Skip to the text

Nn. 306–358

  1. Corollarium : Verba formae non sunt necessario concionatoria vel promissoria, sed ad gratiam producendam conferunt.

De fide est, ex Trid. x : " Si quis dixerit haec sacramenta propter solam fidem nutriendam instituta fuisse, A. S. " Etenim : (a) in duobus sacramentis quae a Protestantibus admittuntur, Baptismo et Eucharistia, verba quae tanquam forma adhibentur nuliam exhortationem, nullam promissionem prae se ferunt, sed simplex et nudum factum enuntiant : "Ego te baptizo " ; " hoc est corpus meum ". Ergo hujusmodi verba tanquam concionatoria aut promissoria haberi nequeunt. (b) Insuper si sacramenta per modum condonis vel promissionis operentur, ad eorum fru6lum percipiendum necesse non est eadem recipere, sed sufficit eorum administrationis testes esse, cum astantes verba audire possint aeque ac ipsi recipientes ; quod quidem nemo admittere potest; ergo.

II. Gontroversia de causalitate sacramentorum 2.

Omnes quidem catholici admittunt sacramenta N. Legis vere gratiam conferre ; sed de modo quo eam conferunt quatuor prodierunt systemata.

  1. 10' Causalitds improprie dicla seu occasionalis. Medio ^Evo, S. Bonaventura*, Scotus4, posteaque Durandus, Biet, etc, putarunt Deum soium gratiam producere posito ritu sacramentali, ideoque sacramentum esse veluti schedulam chartaceam nullius vatoris interniy ad cujus exhibitionem Deus, vi promissionis antiquitus faclae, gratiam confert. — Hodie vero omnes hanc theoriam rejiciunt ut minus consonam Tridentino declaranti sacramenta continere et conferre gratiam quam significant. Scotistae, eam relinquentes, causalitatem moratem tuentur.

2 Prgeter auctores infra allegatos, cfr. Bucceroni, Comment. de sacrament. causalitate, 18S9; G. Reinhold, Die Sireitfrage iiber die physische oder mora- Hsche Wirksamkeit der Sakratnente, 1899.

  1. 2° Cansalitas moralis. Multi, duce de Lugo *, docent sacramenta vere cooperari ad gratiae infusionem, sed per modum causce instrumentalis moralis ta?itum, quatenus nempe direcle agunt non in animam subjecti, sed in Deum, quem suo intrinseco valore efficaciter, licet moraliter, movent ut gratiam conferat. Cum enim a Christo instituta fuerint, moraliter sunt acliones Christi ideoque inaestimabilis pretii, et comparari possunt nummo aureo qui suo intrinseco valore vendentem movet ad mercem tradendam.

Sic autem arguunt : (a) nihil amplius deduci potest ex textibus Script. et Tradit. ; (b) aliunde difficile concipitur quomodo signum mere sensibile possit physice continere et transmittere spiritualem gratiam; (c) insuper modus operandi sequitur esse; jamvero sacramehta sunt morale compositum; ergo moraliter operantur. — Quse sententia vere probabilis est.

  1. 30 Causalitas physica. Juxta Thomistas, Suarez, aliosque 2, sacramenta sunt non solum causa moralis, sed etiam physica gratiae, in quantum ex motu aut influxu Dei instrumentaliter gratiam conferunt, ac proinde sunt veluti canales per quos physice et realiter gratia in animam nostram transit. Verba enim Scripturce, nempe particulae ex et per, et Patrum comparationes, n. 303, de causalitate physica melius intelliguntur; insuper, juxta Tridentinum, sacramenta sunt causa gratiae instrumentalis, et continent gratiam; atqui, admissa morali causalitate, non videntur esse causa instrumentalis sensu proprio gratiae, nec eam continere, sed tantum a Deo obtinere. Aliunde sacramenta, licet sensibilia, possunt esse vehicula gratiae, sicut voces sensibiles possunt esse vehicula cogitationis.

