Nn. 359–403
- 20 Regulae practicse. (A) In casu extremce vel qnasi-extremce necessitatis, quando scilicet proximus versatur in periculo damnationis nisi sacramenta suscipiat, pastores aliique ex officio ministri tenentur.sub gravi, etiam cum proprire vitae periculo, sacramenta necessaria ministrare, v. g., Baptismum. Ut talis obligatio existat, necesse est ut spes affulgeat moraliter certa moribundum attingendi eique sacramentum ministrandi, antequam moriatur. Ratio est quia " bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis" 2. Hinc, tempore pestis, non iicet pastori gregem suum deserere, etiamsi alium sacerdotem idoneum substituat, ut declaratum est a >S. Cong. Concilii 15763.
(B) In casu gravis necessitatis, quando scilicet proximus, absque sacramento, nonnisi difficile effugere valet periculum damnationis, ministri ex officio tenentur, etiam cum gravi incommodo, sacramenta ministrare, v. g., quando fideles gravi morbo laborant, quande obligantur ad recipienda sacramenta, aut versantur in gravi tentatione, quae difficile sine sacramenti susceptione vinci potest.
(C) Tandem iidem ministri tenentur sacramenta ministrare subditis, non tamen cum gravi incommodo, in communi eorum necessitatey seu quando adest vera utilitas; v. g., quando occurrit festum sollemne, aut indulgentia plenaria lucranda,-aut, uno verbo, quotiescumque fideles rationabititer petunt.
Hinc graviter peccant ministri ex officio si declarant se nolle audire confessiones nisi paucis diebus intra mensem determinatis; aut qui scepe se difficiles et morosos praebent in administratione sacramentorum ; sic enim fideles deterrentur a sacramentorum susceptione ad proinde idem est in praxi ac si sacramenta denegarentur. Attamen venialiter tantum peccarent qui semel aut iterum sacramenta denegarent, extra casum necessitatis, quia damnum quod infertur facile reparatur.
Notandum. Si quaestio est de sacerdotibus qui non habent curam
1 " Fama fert (quse utinam inanis mendaxque sit !) nonnullis in locis inveniri sacerdotes qui, ubi gravis culpa non apparet, sacramentalis absolutionis beneficium denegant ■fidelibus qui nolint colleclis stipein dare, ad quam sub peccato gravi teneri non constet; immo etiam (quod longe detestabtlius est) oegrotantibus ac morti proximis adsistere ac sacramenta prsebere recusant. Vix animum inducere possumus, ut quidpiam tam atrox et indignum de ecclesiarum nostrarum ministris suspicemur" (Conc. Balt. III, n. 292).
animarum, obligantur quidem, deficientibus ex officio ministris, ad sacramenta necessaria ministranda in casu extremae necessitatis, et quidem etiam cum vitse periculo, sed solum ex motivo caritatis, ut alibi dicitur in Tr. de Caritate {Syn. Theol. Moralis).
II. De obligatione sacramenta indignis denegandi1.
- Prcenotanda. (A) Peccatores, qui sunt sacramentorum receptione indigni, possunt esse notorii vel occulti. Notorii seu pub/ici sunt duplicis generis : (a) notorii notorietatejurisy Y\ sunt quorum crimlna. Judicia/iter manifestantur sive per confessionem eorum juridicam, sive pertestium depositionem aut judicis sententiam ; (b) notorii notorietate facli, ii sunt quorum crimen nulla tergiversatione celari potest, v. g., quando commissum fuit coram notabili parte communitatis. — Occulti ii sunt quorum indignitas paucis nota est, ita ut communitatis notitiae subduci possit.
(B) Insuper peccatores possunt sacramenta petere vel publice, coram populo, vel occulte, coram solo ministro aut paucis aliis, quorum nulla ratio habeatur, ut sunt pueruli.
- 10 Quoad peccatores publicos. (A) Peccatori publico, sive publice sive occulte petenti, sacramenta regulariter sunt deneganda, nisi sufficientia conversionis signa dederit et scandalum removerit.
Inter peccatores publicos Rituale recenset excommunicatos, interdiclos, meretrices, concubinarios, fceneratores, magos, blasphemos, uno verbo omnes qui grave praebuerunt scandalum communitati. — Quoad signa conversionis, sunt diversa pro diversis circumstantiis; si adsit occasio peccati proxima notoria, prius deserenda est; item, si sit aliqua restitutio facienda; secus, ad reparandum scandalum, sufficit generatim confessio in Ecclesia publica facla, pluribus personis circum astantibus : tunc enim res cito plerisque nota fiet.
(B) Ratio hujus principii est : (a) auc~loritas Script. : " Nolite dare sariclum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos " 2. Quae verba, juxta Patres, figurative indignos peccatores designant.
1 Cf. S. Alphonsus, 1. VI, n. 43 sq.; Konings, n. 1228 sq.; Marc, n. 1423 sq.; Lehmk., n. 54 (38) sq.; Sabetti, n. 642 sq.
(b) Insuper virtus fidelitatis exigit ut ministri sacramentorum prudenter ea conferant ideoque regulariter dignis tantum : " Hic jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur " x. Item virtus religionis exigit ne sacra profanationi exponantur ; et virtus caritatis postulat ne minister cooperetur indignae susceptioni sacramenti et scandalo exinde fidelibus dato. Aliunde non laeditur fama proximi cum hic peccato publico eam amiserit.
(C) Explicatur. (a) Dixi regidariter, nam lmpnmis sacramentum Pcenitentice debet omnibus concedi, etiam notoriis peccatoribus, si vere sunt contriti, et ad debitam reparationem dispositi, praesertim ad reparandum scandalum, quia hoc sacramentum pro peccatoribus institutum est. Idem dici potest et debet de Ex. Unclio7ie quando moribundus non potest confiteri peccata sua. Insuper generatim Matrimoniwn permittitur etiam peccatoribus publicis, v. g., haereticis aut incredulis, ad praecavenda mala quae ex denegatione oriri possent, praesertim cum lpsi contrahentes sint ministri in hoc sacramento, ac proinde minor sit cooperatio sacerdotis, qui est tantum testis ex officio sacramenti.
(b) Si crimen sit notum multis ex praesentibus, quin tamen notorium sit, sacramenta non sunt deneganda. Idem dici potest si crimen sit notorium in loco aliquo, sed non ubi peccator petit, nisi tamen praevideatur indignitatis notitiam brevi in hunc locum perventuram. Ratio est quia in hoc duplici casu non constat de notorietate criminis; in dubio autem, odiosa sunt restringenda, ac fama proximi servanda.
(c) Si autem crimen sit notorium, et dubia paenitentia, generatim sacra communio differenda est, ne scandalum praebeatur.
(d) Tandem, quando sacramenta publice denegantur, maxima prudentia utendum est, nec publice aperienda est ratio denegationis, ne peccator sese injuste diffamatum consideret, ac ministrum coram civili tribunali prosequatur.
- 20 Quoad peccatores occultos. (A) Peccatori occulto occulte petenti regulariter deneganda sunt sacramenta, Haec est enim regula a Rituali statuta : " Occultos vero peccatores, si occulte petant, et eos non emendatos noverit, repellat ". Ratio est quia ex di£lis non possunt conferri sacramenta indignis, nisi accedat gravissima ratio; atqui in hoc casu non adest ratio, cum peccator occulte petat, nec proinde ex denegatione difTamari possit ; ergo.
DE MINISTRO SAGRAMENTORUM. 249
Excipitur casus quo indignitas petentis cognosceretur per confessionem sacramentalem,ne exinde confessio fiat odiosa.
(B) Peccatori occulto publice petenti.regulariter denegari non debent sacramenta. Constat ex praxi Ecclesice, in Rituali consignata : " Occultos vero peccatores, si occulte petant, et non eos emendatos agnoverit, repellat; non autem si publice petant, et sine scandalo ipsos . praeterire nequeat " x. Id enim tolerandum est quod publicum bonum exigit ne. occulti peccatores diffamentur et ne pii viri a sacramentis arceantur; porro nonnulli accedere timerent, si scirent sibi, ob inanes rumores falsaque testimonia, aut sacerdotis malitiam, aliquando sacramenta denegari posse.
Excipitur tamen sacramentum Ordinis, a quo, ob publicum bonum, indignus, etiam occultus, sine dubio repellendus est, ut docet S. Alphonsus (n. 52) post £. Thomam2.
- Corollarium. Si quis peccator mortem minatur sacerdoti juste sacramenta deneganti, communius docetur cum S. Alphonso (n. 49) non licere sacramentum conferre ad mortem vitandam ; nam ratio propter quam sacramentum occulto pec:atori ministrari potest, nempe bonum publicum promovendum, vel scandalum vitandum, hic non existit, ideoque non licet huic profanationi cooperari.
Pauci tamen theologi contrarium tenent, dummodo sacramentum non petatur in odium fidei vel religionis contemptum, quia tunc administrare sacramentum indigno non est intrinsece malum 3.
Scholion de simulatione et dissimulatione sacramentorum.
