Nn. 560–608
- 2° Scholastici vero, rati aclualem extensionem ad essentiam corporis non pertinere, rem exponunt modo rationi magis consentaneo.
(A) Doclrina communis. Corpus Christi in caelo praesens quidem est localiter et circumscriptive, cum quantitate sua dirnensiva. et omnibus accidentibus suis, modo tamen glorioso quem penitus scrutari nequimus. Sed in Eucharistia praesens est cum quantitate sua internd, non autem cum quantitate sua extemd, nec circumscriptive, sed per modum substantice.
(a) Siquidem quantitas interna consistit in divisibilitate et distributione partium, its, ut una pars ab altera distinguatur; et haec quantitas existit in corpore Christi sub speciebus eucharisticis contento;nam tale corpus est corpus organizatum, cujus membra sunt ab invicem distincla et in proprio ordine, ita ut, v. g., caput connectatur collo, collum autem pectord. Quantitas autem externa, consistit in distributione partium in loco, ita ut singulae partes respondeant singulis loci partibus; haec quantitas non existit in corpore Christi quale invenitur in Eucharistia; ex dictis enim ejus corpus est totum sub singulis partibus .cujusque speciei; atqui corpus exteme extensum non potest existere totum in diversis partibus, sed diffunditur per spatium, ita ut partes ejus variis spatii partibus respondeant; ergo remanet ut corpus Christi non sit externe et localiter extensum sub speciebus eucharisticis.
Nec dicatur hoc esse impossibile ; nam quidquid ad rei essentiam non pertinet, ab ea, Deo sic volente, separari potest ; atqui aclualis txterna extensio ad corporis essentiam non pertinet, sed est tantum una ex ejus naturalibus proprietatibus; potest enim corpus concipi cum sold quantitate interna, qua sufficienter a spiritibus distinguitur; externa igitur extensio potest a corpore separari.
(b) Corpus itaque Christi praesens est in Eucharistia. : 1) non circumscriptive, id est, non loco commensuratur per quantitatem suam externam ; 2) non definitive saltem sensu restriclivo ; nam, etsi totum est in qualibet parte hostiae (sicut anima est in qualibet parte corporis), non limitatur ad unam hostiam, cum sit simul in pluribus locis, videlicet in caelo et in variis speciebus consecratis ; 3) sed sacramentaliter, id est modo hujus sacramenti proprio. Quisnam sit hic modus, aliquatenus indicat vox transsubstantiatio. Ex hac aptissimd appellatione dedncitur corpus Christi esse in Eucharistia per modum substantice, ita ut loco non coextendatur per quantitatem suam externam. Corpus Christi est tamen in Eucharistia totum et integrum, cum sua quantitate internd et ordine membrorum suorum ; sed quantitas interna Christi est ibi concomitanter et per modum substantice1, quia non ponitur sub speciebus ratione sui ipsius, sed propter substantiam corporis Christi ad quam terminatur virtus consecrationis, ideoque non habet partes extra partes seu non diffunditur in spatio.
- (B) Duo prcecipua systemata. Hucusque Scholastici fere omnes consentiunt. Quando autem inquirunt cur quantitas interna simul cum substantia corporis Christi sit praesens, in duas abeunt sententias : —
(a) Quidam, cum Suarez, dicunt esse nexum essentialem inter substantiam corpoream et quantitatem internam, ideoque non posse utramque separari.
(b) Alii vero, cum 5. Thomd et Card. Billot, multo probabilius tenent quantitatem internam non esse quidem essentialem substantiae corporeae, sed ei conjungi vi naturalis concomitantice. Substantia corporea, inquiunt, non habet ex seipsd quantitatem etiam intemam, sed haec superveniens substantiae corporeae, ipsi etiam communicat propriam extensionem ; unde, si removeatur quantitas, substantia corporea omnino indivisibilis est, ideoque non habet situm in spatio, neque replet spatii vacuitatem, sed praesens est per modum substantice szmplicis, quatenus tota est sub qualibet parte spatii continentis.
Quo posito, modus quo Christi corpus est in Eucharistia sic declarari potest. Hujusmodi corpus, quod existit in caelo cum quantitate sua in proprio et commensurato loco, vi verborum consecrationis existere incipit sub speciebus eucharisticis, non quidem localiter, sed per modum substantice> quatenus succedit substantiae panis, accidentibus remanentibus ; unde, sicut substantia panis, ante consecrationem, tota prsesens erat sub suis accidentibus et qualibet
accidentium parte, ita corpus Christi, post et per consecrationem, est totum sub qualibet parte accidentium panis. Sed insuper, vi naturalis concomitantice, tota quantitas dimensiva corporis et sanguinis Christi, cum ceteris accidentibus, fit praesens sub speciebus eucharisticis (et quidem ex naturali non essentiali exigentia substantiae, et ad modum substantiae); praeterea corpus Christi impassibile et glorificatum separari nequit ab his dimensionibus et accidentibus quae ad ejus integritatem et ornamentum requiruntur.
- Corollaria (a) Corpus Christi in Eucharistia non potest agere aut pati aclione corpored; a6lio enim, vel passio corporea extensionem localem supponit, qua caret corpus Domini. Hinc non videri potest naturaliter oculo corporeo, cum sit inextensum localiter, nec emittere possit species sensibiles seu imaginem sui qua videatur.
Quando autem miraculose in hoc sacramento Christus apparet, communius tenetur hujusmodi apparitiones esse meras figuras sensibiles divinitus formatas sive in organis intuentium sive in rebus contiguis, non autem ipsum corpus Christi : nam nunquam aut raro legitur Christum, post suarn ascensionem, in terris apparuisse, cum idem corpus non possit esse circumscriptive in duobus locis simul, in caelo et in terra1.
- (b) Controvertitur num Christus in Eucharistia possit exercere aclus sensuum externorum. 1) Plerique theologi negant id fieri posse naturaliter, quia exercitium sensuum supponit conta&um externorum agentium in organa sensuum; atqui talis contactus exigit extensionem realem quae non existit in corpore Domini. 2) Quidam autem theologi, praesertim moderni, ut Card. Cienfuegos et Franzelin2 ', putant Christum posse, si non naturali, saltem supernaturali modo, exercere sensus suos, etiam in statu sacramentali, ita ut possit vere nos audire et videre : Deus enim potest supplere modo nobis ignoto influxum agentium extemorum, et extendere vim aclivam sensuum Christi.
Quidquid est, certo Christus cognoscit in illo statu scientia etiam hurnand (per visionem beatificam) non solum omnes labores, angores, persecutiones et triumphos totius
1 S. Thom., 3, q. 79, a. 7-$. Scoiistce et Dynamistce contendunt tamen non repugnare ut idem corpus sit circumscriptive in pluribus simul locis; quod sic explicat Palmieri, Cosmol., th. 10 : elementa inextensa, quibus constat corpus, naturaliter sunt simul in pluribus partibus, a, b,c, loci alicujus continui, proindeque divinitus fieri potest ut simul sint in partibus d, e,f, loci alicujus dissiti.
2 Cienfuegos, Vita abscondita, disp. II ; Franzelin, th. 11; Dalgairns, op. cit., p. 129 sq.
Ecclesice, sed etiam cogitationes et affe<5lus singulorum fidelium (supra, n. 548).
III. De modo existendi specierum Eucharisticarum r.
- Jam supra ostendimus, n. 538, speciebus eucharisticis objeclivam realitatem inesse, ideoque rejiciendum esse systema veterum Cartesianorum qui dicebant species esse meras apparentias.
Ad explicandum vero quomodo subsistant accidentia seu qualitates panis et vini, remota substantia, varia sunt systemata quorum praecipua delineabimus.
- (A) Recentes atomistce, qui, quaedam principia a dynatnistis mutuantes, atomistcz-dynamistce diamtur, ut Tongiorgi2, asserunt divinam virtutem efficere ut in loco ubi erat panis, resistentia seu vis resistendi habeatur eodem modo et ordine quo a panis atomis exercebatur.
Ex hoc sequitur manere extensionem, figuram, cohaesionem ac cetera accidentia, et undas luminosas ac sonoras in illa superficie eodem modo modificari ac prius in superficie panis : unde nihil apparet immutatum sensibus nostris.
In hoc systemate salvatur quidem objecliva specierum realitas, sed non satis clare apparet quomodo maneat numerice identicum aliquid panis et vini : quod est minus conforme Tridentino : "manentibus speciebus panis et vini", et dictis Patrum et theologorum.
