Nn. 684–725
- Status quaestionis. (A) Omnes quidem theologi admittunt : (a) Missam esse verum et proprie dicltim sacrificium; (b) immo sacrificium reprcesentativum sacrificii crucis, ut constat tum ex Scriptura, tum ex Patribus quos supra allegavimus, prsecipue vero ex Tridentino declarante Christum Ecclesiae suse reliquisse visibile sacrificium " quo cruentum illud semel in cruce peragendum reprcesentarettir, ejusque memoria in finem usque saeculi permaneret " 2; (c) rem oblatam seu viclimam esse Christum sub speciebus eucharisticis latentem : " Una enim eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa " 3; (d) quamdam esse immolationem saltem mysticam hujus victimse : " Novum instituit pascha, seipsum ab Ecclesia per sacerdotes sub signis visibilibus immolandum in memoriam transitiis sui ex hoc mundo ad Patrem " 4; (e) hanc immolationem esse incruentam : " In divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, idem ille Christus continetur et incruente immolatur " 5. "
(B) De duabus autem quaestionibus theologi inter se disputant : (a) in qudnam aclione essentia Missse reponenda sit, utrum nempe in consecratione, an in communione, vel in utrdque simul; (b) et insuper sub quo formali respeclu consecratio dici possit constituere essentiam sacrificii.
I. In quanam actione essentia sacriflcii Missae consistat?
- Omnes theologi hodie fatentur essentiam sacrificii Missae non consistere in oblatione quae praecedit canonem,
■ Suarez, disp. 75; Bellarminus, 1. V, c. 27; Lugo, disp. XIX; Drouin, q. V; Billuart, diss. VIII, a. 2; Franzelin, th. 16; Rosset, n. 1083 sq. ; Stentrup, th. 91-97; de Augustinis, p. III, a. 5; Pesch, n. 886 sq.; Billot, th. 54; Vacant, Histoire de la conception du sacr. de la Messe, p. 44-60.
et est tantum pr¶tio ad sacrificium ipsum, cum Christus non sit adhuc praesens; neque in fraclione hostice, quae aliquando omittitur, et quae aliunde non ipsam victimam sed tantum species consecratas attingit. Sed controvertitur utrum essentia Missae reponenda sit in sold communione, an in sold consecratione, vel in utrdque.
(A) Juxta DD. Bellord1, essentia Missse in soid communione consistit : nam, secundum recentiores historicas inquisitiones, id quod est maxime essentiale in conceptu sacrificii, est communio cum divinitate per quoddam convivium sacrificale. — Quae theoria communiter rejicitur; nam : (a)faclis contraria es t : apud fudceos, in quibusdam sacrificiis, praesertim holocaustis, tota victima comburebatur in honorem Dei sine ullo sacrificali convivio; apud Gentiles, pleraque sacrificia in cruenta maclatione victimae sita erant, et sacrificales epulae quse saepe hanc mactationem sequebantur, non erant nisi sacrificii complementum, nempe signum reconciliationis cum divinitate jam sacrificio peraclae2; jamvero essentia sacrificii reponi nequit in eleniento quod saepe deest, et, quando existit, tanquam merum complementum habetur. (b) Nec dogmati catholico consentanea : i) exinde enim infert Bellord mortem Christi in cruce non esse sacrificium ex se, sed quatenus cum ccena eucharistica sumitur; e contra, secundum doctrinam catholicam a Patribus e Tridentino expositam, mors Christi est verum sacrificium, ita ut ccena eucharistica suam sacrificalem significationem desumat e sacrificio crucis; 2)insuper sacrificium direcle in gloriam Dei, communio autem directe in utilitatem communicantis tendit. Dici igitur nequit essentiam sacrificii Missae in sola communione consistere.
(B) Juxta Dom. Sotot f. de Lugo, Bellarminum, S. Ligorium, etc, essentia sacrificii consistit tum in consecratione tum in communione. Quod duplici modo explicatur : (a) f. de Lugo agnoscit quidem viclimam jam immolari per consecrationem quae eam reponit in statu decliviori; sed ipsa sumptio ad substantiam et integritatem hujus sacrificii pertinet : " nam per ipsamadhuc magis consumitur et destruitur viclima " 3. (b) Alii autem, cum Bellarmino*, putant in consecratione offerri viclimam, sed in communione celebrantis eam destrui.
v The Auier. Eccksiaslkal Review, Philadelphia, 1905, 1 sq., 258 sq. 2 Dollinger, Heidcntzitn ttnd Jadentum; The Amerkan Eccles. Kevietv, 1905, pp. yi$ sq.; 457 sq.; 513 sq.; 612 sq.; J. Pohle, Dogmatik, III, 1910, 3I7327- 8 De Euchar., disp. XIX, se^. 5. — * De Missd, 1. I, c. 27.
- (C) Sententia longe communior docet essentiam sacrificii eucharistici in consecratione sold consistere, ita ut communio ipsius sacerdotis ad ipsam oblationem sacrificam non pertineat, sed ei superaddatur tantum ex natura rei : victima enim, quatenus est sub speciebus panis et vini, ordinem dicit ad sumptionem. Unde merito sacerdoti communio praescribitur, et quidem sub gravi.
Etenim, sacrificii Missae essentia in eo reperiri debet unde habet ut reprsesentet cruentum sacrificium Crucis, simulque aliquam immolationem involvat : siquidem ex Trident. x, Christus in ultima Ccena Ecclesiae voluit relinquere " sacrificium quo cruentum illud semel in cruce peragendum repraesentaretur, ejusque memoria in finem usque saeculi permaneret ". Atqui sumptio non est apta ad repraesentandum sacrificium crucis : siquidem in viclimae participatione per communionem non invenitur ratio oblationis et sacrificii, sed tantum intima unio inter Deum et hominem per Christum. Insuper communio non aliam mutationem implicat in corpore Christi nisi mutationem localem, quatenus ex ore in stomachum transit : species quidem consumuntur, non vero corpus Christi quod tantummodo desinit esse sub speciebus quando substantialiter in stomacho alterantur.
Econtra in consecratione eucharistica inveniuntur passionis Christi memoriale et imago, necnon quaedam immolatio, ut apparebit ex quaestione sequenti.
II. Sub quo formali respectu in consecratione adsit ratio sacrificii.
- Hac de re, tria sunt genera systematum ; alia supponunt ad omne sacrificium requiri physicam immolationem seu immutationem victimae, alia autem nullam veram immolationem requirunt, alia tandem docent ad sacrificium quod ofTertur sub aliend specie sufficere immolationem mysticam.
(A) Rejiciuntur systemata quae physicam immolationem requirunt. Etenim ratio sacrificii non videtur consistere :
(a) In destruclione substanti<e panis et vini, quia : i) transsubstantiatio non est destruclio horum elementorum, sed conversio in corpus et sanguinem Christi (supra, n. 556); 2) insuper si ita esset, sequeretur panem et vinum, non Christum sacrificari.
(b) Nec in consecratione quatenus destruitur panis ut producatur Christus, sicut voluit Suarez1 : si enim mutatio ponitur in destructione panis, non victima ipsa mutatur, sed tantum panis; si vero ponitur in produclione corporis Christi, videtur prorsus absonum rem aliquam sacrificari quando et quatenus producitur.
(c) Nec in eo quod corpus et sanguis Christi sub speciebus panis et vini ponuntur/V/ statu decliviori, quatenus reducuntur ad statum cibi et potus, ut volunt Lugo* et Franzelin* : etenim : 1) Christus in sacramento non vere mutatur, sed fit praesens ubi antea non erat, ita ut tota mutatio fiat in pane (supra, n. 558); 2) constitutione sua in statu cibi res non offertur Deo in sacrificium, sed in hominis usum accommodatur; 3) sacrificium eucharisticum non potest esse sine analogia ulla cum modis offerendi inter homines ab initio usitatis; sed nunquam sacrificium exstitit per reduclionem ad statum cibi; 4) in hac explicatione nulla apparet similitudo cum sacrificio crucis.
(d) Nec in consecratione, in quantum est actio de se tendens ad veram et realem occisionem a qua solum per accidens impeditur, sicuti excogitarunt Lessius, Gonet, B illuart : etenim, ut jam dicStum est, n. 558, aclio consecrativa nullo modo nata est physice mutare Christum, sed solam materiam quae consecratur; immolatio itaque est tantum mystica, et hsec sententia reincidit in eam quam propugnamus n. 690.
(B) Rejicitur systema Vasquezii, quod nullam veram immolationem supponit, sed statuit Missam esse sacrificium eo tantum sensu quod per eam cruentum sacrificium in cruce oblatum j-eprcesentatur\ Hoc systema admitti nequit; nam repraesentatio alterius sacrificii, quatenus prcccise est reprcesentatio, non sufficit ad peragendum actuale sacrificium ; sicut enim sacrificia V. Legis erant proprie sacrificia ex eo quod non tantum repraesentabant mortem Christi, sed simul aliquam immolationem in se habebant, ita pariter sacrificium Missae non solum mortem Christi reprassentare debet, sed etiam aliquam immolationem in se habere.