- (a) Simulalur sacramentum quando in ejus administratione aut confectione scienter omittitur pars essentialis, vel interna intentio deest, ita ut sacramentum invalidum reddatur. Jamvero nunquam licet sacramentum simulare sive formaliter cum intentione decipiendi, sive materialiter, ob metum aliudve motivum, v. g., nesacramen-
3 Ballerini-Palmieri, IV, n. 689. De qua sententia ait Lehmk, n. 59 ; " At hrec ratio, utut externam habet probabilitatem, tamen probabilitatem internam salis firmam ei sententice conciliare non videtur ".
tum indigno conferatur; nam damnata est ab Tnnocentio XI haec propositio r : " Urgens metus gravis est causa sacramenti administrationem simulandi ". Talis enim simulatio est mendacium sacrilegum, gr aviter proximo nocivum^ si suscipiens indignus non sit, et, quando de Eucharistia agitur, fideles idololatrice periculo exponit.
Hinc qui consecrationem simulat gravius peccat quam qui indigne consecrat; peccat pariter qui hostiam non consecratam pro consecrata porrigit, quippe qui fideles idololatriae periculo exponat. Non peccaret tamen qui, gravi de causa, sacram particulam indigno non porrigeret, sed in ciborium reponeret, licet rarissime id fieri expediat.
- (b) Dissimulatur sacramentum, quando aliqua actio peragitur ad dissimulandam sacramenti denegationem, v. g., quando preces super paenitentem recitantur ne denegatio absolutionis aliis manifesta fiat. Haec dissimulatio licet, modo fiat citra contemptum et scandalum, et cum gravi causa. Hinc non peccat qui, gravi metu perturbatus, externam matrimonii celebrationem perficit, licet internum consensum non praebeat ; deficiente enim consensu, nec materia nec forma adest, ac consequenter potius dissimulatur quam simulatur sacramentum.
Caput t).
DE SACRAMENTORUM SUBJECTO. I
Duae quaestiones solvendae occurrunt : 1° quaenam dispositiones in subjecto requirantur ; 2° num liceat sacramenta suscipere ab indignis? •
Art. I. De dispositionibus subjedti3.
- i° Ad validitatem. Praemittimus nullam dispositionem requiri in infantibus aut perpetuo amentibus, ut
2 Cf. S. Alphons., 1. VI, n. 78 sq.; Billuart, diss. VI, a. 1; Konings, n. 1238 sq.; Marc, n. 1432 sq.; Lehmk., n. 64 (47) sq. ; Sabetti, n. 645 sq.; Ballerini-Palmieri. n. 67.
DE SACRAMENTORUM SUBJECTO. 251 valide recipiant sacramenta, quorum sunt capaces, scilicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, ct Ordinem l, Supponimus insuper Baptismum esse januam omnium sacramentorum, ut infra probabitur, ac proinde nullum sacramentum valide recipi posse ante impressionem cbaracleris baptismalis.
(A) Ad validam receptionem sacramenti, exceptd tainen Eiicharistid, requiritur in adultis intentio interna illud rccipiendi ut rem sacram 2. Nec sufiicit, juxta theologos, intentio veluti neutralis, qua quis neque consentit neque dissentit, sed requiritur vera et determinata intentio. Probatur :
(a) Innocentius III positive declarat veram atque internam intentionem requiri 3 : " Qui nunquam consentit sed penitus contradicit, nec rem (i. e. gratiam) nec chara6lerem sacramenti suscipit ". Ouod thesim demonstrat direcle pro Baptismo, analogice pro aliis sacramentis, ciim eadem sit ratio pro omnibus.
(b) Ratio cur res ita se habeat est quidem voluntas
Christi; quae sane omnino sapiens apparet; etenim non convenit adultum obligationes aut gratiam suscipere absque proprio conscnsu.
Dicitur M excepta Euc/iaristid ", quia hoc sacramentum consistit m re permanenti, ac proinde vere suscipitur independenter a qualibet intentione : solummodo qu?eritur utrum receptio Eucharistiae sine consensu, v. g., ab amente, sit fructuosa an non; sententia affirmativa probabilis est, quando suscipiens est in statu gratiae, quia tunc nil impedit quin augmentum grati?e suscipiatur.
- (B) Tntentio requisita est diversa pro diversis sacramentis. (a) Ad Baptismum requiritur intentio saltem habitualis ; quae certo sufficit si explicita est, seu positive formata et non retra6tata, v. g , in catechumeno, qui expresse optavit suscipere Baptismum et nunc jacet sensibus destitutus ; probabiliter autem si implicita est, qualis invenitur in infideli
1 Valida est quidem ordinatio pueri aut amentis, sed ita ordinati non tenentur ad divinum officium et vitam ccelibem; quando decimum sextum retatis annum attingunt, datur eis optio, et si voluerint castitatem servare, ad exercitium ordinis admittuntur; si noluerint, possunt et debent laico more vivere. (Bened. XIV., Eo guaftivis, 4 maii 1745).
3 Caput Jl/a/ores, de Baptismo.
sensibus destituto, qui antea habuit voluntatem peragendi omnia ad salutem necessaria, ac proinde implicite optavit Baptismum.
(b) Ad Confirmationem, Viaticum, et Ex.-Unclionem sufficit intentio habitualis implicita, quae a nonnullis vocatur etiam interpretativa ; haec existit, v. g., in moribundo sensibus destituto, qui christiane vivebat; quicumque enim christiane vivit, eo ipso vult implicite suscipere Confirmationem, quae est complementum Baptismi, et duo alia sacramenta, quae in articulo mortis sunt de praecepto.
(c) Ad Pcenitentiam et Matrimonium requiritur virtualis saltem intentio nec sufficit habitualis; pro Matrimonio certum est, quia consensus contrahentium est ipsa materia et forma sacramenti ; probabilius est pro Paenitentia, cum, juxta probabiliorem opinionem, tres adlus paenitentis sint materia sacramenti.
(d) Ad Ordinem requiritur saltem intentio habitualis expressa, quia nullus adultus potest, sine explicita voluntate, contrahere graves sacerdotii obligationes.
(C) Nullo modo autem requiritur attentio ad validam susceptionem sacramenti, quia, ex dicTtis, ad actum vere humanum sufficit intentio nec requiritur attentio. Unde valide absolvuntur qui distra<5tiones patiuntur ipso instanti quo ipsis absolutio datur.
20 Ad liceitatem. (A) Ad licitam et fructuosam receptionem sacramenti mortuorum requiritur in adultis saltem attritio supernaturalis, quae ipsa praesupponit aclus fideiy speiy et pcenitenticB. Haec enim sacramenta ad justificationem producendam ordinantur, quae supponit actus fidei, spei et paenitentiae, ut in Tr. de Gratid probatum est
(B) Ad licitam et frucluosam receptionem sacramentorum vivorum, requiritur ex se status gratice : haec enim ordinantur ad augendam gratiam, ideoque eam prius exigunt.
Inepte igitur nos caluirmiantur Protestantes, dum dicunt curn Hodgex juxta catholicam docjrinam nullam requiri fidem, aut interiorem dispositionem ad fructuosam sacramentorum receptio-
DE SACRAMENTORUM SUBJECTO. 253 nem. Status enim gratire involvit non solum fidem et spem sed etiam caritatem et^vtf// sinceram detestationem.
(C) Grave sacrilegium committit qui voluntarie caret dispositionibus debitis, et ita obicem ponit effeciui sacramenti; est enim gravis irreverentia erga sacramentum, gravisque gratia^ abusus.
Art. II. De susceptione sacramentorum ab indignis l.
Ministri indigni sunt tolerati ab Ecclesia, vel non : (A) Non tolerati ii sunt qui publice ad sectam haereticam aut schismaticam pertinent, vel fuerunt nominatim excommunicati, suspensi aut interdicti. (B) Tolerati ii sunt qui, quamvis in mortali peccato existunt, aut etiam censuris innodantur, tamen non sunt denuntiati, sed tolerantur ab Ecclesia.
i° De ministris non toleratis. (A) Non licel petere aut recipere sacramenta a ministris non toleratis, nisi in cxtremd nccessitate. Etenim, (a) formaliter interdicitur communio in sacris cum ministris non toleratis; (b) insuper caritas vetat ne coopercmur aclioni malae proximi, absque urgenti ratione ; (c) tandem prudcutia suadet ne, per communicationem cum istis ministris, periculum amittendi fidem incurratur.
(B) In extremd necessiiate,licet suscipere sacramenta necessaria a non to/eratis, si non adsit alius minister, nec timeatur scandalum. Nam in extrema necessitate pars tutior sequenda est; atqui pars tutior in hoc casu est sacramenta ab indigno recipere, cum Ecclesia det jurisdictionem cuilibet ministro in articulo mortis, et facilius sit justificari per sacramentum quam sine ipso. Sacramenta autem necessaria, de quibus agitur, sunt Baptismus et Pcenitentia, immo probabiliter Eticharistia et Ex.-Unclio,s\ Paenitentia suscipi nequeat. Dicitur tamen " secluso scandalo ", quia si ex tali susceptione aliis daretur occasio putandi per hoc approbari
1 S. Alphons., 1. VI,. S8-89; Konings, n. 1234 sq.; Marc, n. 1439 sq.; Lehmk., n. 71-73 (5V»4); Sabetti, n. 648.
schisma vel haeresim, tunc eliciendus esset aclus contritionis perfectae, ad quem certo gratia daretur *.