Palmieri* autem putat in corporibus materiam quamdam esse imponderabilem, quae, Deo juvante, praestat in spatio ea phaenomena quae praestabat materia ponderabilis.
In hoc systemate servatur quidem objectiva realitas specierum, sed ponitur, praeter accidentia, aliqua substantia, scilicet materia imponderabilis : si haec est pars substantiae panis, non satis verificantur verba Tridentini : " manentibus duntaxat speciebus "; si vero est substantia extranea, accidentia manentia non possunt dici accidentia panis.
(B) Dynamistce vero docent corpora inextensis viribus seu monadibus constare; et vi transsubstantiationis vires inextensas panis et vini converti in vires inextensas corporis Christi, ita
1 Cfr. F. Jansen, Accidents Eucharistiques, in Dict. de TheoL {Mangenot), V, 1368- 1452.
tamen ut vires derivativce quae in pane erant, Deiinterventu, eaclem phaenomena exhibeant quse monades panis exhibuissent *.
In hoc autem systemate difficile explicatur realis corporum extensio et unitas, ut in Philosophid probatur.
- (C) Juxta Thomistas et plerosque theologos omnium scholarum, species eucharisticae sunt ipsa accidentia panis et vi?ii, sine subjecto seu substantia subsistentia. Distinguunt enim scholastici in pane et vino, sicut in qualibet corporea substantia, substantiam, cui competit esse in se, et accidentia, quae substantiam afficiunt et in ea sustentantur. Jamvero inter accidentia, alia sunt absoluta, quantitas sciiicet et qualitates (sapor, odor, color, etc.) quae substantiam entitate determinata. perficiunt, alia modalia quae absoluta gradu et mensura modificant, ut magnitudo quantitatis, intensitas qualitatis. Porro haec omnia accidentia, absoluta et modalia, in substantia naturaliter sustentantur mediante quantitate quae est eorum immediatum subjectum. Si Deus per miraculum quantitatem causaliter sustentare potest in seipsd, cetera accidentia huic adhaerentia permanebunt sine propria substantia. Hoc autem facere valet : jam enim, ante consecrationem, quantitatem sustentabat mediante substantid; post consecrationem eamdem immediate in seipsa. sustentat, etsi quantitas ex se retinet aptitudinem et exigentiam ad inhaerendum alicui substantiae.
Quod sic declarari potest : supponatur quantitatem dimensiva??i panis, subtracto subjecto, accipere a Deo extraordinariam facultatem in se subsiste?idi : omnia alia accidentia, color, gustus, et etiam odor quantitati vel moli inhaerebunt. Etenim in quantitate dimensiva duo consideranda sunt : i° naturaliter indiget subjecto substantiali ad existendum et operandum; 20 naturaliter est subjectum immediatum aliorum accidentiu?n sensibilium; siquidem color, gustus, odor aliaque hujusmodi substantiae adhaerent mediante quantitate dimensiva, quae directe substantiae inhaeret. Verba consecrationis, quibus destruitur prior ordo naturalis, ita ut sine subjecto substan-
1 Nostris diebus dynamismum alio rriodo propugnavit Leray, La constitution deVunivers et le dogme de VEucharistie, 1900, asserens accidentia panis et vini sustentari ab ipso corpore Christi " en ce sens que certains des elements de ce corps, carbone, hydrogene, oxygene, azote, supportent reellement et en toute rigueur les accidents particuliers des elements du pain qu'ils remplacent " (Annales de Philosophie chrit., nov. 1901, p. 175). Quod systema confutavit Lehu in Revue thomiste, mars, mai, juillet 1901.
DE MYSTERIO PR^SSENTI^ REALIS. 405 tiali quantitas dimensiva existat et operetur, nullo modo destruuht alterum ordinem naturalem; manent enim accidentia, et ideo cum ipsis manet eorum naturalis ordo ad invicem : unde manifestum est quod quantitas dimensiva, post consecrationem, est subjectum aliorum accidentium, sicut erat ante consecrationem1.
- Haec sententia tenenda videtur : est enim magis consentanea : (a) verbis consecrationis : Hoc est corpus meum. Nam, ut ait Angelicus2, necesse est aliquid remanere identicum ante et post consecrationem, et quidem sensibile, ut verum sit quod dicitur : Hoc est corpus meum. Et quia substantia panis non manet, necesse est dicere quod maneat id quod est praeter substantiam panis. Hujusmodi autem est accidens panis. Remanent igitur accidentia panis etiam post conversionem praedi<5tam. Aliunde non manet substantia panis. Ergo manent sine suo subjecto.
(b) Aucloritati Ecclesice damnantis articulos Wicleffi, ut supra dictum est, n. 540. Nonnulli dicunt ex hac damnatione inferri quidem in Eucharistia panis accidentia manere sine subjecto, id est sine substantid panis, sed exinde non sequi quod ipsa se sustentent. Sed error Wicleffi fuit duplex, ut ex ejus scriptis constat, scilicet substantiam panis in sacramento remanere, et accidentia panis remanere non posse sine subjecto; uterque error damnatus fuit, proindeque contradictoriae, utrique oppositae, tanquam verae habendae sunt. — Aliunde, etsi Tridentinum noluit hoc systema definire, ejus mens satis clare apparet ex verbis " manentibus duntaxat speciebus panis etvini"; in solo enim systemate scholastico manent reales species seu accidentia panis et vini. Insuper interpretatio Concilii recte exponitur a Catechismo Conc. Trident. 3 : " Tertium restat quod in hoc sacramento maximum atque admirabile videatur, quod quidem jam duobus aliis explicatis, facilius a pastoribus tractari posse existimandum est, panis videlicet et vini species in hoc sacramento sine aliqud re subjec~td constare : nam, cum antea demonstratum sit corpus Domini et sanguinem vere in sacramento esse, ita ut nulla amplius subsit panis et vini substantia, quoniam ea accidentia Christi
corpori et sanguini inhaerere non possunt, relinquitur ut, supra omnem naturae ordinem, ipsa se, nulld alid re nisa, sustentent : hcec perpetua et constans fnit catholicce Ecclesice doctrina ".
§ II. DOGMA CATHOLICUM RECT^ RATIONI NON
REPUGNAT.
- Cum transsubstantiatio sit mysterium proprie dictum, contra Protestantes et Rationalistas ratione non probamus ejus existentiam, sed ostendimus difficultates quas movent non probare in dogmate nostro aliquam impossibilitatem involvi. Hic enim repetere possumus quae S.Augustinus de virginali Christi partu scripsit : " Demus Deum aliquid posse quod nos fateamur investigare non posse. In talibus rebus tota ratio fac~ti est potentia facientis " r.
Animadvertimus etiam, duce Card. Newman 2, hodie plerosque doctos agnoscere nil certi cognosci circa substantiae et materiae intrinsecam naturam, ita ut nostris diebus floreat schola docens scientias physicas nonnisi phaenomena attingere posse. Jamvero catholica doctrina profitetur phcenomena eadem manere post consecrationem ac antea ; nihil ergo contra nostram fidem valere possunt argumenta e scientiis physicis deducta.
Praecipuas autem difficultates philosophicas secundum principia superius exposita solvemus.
Istse ex triplici praesertim capite desumuntur : i° ex multiprcesentia corporis Christi; 20 ex permanentia accidentium panis et vini; 30 ex connexione inter accidentia illa et corpus Christi.
i° Ex multiprsesentia.
- (A) Prima igitur difncultas sic exponitur : Impossibile est idem corpus esse simul in pluribus locis; atqui posita reali praesentia, corpus Christi esset simul in pluribus locis, scilicet in caelo, et super omnia altaria in quibus panis et vinum consecrantur; ergo.
Resp. (a) Juxta modernos Scholasticos, sic respondetur; dist. majorem : quando agitur de corpore aclualiter extenso, transeat, quando agitur de corpore aptitudinaliter extenso, nego ; corpus enim aptitudinaliter seu interne extensum non circumscribitur a
2 Apologia, part. VII.
DE MYSTERIO PR^SENTIvE REALIS. 407 spatio, proindeque potest esse simul in pluribus locis, sicut, v. g., substantia animae est praesens omnibus partibus corporis nostri. Dixi transeat, quia, juxta Scotistas et Dynamistas, minime repugnat corpus extensum in pluribus simul locis esse, ut supra exposuimus. Contradistinguo minorem : corpus Christi est quidem in caelo cum extensione sua aftuali, sed in Eucharistia existit sine locali extensione, seu per modum substantice, ac proinde potest in pluribus locis simul existere.