(a) Objicitur quidem sacramentum esse ens transiens quod amplius non existit eo praecise instanti quo gratia confertur; ergo physice operari nequit. Sed ad physicam causalitatem minime requiritur ut sacramentum totum simul existat;sufficit aliquid signi sensibilis remanere tempore quo gratia producitur : quod fit in sacramentis; nam in ultimo instanti prolationis verborum effeclus statim producitur. (b) Instant adversarii : de ratione instrumenti

1 De Sacramentis, disp. IV, secl. 4; ita etiam Franzelin, Hnrter, Sasse, Lahonsse, etc.

2 S. Thomas, 3, q. 62, a. 4; Suarez, disp. IX; Salmant., disp. IV, dub. 3-4; Billuart, diss. III, a. 2; Phgues,J?evzte t/wmiste, Jan. et Jul. 1904; E. Hugon, La cansaliti imtru?nenta/e en thdologie, Paris, 1907, 1 18-177.

DE SAGRAMENTORUM EFFICACIA. 215 physici est ut vere et realiter tangat subjectum in quod agit; atqui sacramentum animam tangere nequit. Resp. : sacramentum animam attingit non quidem ratione sui, sed ratione virtutis ipsi supernaturaliter insitse, sicut sol corpora nostra tangit non substantiasua, sed contaclu virtutis et caloris. (c) Instant iterum : repugnat virtutem spiritualem inesse enti corporeo, quale est sacramentum. Resp. : repugnat quidem virtutem spiritualem inesse enti corporeo ex se et permanenter, sed "nihil prohibet in corpore esse virtutem spiritualem instrumentaliter, in quantum scilicet corpus potest moveri ab aliqua substantia spirituali ad aliquem effectum spiritualem inducendum, sicut et in ipsa voce sensibili est qusedam vis spiritualis ad excitandum intelleclum hominis, in quantum procedit a conceptione mentis " \ (d) Sacramenta ficle suscepta, remoto obice, gratiam causare possunt; atqui non physice eam producunt, cum amplius non existant; ergo. Resp. : etiamsi in hoc casu moraliter agerent, non exinde sequeretur ea in omni casu moraliter tantum operari. Aliunde sacramenta, quae reviviscunt, generatim characlerem imprimunt, et mediante charactere, physice gratiam producere valent, etiamsi non amplius subsistant.

  1. 40 Cansalitas intentionalis. Card. Billct'2, putans causalitatem instrumentalem moralem non esse veram causalitatem ad mentem Conciliorum, causalitatem autem proprie physicam non esse possibilem, cum repugnet virtutem spiritualem rei corporali inesse, novam proposuit explicationem. Juxta ipsum, causalitas sacramentorum est quidem vera, et instrumentalis, sed intentionalis, seu in ordine cognitionis et quidem praclicce. Sacramentum scilicet, cum sit signum, habere nequit causalitatem quse praetergrediatur rationem signi et exinde ordinem cognitionis. Unde sacramentum est causa sicuti sunt causa jurisdictionis episcopalis verba a Summo Pontifice in Consistorio prolata. Quae verba : (a) non tantum referuntur ad rem significatam, (b) nec tantum notificant rem significatam (sub quo secundo respectu jam sunt causa, quatenus intelleclum excitant ad cognoscendum), (c) sed insuper sunt causa ipsius rei significatae, cum inserviant non solum ad manifestandam propriam conceptionem, sed ad imponendam ordinationem intelleclus Pontificis. Ita sacramentum, vi institutionis Christi, per modum imperii et exigentiae significat et ita causat gratiam,

a De Sacrameniis in cominnni, thesis VII.

licet sccundario et instrumentaliter, causalitate nonperfecliva sed tahtum dispositivd; seu, aliis verbis, non producit ipsam gratiam, sed dispositionem exigitivam gratia?.

Quae theoria ingeniosa est, nec probabilitate caret. Attamen non clare videtur quomodo in hac hypothesi sacramenta gratiam contineant nisi moraliter, cum vis intentionalis sit eis extrinseca / nec quomodo gratiam conferant nisi mediate, cum dispositio exigitiva gratiae sane ab ipsa gratia distinguatur.