- 20 De ministris malis toleratis. (A) Licet petere sacramenta a ministris malis to/eratis, si desit bonus minister^ nullum timeatur scanda/um, et adsit justa petendi causa. Etenim qui petit sacramentum in casu allato leges Ecclesiae non frangit, cum excommunicatus toleratus, si a fidelibus rogatur, sacramenta ministrare possit; nec concurrit direcle et immediate peccato fninistri, cum hic a6lum contritionis elicere valeat, et sic sacrilegium vitare.
(B) Justa petendi causa est spiritualis necessitas vel utilitas, v. g., si urget praeceptum confessionis vel communionis, si alias fidelis obligaretur diu stare in statu peccati mortalis, aut si quis indiget lucrari jubilaeum, aut vult missam applicari pro amico defuncto.
(C) In dubio num minister sit indignus, debet praesumi dignus, quia nemo proesumitur malus nisi probctur; proindeque suscipi possunt sacramenta ab ipso, ctiam sine speciali ratione.
Gaput ty\
DE CEREMONIIS SACRAMENTORUM ET SACRAMENTALIBUS.
Haec duo simul complectimur, propter quamdam analogiam inter ea quae olim eodem vocabulo designabantur.
Art. I. De Ceremoniis Sacramentorum.
373« Quo uberiores fruclus sacramentorum administratio in suscipientium cordibus produceret, Ecclesia quosdam
1 Quod confirmari potest responso S. 0., 7. Jul. 1S64 {Collectanea^ n. 1845); cum enim queesilum fllisset utrum liceat, mortis articulo, absolutionem a sacerdote schismatico accipere, responsum est : " Licere, dummodo tamen et aliis fidelibus non proebeatur scandalum, nec sit periculum ut fidelis ab hxretico pervertatur, et tandem probabiliter credatur sacerdotem hrereticum administra* turum hoc sacramentum secundum ritus Ecclesioe ".
DE CEREMONIIS SACRAMENTORUM. 255 ritus instituit, nempe ceremonias, quibus fidelium devotio augeretur. Doctrinam catholicam hac de re ita definit Tridentinum : " Si quis dixerit receptos et approbatos Ecclesiae catholicae ritus, in sollemni sacramentorum administratione adhiberi consuetos aut contemni, aut sine peccato a ministris pro libitu omitti, aut in novos alios per quemcumque ecclesiarum pastorem mutari posse, A. S. " * Quatuor hic declarantur aut supponuntur : —
- i° Potestas Ecclesice competens ceremonias instituetidi. Hanc obiter innuit *S. Paulus cum, post quaedam de dispensatione Eucharistiae statuta, subjungit : " Cetera autem, cum venero, disponam " 2.
Revera Patres, v. g., S. Justinus, Tertullianus, S. Ambrosius, necnon Canones S. Hippolyti, Canones Apostolorum, etc, haud paucos ritus ab Apostolis aut Ecclesia institutos commemorant 3. Merito itaque declaravit Trideniinum " hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse ut, in sacramentorum dispensatione, salva eorum substantia, ea statueret vel mutaret quae suscipientium utilitati seu ipsorum sacramentorum venerationi... expedire judicaret"4.
375« 2° Utilitas ceremoniarum. " Cum natura hominum ea sit ut non facile queat sine adminiculis exterioribus ad rerum divinarum meditationem tolli " 5, ceremonias valde utiles sunt : (a) ut sancta san6le traclentur, majorem reverentiam sacramentorum in ministro, suscipiente et adstantibus excitando; (b) ut vivide declaretur ac veluti ante oculos ponatur, per visibilia symbola, mirabilis sacramentorum efficacia ; (c) ut membra Ecclesiae distinguantur ab haereticis qui has ceremonias non observant.
- 30 Obligatio ceremonias servandi. Cum enim praeiati ritus ab Ecclesia praescripti fuerint, sine peccato omitti nequeunt, quod grave aut leve erit, prout pars sine ratione omissa majoris vel minoris momenti erit; quoenam vero sit matcria gravis aut levis, infra exponetur ubi de singulis sacramentis.
1 Sess. VII, can. 13, Denz.-Bann., 856 (737). — 2 I Cor., XI, 34. 3 Qu£e testimonia collegerunt F. Cabrol et H. Leclercq, Monumenta Ecclelia litnrgica, Parisiis, 1900- 1902. — 4 Sess. XXI, cap. 2. s 7rideut.t Sess. XXII, cap. 5.
- 40 Obligatio eas non mutandi. Hos ritus mutare aut abolere non potest nisi aucloritas ecclesiastica competens, nempe S. Pontifex aut Concilium universale : cum enim hodie- ceremonise universali lege toti Ecclesiae praescribantur, saltem in Occidente, singuli Episcopi eas mutare nequeunt propria au&oritate ; et ita potestas olim eis competens jam sublata est. Episcopis tamen competit jus ut lacunas juris communis suppleant r.
Art. II. De sacramentalibus 2.
i° Notio. Sacramentalia aliquando designant, prgecipue apud antiquos theologos, ritus quos Ecclesia observat in administratione sacramentorum. Attamen, usu hodierno,\sacramentalia sunt signa qucedam sensibilia et sacra ab Ecclesict instituta vel recognita, ad quosdam effeclus spirituales et temporales producendos destinata. Vocantur sacramentalia ex quadam cum sacramentis analogia; differunt tamen ab ipsis, (a) ratione institutionis, cum ab Ecclesia, non a Christo, instituta fuerint; (b) ratione effecluum, cum gratiam non producant ex opere operato, sed ex opere operantis. Ab antiquis theologis vocantur sacramenta minora, aut sacramenta minus principalia : "Origo nominis ex eo est quod, sacramentis virtute ac meritis longe inferiora cum sint, ea tamen effeclibus quodammodo imitentur " 3.
20 Sex species numerantur, hoc versu comprehensoe : Orans, Tinclus, Edens, Confessus, Dans, Benedicens.
Orans : oratio dominica, vel omnis oratio ab Ecclesia prcescripta aut in Ecclesia consecrata recitata.
Tinclus : usus aquse benediclae.
Edens : panes, vel frudtus benedicli.
Confessus : confessio generalis qurc fit initio Missae, vel ante communionem aut in horis canonicis.
Dans : eleemosyna spiritualis vel corporalis, ea saltem quae fit nomine Ecclesiae.
2 Ciim hanc quaestionem nonnisi breviter attingere valeamus, adiri possunt au<ftores qui fusiori stylo de ea disputarunt : Suarez, De saaaui. in genere, disp. XV, secl. 4; Scavini, Theologia moralis, tr. IX, disp. I, Scholium ; Migne, Theol. Curs., vol. XXVII, p. 425 sq.; Probst, Sakramente und Sakramentalien, 1872; Pesch, n. 328 sq. ; A. Lambing, Sacraiueutal of the Holy Catholic Church, New-York, 1892; F. Schmid, Die Sakramentalien dcr Kath. Kirche, 1896; G. Arendt, S. J., De Sacramentalibus, Romae, 1900.
DE CEREMONIIS SACRAMENTORUM. 257
Benedicens : omnes benedictiones ab Ecclesia institutae, ut benediclio ab Episcopo data, aut a sacerdote in fine Missae, priraa tonsura, etc. Item omnes substantiae sensibiles precibus Ecclesiae consecratae, ut rosaria, agni cerei, etc. ; tandem exorcismi. .
Recentiores quidam theologi1 sacramentalia reducunt ad exorcismos et benedicliones. Hae sunt constituiivce vel invocativce : priores applicantur hominibus ut Dei servitio specialiter mancipentur (v. g., tonsura, benedictio abbatis aut virginis), necnon rebus ut eas Deo consecrent (consecratio calicis) aut eas efficiant media benediclionis communicandae (aqua benedicta); — benedictiones invocativce applicantur hominibus ut aliquod beneficium a Deo consequantur (benediclio mulieris post partum), aut rebus ut earum usus nobis prosit ad salutem corporis et animae (benediclio mensae).
- 30 Effectus. (A) Sacramenialia conferunt gratias acluales non quidem ex opere operato, sed partim ex precibus Ecclesice et partim ex suscipientis dispositionibus. Ita communiter contra paucos, qui putant gratias quasdam acluales per sacramentalia ex opere operato conferri posse. Siquidem Ecclesiae preces, quae funduntur dum sacramentalia conficiuntur, plurimum valent apud Deum et obtinent, per modum impetrationis, non tamen infallibiliter, gratias acluales quibus suscipiens ad eliciendos actus fidei, et spei, et amoris excitatur ; aliunde subjecli dispositiones animam praeparant ad abundantiorem gratiarum effusionem, ut diclum est in Tr. de Gratid. — Aliunde solus Deus gratiam adneclere potest signo sensibili ; et Ecclesia utendo verbis deprecatoriis, non autem assertivis, in conficiendis Sacramentalibus, clare ostendit effectum non ex opere operato, sed a divina misericordia exspeclandum esse.