(b) Ad mentem S. Thomce, respondetur : Idem corpus non potest esse simul in pluribus locis praesentia. locali, concedo ; non potest esse in uno loco praesentia locali, et alibi per modum substa?itice, «^w/repugnat quidem corpus vere et proprie multilocatum, quia a seipso localiter distaret et a seipso divideretur; sed contradidtio evanescit, quando corpus est localiter in uno tantum loco, et alibi per modum substantice : tunc enim a seipso non distat, nec dividitur. Jamvero corpus Christi est localiter quidem in caelo, non est autem in Eucharistia localiter, sed per modum substantiae.
(c) Si neutra solutio placeat, alia proponi potest magis generalis. Ut valeret difficultas, duo penitus cognosci deberent, nempe status supernaturalis corporis Christi et intima materiae natura ejusque cum spatio relatio ; atqui prius nonnisi imperfecle revelatione cognoscitur, posterius autem, post longas philosophorum investigationes, ignotum remanet, saltem plurimorum judicio ; ergo demonstrari nequit corpus Christi sacramentale non posse pluribus simul in locis praesens esse.
- (B) Secunda difficultas sic se habet : Non possunt contradictoria de eodem ente praedicari; atqui si corpus Domini praesens esset simul in pluribus locis sub variis speciebus, contradi6toria de eo dici possent, v. g., ipsum simul moveri et quiescere, moveri simul ad dexteram et ad sinistram, ciim motum specierum sequatur.
Resp. Distingtw majorem : non possunt contradicloria de eodem praedicari sub eodem respeclu, concedo;^//^ diverso respeclu, nego. Nulla enim est contradiclio in eo quod idem corpus sub diverso respectu quiescat et moveatur, v. g., qui in curru vehitur simul quiescit et movetur; ita pariter corpus Christi quatenus continetur sub talibus speciebus movetur, quia species ipsae moventur, sed quatenus continetur sub aliis speciebus quiescit, quia species ipsae quiescunt.
20 Ex accidentibus.
- (A) Objic. Sensus nostri non possunt universaliter nos decipere; atqui, posita transsubstantiatione, sensus nostri universaliter decipiuntur ciim nobis referant in Eucharistia adesse panis et vini gustum, colorem, etc, ac proinde pancm et vinum;ergo.
Resp. Sensus nostri nos non decipiunt, quando circa proprium objeclum et modo debito exercentur, concedo; secus, nego; jam- vero objeclum proprium sensuum est judicare de accidentibus corporum, non autem de substantiis; igitur quatenus affirmant esse colorem, gustum, etc , panis et vini, non decipiuntur, quia de facto haec accidentia seu phaenomena reaiiter existunt, juxta doctrinam supra expositam, aut saltem realiter a Deo producuntur, si admittatur opinio Cartesii. Si autem ex illis accidentibus concludere velint ipsam substantiam panis et vini remanere, decipiuntur, quia judicant de objeclo non suo, de objeclo quod ad solum intellectum pertinet, cujus officium est judicare de substantiis. Intellectus autem non decipitur, quia per fidem illuminatus, scit panis et vini substantiam non amplius in Eucharistia existere l.
- Instant : Accidentia panis et vini, etiam post consecrationem, vim nutriendi retinent ; atqui non possunt nutrire, nisi remaneat substantia panis et vini; ergo.
Resp. Nego minorem; nam, ut ait S. Thomas, "in ipsa consecratione, sicut substantia panis in corpus Christi miraculose convertitur, ita ?niraculose accidentibus confertur quod subsistant, quod est proprium substantiae : et per consequens quod omnia possint facere et pati quce substantia posset facere et pati, si substantia adesset; unde sine novo miraculo et inebriare et nutrire et incinerari et putrefieri possunt, eodem modo et ordine ac si substantia panis et vini adesset " 2. .
Facile etiam explicatur quomodo venenatae species possint communicantem necare; nam venenum, utpote materia extranea, in corpus et sanguinem Christi non mutatur, sed cum panis et vini accidentibus miscetur, proindeque suos lethales effectus, etiam pera6ta consecratione, producere potest.
573- Instant iterum : Si species eucharisticae analysi chimica resolvuntur, nihil in ipsis invenitur nisi panis et vini substantia; ergo talis substantia sub eis manet.
Resp. Analysis chimica non attingit vere substantiam sensu philosophico intelleclam, sed solum proprietates quae ex dictis eaedem manent.
- (B) Repugnat accidentia remanere sine subjeclo cui inhaereant; atqui in Eucharistia accidentia panis et vini nulli substantiae inhaerent; ergo.
Resp. Haec difficultas jam soluta est n. 566.
3° Ex unione Christi cum accidentibus.
- Obj. Indecens est docere Christum dentibus atteri, manducari, in stomachum transire, etc; atqui, posita ejus praesentia sub speciebus, hsec omnia dici debent; ergo.
DE MYSTERIO PR^ESENTI^ REALIS. 409
Resp. (a) Nego Christum dentibus atteri, si verba sensu proprio sumuntur; nam ut canit Ecclesia : "A sumente non concisus, non confraclus, non divisus, integer accipitur". Etenim species eucharisticae possunt quidem dentibus dividi, sed Christus ipse non dividitur, cum, ex supra diclis, corpus ejus in Eucharistia sit per modum substantiae, ac proinde inaccessibile.
(b) Nullum autem inconveniens est in eo quod dicatur ejus corpus manducari, transire in stomachum; hocenim est solum mutatio localis, et non repugnat Christum transire ex uno loco in alium simul cum speciebus et ratione specierum. Quando autem species jam stomachum ingressse sunt, paulatim dissolvuntur per agentia chimica quae in eo sunt, et, speciebus integre dissolutis, corpus Domini cessat sub illis existere.
- N. B. Hucusque difficultates solvimus ex principiis philosophiae scholasticae; si quis autem Dynamistarurh theoriis adhaereat, rem sic exponere potest : in ipso consecrationis instanti, Deus, virtute sua omnipotenti, vires amovet quae panis et vini substantiam constituebant, eorumque loco substituit corpus et sanguinem Christi, simul tamen causando phaenomena extensionis, gustus, etc, a pane et vino prius producla; aliunde tollit a sacramentali corpore Christi adlualem seu localem extensionem qua naturaliter gaudet, ita ut hoc corpus possit per modum substantiae praesens esse simul in multis altaribus \
§ III. REALIS PR^SENTIA ARGUMENTIS CONVENIENTLfc
SUADETUR 2.
Posita revelatione, ratio humana ostendere valet hoc dogma omnino conveniens esse sive ex parte Dei, sive ex parte hominis.
577« l0 Ex parte Dei. Eucharistia praecipuas Dei perfectiones mirum in modum illustrat, praesertim vero ejus omnipotentiam, sapientiam, et bonitatem.
(A) Potentiam. Potentia divina praesertim per opera mirabilia manifestatur ; atqui in sacramento Eucharistiae multa exhibentur mirabilia3 : (a) conversio substantiae panis et vini in corpus et sanguinem Christi, ita ut praesens sit simul in unaquaque hostia, immo in qualibet parte cujusque hostiae, et quidem non in uno loco tantum,
2 Suarez, disp. 46, se£t. 7 ; Rosset, op. cit., n. 107 sq. ; Lessius, De perfecl. moribusque divinis, lib. XII, c. 16; Faber, op. cit., lib. I, p. 41 sq.
3 Mirabilia dicimus, non autem miracula, quia proprie miraculum dicitur factum sensibile preeter vires naturse ; jam vero mirabilia, quce in Eucharistia invenire est, sunt quidem proeter naturai leges, non vero sensibilia.
sed ubicumque verba consecrationis proferuntur; (b) sumptio hujus corporis a singulis fidelibus : integrum recipitur et comeditur eosque divinitus nutrit, quin ejus virtus unquam exhauriatur; et, quod certe mirum est, haec omnia mirabilia non semel, sed quotidie, non ab uno sacerdote, sed ab omnibus producuntur. (c) Nonne pariter mirabile est accidentia sine subjeclo in seipsis consistere, omnesque passiones et impressiones recipere quibus substantia panis et vini subjiceretur1? Sane his omnibus Deus se universce naturce dominum declarat.