- (C) Remanet itaque sententia, olim communis inter theologos usque ad tempora Protestantium 5 : consecratio videlicet est formaliter sacrificium, quatenus separat mystice l.De Ettch., disp. 75, se£t. 5.
corpus a sanguine Christi, ponendo seorsum sacramentum corporis et sacramentum sanguinis, et ita per sacramentalem separationem repraesentando vivide separationem realem olim in cruce effusione sanguinis pera6lam.
Hanc explicationem, quin tamen ullo modo ceteras damnemus, ut probabiliorem ampleclimur : (a) quia magis consentanea videtur : i)verbis utriusque formae, qualia in textu originali referuntur : ibi enim dicitur corpus Christi dari et frangi, et ejus sanguinem effundi; atqui corpus frangitur quando sub specie frangibili panis ponitur, et sanguis funditur quando sub liquida specie vini constituitur; 2) et notioni transsubstantiationis supra traditae. n. 558; (b) quia reponit sacrificalem mactationem in aclione sensibili simul et symbolica, sicut convenit sacrificio externo quale est sacrificium Missae,quod repraesentat et renovat sacrificium crucis. Nam, ut recte ait Card. Billot *, " si contingeret rem offerri, non in propria, sed in aliena. specie, tunc ad rationem sacrificii in quantum hujusmodi nihil aliud posset requiri, nisi ut res illa sub sacramentalibus symbolis in quodam externo habitu mortis praesens sisteretur ". Atqui aclio consecrativa sistit Christum sub speciebus sacramenti in quodam externo habitu mortis et destructionis, cum vi sacramenti solum corpus sensibiliter adsit sub specie panis, solus sanguis sub specie vini; ergo in ordine ad significandum honorem Deo debitum, mystica illa maclatio plane sufficit, immo expressior est quam simplex liquoris efifusio, quae, juxta omnes, ad verum sacrificium sufficit.
Et ita Missa est sacrificium absolutum simul et relativum : absolutum, quia in eo invenitur maclatio mystica quae sufficit quando res oblata offertur sub aliena specie; relativum, quia totum se refert ad mortem Christi quam commemorat.
- Corollaria. (A) Sacrificium Missae est idem quoad substantiam ac sacrificium crucis; in utroque enim eadem est hostiay idem principaliter offerens, juxta illud : " Una eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio qui seipsum tunc in cruce obtulit " 2. Differt tamen acci-
dentaliter Missa a sacrificio crucis : (a) ratione immolationis : in cruce Christus oblatus est cruente, in altari incruente ofTertur; (b) ratione offerentis : in cruce Christus directe seipsum obtulit, in Missa se ofTert sacerdotum ministerio; (c)ratione effecluum : in cruce solutum est pretium redemptionis, in altari nihil novi meretur, sed solum merita crucis nobis applicantnr.
(B) Sacrificium Missae pariter idem est quoad substantiam ac sacrificium in ultima ccena peractum; ab eo tamen difTert accidentaliter : (a) in ccena oblatus est Christus mortalis, in Missa offertur immortalis; (b) in ccena Christus per se ipsum obtulit sacrificium, in Missa per manus sacerdotis illud offert; (c) ccena significabat mortem Domini in cruce futuram, dum Missa significat mortem jam praeteritam.
Art. II. De effeftibus sacrificii Missae *.
Dicemus : i° Quinam sint; 2° Quomodo producantur ; 3° Quisnam sit valor sacrificii Missae.
i° Quinam sint effeclus sacrificii Misscef
- Tkesis : Sacrificium Missae non solum latreuticum est et eucharisticum, sed etiam impetratorium, et propitiatorium pro vivis ac defunctis2. De fide est, ut constat ex Trid. : " Si quis dixerit, Missse sacrificium tantum esse laudis et gratiarum aclionis, aut nudam commemorationem sacrificii in cruce pera6li, non autem propitiatorium 3; vel soli prodesse sumenti, neque pro vivis et defunctis, pro peccatis, pcenis, satisfactionibus, et aliis necessitatibus ofTerri debere : A. S. " 4.
1 Suarez, disp. 79; Bellarminus, 1. VI, c. 1-7; Lugo, disp. IX, secT:. 9; Drouin, p. VII, c. 2; Billuart, diss. VIII, a. 3; Franzelin, th. 12-13; Rosset, n. 1167 sq. ; Pesch, n. 917 sq. ; Stentrup, th. 98-110.
2 Ex dictis in Tr. de Verbo Incar. (n. 11S5) sacrificium latreuticum direcle tendit ad agnoscendum supremum Dei dominium; eucharisticum ad gratias Deo agendas pro prseteritis beneficiis offertur; itnpetratorium ad nova beneficia obtinenda dirigitur ;flropitiatorium ad Deum placandum et ad veniam consequendam pro peccatis aut pceni peccato debita offertur.
3Quje vox, tempore Q. Tridentini, designabat non solum id quod hodie propitiatoriu?n vocamus, sed etiam impetratorium effeclum, quia Deum propitium reddendo, eum inclinamus ad novas gratias largiendas.
- Probatur argum. generali : (a) Ex di6tis supra, sacrificium Missae idem est substantialiter ac sacrificium crucis, ac proinde eosdem effectus substantialiter producere debet, juxta illud Trid. : " cujus quidem oblationis cruentae fru6tus per hanc (Missam) uberrime percipiuntur "; atqui sacrificium crucis quadruplicem effe6lum supra recensitum habuit, ut fatentur ipsi Protestantes; ergo.
(b) Insuper sacrificium Missae sacrificiis antiquae legis successit, ut constat ex textu Malachiae supra exposito, immo eis valde praestat; atqui sacrificia A. Legis hunc quadruplicem effectum obtinuerunt, ut in Tr. de Verbo Incam. (n. 11 76) exposuimus. Jure ergo Trident.* de oblatione sacrificii Missae ait : " Haec denique illa est, quae per varias sacrificiorum, naturae et legis tempore, similitudines figurabatur; utpote quse bona omnia, per illa significata, velut illorum omnium consummatio et perfe6tio comple6titur ".
- Argumento speciali. Quia vero Protestantes modo speciali negaverunt Missse sacrificium esse propitiatorium et impetratorium, argumenta specialia contra illos adducimus.
(A) Quoad efTe6lum propitiatorium. ^a) Christus, sacrificium ccenae offerendo, expresse dixit : " Hic est sanguis meus... qui pro multis effundetur in reimssionem peccatorum " 2; atqui sacrificium Missae idem est ac sacrificium ccenae : " Hoc facite in meam commemoirationem "; ergo Missa in remissionem peccatorum offertur.
(b) Confirmatur ex antiquiis Liturgiis, in quibus Missa offerri dicitur pro peccatis et ignorantiis populi, ad expianda delicta, in veniam deli6lorum populi, in requiem et refrigerium patrum nostrorum, qui obdormierunt 3.
(B) Quoad effectum impetratorium, res constat ex variis liturgiis, in quibus declaratur Missam offerri pro communi ecclesiarum pace, pro recta mundi compositione, pro iis qui infirmitatibus laborant, qui afrli6lionibus premuntur, uno verbo pro omnibus bencficiis spiritualibus et temporalibus 4,
3Cfr. S. Cyril. Hieros., Catech. tnyst., V, n. 10, P. C, XXX III, 1117, Const. Apostol., ap. Kirch, n. 616, etc. 4 Ap. Kirch. n. 617-61Q.
(C) Ouoad utrumque : Christus, ex di<5tis, est vere et realiter praesens in Eucharistia, incruente immolatur, et sese Deo ut victimam offert pro nobis, sive ad veniam pro peccatis obtinendam, sive ad interpellandum pro nobis; atqui fieri nequit ut tanta oblatione placatus, Deus non moveatur ad paenitentise donum aliaque spiritualia beneficia concedenda : talis enim oblatio est infiniti valoris et maxime Deo acceptabilis; ergo.
Nec obstat Christum non esse nunc in statu orandi;licet enim Christus in cselo vel in SS. Sacramento non oret ea ratione quse defectum potestatis importat, vere tamen Patri suam voluntatem repraesentat circa ea quse vult hominibus concedi : et haec est oratio late sumpta, qure eo efficacior est in divino sacrificio quo Dominus aceptabilior est apud Patrem.
2° De modo quo hujusmodi effec~lns producuntur.