(B) Producunt insuper remissionem peccaiorum venialium eodem modo, quatenus scilicet motus contritionis aut caritatis excitant, quibus remissio venialium obtinetur; ita in benediclione novae crucis postulatur ut " largior et cordis compunclio et admissorum indulgentia concedatur".
(C) Iterum quaedam sacramentalia, v. g., Rosaria, remissionem pcence temporalis peccato debitae producere possunt, quando scilicet S. Pontifex eis adneclit vim satisfacloriam ex thesauro Ecclesiae depromptam; ille effeclus tunc producitur ex opere operato per modum indulgentiae.
(D) Quaedam sacramentalia dcemones expellendi vim habent, v. g., aqua benedicla, exorcismi, etc. ; hoc enim apparet ex ipsis precibus Ecclesiae, quae ad abigendos daemones funduntur ; nec mirum, cum Ecclesia a Christo acceperit potestatem daemones fugandi.
258 CAPUT VI. — DE GEREMONIIS SAGRAMENT.
(E) Tandem sacramentalia possunt etiam conferre beneficia ordinis iemporalis, v. g., sanitatem, prsesertim quando sunt ad salutem utilia.
Ex quibus patet sacramentalia valde utilia esse tanquam media ad fidem, spem et devotionem excitandam ; cavendum est tamen ne fideles eis nimiam virtutem tribuant et paulatim in quamdam superstitionem incidant '.
1 " Curent imprimis concionatores et animarum reclores, ut havum rerum naturam, significationem, rectumque usum fidelibus exponant, ac srepius inculcent. Iis qui sapientise et ingenio suo nimis innituntur, persuadeant haec, levia licet minutaque videantur, non esse contemnenda, ciim ad pie vivendum et salutem consequendam non parum proficiant. Rudiorem vero plebeculam, quae contrario errore abripitur, etiam atque etiam moneant, ne rebus ipsis nimiam efficaciam tribuat, neque eas cseca quadam et immodica fiducia servet, et superstitiosa veneratione prosequatur, quasi ipsze per sese, sine pia mentis dispositione, plurimum possent. Illos vero acerrime reprehendant, qui hujusmodi res sacras, ut Ethnici moris erat, amuletorum quasi loco habent, quse ipsos etiam foedissimo vitiorum cceno involutos ab ira Uei et ultione prsestent immunes" (C. Pl. Balt. II, n. 350).
'< — »- ^j^ — A»^-jfc-»>v^-^-jfc-— ^Aw»-^p— — «"^^-^j^— «>^w— -s^ — A-' -i^— «A*— j^— ■»_•'
Auctores consulendi.
Praeter auctores allegatos ubi de Sacramentis in genere, legi possunt : Inter Patres : Scec, primo exeimte : Didache seu Doclrina duodecim Apostolorum, cap. 7; — Scec. 11°, S. Justinus, Apol. Ia, 61 ; — .S^. III, Tertullianus, Liber de Baptismo; S. Cyprianus, Ep. ad Donatum, ubi effectus baptismi eloquenter describuntur; Dionysius Alex., Epist. 1-5;" Didascalia duodecim Apostolorum — Scec. IV, S. Cyrillus Hierosol., Catech. XIX-XX; Peregrinatio Sylvice; S. Basilius, Homilia in s. Baptisma; S. Gregorius Nyss. , Qratio catechetica magna, c. 33-36; Contra dijferentes Baptismum; S. Gregorius Naz., Oratio in s. Baptisma; S. Chrysostomus, Ad illuminandos; Pacianus, Sermo de Baptismo; S. Ambrosius, de Alysteriis; — Sazc. V, S. Augustinus, Libri VII de Baptismo, liber de unico Baptismo, De catechizandis rudibus; S. Leo Magnus, Epist. 16, 151, 1 66, 167, 168; Maximus Taurinensis, Sermones de Tempore, serm. 13 de Baptismi gratia; — Scec. VI, Fulgentius Rusp., Ep. ad Ferrandum, de salute JEthiopis moribundi; — Scec. VII, S. Ildefonsus Toletanus, Liber de Cognitione
Baptismi; — Sac. IX, Amalarius, Ep. ad Carolum M. de Ceremoniis Baptismi.
Inter theologOS : P. Lombardus, Senfent., 1. IV, dist. 2-6, ejusque Commentatores; S. Thomas, Sum. theol., 3, q. 66-71, ejusque Commentatores; Bellarminus, Controrersicz, De Baptismo; Cassander (t 1566), De Bapiismo infantium ; J. Vicecomes (Visconti), Observationes ecclesiasticcz de antiquis Baptismi riiibus, 161 5 ; J. Busaeus, De Baptismi necessitate, 1689 ; J. Hardouin, De Baptismo qucestio triplex, 1687; Aug. Fr. Orsi, O. P., De bapiismo in nomine Christi, 1733; Gabriel Gualdo, Baptisma puerorum in uieris existentium, 17 10; Hyac. Campion, De Baptismo non natis abortivis et projeclis conferendo, 1761; Ignat. Lud. Bianchi, O. Theat., De remedio aternce salutis pro parvutis in utero clausis, 1768; J. C. Trombelli, Tr. de Baptismo, 1769; J. Kleiner, S. J., Orthodoxa de necessitate baptismi parvulorum doclrina, 1765; Kenrick, A treatise on Baptism, 1843; Corblet, Histoire du Sacrement de Bapteme, Paris, 1881; Pesch, Praiecliones\ vol. VI, 1908; Vacant-Mangenot, Dicl. de Theol., II, voce
Bapteme, 167-378; P. de Puniet, Bapteme in Dicl. aVArcheol. chret., II, 251-346; A. d'Ales, Initiation chretiefine in Dicl. Apolog., t. II, 789-823.*
Inter Protestantes : Vossius, De baptismo disputationes XX, 1648; Wall, Hisiory of I?ifant Baptism, 1705; Walch, Historia Pcedobaptismi, 1739; Mathies, Baptismi exposiiio biblica, histo?'ica, dogmaticat i83i;W. Hoffmann, Taufeund Wiedertaufe, 1846; C. P. Caspari, Alte u. neue Quellen zur Geschichte d. Taufsymbols und der Glaubensregel, Christiania, 1849 > G. D. Armstrong, The doclrine oj Bapiism, New-York ,1857; D. B. Ford, Studies on the Baptismal Question, N. York, 1879; Smith and Cheetham, Dicl. of Christ. Antiq., voce Baptism; Lenoir, Essai biblique, historique et dogmatique sur le Bapteme des enfants; Lichtenberger, Encyclop., t. II, 1877, p. 53 sq.; Heitmuller, Taufe und Abendmahl bei Paulus, 1904; Taufe und Abendmahl im Urchristentum, 191 1.
EXCERPTA EX DECRETO AD ARMEN0S x.
Primum omnium sacramentorum locum tenet sanclum Baptisma, quod vitae spiritualis janua est : per ipsum enim membra Christi, ac de corpore efficimur Ecclesiae. Et cum per primum hominem mors introierit in universos, nisi ex aqua et Spiritu renascimur, non possumus, ut inquit Veritas, in regnum caelorum introire. Materia hujus sacramenti est aqua vera et naturalis : nec refert frigida sit, an calida. Forma autem est : Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancli. Non tamen negamus quin per verbailla : baptizatur talis servus Christiin nomine Patris, et Pilii, et Spirihis sancli ; vel : baptizatur manibus meis talis in nomine Patris, et Filii, et Spiriius sancli, verum perficiatur Baptisma : quoniam, cum principalis causa, ex qua. Baptismus virtutem habet, sit S. Trinitas; instrumentalis autem sit minister qui tradit exterius sacramentum, si exprimitur actus, qui per ipsum exercetur ministrum, cum S. Trinitatis invocatione, perficitur sacramentum. Minister hujus sacramenti est sacerdos, cui ex officio competit baptizare. In causa. autem necessitatis non solum sacerdos vel diaconus, sed etiam laicus vel mulier, immo etiam paganus et haereticus baptizare potest, dummodo formam servet Ecclesiae, et facere intendat quod facit Ecclesia. Hujus sacramenti effeclus est remissio omnis culpae originalis et actualis, omnis quoque poense quae pro ipsa culpa debetur. Propterea baptizatis nulla pro peccatis praeteritis injungenda est satisfaclio ; sed morientes, antequam culpam aliquam committant, statim ad regnum caelorum et Dei visionem perveniunt.
Canones Concilii Tridentini de Baptismo1.
i. Si quis dixerit, baptismum Joannis habuisse eamdem vim cum Baptismo Christi ; A. S.
Si quis dixerit, aquam veram et naturalem non esse de necessitate Baptismi, atque ideo verba illa Domini nostri Jesu Christi : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, ad metaphoram aliquam detorserit ; A. S.