§ II. QUALTS PRODUCATUR GRATIA?

Gratia a sacramentis producla, duplex est : gratia communis seu sanclificans, et gratia sacramentalis.

  1. 1° De Gratia sanctificante. Gratia sanctificans, quam sacramenta conferunt, est prima, vel secunda; pripia ea est quae infunditur quando homo de statu peccati mortalis in statum gratiae transit; secunda. vero nihil aliud est nisi primae gratiae augmentum. His positis, inquirendum est quaenam gratia a sacramentis producatur per se, vel pcr accidens.

  2. (A) Per se. (a) Dub sacramenta, Baptismus et Pamitentia, primam gratiam per se, seu ex primarid institutione conferunt, ideoque vocantur sacramenta mortuorum quia spiritualiter mortuos vivificant. Haec enim directe ad remittendum originale vel actuale peccatum mortale instituta sunt, ut infra probabitur; atqui il-la peccata non remittuntur nisi per sanclificantis gratiae infusionem, ac proinde gratiam primam; ergo.

(b) Quinque alia sacramenta per se secundam gratiam conferunt, et vocantur sacramenta vivorum; ii enim soli qui spirituali vita jam fruuntur ad ea accedere possunt, quia vitam supernaturalem jam animae inesse supponunt et adaugent : ita Confirmaiio corroborat justum in fide et gratia; Eucharistia eum nutrit ; Extr. Unclio eumdem roborat pro ultimo certamine; Ordo speciales gratias Ecclesiae ministris tribuit; Matrimonium sanctificat conjuges christianos.

  1. (B) Per accidens. (a) Sacramenta mortuorum aliquando gratiam secundam per accidens producunt, quanda

DE SAGRAMENTORUM EFFICAGIA. 221 scilicet suscipiens primam gratiam jam possidet. Certum est; nam sacramenta omnibus non ponentibus obicem gratiam conferunt, ex dictis; porro qui jam gratiam possidet in recipiendo Baptismum et Paenitentiam, certo non ponit obicem; ergo gratiam, non primam quidem, qua jam ornatus est, sed secundam accipit. Quod quidem certum evasit ex praxi, ab Ecclesia approbata, confitendi levia peccata, quando nullum grave peccatum commissum est.

(b) Sacramenta vivorum possunt etiam per accidens gratiam primam producere, scilicet quando peccator bond fide se esse justificatum credit, et attritus recipit u.nu-m ex vjvorum sacramentis; quod evenire potest, quia non recordatur de peccato commisso, aut putat illud per contritionem perfe6lam esse remissum, aut inscius fuit invalide absolutus a sacerdote. Quae sententia non est quidem certa, sed probabilipr et communior inter Theologos x. Etenim sacramenta gratiam conferunt omnibus non ponentibus obicem; atqui subjeclum, in casu allato, non ponit aclu obicem sacramento, cum sit in bona. fide; aliunde peccatum, antea commissum et nondum remissum, sed sincere retractatum, non est obex gratiae; ergo sacramenta in casu allato per accidens gratiam, et quidem primam, causant.

(c) Immo, ex infra dicendis, Extrema Unclio non solum per accidens, sed etiam ex secundario fine institutionis, mortalia remittit, quando impossibile est Paenitentiam accipere.

  1. 20 De. Gratia sacramentali 2. (A) Existentia. Singula Novcz Legis sacramenta producunt gratiam propriam, quce sacramentalis vocatur. Certum est. (a) Etenim sacra- Imenta instituta ad diversos fines specialem effeclum producere debent; atqui sacramenta instituuntur ad diversos omnino fines, ut ex Decreto ad Armenos constat : " Horum quinque prima ad spiritualem uniuscujusque hominis in seipso perfectionem, duo ultima ad totius Ecclesiae regimen multiplicationemque ordinata sunt. Per Baptismum enim spiritualiter renascimur; per Confirmationem augemur in

1 Cfr. S. Thom.j 3 p.,q. 79, a. 3; S. Alphonsus, n. 6, cum aucloribus ibf iitatis. ,

2 Abb^ de Bellevue, La grdce sacramentelle, 1900.

gratia et roboramur in fide; renati autem et roborati, nutrimur divinae Eucharistiae alimonia, etc. "; ergo sacramenta diversos gratiae effeclius producunt, seu gratiam sacramentalem. (b) Revera Scriptura et Patres priorum saeculorum direcle hanc specialem gratiam describunt, potiusquam genericam gratiam omnibus sacramentis communem, ut exponemus ubi de singulis sacramentis.