- Prcenotanda Missae sacrificium suos effectus producere potest :, (a) ex opere operato, vel ex opere operantis :
priori modo, non quidem eodem prorsus sensu ac ubi de sacramentis agitur; hsec enim conferunt gratiam ad modum causae instrumentalis; sed sacrificii effectus ex opere operato produci dicuntur si causantur ex dignitate rei oblatce et principalis offerentis, independenter a merito offerentium;
ex opere operantis, si ex merito sacerdotis aut fidelium producuntur.
Siquidem tres sunt offerentes in sacrificio M.issae, sacerdos, Ecclesia, Christus : sacerdos proprio nomine celebrans opus aliquod ponit quod est meritorium, satisfaclorium et impetratorium ex opere opei-antis; Ecclesia ipsa per sacerdotem sacrificat, et ejus preces efficaciam habent ex opere operantis infallibiliter ; tandem Christus seipsum offert, et haec oblatio suum obtinet effectum ex opere operato.
(b) Infallibiliter vel per modum impetrationis, prout effectus in omni casu obtinetur vel nonnisi positis conditionibus, quae deficere possunt.
(c) Immediate vel mediate, prout effeflus sine ullo intermedio obtinetur, vel contra mediante aliquo alio effectu.
(A) Certum est effeclum latreuticum et euc.haristi* cum ex opere operato, et quidem infallibiliter et immediate obtineri ex parte Christi. Nam, independenter a merito sacerdotis vel fidelium, per solam immolationem Christi in altari, Deus perfectissimam adorationem et eximias gratiarum actiones accipit, cum ibi renovetur adoratio et laus condigna olim in cruce divinae Majestati oblata : haec est oblatio quae "nulla indignitate aut malitia offerentium inquinari potest ". — Sed, ex parte sacerdotis aliorumque orTerentium, hi effec~lus plus minusve producuntur pro eorum dispositibne.
(B) Quoad effectum propitiatorumi, distinguendum est : (a) Placatio divince indignationis obtinetur quidem ex opere operato, et quidem infallibiliter et immediate ex parte Christi. (b) Quoad ipsum peccatorem, pro quo Missa ofifertur, peccatay sive mortalia sive venialia, remitiuntitr quidem ex opere operatoy sed mediate tantum, et non infallibiliter : " Hujus oblatione placatus Dominus gratiam et donum paenitentiae concedens, peccata etiam ingentia dimittit " z. Christus siquidem seipsum tanquam victimam offert, ut suae satisfactiones nobis applicentur; Deus autem, hac oblatione placatus, gratiam paenitentiae peccatoribus concedit. Hic tamen effeclus non producitur infaHibiliter, quia, licet peccator recipiat gratias acluales ad paenitentiam agendam, eis resistere potest.
(c) Pcena temporalis, peccatis debita, per sacrificium Missce ex opere operato, immediate et infallibiliter remittitury saltem partialiter. Remittitur : 1) ex opere operato. Nam, ex Tridentino, Missa offertur pro vivis atque defunc~lis, pro pcenis et satisfactionibus ; atqui pcenae, ab animabus Purgatorii solvendae, non possunt remitti ex opere operantis, cura animae sint incapaces merendi et aclive satisfaciendi ; ergo pro eis saltem pcenae remittuntur ex opere operato, seu independenter ab earum merito; et si ita est pro defunctis, nil impedit quin idem de vivis dici possit. 2) Remittitut immediate, cum hlc agatur de mera condonatione pcenae; 3) infallibiliter, cum nulla alia conditio requiratur praeter remissionem culpae; 4) non semper ex iniegroy sed juxta divinum beneplacitum ; praeterea mensura remissionis pendet a dispositionibus ejus pro quo offertur 2.
- (C) Effeftus impetratorius sacrificii Missce obtinetur quidem ex opere operato, sed per modum impetrationis, non autem infallibiliter. Ita communiter.
(a) Producitur ex opere operato : nam Trid. declarat Missam offerri non solum pro peccatis, pcenis et satisfactionibus, sed etiam pro " aliis necessitatibus ". Hae autem necessitates nihil aiiud sunt nisi bona spiritualia vel temporalia, quibus indigemus; ergo ex se sacrificium Missae gratias illas obtinet. Revera Christus, seipsum offerendo, rogat Patrem, ut, propter merita sua, gratise nobis tribuantur; porro ejus preces non possunt non exaudiri.
(b) Non autem infallibiliter : nam, quamvis sacrificium Missae ex se sit efficax ad gratias obtinendas, hae tamen sequuntur legem impetrationis, ideoque non recipiuntur nisi adsint requisitae conditiones ex parte postulantis, eorum pro quibus postulantur, et objecti quod postulatur; quae conditiones aliquando deficere possunt.
(D) Tandem omues effeclus supra descripti producuntur etiam ex opere operaniis. Certum est. Nam, praeter intrinsecum valorem, duo sunt consideranda in sacrificio Missae : preces sacerdotis celebrantis astantiumque, et preces Ecclesiae, cujus nomine offertur sacrificium; atqui ex utroque capite sacrificium vim aliquam desumit, et quidem eo majorem quo sacerdotis et astantium preces sunt ferventiores, et eorum cum Christo unio, principali offerente, intimior; ergo ex ppere operantis fructus Missae augentur.
Corollaria : (A) Missa sacerdotis, in statu mortalis peccati celebrantis, aeque valet ac Missa boni sacerdotis quoad effectum principalem ex opere operatoy qui ex oblatione ipsius Christi oritur, et etiam quoad effectum qui ex precibus Ecclesiae procedit, dummodo sacerdos non sit excommunicatus vitandus ; nam duplex ille effectus a voluntate sacerdotis non pendet; quo sensu dicit Tridentinum : " Et haec quidem illa munda oblatio est, quae nulla indignitate aut malitia offerentium inquinari potest ". Sed fruftus secundarius, qui ex orationibus sacerdotis, ut privatae personae provenit, evidenter ex ejus devotione pendet, ac proinde, sub hoc respectu, melior est Missa boni quam mali sacerdotis *.
(B) Sacerdos, qui accepto stipendio, Missam in statu mortalis peccati celebravit, obligationi suae substantialiter satisfecit; convenit tamen ut piis orationibus compenset quod defuit ex parte fruftus secundarii.
3° De vdlore Missce.
- Valor Missae est virtus intrinseca qua gaudet ad suos effectus producendos, dum fructus est bonum quod, intuitu sacrificii, Deus confert.
(A) Valor Missae in se speclatus, prout consideratur ex parte vic~timae oblatae et principalis offerentis, est simpliciter infinitus : e contra valor sacrificii ex parte Ecclesiae vel sacerdotis offerentis est necessario finitus.
(B) Sacrificium Missae in sua applicatione consideratum, habet semper effeftum finitum, non tantum pro exiguitate creaturae etiam rationalis, sed et pro dispositionum nostrarum gradu et limitibus. Quod aliunde favet majori frequentationi sacrificii Missae, et congruit ordini Providentiae juxta quem gratiae non omnes simul, sed successive distritribuuntur. — Licet igitur et expedit plures Missas pro eadem persona offerre.
- (C) Controvertitur num sacrificium Missae, pluribus a sacerdote applicatum, aequaliter singulis prosit ac si pro uno oblatum fuisset.
Hic non agitur de fructu generali, cujus omnes fideles participes sunt, et qui certo non minuitur pro numero fidelium; nec de fruCtu specialissimo qui sacerdoti celebranti proprius est : sed de frudtu speciali seu medio, quem sacerdos determinatis personis applicat.
(a) Quibus praenotatis, alii negant^ quia sacrificium, cum sit finitum in sua applicatione, inter plures divisum, minus ipsis prodesse debet quam si uni applicaretur; applicatio enim pendet ab intentione sacerdotis; haec autem, quando plura objecta simul comprehendit, minus determinate ideoque minus efficaciter in singula fertur. Confirmatur ex damnatione#propositionis ab Alex. VII infra relata.
(b) Alii affirmant, quia sacrificium Missae, utpote idem substantialiter ac sacrificium crucis, debet, sicut sacrificium crucis, tam prodesse unicuique ac si fuisset pro eo solo oblatum.
(c) Quidquid est, in praxi certo peccaret contra justitiam sacer dos qui acceptis duobus stipendiis, unicum sacrificium offerret, u constat ex damnatione hujus propositionis ab Alex. VII (1665) " Non est contra justitiam pro pluribus sacrificiis stipendium accipere, et sacrificium unum cfferre. Neque etiam est coritra fidelitatem, etiamsi promittam, promissione etiam juramento firmata, danti stipendium, quod pro nullo alio offeram*'. Ratio est quia nemo obligationi certae satisfacere potest per solutionem dubiam. Potest tamen sacerdos, salvo jure illius pro quo Missa offertur, ejusdem fructum intentione secundaria uni vel pluribus aliis applicare. Immo expedit ut, praeter intentionem absolutam celebrandi pro tali vel tali fine, habeatur conditionata intentio, quae valeat in casu quo prior intentio valere nequit.