(B) Sapientiam. Sapientia consistit in elec~tione optimi finis et apta ordinatione mediorum ad illum finem attingendum. Porro:(a) finis a Christo intentus in Eucharistiaoptimus est, nempe gloriam Dei et salutem animarum promovere; (b) aliunde media ad hunc finem elecla omnino efficacia sunt; siquidem : 1) Deus optime vlorificatur in innumeris altaribus, in quibus diu noctuque Christus permanet, Patrem laudando ac precando nomine nostri, et infiniti valoris sacrificium offerendo; vel etiam pias excitando animas ut secum Deum magnificent : " Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum"2. 2) Salus animarum promoyetur, quia Christus in altari manens, ad se trahit animas, iis vitam suam . instillat, suo exemplo eas ad virtutem incitat, et sua. gratia contra passiones roborat : " Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo... qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum "3.
(C) Bonitatem. Bonitas eo magis elucescit quo majora bona donantur. Atqui, in Eucharistia, Deus veluti profuse sua bona nobis largitur : (a) Imprimis unicuique nostrum tradit Filium suum imigenitum, cui intime uniamur et a quo vitam divinam accipiamus : "Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret"4. (b) Sed insuper, ciim tres divinae personae sint prorsus inseparabiles, Pater et Spiritus simul cum Filio in Eucharistia speciali modo nobis communicantur, ita ut in sacra. communione totum Deum vere possideamus. (c) Tandem, quando Christus nobis datur, eo ipso ditamur caelestibus thesauris, quos per passionem suam nobis acquisivit; hinc gratiae omnes, quas Salvator pro nobis meruit in omnibus mysteriis vitae suae, nobis communicantur : " Quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit "s?
2° Ex parte hominis. Praesentia realis Christi in Eucharistia praecipuas virtutes, tum theologicas, tum morales, optime fovet.
1 Lessius, op. cit., et, post eum, Faber, op. cit., p. 71, duodecim miracula numerat, duo circa substantiam panis et vini, duo circa species, sex circa corpus Domini, et duo circa consecrantem. Cfr. Ami du Clergt?, igi2, p. 833.
DE MYSTERIO PR^ESENTIvE REALJS. 411
(A) Fides fovetur. (a) Multa enim sunt creditu difficilia in hoc mysterio, ciim credere debeamus Christum realiter praesentem esse sub speciebus eucharisticis, quamvis sensus nostri nullam mutationem in eis percipiant, et quidem totum esse sub qualibet parte cujusque speciei, etc. ;et haec omnia non direcle a Deo, sed ab homine peragi,cui Dominus consecrandi potestatem dedit,necsemel, sed quotidie. (b) Hoc mysterium fidem supponit et renovat in multa alia mysteria, in Incarnationem Verbi, in Redemptionem, in mysterium SS. Trinitatis; perpetuo igitur fides nostra exercetur in Eucharistia, et exinde mirabiliter crescit, praesertim si cum Apos tolis Domino dicimus : " Adauge nobis fidem"3.
(B) Spes erigitur per sacram communionem, quae est velut: inchoatio illius perfectae unionis cum Deo, quae nos summe beatos efficit; pariter media ad salutem obtinendam facilius exspeclantur. dum credimus Christum, gratiae fontem, esse ixi corde nostro, ad gratias nobis largiendum, nosque contra omnes salutis hostes efficaciter protegendum : " Omnia possum in eo qui me confortat"2. — " Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno"3.
(C) Caritas augeiur: (a)Erga Christum. Jesus in Eucharistia. maximum erga nos amorem exhibet : "Cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos"4; siquidem, licet innumeras praevideret injurias sibi in hoc sacramento inferendas, voluit nobiscum permanere et pretiosissimo corpore et sanguine suo nos nutrire5, nobis intime uniri, et spirituales divitias veluti profuse impertiri; nonne per tot amoris pignora ad caritatem provocamur? "Sic nos amantem quis non redamaret"? (b) Erga proximum; nam, per Eucharistiam, ejusdem spiritualis mensae omnes participes efficimur, eodem cibo nutrimur, et in eodem Christo, tanquam in communi centro, intimo nexu conjungimur : " Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus " 6. Hinc Christus seipsum dedit sub speciebus earum rerum quae ex multis granis coalescunt, ut significaretur unio fidelium ex multis cor unum efTormantium.
(D) Religio per frequentem et intimam communionem cum Deo, et per sacrificia maxime promovetur; atqui in Eucharistia Deus nobis intimior est quam in V. Lege, ita ut potiori jure quam Judaei dicere valeamus : " Nec est alia natio tam grandis quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster"7. Aliunde
5 Hinc saepe ait S. Chrysostomus amorem Christi erga homines plus quam maternum esse : matres enim interdum filios suos aliis tradunt alendos, Christus autem quos spiritualiter genuit suo sanguine nutrit !
in eaoffertur Deo sacrificiurn infiniti valoris, quo eximie laudatur et adoratur.
- (E) Humilitas pariter nobis inculcatur, dum Christus, majestatem suam sub infirmis elementis velans, nobis apparet in statu humiliori quam in ipsa Incamatione, immo et in Passione; nam, ut ait S. T/iomas,
" In cruce latebat sola Deitas : At hic latet simul et humanitas ".
Insuper se tradit non solum divitibus et hujus soaculi potentibus, sed et parvulis et pauperibus : " Manducat Dominum pauper, servus et humilis". Quis igitur, post talia exempla, superbire auderet?
- (F) Item ejus patientia apparet in eo quod injurias etiam maximas sibi inflictas ab indigne communicantibus sequo fert animo; ejus obedientia, dum jubente sacerdote, statim sub speciebus rite consecratis apparet; ejus paupertas, dum habitare non horret in pauperibus ecclesiis, et squalidis interdum involvi linteaminibus; uno verbo, omnes virtutes, quibus Christusornatus fuit in terra, in ejus vita eucharistica perfectissime et perpetuo renovantur: ergo1.
Caput tj.
Disputabimus : i° de existentid et naturd hujus sacramenti; 2° de ejus materid et formd; 30 de effeclibus ; 40 de subjeflo ; 50 de ministro.
Art. I. De existentia et natura hujus sacramenti.
I. De existentia2.
- Thesis : Eucharistia est verum et proprie dictum N. Legis sacramentum. De fide est contra Protestantes, qui asserunt Eucharistiam esse meram commemorationem
1 Hac de re legi possunt Faber, op. cit., passim, prscsertim vero Book I, c. IV-VII, Book IV, c. V-Vr; Dalgairns, op. cif., part. I, The life of Jesus in the B. Sacrament; Bourdaloue, 1. cit.
2 S. Thom., 3, q. 73, a. i; Suarez, disp. 39 et 41; Lugo, disp. I, secl. 1; Billuart, diss. II, a. 3.
Ccenae, et nullam producere gratiam, ex Tridentino definiente septem esse sacramenta, a Christo instituta, inter quae recenset Eucharistiam r.
(A) Thesis constat ex omnibus testimoniis Scripturce et Patrum jam allatis, ubi de praesentia reali, n. 497-530. Satis erit proinde ex his textibus ostendere tria elementa ad sacramentum necessaria inveniri in Eucharistia : (a) signum sensibile, scilicet species panis et vini : " accepit Jesus panem... et accipiens calicem " 2; (b) graticB produclivum : nam, teste Christo, Eucharistia vitam czternam praebet3, ac proinde gratiam 4, quae est medium necessarium ad illam attingendam; insuper, ex di£tis, Eucharistia continet totum Christum, gratiae fontem, ac proinde gratiam producere debet; (c) a Christo permanenter institutum : institutio enim propriis terminis describitur ab Evangelistis, et quidem ut permanens exhibetur, cum Dominus Apostolis dixerit : " Hoc facite in meam commemorationem "; et insuper fidelibus praeceperit Eucharistiam recipere : " Nisi manducaveritis ", etc.
(B) Rat. convenientice suadetur. Vita spiritualis vitae corporali assimilatur; atqui in vita corporali, praeter genera- tionem, qua vita acquiritur, et augmentum, quo perfeclio vitae obtinetur, requiritur alimentum, per quod vita conser- vetur; ergo pariter in vita spirituali, praeter Baptismum quo regeneratur homo, et Confirmationem, qua roboratur, requi- ritur aliud sacramentum, quo nutritur 5. — Quia vero per gratiam sumus filii Dei adoptivi, divinaeque consortes natu- rae, divino cibo indigemus, quo sane aptior nullus est quam panis vivus qui de caelo descendit, nempe Christus ipse seu ejus corpus et sanguis.