Si quis dixerit in Ecclesia Romanaquae omnium Ecclesiarum mater est et magistra, non esse veram de sacramento Baptismi doctrinam ; A. S.
Si quis dixerit, Baptismum qui etiam datur ab haereticis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse verum Baptismum ; A. S.
Si quis dixerit, Baptismum liberum esse, hoc est, non necessarium ad salutem; A. S.
Si quis dixerit baptizatum non posse, etiamsi velit, gratiam amittere, quantumcumque peccet, nisi nolit credere; A. S.
Si quis dixerit, baptizatos per Baptismum ipsum solius tantum fidei debitores fieri, non autem universae legis Christi servandae; A. S.
Si quis dixerit, baptizatos iiberos esse ab omnibus sanctae Ecclesiae praeceptis, quae vel scripta vel tradita sunt, ita ut ea observare non teneantur, nisi se. sua sponte illis submittere voluerint; A. S.
Si quis dixerit, ita revocandos esse homines ad Baptismi suscepti memoriam, ut vota omnia, quae post Baptismum fiunt, vi promissionis in Baptismo ipso jam factae, irrita esse intelligant, quasi per ea et fidei, quam professi sunt, detrahatur, et ipsi Baptismo; A. S.
Si quis dixerit, peccata omnia, quae post Baptismum fiunt, sola recordatione et fide suscepti Baptismi vel dimitti vel venialia fieri ; A. S.
Si quis dixerit, verum et ritecollatum Baptismum iterandum esse illi, qui apud infideles fidem Christi negaverit, cum ad paenitentiam convertitur; A. S.
Si quis dixerit, neminem esse baptizandum, nisi ea aetate qua Christus baptizatus est, vel in ipso mortis articulo; A. S.
Si quis dixerit, parvulos, eo quod aclum credendi non habent, suscepto Baptismo inter fideles computandos non esse; ac propterea, cum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizandos : aut praestare omitti eorum Baptisma, quam eos non actu proprio credentes baptizari in sola fide Ecclesiae; A. S.
1 Denz.-Bann., 857 (738) sq.; cfr. C. Ruch, Baptemedaprhle C. deTrente, in Dict. de Theol. (Mangenot), t. II, 296-328.
- Si quis dixerit,- hujusmodi parvulos baptizatos, cum adoleverint, interrogandos esse, an ratum habere velint quod patrini eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti sunt : et ubi se nolle responderint, suo esse arbitrio relinquendos, nec alia interim pcena ad christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiae aliorumque sacramentorum perceptione arceantur, donec resipiscant ; anathema sit.
Objectum et divisio Tractatus
- Triplici ritu initiationis catechumeni adulti Christo et Ecclesiae incorporabantur, nempe baptismo, confirmatione et eucharistid. — Hic de Baptismo agimus qui est ceterorum sacramentorum janua : " Per ipsum enim membra Christi ac de corpore efficimur Ecclesiae " *.
Praeviae notiones. f ART. I. Institutio.
CAFUT I. de Institutione - et Elementis.
Elementa.
Materia
Forma.
remota. proxima.
Captjt II ( ART- *• ^e Characlere. de EfTe&ibus. \ Art> il de Grati^
Caput III. de Subjecto.
f Art. I. de Necessitate Baptismi.
Regulae pra£ticae l de Baptismi receptione. Art. I. de ipso Ministro. Art. II. de Patrinis. CAPUT V. de Ceremoniis.
Caput IV. de Ministro.
1 Decret. ad Arm.
Praevia de Baptismi notione1.
- i° Nominis significatio. Baptismus (a graeca voce B^Trr^to, immergo, abluo, tingo) idem significat ac immersio vel ablutio.
In Scripturahoc verbum adhibetur sensu litterali et metaphorico. (A) litteraliter significat : (a) aliquando profanam lotionem : "Baptizabat se in fonte aquae " 2 ; (b) aliquando legales Judaeorum lotiones; sic de Pharisaeis dicitur : " Nisi baptizentur, non comedunt" 3; (c) baptismum a S.Joanne Baptista collatum4; (d) tandem designat christianum Baptismum : " Euntes ergo docete... baptizantes eos, etc. "
(B) Metaphorice significat : (a) aliquando maximam affliclionem : " Baptismo habeo baptizari"3, aiebat Christus de passione sua loquens; (b) aliquando e contra copiosam effusionem gratiaz : 11 Baptizabimini Spiritu sanclo non post multos hos dies " 6.
- 20 Genuina definitio. Baptismus definitur : Sacramentum N. Legis a Christo institutum, in quo, per externam aquce ablutionemy cum invocatione SS. Trinitatisy Jiomo ut discipulus Christi signatur et spiritualiter regeneratur.
Quce verba indicant : (a) Baptismi elementa constitutiva, nempe materiam et formam, in aquoe ablutione et SS. Trinitatis invocatione consistere; (b) duplicem effectum, nempe characlerem quo homo discipulus Christi signatur et redditur capax aliorum Sacramentorum, et spiritualem gratiam regenerationis. Quae definitio in decursu Traclatus evolvetur.
Pneter baptismum aqua> seu fluminis modo definitum, duplex alius distinguitur : (a) Baptismus desiderii seu flaminis, consistens in a6lu contritionis perfectae vel caritatis cum voto sacramenti Baptismi ; (b) Baptismus sanguinis consistens in martyrio pro Christo tolerato. De utroque infra dicemus.
30 Praecipuae figurae et anticipationes. (A) In Antiqua. Lege, Baptismus diversis modis fuit praefiguratus. Secundum sacros scriptores, praecipuse figurae fuerunt, prseter circumcisionem de qua
1 S. Thomas, 3 p., q. 66, a. 1; Suarez, in hunc articul.; Bellarminus, de Sacr. Bapt., c. 1; Drouin, 1. II, 9. 1, § 1; Tournely, De Baptismo, q. I, a. 1; Billuart, de Baptismo, diss. I, a. 1 ; de Augustinis, de Baptismo, a. 1.
egimus, n. 244 : (a) Arca Noe, aquas superans, et familiam Noe a communi destructione praeservans J ; Baptismo enim a peccati diluvio eripimur. (b) Transitus maris rubri, per quem Hebraei Pharaonis vindictam evadere potuerunt2 : ita et nos diaboli vindictam baptismali charactere evadimus; item aqua e petrd fluens jubente Moyse 3. (c) Lotio Naaman Syri in Jordane, quse ipsum a lepra mundavit 4; aquis enim Baptismi a peccato mundamur. (d) Probatica piscina, qua sanabantur missi in ipsam statim ac aqua movebatur ab Angelo s.
(B) Insuper variae aspersiones ac lotiones ut medium legalis sanctitatis recuperandse usurpabantur 6, et a Prophetis tanquam interioris sandtificationis symbolum commendabantur 7, immo prosefytce, qui Judaeorum privilegia participare volebant, non solum circumcidebantur, sed etiam baptizabantur.
40 Prascipua nomina. Baptismus variis nominibus a sacris scriptoribus designatur. (a) A materid vocatur lavacrum aqitce8, unda genitalis, fluvius aquce vitalis. (b) A formd appellatur sigillum, signaadum, obsignatio fidei, sacramentum fidei, sacramentum Trinitatis, quia in eo fidei professio emittitur, et quidem in nomine SS. Trinitatis. (c) Ab effeclibus appellatur lavacrum regenerationis et renovationis 9, ablutio peccatorum I0, sepultura hominis cum Christo ", circumcisio non manufacla I2, illuminatio I3.
Gaput h
DE INSTITUTIONE ET ELEMENTIS CONSTITUTIVIS BAPTISMI.
Art. 1. De divina institutione Baptismi.
- Errores. Divinam Baptismi institutionemaChristo negant : (a) Unitarii qui contendunt baptismum esse ritum mere externum omni regenerativa virtute carenteml4; (b) Liberales, qui putant Christum instituisse religionem mere spiritualem, absque ullo ritu externo, ideoque
1 / Petr., III, 20-21. — 2 / Cor., X, 1-2. — 3 / Cor., X, 4. — 4 IV Reg., V, 14. — $Joa.,V,2. — 6 Levit.,XIV, 7;Miw., XXXI, 21-24. — Wsa., I, 16; Ezech., XXXVI, 24-30. — zEphes.,, 26.-9 Tit., III, 5.— ™AcL, XXII, 16. 11 Kom., VI, 4. — 12 Coloss., II, 11. — « Hcbr., VI, 4.
M Clarke*, Manual of Unitarian belief, p. 48.
baptismum esse ritum a Judaeis aut Graecis mutuatum ; quidam concedunt hunc ritum a Domino institutum esse, sed non ut verum sacramentum x ; (c) Modemista?, qui docent baptismum a communitate christiana adoptatum esse tanquam ritum necessarium, cui professionis christianae obligationes adnec"lebantur 2.
- I. Thesis : Baptisrnus aquae est verum sacramentum a Christo institutum. De fide est ex Tridentino definiente septem esse sacramenta a Christo instituta, inter quae baptismum recenset3.