315- (B) Natura. Gratia sacramentalis, juxta communem sententiam, non est habitus realiter distin£tus a gratia sanctificante, sed ipsamet gratia habitualis valde probabiliter cum speciali vigore in ordine ad proprium finem sacramenti obtinendum r, et certo cumjure ad speciales gratias acluales suo tempore conferendas. Ratio est quia gratia habitualis, cum virtutibus et donis, diversam sacramentorum finem, sine alio distin6lo habitu, attingere posse videtur.

Res autem pro singulis sacramentis sic explicari potest. (a) Gratia sacramentalis Baptismi dat specialem vigorem ad novam vitam instituendam, et Baptismi vota adimplenda; (b) Confirmatio ordinatur ad fidem alacriter et fortiter propugnandam ; (c) Eucharistia, ad nutriendam animam, eamque per caritatem Deo uniendam;

(d) Psenitentia ad prseterita peccata expianda et nova vitanda;

(e) Extr. Unclio ad peccati tollendas reliquias, ultimasque tentationes superandas; (f) Ordo ad redle sancleque regimen spirituale animarum exercendum; (g) Matrimonium ad fidelitatem mutuo servandam, caste vivendum, et prolem pie educandam.

Insuper, quando occurrit specialis obligatio adimplendi officia in sacramentorum receptione imposita, conferuntur a Deo, vi ipsius sacramenti, gratice acluales specia/es, ut illa officia suaviter et facile adimpleantur, et quidem abundantiores et intensiores quam secus darentur. — Immo animadvertere licet in quibusdam sacramentis potiorem esse collationem gratia habitua/is, ut in Eucharistia et Paenitentia ; in aliis autem, v. g., Ordine et Matrimonio, potius esse jus ad aclua/es gratias toto decursu vitae consequendas.

1 Non pauci theologi putant gratiam sacramentalem non addere hunc specialem vigorem, sed solum conferre jus ad gratias actuales tempore opportuno conferendas. (Cf. de Augustinis, th. 19). — Sed alii, cum S.Thoma, Quast. disp., de Veritate, q. 27, a. 5, ad 12, et Card. Billot, t. I, p. 91-93, putant gratiam sacramentalem addere gratise communi dispositiones quasdam habituales plus minusve imminutivas concupiscentire in variis ejus ramificationibus.

DE SAGRAMENTOflUM KFFICACIA. 223

§ III. De quantitate grati^e per sacramenta

COLLAT^E *.

  1. Quanam proportione sacramenta specie inter se diversa, ut Baptismus et Confirmatio, gratiam conferant, prorsus incertum est : hoc enim a libera Dei voluntate pendet, de qua nil in Scriptura et Traditione legitur. Unum declarat Tridentinum, scilicet ea non esse paria2 : 11 Si quis dixerit haec septem sacramenta ita esse inter se paria ut nulla ratione aliud alio sit dignius, A. S."

Quoad sacramenta ejusdem speciei sequens thesis rem declarabit.

  1. Thesis : Sacramenta ejusdem speciei per se conferunt aequalem gratiam aequaliter dispositis; inaequalem vero inaequaliter dispositis. Ita communittr.

Dicitur per se, quia per accidens, scilicet ex Dei speciali misericordia, vel ex speciali ministri fervore, sacramenta possunt majorem gratiae gradum in uno quam in altero producere; sed tunc ille eifeclus non confertur ex opere operato, seu vi ipsius sacramenti, sed potius ejus occasione.