587« Corollarium. Ex hoc intelligi datur cur sacramentum JEucharistiae in ultimd ccena convenienter institutum fuerit : (a) ratione cojitenti : continetur enim ipse Christus in hoc sacramento; atqui congruum erat Christum seipsum Aposiolis relinquere sub sacramen-
3 " Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam seternam, et ego resuscitabo eum". {Joan.> VI, 55).
4 " Qui manducat meam carnem... in me manet, et ego in eo...y et qui manchicat me, et ipse vivet propter me". {Joan., VI, S7> 5^)« s Sum. theol., 3, q. 73, a. 1.
tali specie eo prsecise instanti quo discessurus erat, sicut in absentia imperatoris exhibetur veneranda ejus imago; (b) ratione significationis : Eucharistia est signum retnemorativum passionis Domini, sine qua non potest esse salus; ergo conveniebat hujusmodi signum nonnisi imminente passione institui; (c) ratione finis : Eucharistia est pignus amoris et ad inflammandam caritatem ordinatur; atqui ea quse ultimo dicuntur, maxime ab amicis recedentibus, magis memoriae commendantur et inflammant affeclum ; ergo Eucharistia convenienter a Christo instituta fuit pridie quam pateretur \
II. De natura hujus sacramenti 2.
- i° Eucharistia, prout sacramentum, definiri potest : sacramenlum N. L., in quo, sub speciebus consecratis panis et vini, corpus et sanguis Christi vere, realiter et substantialiter continentur, ad producendam gratiam per modum spiritualis alimonice.
Dicitur : (a) sub speciebus consecratis... quibus verbis declaratur materia reinota, scilicet panis et vinum, insuper mzlQria. proxima, nempe species seu accidentia panis et vini quse post consecrationem remanent, tandem forma quae in verbis consecrationis consistit; (b) corpus et sanguis... id enim singulare est in hoc sacramento non solum gratiam, sed ipsius gratice auclorem inveniri; (c) ad producendam gratiam... hic indicatur specialis gratia hujus sacramenti, gratia nempe spiritualis nutritionis, in anima producens effeclus similes iis quos cibus materialis corpori praestat.
- 2° Hic autem duae quaestiones solvendae occurrunt : (a) in quo consistat essentia sacramenti Eucharistiae? (b) Utrum sit sacramentum unum an multiplex ?
(A) Quoad essentiam sacramenti, id est, quoad rem cui proprie convenit nomen sacramenti :
(a) Quidam theologi, cum Lugo, putarunt eam non solum in speciebus et corpore Christi, sed etiam in consecratione consistere. Hoc autem admitti nequit, cum consecratio sit iransiens, dum sacramentum Eucharistiae est quid permanens; al.iunde consecratio dire6le gratiam non conj "er t : quod tamen essentiale est sacramento. (b) Alii, post Capreolum, hanc essentiam reposuerunt partim in sumptione seu communione; sed hoc pariter rejiciendum est, tum quia communio est quid transiens, tum quia sumptio nihil aliud est
2 S. Thom., 3, q. 73, a. 2; Suarez, disp. 42; Lugo, disp. I-II; Bellarrainus, 1. IV, c. 6; Billuart, diss. II, a. 1 § 2, a. 2; Rosset, n. 364 sq.; de Augustinis. p. II, a. r.
DE SACRAMENTO EUGHARISTI^E. 415 nisi nsus sacramentijam existentis, et sacramentum jam confeclum supponit \ (c) Alii, ut Sy/vius, in ipso corpore Christi; sed hoc fieri nequit; nam corpus Christi in Eucharistia non est signum sensibile. (d) Alii, post Suarez, tenent sacramentum aeque constare speciebus et corpore Domini.
Probabilior autem doclrina est essentiam hujus sacramenti reponendam esse in speciebus consecratis, quatenus continent corpus et sanguinem Christi, ita tamen ut in genere signi sensibilis principalius constituatur per species, in genere autem signi efficacis principalius per corpus Christi. (a) Talis esse videtur doclrina Cat. Conc. Trid. 2 : " Ipsae autem panis et vini species veram et absolutam sacramenti rationem habent ". (b) Id constituit essentiam sacramenti quod est signum sensibile et permanens, gratiam significans et conferens; atqui species consecratae sunt signum sensibile et ex se permanens, quae continent corpus Domini quamdiu integrae supersunt; gratiam significant quae datur per modum alimenti, et tandem gratiam causant, quia continent corpus Christi.
Unde, in hoc sacramento, species sunt sacramentum tantum, corpus Christi est res sacramenti et sacramentum, gratia autem res tantum.
590« (B) Eucharistiae sacramentum, licet sub duabus speciebus contentum, est tamen unicum sacramentum, non materialiter quidem, sed formaliter. Constat :
(a) Ex Trid. definiente septem esse sacramenta, nec plura nec pauciora; jamvero si adessent duo sacramenta Eucharistiae, unum sub specie panis, alterum sub specie vini, non septem, sed 06I0 sacramenta numeranda essent; ergo.
(b) Rat. Theol. Ibi enim est unicum formaliter sacramentum ubi est unica res significata et causata; atqui duae species eucharisticae unicam rem significant et producunt, nempe gratiam per modum convivii seu alimoniae; ad per-
1 Quod sic declarat S. Thomas, 3, q. 73, a. 1, ad 3 : " Hsec autem est differentia inter Eucharistiam et alia sacramenta habentia materiam sensibilem, quod Eucharistia continet aliquid sacrum absolute, scilicet ipsum corpus Christi; aqua vero baptismi continet aliquid sacrum in ordine ad aliud, scilicet virtutem ad sanclificandum... Et ideo sacramentum Eucharistioe perficitur in ipsa consecratione materiae; alia vero sacramenta perficiuntur in applicatione materiae ad hominem sanclificandum ". — 3 Part. 2, n. 8.
feclum enim convivium duo elementa requiruntur, scilicet cibus et potus, ac proinde species panis et vini unicam spiritualem refectionem, ac proinde unicum formaliter sacramentum constituunt.
- Corollaria : (a) Ex hoc sequitur non plus recipi sub duabus speciebus panis et vini quam sub una specie; nam, ex dictis supra, quaelibet species totum Christum continet.
(b) Item qui plures particulas simul, aut etiam post breve intervallum suscipit, unicum sacramentum recipit, quia haec ad unicam referuntur spiritualem refectionem^unicum convivium efformant.
(c) Ut sacramentum vere suscipiatur, necesse est ut species consecratse perveniant ad stomachum antequam dissolvantur; cum enim hoc sacramentum sit institutum per modum alimoniae, sequitur leges refectionis materialis; cavendum est igitur ne sacne species in ore dissolvantur.
Art. II. De materia et forma.
Probata existentia sacramenti Eucharistiae, de ejus elementis constitutivis disputare debemus, videlicet de materid et formd.
Duplex est materia : remota et proxima; materia remota Eucharistiae est panis et vinum; materia autem proxima sunt species panis et vini consecratae. Dicemus : i° Depane; 2° De vino; 30 De consecratione utriusque.
I. De Eucharistico pane.
- Circa panem eucharisticum quidam adsunt errores: (A) Olim Artotyritce (xpxo; panis, -cvpds caseus) docuerunt Eucharistiam cum pane et caseo simul esse conficiendam, in memoriam Patriarcharum qui panem et caseum comedebant. (B) Calvinistce tenent, pane et vino deficiente, adhiberi posse quidquid panis analogice dici potest, seu quidquid cibi rationem habet 2. (C) Grceci schismatici contendunt solum panem fewnentatum adhibendum esse- Duo igitur investigabimus : i°num requiratur/tfwV triticeus? 20 Utrum azymus znfermentatus?
1 S. Thom., 3, q. 74; Suarez, disp. 43-45; Bellarminus, 1. IV, c. 7-1 1; Lugo, disp. IV; Drouin, q. 11; de Augustinis, p. 11, a. 2-3; Corblet, op. cit., 1. IV.
3 Cf. Hodge*, Systematic theology, vol. III, p. 616.
DE SACRAMENTO EUGH ARISTI^. 417
1° De patie triticeo.
- Thesis : Solus panis triticeus est materia valida Eucharistise. De fide est panem esse materiam, cum a Trid. definitum fuerit panem in corpus Christi converti; certum est panem illum triticeum esse debere.