1° Ad probandam divinam institutionem Baptismi contra praefatos errores, sic arguere possumus : historice constat Apostolos baptismum contulisse tanquam ritum essentialem ; atqui haec praxis explicari nequit nisi Baptismus ab ipso Christo institutus fuerit; ergo.
- (A) Probatur prms : (a) Jam enim a die Pentecostes, Apostoli baptismum conferunt tanquam ritum christianae initiationis ad remissionem peccatorum et gratiae collationem : " Paenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Spiritus sancti " 4. — Ubicumque praedicatur evangelium, eadem agendi ratio invenitur; ita diaconus Philippus baptizat viros ac mulieres qui credunt evangelio 5; nec aliter S. Paulus, qui baptizat Lydiam et domum ejus, custodem carceris et omnem domum ejus 6.
(b) Haec autem Baptismi collatio tam necessaria habebatur ut nihil ab ea dispensaret; ita Paulus, etsi a Christo ipso conversus, baptizatus est 7; pariter Cornelius centurio-, quamvis visibiliter Spiritum Sanclum accepisset, baptismum recipere debuit 8.
1 Lichtenberger, Encyclop., t. II, p. 70; W. Heitmiiller, Taufe und Abendmahl bei Pauhis, 1904, ubi concedit S. Paulum agnovisse Baptismum ut sacramentum, hunc autem ritum non accepisse a Christo, sed a Judseis et sectis orientalibus.
2 Qui error damnatus est decreto Lamentabili, n. 42, Denz.-Bann. , 2042.
-» Act., II, 38; cf. 41. — s Act., II, 12, 38, — 6 dft.x XVI, 14-15, 33. — f Act.t IX, i§, — 8 Act.y X, 44-48.
- (B) Probatur posterius, nempe haec praxis explicari nequit nisi Baptismus ab ipso Christo institutus fuerit. Etenim : (a) Ex und parte, dici nequit Apostolos hunc ritum mutuasse sive a Paganis sive a Judaeis : 1) Non a paganis : cpm enim christiani a paganis ritibus abhorrerent, non est verisimile eos imitari voluisse ablutiones quae ab Ethnicis adhibebantur ; 2) non a Judceis : nam ablutiones, quibus hi utebantur, tantummodo legalem impuritatem removebant, quae a Christo aboleta fuerat, ut Evangelistae testantur1; aliunde ipse Baptismus Joannis habebatur ut ritus transitorius a baptismate christiano distinctus, ut constat ex eo quod ii qui Joannis baptismum acceperant, baptizati sunt in nomine Jesu 2.
(b) Ex alterd parte, Apostoli clare docent se hunc ritum ab ipso Christo accepisse. Ita vS. Marcus, S. Petri discipulus, haec verba Domini refert : " Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit " 3; £. Matthams asserit Christum apostolis dixisse : " Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancli " 4; S. Joannes narrat Christum Nicodemo dixisse : " Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu San6to, non potest introire in regnum Dei " 5. Quae quidem verba, dire6le necessitatem et efficaciam Baptismi, indirecte autem ejus institutionem a Christo manifesto supponunt. Nonne igitur, etiam historice loquendo, potius ipsis Apostolis credendum est quam hodiernis Criticis qui contendunt Christum non potuisse talem ritum instituere?
- 2° Baptismus autem a Christo institutus est vere sacramentum. (A) Ex dic~tis enim in Tr. de Sacramentis, n. 248, tria ad sacramentum requiruntur et sufficiunt : signum sensibile, gratice produclivum, a Christo permanenter institutum. Atqui, ex textibus supra allatis, haec tria in Baptismo inveniuntur : (a) signum sensibile, scilicet ablutio ex aqud et invocatio SS. Triniiatis ; (b) produdtivurh gratiae, nam Baptismus importat regenerationem spiritualem (nisi
1 Marc.y VII, 1-4; 19-21. — 2 Act., XIX, 1-5. — 3 Marc, XVI, 16. 4 Matth., XXVIII, 19. — Quem textum esse genuinum, jam ostendimus in Tr. de Deo trino, p. 341, not. 4. — $Joan., III, 5.
quis renatus fuerit ex aqua), et dat jus ad reguum Dei, seu ad gloriam (non potest introire in regnum Dei) : quae quidem supponunt infusionem gratiae; (c)a CJiristo permanenter institutum : " Ecce ego vobiscum sum (docentibus et baptizantibus) usque ad consummationem saeculi". Aliunde Apostoli eorumque successores ita rem intellexerunt, cum Baptismus semper in usu fuerit, etiam apud haereticos, ut ex historia constat.
- (B) Convenientia hujus sacramenti ostenditur. Ut homo christianus fiat, debet a peccato originali mundari et Ecclesiae membrum seu civis fieri ; atqui decebat : (a) peccatum originale per ritum sensibilem gratiae productivum tolli, quo homines certiores redderentur de collata sibi gratia ; (b) homines Ecclesiae visibilis membra fieri per externam initiationem, internae ipsorum cum Ecclesia unionis figurativam ; ergo decebat hominem christianum fieri per ritum externum gratiae productivum : quem ritum Baptismum vocamus.
N. B. Traditionis argumentum non instituimus, cum, fatentibus adversariis, jam primo exeunte saeculo, Baptismus tanquam sacramentum a Christo institutum receptum fuerit.
392- II. Controversia de tempore quo Baptismus institutus est.
(a) Quidam * putant Baptismum non fuisse institutum nisi post Resurreclionem, quando Christus dixit Apostolis : " Euntes ergo..."; nam, ante passionem, nondum solutum erat pretium nostrag salutis.
(b) Communius tamen docent alii Baptismum ante passionem fuisse institutum : baptismus enim quem discipuli vivente Christo administiarunt2, non erat baptismus Joannis, ut patet ex querela hujus discipulorum, nec tertius aliquis baptismus a Baptismo Joannis et nostro distinclus, sed ritus a Christo institutus. Quonam vero tempore? 1) Estius* censet id fuisse quando Christus Nicodemo dixit : "Nisi quis renatus fuerit..."; 2) S. Tnomas4, cum multis aliis, probabilius asserit hoc sacramentum institutum esse quando Christus in Jordane baptizatus est : tunc enim videtur aliquod sacramentum institui quando accipit virtutem producendi suum
1 Alexander Halens., In IV Sent., q. 12, n. 3, a. 1; Canus, De locis theol, 1. VIII, c. 5.
4 Sum. theol. , 3, q. 66, a. 2. Quam opinionem suam facit Catech. I<oman. , p. IIa, De Bapt., n. 19. Cfr. Card. Billot, th. 23.
effectum; hanc autem virtutem accepit Baptismus quando Christus a Joanne baptizatus sanctificandi virtutem aquae tribuit, et SS. Trinitas, in cujus nomine Baptismus conficitur, suam prsesentiam manifestavit ; a passione tamen vim et efficientiam ultimo accepit. Unde dici potest Baptismum inchoate saltem institutum esse quando Christus baptizatus est, ejus necessitatem in sermone cum Nicodemo privatim inculcatam esse, paulo post eum definitive fuisse institutum, ejus efficaciam a passione derivare, ejusque universalem necessiiatem publice post Resurreclionem promulgatam esse.
393- Corollarium : Baptismus Christi a Baptismo Joannis differt. De fide est contra Lutherum multosque protestantes, ut constat ex conc. Trid. : " Si quis dixerit baptismum Joarinis habuisse eamdem vim cum Baptismo Christi, A. S." Differt siquidem : —
(a) Ratione efficacice ; hoc ipse Joannes fatebatur, dicens r : " Ego quidem baptizo vos aqua in pcenitentiam, qui autem post me venturus est, ... jpse vos baptizabit in Spiritu et igne"; baptismus igitur Joannis direcle excitabat psenitentiae sensus, Baptismus autem Christi directe Spiritum dabat seu gratiam producebat.
(b) Ratione dtirationis, baptismus Joannis fuit transiens et solummodo pra^paratorius, ita ut baptizati a Joanne indigerent recipere Baptismum christianum 2, dum Baptismus Christi est permanens.
(c) Ratione necessitatis, baptismus Joannis utilis quidem erat ad excitandos paenitentiae sensus, non autem necessarius, dum Baptismus Christi necessarius est ad salutem ex infra dicendis. Ouod quidem a nonnullis modernis Protestantibus libenter conceditur 3.
Art. II. De elementis constitutivis seu de materia et forma.
§ I. De materia.
Materia duplex est, remota} scilicet aqua naturalis, et proxima, scilicet ablutio.
DE IJNSTITUTIONE ET ELEMEJNTIS BAPTISMI. 269
I. De materia remota.
i° Errores. Hac de re antiquitus errarunt nonnulli Gnostici et Manichczi qui, aquam ut substantiam vilem aut etiam malam reputantes, verba Evangelii circa Baptismi materiam metaphorice interpretati sunt. Lutherus contendit quidquid balnei loco adhiberi potest, materiam validam esse hujus sacramenti. Quakeri autem *, qui G. Fox ducem agnoscunt, Baptismum aquse ut judaicum ritum repudiant, et nonnisi spiritualem Baptismum agnoscunt, qui consistit in testimonio bonae conscientiae et Spiritiis Sancti receptione.