- Corollarium practicum. Merito igitur cum pio auctore de lmitatione Christi concludere licet : " Quando sacerdos celebrat, Deum honorat, angelos lsetificat, Ecclesiam redificat, vivos adjuvat, defunclis requiem praestat, et sese omnium bonorum participem efficit " (lib. IV, c. v, 3). Ut vero illi uberes fruclus plene recipiantur, Missa attente, devote ac reverenter celebrari debet. Celebrans igitur finem sibi praefigat excelsum, supernaturalem, nempe Dei gloriam respiciat, propriam sanctificationem et salutem, perfe6tionem ac proximi utilitatem; ex intimo corde divinae Viclimae sese uniat, et cum ea sese immolet, juxta illud : " Agnoscite quod agitis, imitamini quod traclatis, quatenus mortis dominicae mysterium celebrantes, mortificare membra vestra a vitiis et concupiscentiis omnibus procuretis ". (Pontificale, de Ordin. presb.) Curent etiam Pastores sedulo fideles docere methodum qua pie ac devote Missam audire valeant. " Saepe ac diligenter doceant divini hujus sacrificii dignitatem ac prsestantiam, uberrimosque fructus qui in pie ac devote Sacris stantes deriventur " 2.
Art. III. De subje&o sacrificii Missae2.
Subjeclum sacrificii Missae sunt ii omnes pro quibus offerri seu applicari potest Missa, tum vivi tum defuncli.
I. De vivis.
- Ex se sacrificium Missae potest ofTerri pro omnibus vivis, nisi specialis adsit Ecclesice prohibitio. Jamvero
1 -C. Balt. IIy 365. Cf. Bona, de sacrificio Missce traclatus; Chaigrion, Le pretre a Vautel; Bacuez, Le Divin Sacrifice.
2 Suarez, disp. 78; Lugo, disp. XIX, secl. 10; Drouin, q. VII, c. 1; Lehmk., n. 175 sq.; Marc, 1601; Noldin, (1912), n. 175: L. Godefroy, in Dict. de Thfol. {Mangenot)> t. VI, 940-941.
restri6liones sunt quoad excommunicatos, infideles, schismaticos et hareticos.
1° De excommunicatis : (A) Probabilius licet sacrificium Missae offerre pro excommunicatis toleratis, qui ad seclam acatholicam non pertinent; nam ex constitutione Martini V " Ad vitanda scanda/a>}, cum illis communicare licet etiam in divinis; atqui talis concessio importat privilegium pro illis orationes etiam publicas, ac proinde sacrificium Missae, ofYerendi; ergo.
(B) Si autem agatur de excommunicatis non toleratis seu vitandis, non licet pro illis offerre nomine Ecclesiae, quia Ecclesia illos excommunicando, intendit eos privari iis gratiis, quae ex suffragiis publicis proveniunt; unde non licet pro eis stipendium accipere; sed sacerdos potest, quatenus persona privata, pro illis et praesertim pro eorum conversione offerre quod in Missa celebranda agit ut opus bonum privatum.
- 2e De infidelibus. Missae sacrificium offerri etiam potest, praecipue per modum deprecationis (i. e. ex intentione ut convertantur) pro infidelibus. Etenim S. Paulus postulat fideles publice orare " pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt" J; quorum plerique tunc temporis infideles erant. Constat etiam ex responso S. Ofificii 1865, u°i declaratur Missam celebrari posse, accepto stipendio, pro Turcarum aliorumque iufidelium intentione, dummodo non adsit scandalum, nihil in Missa specialiter addatur, et nihil mali aut superstitiosi adsit in infidelibus Missam postulantibus.
30 De schismaticis et hcEreticis. Ecclesia non permittit Missam pro eis ofTerri tam universaliter ac pro infidelibus. Ita vetitum fuit a S. Officio (1837) ne Missa offerretur pro (frceco-schismatico, " nisi expresse constet eleemosynam a schismatico praeberi ad impetrandam conversionem ad veram fidem " 2; quod quidem sancitum est prsecipue ne quibusdam cogitandi praebeatur occasio religionem acatholicam aeque valere ac catholicam. — Pro principibus
acatholicis offerri posset, ut provinciae eis subditae prospere gubernentur.
II. De Defunctis.
- i° Principia generalia. Inter defunctos alii sunt in caelo regnantes, alii in inferno, alii in purgatorio degunt.
(A) Sacrificium Missae non offertur pro sanclis, cum pcenam non habeant pro peccatis solvendam, nec gratiam acquirendam; sed offertur in honorem sanclorum, ut Deo gratiae reddantur de illorum vicloriis, eorum patrocinia implorentur, et ipsi pro nobis intercedere dignentur, quorum memoriam agimus in terris *.
(B) Insuper Missa offerri nequit pro damnatis, ciim isti in statu aeternae reprobationis constituantur, ideoque sunt paenitentiae incapaces.
(C) Pie et utiliter offertur sacrificium Missae pro animabus in Purgatorio detentis. De fide est ex Trid. definiente : " Si quis dixerit Missae sacrificium... neque pro vivis et defunclis offerri debere, A. S. " 2.
(a) Script. Legitur enim Judam duodecim millia drachmas argenti misisse Jerosolymam ut offerretur pro peccatis mortuorum sacrificium 3; atqui si sacrificia antiquae Legis efricacia erant ad juvandas animas defunctorum, idem a fortiori valet de sacrificio N. Legis.
(b) Rat. Theol. Sacrificium Missae est satisfactorium et impetratorium ; atqui sub utroque respectu mortuis prodesse potest; quatenus satisfaclorium, directe remissionem pcenae obtinet, quatenus impetratorium viventibus gratias obtinet quibus excitantur ad bona opera facienda pro defun£lis.
- 20 Regulae practicae. Cum prorsus ignoretur quinam sint in Purgatorio, licet Missam offerre pro omnibus
1 Hanc praxim non esse derogatoriam mediationi Christi jam S. Thomas probaverat (Supplem., q. 72, a. 2), ostendens divinae ordinationi consentaneum esse ut, sicut ultima per media reducuntur in Deum, ita nos, qui peregrinamur a Deo, in Eum reducamur per sanctos qui in patria Ei sirnt propinquissimi. Cfr. Card. Billot, p. 627-629. — 2 Sess. XXII, can. 3.
3 I Machab., XII, 43. — Protestantes equidem non admittunt hunc librum esse inspiratum, sed ejus valorem historicum denegare nequeunt, et hoc sufficit ut ostendatur quaenam fuerit antiqua Judaeorum fides circa preces et sacrificia pro defunclis.
defunc~Hs, nisi specialis adsit Ecclesice prohibitio. Jamvero regula generalis Ecclesiae est ut quibus deneganda fuerit sepultura ecclesiastica, denegari debeant suffragia publica.
Hinc sacerdos non potest publice, nomine Ecclesiae, sacrificium offerre pro excommunicatis vitandis, qui nec ante nec post mortem absoluti fuerunt, nec pro hareticis et schismaticis ad sectam publice pertinentibus, neque//'<? infantibus ante baptismum mortuis nec pro infidelibus x. Ciim a S. Officio qujesitum fuisset H an liceat Missam offerre pro illis qui in manifesta h?eresi moriuntur, pnesertim quando hujusmodi applicatio nota esset, — an liceat etiam in casu, quo hujusmodi applicatio Miss?e tantum sacerdoti, et illi qui dat eleemosynam nota esset", S. Officium negative ad utrumque respondit 7 Aprilis 1875 2. Quod quidem sancitum est ne forte ex contraria praxi deducatur omnes Christianismi formas esse sequaliter bonas, et sic via indifferentismo paretur. Unde qui, a nemine rogatus, sponte Missam applicaret pro haeretico materiali, qui bona fide et in gratia divina e vita migrasse videtur, sub hac prohibitione probabiliter non cadfc et.
Art. IV. De ministro sacrificii Missae.
Duo expendemus : i° Quinam ofTerre possint; 2°quaenam sint eorum obligationes.
I. De potestate celebrandi 3,
Lutherani et CalvinistcB tenent omnes Christianos esse sacerdotes, ac proinde potestatem habere sacriflcia Deo offerendi, ccenamque consecrandi 4. Istius erroris principium fundamentale in Tr. de Ordine confutabitur. Hlc satis erit probare sacerdotes esse proprie ministros sacriflcii Missae, fideles autem nonnisi improprie et mediate idem ofTerre.
Thesis : Omnes et soli sacerdotes, rite ordinati, sunt proprie loquendo ministri sacrificii Missae. De fide est ex Trident. 5 ; " Si quis dixerit his verbis : Hocfacite
1 Pro infidelibus, S. C. de Prop. Fide, consulto S. Officio, 12 sept. 1645, respondit : " Si vere in infidelitate decedunt, omnino non licere". Collecianea, n. 114 (866). — 2 Acta S. Sedis, Febr. 1893, p. 445.