(A) Script. Id enim est materia necessaria Eucharistiae, quod Christus ipse adhibuit et adhiberi praecepit. Atqui Christus instituendo Eucharistiam : (a) panem triticeum adhibuit : " Jesus, accepto pane, gratias egit, etc. dicens : Hoc est corpus meum " f; jamvero panis simpliciter, sine addito, est panis triticeus, ita ut si quis alium panem significare velit, aliud vocabulum addere debeat et dicere, v. g., panem hordeaceum; quod sane confirmat traditio ac praxis omnium Ecclesiarum 2; (b) eumdem prczscripsit adhiberi, cum dixit : " Hoc facite in meam commemorationem ". Ergo.
(B) Trad. Ex Florentino : " Tertium est sacramentum Eucharistiae, cujus materia est panis triticeus, et vinum de vite ". Insuper Missale Romanum haec habet : " Si panis non sit triticeus, non conficitur sacramentum ".
- Regulce praclicce. (A) Juxtacommunem aestimationem prudentium, quinque conditiones requiruntur ad validitatem consecrationis, ex parte panis, nempe ut sit : (a) vere triticeus, id est, e granis tritici saltem principaliter confectusjunde si panis conficeretur ex graminibus et leguminibus, aut etiam aliis cerealibus, ut avena, millio aut maizio, consecratio invalida esset; si ex hordeo, aut secali, certo moraliter invalida. Quidam putarunt speltam esse materiam dubiam; alii asserunt eam esse validam 3 : hoc enim nomine
2 Nonnulli idem probare volunt ex eo quod panis azymus, a Judseis adhibitus, fuerit triticeus : hoc tamen certum non est (Pesch, n. 758).
3 Revera, juxta peritos, spelta est una ex speciebus tritici, ex qua* fit usualis panis optimus : " Generalement on considere comme autant de varietes du bttfroment ou bld propremeut dit les huit especes.alimentaires du genre tritictim, savoir : ble ordinaire {triticnm sativum), ble de Pologne {triticum polonicum), ble poulard (tri/icum turgidum), ble de Smyme (triticum compositum), ble amidonnier (triticum amyleum), ble locular ou en grain (triticum monococcum), Ue ^peautre (triticum spelta)". (Nouveau Larousse,\, 112). Unde merito
Theol. Dogm. III. — x4 non designatur eadem res apud diversos auctores. Item permixtio alienae substantiae, in quantitate notabili, materiam reddit invalidam.
(b) Agud naturali subaclus; hinc si panis esset subactus ex lac~t.e, oleo, butyro, etc, materia esset invalida aut saltem valde dubia; aqua artificialis reddit materiam dubiam.
(c) Igne coclus; ac proinde invalida esset massa farinae cruda, aut per calorem solis indurata, vel frixa, vel in aqua per modum pultis co6la, etc.
(d) Non corruptus substantialiter, quia tunc desineret esse panis.
(e) Sensibus pervius, secus nullum adesset signum sensibile.
(B.) Insuper ad liceitatem requiritur ut panis sit : (a) non mucidus {moisi); hinc particulae debent esse recentes, abuno mense ad summum confectae x; (b) orbicularis, seu rotundus quoad formam in Ecclesia iatina, et insuper pro celebrante major, in quantum fieri potest, in quo signum crucis sit expressum, non fractus nec maculatus.
2° De pane azymo.
- (A) Ad validitatem : Valide conficitur Eucharistia tum in azymo pane tum in fermentato. De fide est ex Florentino : " Definimus in azymo sive in fermentato pane triticeo corpus Christi veraciter confici ". — Probatur :
(a) Ex praxi Ecclesice. A primis enim sosculis, Ecclesia Latina nonnunquam saltem pane azymo, Ecclesia Graeca pane fermentato generatim usa est, et nulla fuit hac de re reprchensio ante tempora Photii; immo quaedam orientales seclae azymo utebantur feria V majoris hebdomadae; Maronitae autem et Armeni communiter eodem utuntur pane, idque ex antiqua suae ecclesiae traditione2. Atqui talis ait Pesch (n. 759) : " Quod est certe triticum, licet fortasse vocetur spelta> siligo, vel alio noniine, est materia sufficiens ".
1 S. Rit. Congregatio (Decret., n. 2550 (4623), ad I, 1 et 2) damnat tanquam abusum consuetudinem consecrandi hostias a tribus mensibus tempore hiemis vel a sex mensibus cestate confectas.
2 Cf. Martene, op. cit.,, 1. I, c. 3, a. 7, n. 18 sq.; Chardon, Histoire des Sacrements, ed. Migne, p. 246. Revera in Aclis Synodi. JVIontis Libani,
DE SACRAMENTO EUCHARISTI/E. 419 praxis demonstrat validam esse utramque speciem panis, cum Ecclesia errare non potuerit circa rem tanti momenti. (b) Rat. theol. Ad validam Eucharistise consecrationem requiritur et sufficit panis verus; atqui uterque, sive fermentatus sive azymus, est verus panis.
Latini generatim azymo pane usi sunt : i) ad exprimendam puritatem in recipiente requisitam; 2) quia Christus adhibuit azymos panes, qui soli permittebantur pro celebratione Paschre; 3) ut facilius incorruptae servarentur sacrae species.
- (B) Ad liceiiatem. (a) Grceci in pane fermentato, Latini in pane azymo sub gravi consecrare debent. Hoc aperte constat ex C. Florentino ..-" Sacerdotes Domini corpus conficere debere, unumquemque juxta suae Ecclesiae sive occidentalis sive orientalis consuetudinem ".
Quod et confirmavit Pius X1. Sed simul considerans " fidem catholicam de valida consecratione utriusque panis... tutam esse", volensque frequentem communionem faciliorem reddere, decrevit : 1) in casu necessitatis licere sacerdoti orientali ministrare Eucharistiam in azymo, et vicissim latino ministrare in fermentato (si absit sacerdos diversi ritus), dummodo quisque suum ritum ministrandi servet; 2) omnibus fide^bus cujusvis ritus licere, pietatis causa, Eucharistiam quolibet ritu confeclam suscipere, exceptis tamen communione paschali, et viatico extra necessitatis casum, quse a proprio parocho accipi debent.
(b) Licet tamen latino sacerdoti uti fermentato pane ad complendum sacriflcium Missae, si, v. g., jam consecrato calice, animadvertat panem azymum esse corruptum, et nullus alius sit riisi fermentatus; nam praeceptum divinum de integritate sacrificii praeferri debet ecclesiastico praecepto de azymo pane. Item licct latino sacerdoti, iter facienti per loca Graecorum, in quibus nulla est latini ritus ecclesia, uti fermentato, et vice versa.
Sed, pr?eter hos duos Casus, communiter traditur nunquam licere uti fermentato, efiamsi moribundus secus viatico privaretur aut a. 1736, legitur : " Qui mos (usus panis azymi) et in Ecclesia nostra et apud Armenos quoque in Oriente ab immemorabili tempore obtinuit; et authentica etiam hujus rei documenta proferre possumus ad ostendendum, in Syriaca nostra Fxclesia, azymorum usum jam inde ab ineunte sexto Christi sreculo viguisse ". {Collect. Lacens.,t. II, p. 190).
1 Constit. apostolica de SS. Eucharistid promiscuo ritu sumendfi, A. A. S., IV, p. 609-617.
populus Missa careret etiam die festo; quod tamen in praxi vix occurret, cum sit omnino facile brevi tempore conficere azymum panem.
II. De vino eucharistico.
- i° Thesis : Vinum de vite est materia necessaria secundae consecrationis. Defide est contra Aquarios, qui olim contendebant aquam solam adhibendam esse in calice consecrando, quia, juxta ipsos, vinum a rrialo principio creatum fuerat l : constat ex Trident. supra citato, n. 533.
(A) Script. Materia Eucharistiae est id quod Christus adhibuit et adhiberi praecepit; atqui : (a) adhibuit vinum de vite, quia immediate ante vel post consecrationem calicis, dixit : "Non bibam de hoc genimine vitis usque in illum diem" 2 etc; (b) idem adhiberi praecepit, cum dixit : " Hoc facite in meam commemorationem ".