20 Thesis : Omnis et sola naturalis aqua est remota Baptismi materia2. De fide est, utpote definitum a Trident. 3 : " Si quis dixerit aquam veram et naturalem non esse de necessitate Baptismi, atque ideo verba illa D. N. J. Christi : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu S., ad metaphoram aliquam detorserit, A. S. "
(A) Script. Ex textu jam citato : " Nisi quis renatus fuerit ex aqud " ... evidens est Baptismi materiam esse aquam ; atqui vocabulum " aqua " sensu litterali, non autem metaphorico intelligendum est; nam (a) postquam Christus praefata verba protulit, venit in terram Judaeam, et illic demorabatur et baptizabat. " Erat autem et Joannes baptizans in ^Ennon juxta Salim, quia aquce multce erant illic " 4 ; ex quo manifestum est Christum baptizavisse aqua vera et naturali, sicut ipse Joannes; (b) nec aliter Apostoli et discipuli verba Magistri intellexerunt ; nam eunuchus Candacis reginae, etiamsi jam crederet et esset vir justus, debuit baptizari aqua vera et naturali, ut christianus fieret5. Item centurio Cornelius, jam spiritua-
1 Circa Quakeros, qui se ipsos vocant " The Religious Society of Frienfo" , legi potest A Concise Account of the Religious Society of Friends by Th. Evans , eorum doetrina exposita fuit prsesertim a R. Barclay, Theologice vera Christiance Apologia; cf. American Church History Series, vol. XII, 1894, p. 163 sq.
2 S. Thomas, 3 p., q. 66, a. 3-4; Suarez, disp. XX, secl:. I; Bellarminus, c. 3; Billuart, diss. I, a. 3;Tournely, q. I, a. 2; Kenrick, de Baptismo, c. I; Treatise on Baptism, c. 2-4; Tepe, n. 128 sq.
liter baptizatus a Spiritu S., fuit pariter baptizatus aqua naturali a S. Petro x.
(B) Rat. conv. Ea materia est conveniens ad Baptismum, quae ex una parte est ita communis ut facile inveniri queat, et ex altera optime effeclus sacramenti repraesentat ; atqui ita est de aqua; nam est communis ubique terrarum, et insuper optime designat effeclum Baptismi : aqua enim sua Jiumiditate lavat et ita figurat ablutionem peccati; sua frigiditate calorem temperat, et ita designat concupiscentiae mitigationem; sua diaphaneitate lumen suscipit, et ita figurat luminis fidei susceptionem 2.
- 30 Scholion de benedictione aquse baptismalis.
Primaeva aetate mos erat baptizandi in fluminibus aut in quacumque aqua naturali3. Sed jam tertio ineunte saeculo, aqua baptismalis speciali et sollemni benedictione prius benedicebatur. Protestantes autem contendunt talem praxim esse superstitiosam, et a paganis ritibus mutuatam. Immerito tamen. Ecclesia enim hanc benedictionem instituit ob religiosa motiva, praesertim ad explicandum cur et quomodo Baptismus tam mirabiles effectus operetur : hos enim producit, aiebant Patres, non aqua nude speclata, sed Spiritus Sancli praesentia; jamvero benediclionis ritus praeclare plebi ostendebat aquam baptismalem veluti fecundari Spiritus Sancli virtute et ita vim accipere christianos spiritualiter gignendi : " Itaque si qua est gratia in Baptismo, non est ex ipsius aquae natura, sed ex Spiritus praesentia M 4. Nec tamen putabant hanc benediclionem esse absolute necessariam ; nam aqua communis in baptismo clinicorum (id est, aegrotantium) adhibebatur, et in controversia Rebaptizantium Ecclesia tanquam validum habuit baptismum etiam sine aqua. rite consecrata collatum, dummodo recle invocaretur SS. Trinitas, ita agnoscens nullam magicam virtutem ipsi aquae baptismali inesse, sed effectum gratiae SS. Trinitati esse tribuendum.
- 40 Regulae practicae quoad validitatem 5. (a) Materia certo valida est omnis aqua naturalis, dummodo non
1 Act., X, 44-48. — Difficultates a Quakeris propositas, solutas vide apud Kenrick, de Baptismo, Cap. I, 33 et seq., vel Treatise on Baptism, p. 27-59.
s S. Alphonsus, 1. VI, n. 102 sq.; Konings, n. 1251 sq. ; Marc, n. 1453 sq.; Lehmk., n. 80 (58); Sabetti, n. 654; Ballerini-Palmieri, de Baptistno, n. 6 sq.
adulteretur per mixtionem cum altero corpore in quantitate majori aut aequali, aut per substantialem transmutationem ; v. g., aqua ex pluvia, ex rore, nebulis collecta, aqua mineralis, aqua maris, aqua ex nive in liquidum statum redaclia, aqua in qua parva copia sacchari vel salis mixta est x.
(b) Materia certo invalida est quidquid, juxta communem • aestimationem, non censetur vera aqua, v. g., lac, sanguis, sudor, vinum, potus cafifei, vel thei, in quibus magna copia extraneae materiae cum aqua miscetur.
(c) Materia dubia est quidquid probabiliter adhuc censeri potest aqua, quamvis adulterationem gravem susceperit, v. g., jusculum, potus caffei vel thei valde tenuis, lixivium, aqua ex sate soluta, aqua rosacea, glacies nondum resoluta, etc.
39& 5° Regulse ad liceitatem. (a) Ad licitam administrationem Baptismi, sive privati, sive sollemnis, adhibenda est, si fieri potest, aqua eo anno benedicta in Sabbato san6lo aut vigilia Pentecostes, et quidem sub gravi, juxta communem sententiam. Ita Rit. Romanum, tit. II, n. 4.
(b) Si aqua benedidta imminuta fuerit, alia non benedicla admisceri potest in minori tamen quantitate, idque etiam pluries; si autem corrupta fuerit, vel defecerit, Parochus novam benedicat juxta formulam praescriptam 2; si deficiat tempus aquam novam benedicendi, aqua non consecrata, praesertim si benedicta sit, praeferenda est aquae consecratae corruptae 3.
(c) In casu urgentis necessitatis uti licet aqua non consecrata; sed quando sacerdos domi baptizat infantem cum ceremoniis, adhibenda videtur aqua consecrata, si praesto est : tunc enim baptis-
,mus non est omnino privatus.
(d) Si aqua conglaciata sit, curetur ut liquefiat; si nimis frigida, parochus paululum aquae naturalis calefacere potest, eamque admiscere aquae benediclse.
1 S. Oflicium, 21 Aug. 1901, declaravit licere millesimam partem hydrargyri bichlorati (chloride de merctire) miscere aquse si secus periculum adest inficiendi materni uteri. (Collectanea*, n. 2 121; Ami du Clerge', t. XXIV, 1902, p. 240).
2 Pro America adest formula abbreviata ( Suppletnent, Rit. )
II. De materia. proxima1.
- i° Status qusestionis. Certum est ablu tionen esse Baptismi materfam proximam; sed ciim ablutio tribus modis perfici possit, immersione, infusione vel aspersione, quaeritur quisnam ex his modis ad validitatem requiratur. Ritum immersionis primaeva setate fuisse communiter usurpatum, et in Ecclesia tum Graeca tum Latina fuisse generatim retentum usque ad saec. XIII pariter constat; sed a saec. XIV ritus infusionis in Eccl. Latina praevaluit.
Hinc ab ipso Reformationis initio ortae sunt Anabaptistarum et Baptistarum sectae, tum in Gerrnania tum in Anglia, contendentes Baptismum nonnisi immersione valide conferri posse2. Quorum praecipua argumenta desumuntur : (A) ex significatione verborum : (a) vocabulum (3a7m'£a) & Christo adhibitum unum significat, quando litteraliter accipitur, videlicet immergere; (b) alia vocabula de Baptismo usurpata, Xouoj, Xouxpov nihil aliud, significant nisi totum corpus lavare ; (B) Ex praxi primvrum christianorum : Baptismus in fiuminibus vel stagnis ministrabatur, ideoque per immersionem 3 ; (C) Ex mystica Baptismi significatione : quse hac de re S. Paulus tradit immersionis ritum manifeste supponunt, cum doceat nos per Baptismum cum Christo sepeliri 4.
- 20 Thesis : Validus est Baptismus sive per immersionem, sive per infusionem, sive per aspersionem collatus, seu aliis verbis immersio non est necessaria. Cer- tum est.
Script. (A) Ex significatione verborum. (a) In tantum Baptistarum argumenta valerent, in quantum vox pa7rr^w
1 S. Thom., 3 p., q. 66, a. 7-8; Suarez, disp. XX, sedl. 2-3; Drouin, q. II, c. 2; Tournely, q. I, a. 3; Kenrick, Theolog.^ de Baptismo, c. 2; Treatise on Bapt., c. 10-12; de Augustinis, art. 3; J. W. Dale*, Classic Baptism, Judaic Baptism, Johannic Baptism, Christian Baplism; Hodge*, Systematic theol., vol. III, p. 526 sq.