3 S. Thomas, 3 p., q. 82, a. 1, 2. 5; Suarez, disp. 77; Bellarminus, 1. IV, c. 16; Drouin, q. VI; Billuart, diss. VII, a. 12; de Augustinis, th. XI.
4 Cfr. Hodge *, vol. III, p. 690; Lichtenberger *, Encyclop., t. XI. p. 374s Sess. XXII, can. 2,, in meam commemorationem, Christum non instituisse Apostolos sacerdotes, aut non ordinasse ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum, A. S. " — Probatut Scriptura et Traditione simul sumptis.
i° Script. (A) Ii soli potestatem habent Eucharistiam consecrandi et sacrificium Missae offerendi, quibus Christus eam contulit. Atqui solis Apostolis eorumque in sacerdotio successoribus hanc potestatem contulit, dicendo : " Hoc facite in meam commemorationem " r. Etenim : (a) ex contextu apparet solos Apostolos fuisse tunc praesen tes in ccenaculo tanquam Christi convivas, ac proinde valde probabiliter ipsis, ut sacerdotibus, non autem omnibus laicis haec verba fuisse di<5ta. (b) Idem constat ex Patribus, qui praefata verba de solis Episcopis et sacerdotibus intelligunt, ut mox probabitur.
(B) Ex ep. ad Hebrceos 2, offerre sacrificium est proprium munus sacerdotis : " Omnis namque Pontifex... pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut ofiferat dona et sacrificia pro peccatis ". Ergo non est munus cujuslibet christiani.
- 2° Tradit. (a) Ineunte scec. 11°, jam S. Ignatius validam esse Eucharistiam " asserit quae sub episcopo peragitur, vel sub eo cui ipse concesserit " 3. S. Justinus* scribit eum qui fratribus prceest Eucharistiam conficere; per hujusmodi verba designari Episcopum vel sacerdotem patet ex eo quod postea additur sacram communionem a diaconis distribui. (b) Scec. 111°, S. Cyprianus commendat presbyteris, qui detentos martyres invisunt, ut hoc caute faciant, '' ita ut presbyteri quoque, qui illic apud confessores offerunt, singuli cum singulis diaconis per vices alternent, ne ex hoc invidia concitetur " S. Postea rem lucidius declarat 6 : " Utique ille sacerdos vice Christi vere fungitur qui id quod Christus fecit imitatur et sacrificium verum et plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri". (c) Scec% IV% S. Chrysosto-
4 Apolog., I, 65, P. G., VI, 428; Journel, 128. § Epist. IV (alias V), P. L., IV, 231.
mus scribit : " Oblatio eadem est, quisquis offerat, sive Paulus sive Petrus; eadem est quam Christus dedit discipulis et quam nunc sacerdotes faciunt n J; et in Tr. de Sacerdotio sacerdotum excellentiam extollit ex eo praecipue quod corpus et sanguinem Christi conficiunt 2. (d) Ex praxi Ecclesice confirmatur, nam historice constat presbyteros, non sine magno vitae periculo, in carceres penetrasse, ibique sacrificium Missae obtulisse, ut martyres sacris mysteriis reficerent; quod quidem prorsus inutile fuisset, si omnes etiam fideles consecrare potuissent; insuper in can. 18. C Nicceni manifeste supponitur sacerdotes, non autem diaconos, Missam offerre posse 3.
- Solv. difficultates. (A) Objiciunt Protestantes omnes Christianos sub Lege Nova esse sacerdotes, juxta illud : "Vos autem genus eleclum, regale sacerdotium " 4, ac proinde omnes sacrificium Missse offerre posse.
Resp. Ad solvendam hanc difficultatem, duplex sacerdotium distingui debet, sicut duplex sacrificium, scilicet proprie diclum et improprie diclum. Omnes siquidem fideles sunt sacerdotes i?nproprie dicli, eo sensu quod possint et debeant spirituales hostias offerre Deo, ut S. Petrus paulo ante (v. 5) explicavit, et exhibere corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, ut ait S. Paulus5; sed non sunt sacerdotes proprie dicti, nec proinde possunt offerre sacrificium proprie diclum ex diclis in thesi.
(B) Instant : ex Patribus et ex ipsa Liturgia liquet fideles ipsos sacrificium Miss?e offerre; ergo manet difficultas.
Resp. Fideles dicuntur offerre sacrificium Missae non quidein immediate et proprie loquendo, sed mediate et improprie, et quidem triplici modo : (a) generatim, quatenus sunt membra Ecclesias, cujus nomine sacerdos sacrificium offert; (b) speciatim, quatenus sacrificio Missae assistunt, et sese uniunt sacerdoti celebranti; (c) speciatius, quatenus cooperantur sacrificio, sive ministrando altari, sive materiam sacrificii praebendo, aut stipendium erogando.
- Corollarium. Ad valide consecrandum sufficit in ministro potestas ordinis et intentio faciendi quod facit
3 << pei-venit ad sanclum magnumque Concilium quod in quibusdam locis et civitatibus, presbyteris gratiam sacras communionis diaconi porrigant; quod nec regula, nec consuetudo tradit, ut ab his qui potestatem non habent offerendi, illi qui offerunt, corpus Christi accipiant ". (Hefele-Leclercq, t. I, p. 6io):,
Ecclesia, uti explicavimus ubi de sacramentis. Unde sacerdos haereticus, schismaticus, excommunicatus aut etiam degradatus, valide, etsi illicite, consecraret.
II. De obligationibus ministri '.
Dicemus de ministri obligationibus : i° quoad Missce celebrationem; 2° quoad Missae frucluum applicaiionem ; 4° quoad servanda in celebratione Missae.
i° De obligatione celebrandi.
- Haec obligatio oriri potest ex ordine, ex officio, aut ex beneficio.
(A) Ratione ordinis : (a) Omnes et singuli sacerdotes, non legitime impediti, sub gravi tenentur aliquoties saltem celebrare, ex jure divino. Ita communiter2; etenim : 1) Quisque tenetur susceptum ofrlcium aliquoties saltem exercere; atqui officium sacerdotis est offerre sacrificium, juxta illud S. Pauli : " Omnis namque Pontifex... pro hominibus constituitur... ut offerat dona et sacrificia " 3. 2) Insuper aperte declarat Tridentinum 4 : " Christus Apostolis eorumque successoribus ut offerrent prcecepit per haec verba : Hoc facite, etc. "
(b) Quoties haec oblatio ex se urgeat, non tam aperte constat. 1) Ex decreto autem 6\ C Concilii (1696), "qui sine justa causa, ter vel quater in anno non celebravit, peccat mortaliter, et potest ab Episcopo puniri "; 2) insuper, ex sententia communi, peccat graviter qui, absque ratione, celebrationem differt ultra sex menses; venialiter qui sine causa celebrare omittit diebus dominicis et festivis 5.
1 S. Thom., 3, q. 82; a. 10; Suarez, disp. 80; S. Alphdnsus, 1. VI, n. 313 sq.; Konings, n. 1320 sq.; Marc, n. 1602 sq.; Lehmk., n. 191 sq.; Sabetti, n. 707 sq.; Miiller, § 21; Many, de Missd, n. 1-142.
2 Hoc quidem negarunt pauci veteres theologi, v. g., S. Bonaventura, Gabriel, Cajetanus, Lugo. Omnes tamen concedunt sacerdotem qui ex mera desidia et negligentia nunquam sacrum facit, peccatum grave committere. Cfr. Pesch, n. 938.
s Primis Ecclesiae temporibus non omni die Missa celebrabatur, sed solum die dominicd, ut probabiliter infertur ex Act., XX, 7, / Cor., XVI, 2, et S.Justino (Apol. I, 67), qui de christianis conventibus agens, solius meminit diei Dominicre; certe quotidianam celebrationem non patiebatur frequentium
DE SACRIFIGIO MISS^. 499
Ut autem in praxi sacerdotes ad quotidie celebrandum incitentur, saepe hsec verba S. Bonaventurce* meditentur : "Sacerdos qui non celebrat, quantum in ipso est, privat Trinitatem laude et gloria, angelos laetitia, peccatores venia, justos subsidio etgratia, in Purgatorio existentes refrigerio, Ecclesiam Christi speciali beneficio, et seipsum medicina et remedio contra quotidiana peccata et inflrmitates ".
(B) Ratione officii. Qmnes pastores animarum tencntur sub gravi celebrare Missam singulis dicbus dominicis et festivis de prcecepto ; si quis autem legitime impeditur, tenetur supplere per alium, si res sit possibilis. Ratio est quia hisce diebus fideles sub gravi tenentur Missam audire; atqui non possunt huic praecepto satisfacere, nisi pastores per se aut per alium Missam celebrent. Insuper per accidens teneri potest pastor celebrare, v. g., si urgeat necessitas consecrandi ad viaticum ministrandum, si fideles occasione exsequiarum Missam petant, etc.