(B) Trad. ex Florent. : " Tertium sacramentum est Eucharistia cujus materia est panis triticeus et vinum de vite'\
- 2° Regulce pracliccB 3. (A) Ad validitatemy vinum debet esse : (a) vinum de vite : hinc omnis alius liquor ex pomis vcl granis, etc, csset materia invalida; idem dic de vino chimice confeclo : non est enim de vite; (b) expressum ex uvis maturis: hinc omphacium est materiainvalida, quia non est vinum,sed in via ad vinum, cujus naturam nondum induit; (c) uon corruptum substantialiter : hinc acetum est materia invalida; idem dic de spiritu vini; (d) non mixtum aquae, vel alii liquori vel saccharo in quantitate notabili*>
1 Recenter A. Harnack*, Brot und IVasser, die euckaristischen Elcmente bei /ustin, contendit veteres christianos indifferenter vinum aut aquam adftibuisse ad Eucharistiam conficiendam;sed immerito, ut erudite probavit A. Scheiwiler, Die Elemente der Eucharistie in den drei ersten Jahrhunderien, 1903.
2 Marc.y XIV, 25. — 3 S. Aiphonsus, 1. VI, n. 206 sq. ; Konings, n. 1279 sq.; Marc, n. 1522 sq. ; Lehmk., n. 118 sq.; Sabetti, n. 679.
- Relate aAspiritum, S. C. Inquisit. sequens responsum edidit (31 Jul. 1890): "Dummodo spiritus {alcool) extraclus fucrit ex genimine vitis, et quantitas alcoolica addita, una cum ea quam vinum, de quo agitur, naturaliter continet, non excedat proportionem duodecim pro ccntum et admixtio fiat quando vinum est valde recens, nihil obstare quominus idem vinum in Missae sacrificio adhibeatur ". Exposito autem dubio utrum vinum dulce, continens naturaliter duodecim pro centum spiritus, cui insuper decem pro centum adduntur ut melius conservetur, adhiberi possit in sacrificio Missce, responsum est negative (19 April. 1891). Attamen, ex recenti decisione 5 Aug. 1896, quando agitur
DE 5ACRAMENTO EUGHARISTI^E. 421 secus enim fieret nova synthesis chimica, quae, licet probabilissime valida, probabiliter tamen speciem mutaret. (e) Dubitatur num vinum congelatum sit sufficiens materia; non igitur adhibeatur antequam liquefiat. Si specics vini congelatae fiant post consecrationem,debent liquefieri admotis pannis calidis.
(B) Ad liceitatem requiritur insuper ut vinum : (a) non sit acescens : "si fuerit aliquantulum acre, ait Missa/e, conficiens graviter peccat "; (b) non recenter ex uvis expressum, nondum defaecatum, extra casum necessitatis; in casu autem necessitatis, licet uti musto aut etiam vino expresso ex uvis passis, dummodo liquor ex colore et gustu dignoscatur esse verum vinum x ; (c) non mixtum alteri liquori etiam in parva quantitate.
30 Aqua vino miscenda. (A) Vino consecrando aqua admisceri debet, non quidem de necessitate sacramenti, sed vi prcecepti graviter ob/igantis.
(a) Tale praeceptum clare existere declarat Trident. a : " Monet S. Synodus praeceptum esse ab Ecclesia sacerdotibus ut aquam vino in calice offerendo miscerent".
de vinis dulcibus, quae jam duodecim vis alcoolicae gradus superant, licet eam quantitatem spiritus e vino extracli addere, quce, una cum ea quam vinum naturaliter continet, non excedat proportionem septemdecim vel octodecim pro centum, dummodo admixtio fiat quando fermentatio tumultuosa defervescere inceperit. — Ex decreto 5 aug. 1896 et 22 maii 1901, licet uti vino ex musto obtento, quod ante fermentationem vinosam per evaporationem igneam condensatum est, dummodo decoctio hujusmodi fermentationem alcoolicam haud excludat, ipsaque fermentatio naturaliter obtineatur (Collectanea"2, n. 21 13). Additio autem sacchari ad vinum debile reddendum tolerabilius non expedit (Collectan.*, n. 1949). Pariter non expedit uti chimico quodam processu ad vini pro Missa naturalem acredinem corrigendam. Tandem prae oculis habenda sunt monita C. Plen. Balt. II (373) : " Experientia compertum est vini genera quae in hisce regionibus sub nomine vulgari Port, madeira, sherry, malaga, etc. vsenire solcnt, maximam partem et plerumque substantialiter adulterari ". — Cfr. Amer. Ec. Review, June-July 1893, P- 428-56; Dec. 1896, p. 633.
1 Ita S. Offic, 22 Jul. 1706 et 7 Maii 1879, Collectan., n. 270, 1518 (697, 705). Modus quo hujusmodi vinum confici potest, sic describitur; " Sumuntur, v. g., 4 libroe zebidi [raisin), franguntur, atque in apto vase tunduntur, ac deinde totidem frigidse aquse librse in idem vas infunduntur, eaque in infusione servantur per sex, octo, vel ad summum decem horas; extrahitur postea uva passae materia, eaque ab exteriore aqua" purgata panno stringitur vel torculari premitur. Liquor inde expressus vinum est, quo sine ulteriore diligentia utuntur, dum celebrant ". — 3 Sess. XXII, cap. 7.
(b) Aqua autem non est necessaria ad validitatem, nam Rubrica docet,sacerdotem,qui post consecrationem animadvertit nullam aquam fuisse in calicem infusam, non teneri aquam infundere, "quia non est de necessitate sacramenti ".
(c) Rationes propter quas aqua infunditur, sunt : ut Dominum imitemur, quia ipse, ut mos ferebat Judaeorum, aquam cum vino miscuit; ut in memoriam revocetur aqua quae ex latere Christi fluxit; ut significetur unio populi christiani per aquam in Apocalypsi repraesentati, cum Christo, per vinum significato.
(B) Aqua miscenda debet esse natura/is, et quidem in parva quantitate; una vel altera guttula sufflcit; in praxi non plus quam 06I0 vel decem guttulse infundi debent, qUamvis theoretice loquendo quinta pars aquae ad vinum corrumpendum non sufflciat.
(C) Certum videtur aquam hujusmodi converti in sanguinem Christi : (a) supponit enini Trid. nil amplius remanere, post consecrationem, nisi species panis et vini;
atqui hoc falsum esset, si substantia aquae in calicem infusae integra remaneret; ergo. (b) Insuper verba consecrationis,
" hic est calix sanguinis mei " supponunt pariter totum, quod in calice est, substantialiter converti in sanguinem
Christi.
Cotitrovertitnr tamen inter Theologos utrum aqua directe convertatur in sanguinem Christi, an prius convertatur in vinum et postea in sanguinem Christi. Solutio quaestionis pendet ab alia quaestione philosophico-scientifica, utrum scilicet modica quantitas aquae vino addita naturaliter convertatur in vinum an non; hac de re periti dubitant; probabilior tamen videtur opinio affirmativa, quia vinum est solum mixtura quaedam, cujus proportiones non adulterantur per paucas aquae guttas.
III. De consecratione utriusque*.
Hucusque de duplici materia Eucharistiae seorsim spectata; nunc dicendum est de prcBsentia, determinatione, ct simultaned consecratione utriusque materiae.
- i° Prcesentia moralis. (A) Ad validam consecrationem, necesse est ut materia sit consecranti sensibiliter et
1 S. Alphonsus, 1. VI, n. 211 sq.; Konings, n. 1281 sq.; Marc, n. 1525 sq.; Lehmkuhl, n. 122 sq.
DE SACRAMENTO EUGH A RISTI^E. 423 moraliter praesens. Verba enim formae : " hoc, hic ", exigunt ut materia sit vere praesens, ideoque moraliter sensibus percipi valeat.
(B) Non requiritur ut diretle percipiatur materia; sufficit ut sive in se, sive in alio, videri vel tangi possit.
(C) Hinc : (a) valide consecrantur hostiae sub aliis latentes, vinum in calice cooperto, hostiae in ciborio clauso; valida est consecratio peracla a sacerdote caeco. (b) Invalida est consecratio hostiarum quae longe distant (v. g., centum passibus), quae in tabernaculo recluduntur, saltem multo probabilius, aut retro altare, quia tunc non censetur adesse praesentia moralis.
- 2° Determinatio. (A) Ad validitatem requiritur insuper ut materia sit, per consecrantis intentionem, in individuo determinata : id enim supponit pronomen " hocy hic", Intentio tamen virtualis sufficit, et si sacerdos explicitam intentionem non format, censetur agere secundum intentionem Ecclesiae, et consecrare velle quidquid, juxta rubricas, licite consecrare potest *.