2 Historiam hujus seclae fuse narravit Th. Armitage*, A History of th& Baptists; breviter Schaff*, Creeds of Christendom, I, 840-859. Doclrinam eorum exposuerunt, inter alios : M. Everts*, Baptist Laymarfs Book; Hovey*, Manual of Systematic theology. Quoad praesentem eorum conditionem in Statibus Unitis lege M. Lyon*, A study of the Sects, p. 112 et sq.; A. H. Newman*, A History of the Baptist Churches in U. S., 1902; N. A. Weber, Baptist, in The Catholic Encyclop., t. II, 278-281.
Jfom.tVIt 3-5. — Quse argumenta late exponit Hovey, Baptista, Syst matic. Theol.) p. 313 sq.
nonnisi immersionem significaret ; atqui non est ita; nam, -licet saepe saepius immersionem designet, quandoque tamen simplicem afifusionem vel aspersionem significat.
j Sic in Scriptura legitur1 : " Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius "? Jamvero baptismus, a lege pra^scriptus in hoc casu, simplex erat aspersio, juxta illud : " Qui tetigerit cadaver hominis,... aspergetur ex hac aqua"3. Iterum dicitur3 Pharisaeos a foro venientes non comedere nisi baptizentur ; atqui hoc nomine designabatur manuum usque ad ulnas lotio, ut probat Spencerus 4. Ibidem commemorantur baptismata calicum et urceorum, et aeramentorum et leclorum; atqui baptismata hujusmodi non necessario immersione fiebant, sed lotione quacumque ratione facla5. Ex his variis locis concludunt omnes exegetoe, sive catholici sive protestantes, solis Baptistis exceptis, vocabulum ,8a7rci£eiv multiplicem significationem obtinere, nec proinde ex ejus usu certo colligi posse soium Baptismum per immersionem validum esse.
(b) Quoad vocabulum "Xoow", idem significat ac Javo, abJuo\ ideoque non necessario immersionem supponit.
(B) Ex ApostoJorum praxi. Licet immersio fuerit communis ritus ab Apostolis usurpatus, valde probabile est eos sive aspersione sive infusione usos fuisse in quibusdam circumstantiis, nec proinde immersionem esse de necessitate sacramenti; narratur enim tria millia hominum die Pentecostes, et quinque millia alia die, baptizatos fuisse, et vix credibile est eos in aquam immersos fuisse, cum aquae paucitas in Jerusalem hoc prohibuerit?. Insuper S. Paulus baptizavisse refertur custodem carceris, ceterosque de domo ejus media nocle in ipso carcere 8; atqui valde improbabile est in hisce angustiis Baptismum per immersionem ministratum fuisse; ergo.
(C) Ex significatione mystica ritiis. Additur mysticam Baptismi significationem a S. Paulo traditam immersionis ritum supponere9; fatemur equidem hoc ritu melius significari sepulturam Christi, cui Apostolus Baptisnium comparat, sed alibi I0 alias mysticas hujus sacramenti significationes exponit, quae per aspersionem et infusionem optime repraesentantur : " aspersi corda a conscientia. mala, et abluti corpus aqua munda". Quid igitur ex hoc logice inferri licet nisi triplicem hunc ritum validum esse?
i Acl., II, 41. — " Nulla est aqua fluens prope Jerusalem, si rivum Siloe excipias, qui centum ferme passus defluit; urbi aquam cisternse aliaque hujusmodi subministrant. Ex nullo horum fontium tantum aquse hauriri licet ad 06I0 millia hominum per immersionem baptizandos ". (Robinson*, Biblical Researches in Palestine, vol. I, pp. 479-516, apud Hodge, 1. c, p. 534).
- Tradit. Fatemur equidem Baptismum per trinam immersionem fuisse in Ecclesia communem per multa saecula; pro adultis immersio non solebat esse totalis; aqua ascendebat usque ad genua vel medium corpus, simulque effundebatur aqua super caput. Infantes vero totaliter submergebantur. Sed ex indubitatis factis constat Baptismum quandoque per infusionem fuisse ministratum et ut validum ab universali Ecclesia consideratum.
(a) Id constat praesertim ex opere cui titulus AiBa^, quod scriptum fuit circa finem primi, vel initio secundi sseculi : " Si nonhabeas aquam fluentem, in alia aquabaptiza; si non potes in frigida, in calida baptiza. Si neutram habeas (ad immergendum), effunde in caput ter aquam in nomine Patris et Filii et Spiritus S. eav dz a^cpo-spa ^ e^viS, v^yiov dc, tV,v JtecpaAyjv Tpiq vdodp *-.... n
(b) Item, ex Patrum scriptis et Conciliorum decretis colligitur Baptismum aegrotantibus (clinicis) in leclo decumbentibus mfusione administratum fuisse, quin tamen sub conditione rebaptizati fuerint, quando ex morbo convaluerint, licet a sacris ordinibus prohibiti fuerint ob dilatam usque ad mortis periculum Baptismi susceptionem. Hinc ^. Cyprianus de Clinicis interrogatus respondit, per hunc ritum " in nullo mutilari et debilitari posse divina beneficia... Nec quemquam movere debet quod aspergi vel perfundi videntur segri, cum gratiam dominicam consequuntur " a. Porro haec omnia fac~ta, multaque alia quae referri possent, evidenter ostendunt immersionis ritum, licet communiter usurpatum, non fuisse ut essentialem consideratum 3. Si autem postea in Eccl. Latina paulatim dereliclus est, praecipua ratio fuit ut ita vitarentur incommoda, quae in frigidis
s Aliquando opponuntur hsec verba Pontificis Pelagii (Ep. ad Gaudentium, in cap. Multi, dist. 4, de Consecratione) : " Evangelicum prasceptum, ipso Domino Deo, et Salvatore nostro Jesu Christo tradente, nos admonet, in nomine Trinitatis, trind immersione sanctum baptismum unicuique tribuere "; ex quo arguitur trinam immersionem jure divino esse pnescriptam. Sed paulo attendenti patet, tum ex contextu tum ex historicis circumstantiis, id quod ibi prsescribitur esse formam baptismi, " in nomine Trinitatis ", non autem modum baptizandi ; Pelagius enim contra illos scribebat qui, triplicem immersionem retinentes, negabant baptismum in nomine Trinitatis conferendum esse.
praesertim regionibus ex immersione oriuntur, praecipue quoad infantes. — Notatu autem dignum est nullum ante saec. XVIum docuisse necessitatem immersionis ad validitatem Baptismi.
Rat. conv. Conveniebat sane sacramentum adeo necessarium eo modo institui ut facile ab omnibus, etiam parvulis et morientibus, et ubique suscipi posset; atqui si immersio ad validitatem requireretur, multi essent qui, propter rerum adjun6la, illud, absque magna difificultate, recipere nequirent : ergo merito rejicitur absoluta necessitas immersionis, utpote spiritui christiano contraria ac pharisaismum redolens.
30 Regulae practicae ad rectum materiae usum *,
(A) Ad validitatem : (a) aqua. fatere debet, ut subjectum sit vere ablutum; proinde si una tantum vel altera gutta infantem tetigerit, quin fluxerit, Baptismus dubius est ; si vero motu digiti bene madefa6li minister frontem subje6li successive contingit, communiter censetur Baptismum esse validum, quia vera ablutio habetur; sed si quis per modum unclionis cum pollice madefacto baptizat, sacramentum dubium est2; (b) aqua debet immediate cutem tangere; hinc si aqua vestes tantum tangit, Baptismus invalidus est; si crines solum, dubius; (c) infusio fieri debet super caput; secus, Baptismus dubius erit, licet probabilius validus sit, si fiat in alia parte principali corporis, ut pe£tore, collo, etc; (d) ablutio perfici debet ab eadem persona quae verba pronuntiat, ut sic verificetur forma : ego te baptizo ; (e) juxta Scotum 3 aliosque paucos, si quis projiciat subje6tum in flumen vel mare, simul formam pronuntiando, Baptismus non valet, quia non solum immersio, sed etiam emersio ex aqud in hoc casu requiritur; haec autem opinio probabilitate caret, quia etiam si baptizatus in aquis moritur, sufificienter tamen significatur animae ablutio 4.
1 S. Alphonsus, 1. VI, 105-107; Konings, 1253-54; Marc, 1456-57; Lehmk., 83-86 (61-62); Sabetti, 655; Ballerini-Palmieri, n. 12 sq.
(B) Adliceitatem, attendantur haec Ritualis verba (n. 10) : " Baptisma l.icet fieri possit aut per infusionem aquae, aut per immersionem, aut per aspersionem, primus tamen vel secundus modus, qui magis sunt in usu, pro Ecclesiarum consuetudine retineantur " ; jamvero usus nunc invaluit per infusionem baptizare, et trina flt ablutio in modum crucis uno et eodem tempore quo verba proferuntur : Ego te baptizo in nomine Patris (fundat primo), et Filii (fuudat secundo) et Spiritus Sancti (fundat tertio).
§ II. De Baptismi forma1
Chapter 67 of 81