionatam dare iis qui in ipsius obsequium agiint, non tenetur tamen supernaturalem beatitudinem et visionem beatificam eis largiri; posita autem divina ordinatione, homo potest, Dei juvante gratia, opera efficere supernaturalia quae quamdam habeant proportionem ad supernaturalem retributionem nobis promissam.

  1. 20 Species. Duplex distinguitur meritum : de condigno et de congruo. (a) Meritum de condigno illud est quod eam sequalitatem habet cum praemio ut hoc debeatur exjustitid vel saltem ex fidelitate : ex justitia, quando opus ex se adaequat praemium; ex fidelitate, quando adest promissio, vi cujus prsemium, etsi aliquo modo superans opus, aliquam tamen proportionem cum eo habet et infallibiliter conceditur. Meritum de condigno est verum meritum seu meritum simpliciter, quod proinde theologi intendunt quotiescumque aliud expresse non significant.

exigit ut in entibus moralibus ordo servetur reque ac in mundo physico ; atqui ordo moralis exigit ut tandem aliquando justi aliquod prcemium accipiant, qua valor moralis bonorum actuum agnoscatur.

(b) Meritum de congruo illud est quod ita imperfectum est ut ei debeatur praemium non ex justitia aut fidelitate sed ex quddam decentid, attenta Dei liberalitate, ob quamdam, licet valde imperfectam, operis proportionem cum praemio. Ad explicandam differentiam inter utrumque quidam theologi hac utuntur comparatione : miles qui valde strenue se gessit in bello, duplex habet meritum : meretur de condigno stipendium militantibus promissum ; meretur autem de congruo, praeter ordinarium stipendium, ut ad aliquam dignitatem promoveatur.

II. De conditionibus meriti.

Mic agimus de conditionibus ad meritum de condigno requisitis. Cum meritum supernaturale, ex infinita Dei liberalitate, jus nobis tribuat ad praemium opera naturalia omnino superans, praeter conditiones ad meritum naturale necessarias, aliae requiruntur, proesertim positiva Dei ordina- tio et promissio ex parte Dei, et ex parte nostri elevatio ad ordinem supernaturalem per gratiam. Quas omnes decla- rare oportet.

i° Ex parte operantis.

  1. (A) Status viae : ad meritum requiritur ut homo sit adhuc in statu probationis, seu in terrd degens. Certum est : (a) quatenus logice deducitur ex eo quod, juxta fidem catholicam, justi, qui sua peccata expiarunt, mox caelum ingrediuntur ad praemium accipiendum, mali autem in infernum descendunt puniendi. (b) Ex eo quod tempus probationis perdurat usque ad mortem : supra enim (n. 97) probatum est aliquas saltem gratias etiam peccatoribus usque ad mortem praesto esse, ideoque manere possibilitatem conversionis et meriti.

Probatur (a) Script. 1) Ex iis locis ubi monemur tempus hujus vitae dari ad salutariter agendum, et ultra hoc tempus nil ad salutem conferre. Ita Christus x : "Me oportet operari... donec dies est. Venit nox quando nemo potest operari ". Jamvero nox hic significat mortem, ut aperte constat ex contextu. Quod ceteroquin Christus ostendit

exemplo Lazari mendici, qui, statim post mortem in sinum Abrahae defertur, et divitis qui statim in inferno sepelitur r. 2) Ex iis locis ubi statuitur homines statim post mortem judicari. Ita S. Paulus dicit 2 : " Statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium ". Atqui judicium, sive particulare, sive generale (cum posterius nihil aliud nisi prioris manifestatio sit) finem probationis importat, ac proinde illius temporis per quod mereri aut demereri possumus; quae quidem interpretatio confirmatur alio loco3 S. Pauli ubi dicitur : " Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis " i. e., ea quae fin corpore seu durante vita. mortali, pera<5la sunt.

(b) Tradit., scilicet ex unanimi Patrum et theologorum omnium scholarum consensu, qui semper hoc docuerunt ut unam ex primariis veritatibus : ita, v. g., vS. Hieronymus 4; " Viventes possunt bona opera perpetrare, mortui vero nihil valent ad id adjicere quod semel secum tulere de via". Huc etiam pertinent saepe repetitae exhortationes ad bene agendum in praesenti vita, eo quod post mortem nulla est redemptio.

(c) Ratione convenientice. Necesse est enim ut tempus probationis, per quod homo mereri vel demereri potest, finem accipiat; atqui omnino convenit ut illud tempus finem accipiat in puncto mortis : quamdiu enim anima est conjun&a corpori corruptibili, ex una parte non videtur capax visionis beatificae, excepto miraculo, et ex altera est in statu aptissimo ad merendum, quia corpore uti potest ad perfe6lionem acquirendam, et in miseriis hujus vitae ampliores invenire opportunitates ad merendum ; ergo ordo meriti a Deo volitus rationi etiam omnino convenit.

  1. (B) Status gratiae sanctificantis etiam requiritur : (a) Script. Dicit enim Christus : " Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis" 5; atqui nemo manet in Christo nisi pcr gratiam habitualem; ergo. Item S. Paulus 6 : " Si cari-

1 Luc, XVI, 22. — 2 Hebr., IX, 27. — 3 U Cor., V, 10. * Jn Eccles., IX, 4. — 5./oar. XV, 4. — 6 I Cor., XIII, 3.

tatem (ac proinde gratiam habitualem) non habuero, nihil mihi prodest ".

(b) Trad. Ex decreto Trident., in quo declaratur hominis justificati opera vere mereri; homo enim justificatus dicitur qui gratia habituali ornatur; et ex damnatione propositionis Baii negantis gratiam sanctificantem esse necessariam ad meritum x.

(c) Rat. theol. i) Repugnat sane aliquem mereri de condigno apud Deum, quando aliunde est inimicus Dei, et dignus pcena aeterna; atqui peccator, nondum justificatus, est Deo odibilis, et pcena aeterna dignus; ergo non potest eodem tempore vitam aeternam mereri. 2) Praesertim quaedam proportio inter opus et praemium esse debet; atqui praemium de quo agitur, est intra ordinem filiationis supernaturalis; ergo in tantum vitae aeternae heredes esse possumus in quantum filii Dei adoptivi sumus, " si filii, et heredes " 2; atqui nonnisi per gratiam habitualem filii Dei adoptivi efficimur 3.

2° Ex parte operis.

  1. (A) Opus meritorium debet esse liberum, tum a coaclione tum a necessitate. De fide est contra Jansenianos. Nam sequens propositio ut haeretica damnata est 4 : " Ad merendum vel demerendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufificit libertas a coactione ". Et revera nemo remuneratur aut punitur nisi sit dominus acluum suorum; atqui homo non est dominus suorum actuum nisi sit vere et intrinsece liber.

Quod tamen non impedit quin opera praecepta meritoria esse possint ; nam Deus mercedem etiam illis operibus de prcecepto promisit; ita, v. g., dileclio inimicorum praecipitur, et est tamen opus valde meritorium, juxta illud : " Diligite inimicos vestros,... et erit merces vestra multa"5; immo, praeceptum, ceteris paribus, auget meritum, operi addendo meritum obedientiae.

Chapter 63 of 81