(C) Ratione beneficii. Qusedam sunt beneficia quibus annedtitur onus Missam celebrandi sive quotidie, sive certis diebus : quicumque beneficium hujusmodi acceptaverit, exjustitid tenetur onera Missarum implere. Extensio hujus obligationis ex ipso tenore fundationis pendet : fundator enim beneficii determinare potest non solum Missarum numerumy sed etiam alia adjunclay qualitatem Missae, locum, tempus, etc. Huic obligationi beneficiatus satisfacere potest non solum per se, sed etiam per alium, nisi contrarium expresse aut aequivalenter statutum fuerit. — Pariter applicatio Missarum secundum fundatoris intentionem facienda est : si nihil hac de re statuit, recte praesumitur eum voluisse persecutionum furor. — Sed, jam a secundo saeculo, viguit usus tribus diebus per hebdomadam celebrandi, Dominica, quarta, sextaque feria, ut liquet ex Tertulliano, de Oratione, c. 19. — Quibus paulo post sabbatiim additum fuit, ut tradit S. Basilius (Ep. XCIII, ad Csesaream). — Tempore S. Augustini variae erant ecclesiarum consuetudines; nam, ut ipse ait (ep. 54 ad Januar.) : " Alibi nullus dies praetermittitur quo non offeratur, alibi sabbato tantum et Dominico, alibi tantum Dominico ". — Sexto tamen sseculo jam usus prsevaluerat quotidie ubique celebrandi, ut constat ex Ordine Gelasii : immo per plura ssecula, scilicet usque ad tempora Alexandri II (1061), pluries celebrare licebat una die, pro cujuscumque sacerdotis arbitrio. Cf. Martene, op. cit., 1. I, c. II, a. 3; Martigny, op. cit.> verbo Messe; A??ierican Eccl. Review, mart. 1892, p. 119 sq. Many, op. cit.t p. 20-24. 1 De prceparat. ad Miss., c. 5.
500 CAPTJT III.
ut sibi Missae applicentur; si vero certum numerum Missarum sibi applicandum esse praescripsit, aliarum applicatio libera esse censetur.
Quando beneficiatus onus Missae quotidianae suscepit per se aut per alium celebrandae, curare debet ut per alium Missa dicatur quoties ipse non celebrat. Si vero per se quotidie celebrare tenetur, Missam aliquando omittere potest ex justa causa, quin per alium supplere teneatur. Legitima hujusmodi causa censetur : i?ifirmitas brevis (si enim diuturna, per alium supplere debet); rationabile impedimentum, quale est iter legitimum, defeclus requisitae devotionis aut dispositionis (dummodo diu non perseveret), necessitas pia exercitia annuae recolleclionis peragendi, etc.
2° De applicatione Missce K
- Regulae generales. (A) Triplex fructus in Missa distingui potest : (a) fructus generalis, cujus omnes fideles fiunt participes, proesertim vero illi qui Missae assistunt; (b) fructus specialis seu medius, quem sacerdos determinatis personis applicat in particulari; (c) frucjtus specialissimus> qui sacerdoti celebranti obtingit, eique est proprius.
(B) Fructus generalis percipitur sine ulla speciali applicatione, quia talis fructus implicite applicatur in generali intentione celebrandi ad mentem Ecclesiae. Pariter fructus specialissinms semper a sacerdote percipitur qui digne celebrat; expedit tamen sacerdoti particularem finem intendere, v. g., aCqui,sitionem alicujus virtutis, quo uberiores frucius exinde accipiat. Ut vero fru6lus specialis obtineatur, necessaria est celebrantis applicatio; nam sacerdos, ut minister Christi, potest libere de illo fruclu disponere, eumque cui vult applicare; si autem nulla fiat applicatio specialis, fructus ille ad generalem Ecclesiae thesaurum accedit.
(C) Ut valida sit applicatio fru6lus specialis Missae, tres conditiones requiruntur : (a) debet fieri saltem ante secundam consecrationem, quia sacrificii effeclus producitur eo tempore quo a6lio essentialis Missae perficitur, proindeque multo probabilius, ipso instanti consecrationis; expedit tamen intentionem determinare, antequam Missa inchoetur.
(b) Debet esse saltem habitualis, id est antea habita et
1 S. Alphonsus, 1. VI, n. 334 sq.; Konings, n. 1318 sq.; Marc, n. 1596 sq.; Lehmk., n. 187 sq.; Sabetti, n. 705 sq.; Ball. P., n. 1008 sq.
DE SACRIFICIO MISS^S. 501 nondum retra&ata; quia applicatio se habet per modum donationis verbalis, quae semel facla valet donec revocetur.
Si quis, prioris intentionis immemor, novam intentionem elicit, ea valebit quse p?-cedominans fuerit; generatim posterior prsevalet, nisi priorem ita formaverit, ut voluerit hanc praevalere, etiamsi ex oblivione eam mutaturus sit- In dubio autem sufficit ut sacerdos alia vice ei applicet cui prima vice Missa non fuit applicata.
(c) Debet esse determinata, saltem implicite; fructus enim personae indeterminata^ applicari nequit.
Valet applicatio si dicitur : offerro pro illo qui prior dedit stipendium, qui prior inscribitur in Missarum libro, pro persona cujus nomen inscribitur in libro fundationum pro hac die, pro omnibus animabus in Purgatorio, pro illa anima. qu?e majori auxilio indiget, aut est magis Deo grata, etc. Non valet autem hic applicandi modus : offero, ut Deus ipse applicet, etc, quia sacerdotis est rem determinare; nec etiam valet applicatio sub conditione futura contingente, v. g., offero pro Petro, si cras restituerit. Si quis plura stipendia collecla habeat, nec sciat a quibus et quo ordine data fuerint, sufficit Missas dicere secundum ordinem eorum qui stipendia praebuerunt.
- Speciales regulas quoad stipendium. (A) Licet accipere stipendium pro celebranda Missa, non quidem quasi pretium consecrationis sed quasi medium sustentationisx; justum est enim ut qui altari deserviunt de altari
1 Res exemplo declaratur : si pictor vovisset gratis pingere in obsequium Ecclesise, contra votum non ageret, si ab Ecclesia peteret sumptus necessanos ad colores, tabulam, immo ad propriam sustentationem ; ita pariter sacerdos contra proeceptum gratis dandi quod gratis accepit non agit, si a fidelibus accipiat necessaria ad sacrificium, vel ad honestam sustentationem. (Cf. Lugo, disp. XXI, n. 13-14). Quod quidem ex ipsa stipendii origine colligi potest. Primitus scilicet fideles, cum ad Sacra peragenda conveniebant, panem et vinum afiferebant, ex quibus sumebant sacerdotes ea quae ad sacrificium necessaria erant, cetera autem in proprium usum servabant. Postea autem usus invaluit ut alia, sc. oleum, lac, mel, fruclus, etc, ad altare offerrentur in sacerdotum commodum. Immo etiam pecunia primum in gazophylacium immitti, deinde ad ipsum altare coepit offerri, non quidem ut soli sacerdoti offerenti, sed clericis in communi prodesset. Cum vero labentibus temporibus communis vita clericorum cessasset, certa pars bonorum Ecclesige ad singulorum sacerdotum sustentationi subveniendum detracta est ; et circa saec. VIII, mos invectus est ut sacerdotes munera acciperent a fidelibus qui rogabant ut Missa? frudlus speciatim sibi applicaretur. Quod tamen non sine difficultate permissum est, nonnullis contendentibus hoc esse simoniacum. Attamen praxis hujusmodi ab Ecclesia tolerata fuit, communisque evasit, et S. Thomoe probata fuit : " Sacerdos, inquit, non accipit pecuniam quasi pretium consecrationis Eucharistic-e, hoc enim esset simoniacum, sed quasi stipendium su?e sustenta-
vivant. Quando stipendium acceptum est, oritur obligatio jttstitice, quia accipiendo oblationem, sacerdos eo ipso promittit se applicaturum Missae frudlum specialem tali vel tali personae, et si promissionem non adimplet, violat justitiam, et ad restitutionem tenetur.
(B) Quantitas stipendii ab Episcopo determinari debet, secundum varias locorum consuetudines; et omnes, sive regulares sive seculares, huic taxae stare debent.
Hinc non licet stipendium supra pretium exigere; potest tamen sacerdos plus recipere, si sponte offertur, aut etiam si labor extraordinarius exigitur, v. g., pro Missa inconvenienti hora celebranda, nullatenus tamen pro Missa in altari privilegiato, in loco miraculoso, etc, dicenda. Regulariter etiam non debet accipi stipendium minus taxa statuta, ne talis praxis aliis sacerdotibus detrimentum afferat.