(A) Ex Tridentinoi, Deus justitiam seu gratiam confert, secundum propriam uniuscujusque dispositionem et cooperationem : " justitiam in nobis recipientes unusquisque suam secundum mensuram, quam Spiritus S. partitur singulis prout vult, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem "; atqui, aequaliter dispositi aequalem cooperationem afTerunt; ergo aequalem gratiam recipiunt; e contra, insequaliter dispositi insequalem dispositionem afferunt: ergo.

(B) Rat. cojiv. (a) Sacramenta agunt veluti causae natu-

1 Cf. S. Thom., 3 p., q. 69, a. 8; Suarez, disp. VII, sedl. 5; Salmant., disp. IV, dub. 8; de Augustinis, th. 21.

2 Sess. VII, can. 3. — Juxta S. Thomam (3, q. 65, a. 3), quem communiter sequuntur theologi, ratione dignitatis primo loco venit Eucharistia, quse non solum gratiam sed gratise auctorem continet, deinde Ordo, qui ad Eucharistise consecrationem speclat, tertio Confirmatio, quarto Baptismus, quinto Matrimonium, sexto Ex. Unclio, ultimo Psenitentia. — Aliunde probabiliter supponi potest sacramenta magis necessaria, et quse semel tantum conferuntur, qualia sunt Baptismus, Confirmatio, Ordo, majorem dare gratiam.

rales; atqui causae naturales, sive morales,.sive physicae, in eisdem circumstantiis eosdem producunt effectus, dum e contra insequales effectus producunt in subjeclis inaequaliter dispositis; ita idem ignis inaequalem calorem producit in ligno arido et in ligno humido; ergo. (b) Ad suavem Dei providentiam pertinet ut homines excitentur ad recipienda sacramenta cum maxima devotione et reverentia ; atqui ita erit si majorem gratiam in iis qui melius sunt dispositi sacramenta producant; tunc enim, propter spem majoris fructus, melius ad sacramenta se disponent.

  1. Dispositio quse gratiam augere potest, duplex est : (a) imprimis virtualis fervor et prsesertim aduatis, in ipsa sacramenti receptione; et ille fervor eo major est quo major caritas vel contritio existit in anima. (b) Insuper, juxta plures, quantitas gratice habitualis jam existens in anima; nam cum caritatis virtus sanclificantis gratiae quantitati proportionetur, quo major est haec gratia, eo major est caritas, ac proinde eo ferventiores esse possunt caritatis aclus in susceptione sacramenti. Exinde apparet quanti momenti sit praeparatio ad sacramentorum receptionem, sive remota, sive proxima.

§ IV. QUOMODO IMPEDITA GRATIA REVIVISCAT?1

  1. Hucusque diximus de gratia iis collata qui obicem non ponunt. Sed aliquando evenit sacramentum valide confe6lum esse, licet nulla gratia a suscipiente recipiatur, propter obicem. Obex autem duplex esse potest : (a) positivuSy quando quis, licet proprise indispositionis conscius, ad sacramentum accedit; (b) negativus, si dispositionis defectus non sit voluntarius, propter ignorantiam invincibilem seu bonam fidem.

In utroquecasu, defeCtus dispositionis vocatur/f^?/^?, etsacramentum ita susceptum dicitur fifle susceptum, quia suscipiens aliquo modo fingit se esse dispositum, dum revera non est.

Quaestio est igitur num sacramenta valide quidem suscepta, sed absque gratia propter obicem positivum aut negativum, possint, remoto obice, gratiam conferre et ita aliquo modo reviviscere.

1 Cf. S. Thom., In 4 Sent.y dist. 4, q. 3, a. 2, qucestiunc. 5; Si4m. thcol., 3 p., q. 69, a. 10; Suarez, disp. VIII, secl. III; Salmant., disp. IV,,dub. 6; de Augustinis, th. 22; S. Alphonsus, 1. VI, n. 87; Lehmk., n. 9; Marc, n. 1397.

DE SACRAMENTORUM EFFICACIA. 225

I. Existentia illius reviviscentise.

  1. i° Baptismus ficle susceptus prce defeclu contritionis supernaturalis, remoto obice, quoad gratiani reviviscit. Certum est.