(B) Hinc : (a) invalida est consecratio, si sacerdos dicit : volo decem ex hostiis hic praesentibus, aut mediam hostiae partem consecrarejpariter non censenturconsecratae illaeviniguttulaequae^/^/?^ cuppae adhaerent; (b)va/ida est consecratio, cum quis dicit : volo consecrare hunc hostiarum cumulum, has tres priores hostias cumuli; item valida est consecratio duarum simul hostiarum adjunclarum quamvis sacerdos putet unicam esse; (c) dubia est consecratio guttarum vini, quae intra calicis ciippam existunt a massa vini separatae; dubia est pariter consecratio ciborii a ministro, sacerdote nullatenus advertente, allati, et ex oblivione extra corporale relicli 2; hostiarum quae sunt subtus corporale aut mappam, aut extra lapidem sacrum et simul a cumulo separatae, aut positae fuerunt in corporali, inscio sacerdote : in his enim casibus dubitari potest num sacerdos eas consecrare intendat.
(C) Hostiae dubie consecratae non sunt populo distribuendae, sed vel sumendae ab ipso sacerdote post sum-
1 Secundum Rubricas (De defectibus, VII, 1), " sacerdos talem semper intentionem habere deberet, scilicet consecrandi eas omnes (hostias) quas ante se ad consecrandum positas habet ".
2 Si vero sacerdos ciborium aspexerit atque consecrare intenderit, hostise valide sunt probabilins consecratae, etsi momento consecrationis earum immemor fuerit : prior enim intentio non fuit retraclata, sed virtualiter perseverat, licet ex oblivione ciborium sit extra corporale. Nihilominus ob contrariam j>lurium auclorum sententiam, hostice practice ut dubie consecrata habendse sunt.
ptionem calicis, vel subsequenti die iterum consecrandae sub conditione. — Si hostiis consecratis misceantur indiscemibiliter aliae non consecratae in eodem cumulo, sacerdos totutti cumulum consecret, sub tacita conditione li si non sint consecraice ".
3° Consecratio simultanea utriusque speciei. (A) Consecratio utriusque speciei necessaria est praecepto divino, ita ut nunquam liceat unam speciem sine altera consecrare. Constat : (a) ex ipsis verbis Christi : " Hoc facite in meam commemorationem "; quibus verbis, ut declarat Trident. \ Apostolis praecepit ut consecrarent sicut ipse fecerat, proindeque sub duplici specie; (b) Christus instituit consecrationem Eucharistiae per modum sacrificii; atqui ad sacrificium Eucharisticum requiritur, ex infra dicendis, praesentia duplicis speciei, vi cujus repraesentatur separatio corporis a sanguine.
(B) Controvertitur autem num una species valide consecrari possit sine altera. Certum est quidem consecrationem esse validam, quando sacerdos alteram consecrare intendit, quamvis de fac~to, propter aliquem defeclum, eam non consecraverit; sed quando sacerdos alteram consecrare non intendit, res dubia est; communior sententia affirmat, quia, posita intentione vere consecrandi unam speciem, non videtur cur verba a Christo instituta suo effeclu carerent; sed Zugo2 negat, quia sacramentum a sacrificio separari non potest; atqui ad sacrificium requiritur consecratio utriusque speciei. Quidquid est, in praxi sacerdos nunquam intendere potest consecrationem unius speciei sine altera, etiam ad viaticum ministrandum 3.
§ II. De forma SACRAMENTI EUCHARISTI^ 4.
- Status qucestionis. Duplex est forma : una super panem, altera super calicem pronuntianda. Certum est
3 Immo, juxta Missale (De defedtibus, IV, 5), si sacerdos celebrans advertat, post sumptionem calicis, aquam in calice fuisse positam loco vini, " apponat aliam hostiam iterum consecrandam et vinum cum aqua in calice, offerat utrumque,' et consecret, et sumat, quamvis non sit jejunus ". Ita proceditur ut prcesentid simultaned duplicis speciei consecratae exprimatur mystica immolatio Christi.
3S. Thom., 3 p., q. 78; Suarez, disp. 58-60; Bellarminus, 1. IV, c. 12-15; Lugo, disp. XI; Billuart, diss. V; de Aug-ustinis, p. II, a. 4; Corblet, 1. VI; S. Alphonsus, 1. VI, n. 220 sq.; Konings, n. 1284; Lehmk., n. 127 sq.
DE SAGRAMENTO EUCHARISTI^. 425 verba " Hoc est corpus meum, Hic est calix Sanguinis mei "» pertinere ad essentiam consecrationis, sed quaeritur num sint sufficientia.
(a) Juxta Grcecos schismaticos, pneter illa verba, requiritur oratio epiclesis dicta, qua Spiritus San<5lus rogatur ut panem convertat in corpus, vinum in sanguinem Christi; quseoratio in Liturgia Grseca sequitur verba consecrationis *.
(b) Insuper quidam Grceci contenderunt ad essentiam consecrationis pertinere verba " quod pro vobis tradeiur* \ quae in quibusdam Liturgiis sequuntur " hoc est corpus meum ". — Inter Latinos, non pauci theologi asserunt, cum S. Thoma*, verba " novi et ceterni testamenti, etc. ", quae in consecratione calicis pronuntiantur, esse pariter de essentia sacramenti.
(c) Nonnulli theologi, cum Scofo3, tenent verba consecrationis non esse valida nisi praecedantur illis : " Qui pridie quam pateretur, etc. ", quia per ea sacerdotem in nomine Christi loqui manifestatur.
Ut certa ab incertis secernamus : i° probabimus consecrationem fieri verbis a sacerdote prolatis nomine Christiy non autem epiclesi; 2° expendemus quaenam sint verba essentialia in utraque forma.
I. De verbis quae constituunt utramque formam.
- Thesis : Verba quibus fit consecratio sunt verba quae Christus adhibuit in ultima ccena, non autem verba epiclesis4. Certum est ex Florentino* : " Forma hujus sacramenti sunt verba Salvatoris, quibus hoc confecit sacramentum ".
i° Scripturd suadetur. Ex modo quo Synoptici et 6". Paulus narrant Eucharistiae institutionem, n. 491 sq., inferri potest eos tradere voluisse ea omnia quae essentialia sunt
1 In Constit. Apostolorum (Kirch, n. 616) ita legitur : " Supra hoc sacrificium rnittas Sanctum tuum Spiritum... ut exhibeat panem hunc corpus Christi et calicem hunc sanguinem Christi, quo participes illius ad pietatem confirmentur ".
4 Bessarion, De sacramento eucharistice et quibus verbis Christi corpus conficiatur, P. G., CLXI, 494-526; Orsi, Dissertatio theologica de invocatiom Spiritils S. in litutgiis Grcecorum, Milani, 1731; Hoppe, Die Epiklesis der griechischen und orientalischen Liturgien..., Schaffouse, 1864; Le Bachelet, Constcration et epictese, in Etudes, t. LXXV (1898), pp. 466-491, 805-819; P. BatifFol, in Revue du Cl.fr., 1 sept. 1908, p. 522; 15 dec. 1908, p. 640; S. Salaville, Epiclhe eucharistique, in Dict. apolog. (tfAtes), I, 1585- 1597, et in Dict. de Theol. (Mangenot), V, 194-300; D. Cagin, VEuchologie latine, t. II, LEucharistia, 19 12, p. 69-82.
ad conficiendum corptis et sanguinem Christi, juxta illud : " hoc facite in meam commemorationemy \ Atqui nil dicunt de invocatione Spiritus seu de epiclesi. Ergo haec necessaria dici nequit.
- 2° Tradit. probatur. (A) Facla exponuntur. (a) Patres latini satis communiter affirmant Eucharistiam confici verbis consecratoriis quae Christus ipse protulit.
Ita S. Ambrosiits1 ; "Quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini Salvatoris operantur. Nam sacramentum istud quod accipis, Christi sermone conficitur... Ipse clamat Dominus Jesus : hoc est corpus meum ". Idem docet S. Augustinus, etsi minus explicite : " Panis ille quem videtis in altari, sanclificatus est per verbum Dei, corpus est Christi " 2. Hoc autem verbum Dei esse verba consecrationis ex contextu et locis parallelis constat. Quod clarius exprimit unus ex S. Augustini discipulis, auctor anonymus homitice de corpore et sanguine C/iristi3 : " Nam visibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui verbo suo secreta potestate convertit, ita dicens : Accipite et comedite, hoc est corpus meum ".
Animadvertimus tamen, secundum eosdem Patres, consecrationem fieri operante Spiritu San6lo : " Non sanclifica^tur ut sit tam magnum sacramentum, nisi operante invisibiliter Spiritu Dei " 4. •
Chapter 72 of 81