. 718. (C) Tot Missae celebrandae sunt quot stipendia accepta sunt, et, juxta communem sententiam, graviter peccaret qui vel unicam Missam celebrare omitteret, quia gravitas materiae non est mensuranda in ordine ad stipendium, sed in ordine ad fructum Missae, quo privatur qui eleemosynam tradidit; aliunde Ecclesia sub gravi sacerdotibus imponit obligationem adimplendi hunc contraclum, ut constat ex ejus modo loquendi in decretis hac de re editis *. — Sedulo pariter adimpleri debent conditiones contra6lus quoad tempuSy aliasque circumstantias ; unde qui promisit celebrare in altari privilegiato, non satisfaceret obligationi suae in alio altari celebrans; nec compensatio fieri potest lucrando indulgentiam plenariam defuncl:o applicabilem. Si qua conditio apponitur impossibilis aut illegitima, monendi sunt fideles eam non posse impleri.
Consuetudo, quae existit in pluribus Americae dioecesibus, pin guem pecuniae summam colligendi die commemorationis Defunctorum unamque dicendi Missam pro omnibus, tolerari potest dummodo apponatur tabella in Ecclesia, qua fideles hac de re certiores fiant 2.
tionis" (2. 2, q. 100, a. 2, ad 2). Cf. Bened. XIV, de Missa sacrific, 1. III, c. 21; Geyer, de Missarum stipendiis, Mogunt., 1864; Bargilliat, Les honoraires de messes, 1905; Ferreres, Ce qifilfaut observer et tviter dans la cettbration des messes manuelles; Many, op cit., n. 37"43«
1 Communiter proinde rejicitur opinio quorumdam antiquoru^n (ap. S. Alphons., n. 317), juxta quos gravitas peccati pendebat a quantitate stipendu.
- (D) Qui, accepto stipendio, celebrare notabiliter differt, peccat graviter. Notabilis autem dilatio ex intentione eorum qui dant stipendium et ex circumstantiis pendet : (a) si Missa pro aliqua instante gratia impetranda promissa fuit, intra tempus praefixum sub gravi celebrari debet; secus stipendium restituendum est, quando videlicet finis, in quem celebrare promiserat, obtineri amplius nequit. (b) Si tempus celebrationis ab ipso offerente determinatum fuit,sacerdos stipendium acceptans Missas prsefixo tempore celebrare debet. Quando tempus non fuit praefixum, haec attendi debent, ex Codice, can. 834 sq.
Nemini liceat tot Missarum onera per se celebrandarum recipere quibus intra annum satisfacere nequeat.
Missae sunt celebrandas intra modicum tempiis pro majore vel minore Missarum numero, seu intra tempus utile.
Jamvero utile tempus ad manuales x Missas celebrandas est unus mensis quando offertur unum stipendium, semestre pro centum Missis; inter hsec duo extrema, longius vel brevius conceditur temporis spatium secundum majorem vel minorem numerum Missarum, quin res mathematice determinari valeat.
" Quod si oblator arbitrio sacerdotis tempus celebrationis expresse reliquerit, sacerdos poterit tempore quo sibi magis placuerit, eas celebrare." Ita Codex qui addit : "firmo prsescripto can. 835 ", in quo scilicet cuilibet vetatur tot Missarum onera per se celebrandarum recipere quibus intra annum satisfacere nequeat.
Qui autem Missas per alios celebrandas habet, eas quamprimum distribuat; sed tempus legitimum pro earumdem celebratione incipit a die quo sacerdos celebraturus easdem receperit, nisi aliud constet.
Omnes et singuli administratores causarum piarum aut quoquo modo ad Missarum onera implenda obligati, sive ecclesiastici sive laici, sub exitum cujuslibet anni, Missarum onera quibus nondum fuerit satisfactum, suis Ordinariis tradant secundum modum ab his definiendum. — Hoc autem tempus ita est accipiendum ut
1 Manuales Missse, ex decreto Ut debifa, intelligendae sunt ese quas fideles, oblatd manuali stipe, celebrari postulant; aut quse alicujus familiae patrimonium gravant quidem ln perpetuum, sed in nulld ecclesid sunt constitutce, ita ut a quolibet sacerdote et in quolibet loco applicari possint. Ad instar manualium dicuntur quse in aliqua ecclesia constitutse, aut alicui beneficio annexse, a proprio beneficiario vel in propria ecclesia hac illave de causa applicari non possunt; et ideo aut de jure, aut cum S. Sedis indulto, aliis sacerdotibus celebrandae tradi possunt ; necnon Missse quge ex onere perpetuo inhserent ecclesise, monasterii, confraternitatibus, aut locis piis quibuscumque, sed in nulla" ecclesia sunt constitutae, ita ut a quolibet sacerdote pro administratorum arbitrio ubivis applicari possint. (S.C.C, 19 dec. IQ04).
in Missis ad instar manualium obligatio eas deponendi decurrat a fine illius anni intra quem onera impieri debuissent; in manualibus vero, post annum a die suscepti oneris, salva diversa ofTerentium voluntate.
Qui habcnt Missarum numerum de quibus sibi liceat disponere, possunt eas tribuere sacerdotibus sibi acceptis, dummodo probe sibi constet eos esse omni exceptione majores vel testimonio proprii Ordinarii commendatos.
Ordinarii Missas sibi transmissas statim ex ordine in librum cum respectiva eleemosyna referent, et curabunt : — ut quamprimum moraliter celebrentur, ita tamen ut prius manualibus satisfiat, deinde iis quae ad instar manualium sunt ; — ut prius distribuantur Missae sacerdotibus dicecesanis, deinde aiienis.
Item Superiores religiosi qui propriis subditis aliisve Missas celebrandas committunt, quas acceperint Missas cum suis eleemosynis cito in librum per ordinem referant curentque pro viribus ut quamprimum celebrentur.
Rectores ecclesiarum aliorumque piorum locorum peculiarem etiam habeant librum in quo accurate notent Missarum receptarum numerum, intentionem, eleemosynam, celebrationem. Ordinarii autem tenentur obligatione singulis saltem annis hujusmodi libros sive per se ipsi sive per alios recognoscendi.
Omnes sacerdotes sive saeculares sive religiosi debent accurate adnotare quas quisque Missarum intentiones receperit, quibusve satisfecerit.
- (E) Obligatio celebrandi ex accepto stipendio potest per alium sacerdotem adimpleri, sed tunc integrum stipendium^ in proprid specie, huic tradi debet, nisi oblator expresse permittat aliquid retinere, aut certe constet excessum super taxam datum f uisse intuitu personce aut alter sacerdos sponte et non rogatus, excessum remittat x. Nec licet sine nova speciali S. Sedis licentia, aliquid detrahere ex eleemosynis Missarum quae celebrioribus sanctuariis tradi solent, etiam ut eorum decori consulatur 2.
2 Cfr. S. Cong. Conc, 19 Jan. 1869, Acta S. Sedis, IV, p. 537. Hinc administratores ecclesiarum, ex eleemosynis datis ad Missas celebrandas, nihil possunt retinere pro expensis altarium, luminum, etc, nisi alii non sint reditus; et tunc id solum retineri potest quod pro uno tantum sacrificio expenditur. — Attamen, in missis ad instar manualium, nisi obstet mens fundatoris, legitime retinetur excessus, et satis est remittere solam eleemosynam manualem dicecesis in qua missae celebrantur, si pinguis eleemosyna locum pro parte teneat dotis beneficii aut causae piae. Ita Codex, c. 840. — Insuper, si qua ecclesia paupertate laboret, potest Ordinarius permittere ut a sacerdotibus qui in proprium commodum inibi celebrant, propter utensilia ceteraque ad Missse sacrificium necessaria, moderata stipes exigatur. (Codex, c. 1303).
DE SAGRIFIGIO MISSvE. 505
Oui missas a Fidelibus receptas aut quoquo modo suse fidei commissas aliis celebrandas tradiderint, obligatione tenentur usquedum acceptatae ab eisdem obligationis et recepti stipendii testimonium obtinuerint *,
- (F) Omnis mercaturse species quoad Missarum stipendia strictissime prohibetur.
Jamverp, juxta decretum Ut debita, 11 maii 1904 : "Vetitum cuique omnino est Missarum obligationes et ipsarum eleemosynas a fidelibus vel locis piis acceptas tradere bibliopolis et mercatoribus, diariorum et ephemeridum administratoribus, etiamsi religiosi viri sunt, necnon venditoribus sacrarum utensilium et indumentorum, quamvis pia et religiosa instituta, et generatim quibuslibet, etiam ecclesiasticis viris, qui Missas requirant non taxative ut eas celebrent sive per se sive per sacerdotes sibi subditos, sed ob alium quemlibet, quamvis optimum, finem : constitit enim, id efnci non posse, nisi aliquod commercii genus cum eleemosynis Missarum agendo, aut eleemosynas ipsas imminuendo."
Qui deliquerint contra canonem 827, prohibentem quamlibet speciem negotiationis circa stipem missarum, sive contra c. 828 praescribentem tot esse missas applicandas quot stipendia acceptata fuerint, sive contra c. 840 statuentem stipes remittendas esse integras ad eos qui missas celebrant, ab Ordinariis pro gravitate culpae puniantur, non exclusa, si res ferat, suspensione aut beneficii vel ofiicii privatione, vel, si de laicis agatur, excommunicatione 2 ".
- Regulae quoad Missas fundatas. (A) Perpetua Missarum onera non possunt a sacerdotibus saecularibus accipi absque prsevio assensu Episcopi, a regularibus sine Praelati regularis licentia; quod sapienter cautum est, ut Episcopi perjpendere possint tum reditus assignatos, tum possibilitatem haec onera adimplendi in perpetuum.
(B) " In singulis ecclesiis saecularibus ac regularibus adsit catalogus sive tabella onerum quae ad perpetuum vel ad certum praefinitumque tempus imposita ipsis ac respeclive acceptata fuerunt; utque ibidem in sacrario asserventur libri, in quorum altero perpetua hujusmodi sive temporalia onera, in altero vero Missae manuales et adventitice inscribantur, una cum fideli ac distincta adnotatione subsecuti utrorumque implement 3".
(C) Omnes conditiones temporis et loci adamussim serventur, in quantum moraliter fieri potest. Si reditus deficiant in totum sine pastoris culpa, non tenetur Missas celebrare; si in parte, et in tabulis fundationum designata fuerit eleemosyna pro qualibet Missa, reducitur proportionate Missarum numerus. Si nihil hac de re in fundatione statutum fuerit, ad Episcopum aut Sedem Apostolicam recurrendum est, ex infra dicendis, n. 725.
Regulse quoad Missam pro populo. (A)Jure communi pastores animarum sub gravi tenentur applicare Missam pro populo singulis diebus dominicis, aut festivis de praecepto, etiam suppressis *. Ait enim Tridentinum 2 / " Praecepto divino mandatum est omnibus quibus animarum cura commissa est, pro his sacrificium orTerre". Sub nomine autem pastorum veniunt : (a) Episcopi qui dicecesim regunt, vel administratores dicecesis canonice ereclae, non autem Vicarii apostolici neque Episcopi mere titulares, nec vicarii capitulares; (b) abbates Nullius jurisdi6lionem quasi episcopalem in clerum et populum cum territorio separato habentes; (c) parochi proprie didti 3, sive sseculares sive regulares, sive amovibiles sive inamovibiles, aut etiam viceparochi, qui ad officium parochi supplendum deputati sunt; pariter vicarii-ceconomi, qui vacantem parochiam administrant, donec novus pastor sedis possessionem adeptus fuerit. — Non autem tenentur vicarii-coadjutores, nec capellani, neque collegiorum aut seminariorum rectores, quia hi munus pastorale non exercent.
(B) Obligatio Missam applicandi pro populo est persoitalis, ab ipso pastore adimplenda, nisi gravis adsit ratio, ut infirmitas, longa absentia, etc; sed est simul realist
1 Qui dies sunt : Circumcisio, I jan.; Epiphania, 6jan.; Resurreclio cum duabus sequentibus feriis; Ascensio; Pentecostes cum duabus sequentibus feriis; SS. Trinitas; Corpus Christi; Inventio SS. Crucis, 3 mai; Nativitas Domini (unius Misspe applicatio sumcit, licet bis aut ter celebretur); — Purificatio, 2 febr.; Annuntiatio, 25 mart.; Assumptio, 15 aug. ; Nativitas B. V. Marise, 8 sept.; Immac. Conceptio, 8 dec. ; — S. Matthias, 24 aut 25 febr.; S. Joseph, 19 mart.; SS. Philippus et Jacobus, 1 maii; Nativitas S. Joannis Baptista?, 24 jun.; SS. Petrus et Paulus, 29 jun.; S. Jacobus, 25 jul.; S. Anna, 26 jul.; S. Laurentius, 10 aug. ; S. Bartholomreus, 24 aug.; S. Matthseus, 21 sept.; Dedicatio S. Michaelis, 29 sept.; SS. Simon et Juda, 28 oct.; festum SS. Omnium, 1 nov. ; S. Andreas, 30 nov.; S. Thomas, 21 dec. ; S. Stephanus, 26 dec; S. Joannes Apostolus, 27 dec; SS. Innocentes, 28 dec; S. Sylvester, 31 dec ; prseterea festum principalis patroni regni et patroni loci. — Si dies festus incidit in diem dominicam, parochus unicd Missa obligationi satisfacit.
2 Sess. XXIII, cap. I de Reformat.; Encycl. In Supremd Leonis XIII, 10 jun. 1882. — Cf. Many, De Missd, n. 87-92.
3 In Statibus Faderatis, aliisque locis ubi parceciae non sunt canonice erecftae, pastores non stricte tenentur neque ex justitia neque ex caritate Missam applicare pro populo; " attamen cum id valde deceat ex caritate, eos omnes enixe hortamur in Domino, ut id muneris adeo populo utile Deoque charum exsequi pergant" (Synod. Balt. VIII, 33).
DE SAGRIFIGIO MISS^. 507 ita ut legitime impediti/w a/ios, dato stipendio, celebrare teneantur; quod si ita faclum non fuerit, quamprimum Missa pro populo applicetur l.
Missa pro populo in ecc/esidp>aroc/zia/i regu\ar\ter celebrari debet : si vero legitime abest pastor obligationi su9e satisfacere potest ubi degit; nec requiritur Missa sollemnis, sed privata sufficit. Si quis duabus distinclis parochiis prceest, duplicem Missam applicare tenetur; secus vero si Episcopus duas diceceses regit. Missa regulariter celebrari debet die affixa, nec potest in aliam diem transferri, nisi speciali indulto id concessum fuerit. Si sollemnitas festi in proximam diem dominicam transferatur, pastores ipso die quo officium festi habetur, Missam pro pppulo applicare tenentur; si vero non solum sollemnitas, sed etiam officinm festi transferatur, sufficit Missam applicare die dominica, in quam transfertur2.
- Dereductibne et condonatione Missarum. (a) Ex justa causa Ecclesia potest onera Missarum reducere aut penitus extinguere; quo jure utitur praecipue quando reditus fundationis, ob varias causas, non amplius sufficiunt ad numerum Missarum integre persolvendum. Tunc S. Pontifex ex thesauro Ecclesiae supplet, satisfactiones Christi et sanclorum applicando iis pro quibus sacrum ofTerendum fuisset, vel preces nomine Ecclesiae peractas in eumdem finem dirigendo.
(b) Hujusmodi potestas generatim 5. Sedi reservatur. Attamen, quando reditus perierunt sine ulla culpa re6loris ecclesiae aut instituti, valde probabile est episcopum posse propria auctoritate reducere fundationes ad normam aequitatis 3. Melius est tamen ad S. Sedem recurrere, ut ex thesauro Ecclesiae suppleat. Insuper episcopis saepe conceditur indultum vi cujus, sub certis conditionibus, numerum Missarum reducere valeant,v. g.,dummodo alias reductae non fuerint : quo casu, tenori concessionis accurate standum est.
3 Si gravi penuria laborent parochi, Episcopus eis concedere potest ut die dominico vel festo stipendium accipiant, quo secus infra hebdomadam carerent, e^ tamen conditione ut Missam pro populo infra hebdomadam offerant. (Benedict. XIV, const. Cum semper oblatas, 19 aug. 1744) Cf. Duballet, Traite" des paroisses et des curis, t. II, p. 202-253; et p. 2i*-6i*.
3 Ita Fagnan, in cap. Ex parie, De Constitut., n. 25; Schmalzgrueber, in tit. de Celebrat. Missarum, n. 139; S. Alphons., n. 331; Many, n. 76. Contrarium tenent Bened. XIV, De Synodo, lib. XIII, c. ult., n. 17; Gasparri, de Eucharistid, n. 588.
(c) Quandoque etiam S. Sedes condonat Missas, fundatas aut manuales, quae celebrari debuissent et omissae fuerunt. Solus Pontifex id praestare potest, quia ipse solus pro sacris non oblatis ex thesauro Ecclesiae supplere potest. Condonatio autem fleri non solet nisi quando omissio fa6la fuit bondfide, id est sine irrationabili spe condonationem obtinendi, simulque reditus qui supersunt non sufficiunt supplendis omissionibus.
3° Regidce in ipsd celebratione servandce»
Chapter 75 of 81