(A) Baptismus enim, et quidem solus, cum simplici attritione susceptus, potest remittere peccata antea commissa, gratiamque conferre specialem ad officia totius vitae christianae idimplenda; atqui divinam Providentiam non decet ut, ob culpam transitoriam, homo perpetuo hac gratia privetur. — Revera, juxta Trideut.1, nullum mortale peccatum remittitur in N. Lege nisi per aliquod sacramentum (scil. Bapt. vel Paenitentiam) in re vel in voto susceptum. Unde sic : juxta omnes, existere debet etiam pro eo qui Baptismum ficle recepit, medium obtinendi remissionem originalis peccati; atqui, nisi Baptismus reviviscat quoad gratiam, nullum erit medium ; scilicet non novum Baptisma, aut votum illud suscipiendi, cum hoc valide susceptum renovari nequeat; nec Paenitentiae sacramentum, quod tollit tantum peccata post baptismum commissa ; ergo unicum remanet medium, scilicet reviviscentia gratiae per obicem impeditae.

(B) Idem constat ex au6loritate Patrum et Theologorum, praesertim vS. Augustini qui, de Baptismo apud haereticos vel schismaticos collato disserens, declarat ilium non produxisse gratiam quando ministrabatur, et addit : " tunc incipit valere idem Baptismus ad dimittenda peccata, cum ad Ecclesiae pacem venerint" 2.

  1. 20 Ordo, Coujirutatio, Matrimonium et Ext. Unclio reviviscere possunt quoad gratiam. Ita probabilius contra Vasquez paucosque alios.

(A) Confirmatio et Ordo characterem imprimunt, hominemque constituunt in statu a quo recedere nequit, et in quo speciali indiget gratia ad obligationes suas adimplendas; atqui, si haec sacramenta non reviviscant, homo semper privabitur illa speciali gratia sibi moraliter necessaria; quod quidem divinae bonitati repugnare videtur; ergo.

(B) Idem fere dici potest de Matrimonio, quod ex una parte hominem constituit in statu in quo valde indiget speciali gratia, et ex altera iterari nequit, vivente conjuge; et de Extr. Unclione, quae gratias confert valde utiles pro articulo»mortis, nec in eodem mortis periculo iterari potest.

  1. 30 Pro Pcznit. et Eucharistia. (A) Quoad Paenitentiam, ciim tres actus paenitentis sint, juxta communem sententiam, materia proxima sacramenti, vix concipi potest quomodo hoc sacramentum validum esse possit et simul infrucluosum Si vero valide et non licite reciperetur, minus probabile est illud reviviscere, cum gratia per novam absolutionem recuperari possit.

(B) Eucharistia, juxta communem sententiam, non reviviscit, saltem quando obex fuit voluntarius, nisi forte removeatur obex antequam sacrae species consumantur : nam : (a) nulla adest specialis necessitas, ciim illud sacramentum iterum suscipi possit; (b) insuper indecorum omnino videtur, ut qui sacrilege communionem suscepit, postea fruclum communionis recipiat, et quidem eo uberiorem quo saepius sacrilegia commiserit;

II. Gonditiones illius reviviscentiae.

  1. i° Pro obice negativo. Quando obex fuit negativus, seu involuntarius, et nullum aliud mortale peccatum postea fuit commissum, requiritur et sufflcit attritio supernaturalis. Hoc communiter asseritur pro sacramentis mortuorum, et probabiliter etiam pro vivorum sacramentis; cum enim obex negativus nihil aliud est nisi absentia dispositionis requisitae, removebitur statim ac illa dispositio aderit; atqui attritio supernaturalis est dispositio sufficiens ad sacramenta mortuorum; immo probabilius ad sacramenta vivorum, per accidens, quando scilicet quis bona. fide putat se csse in statu gratiae ; ergo.

2° Pro obice positivo. Quando obex fuit positivus, scu voluntarius, aut aliquod mortale peccatum fuit postea com- missum, requiritur absolutio cum attritione, vel contritio pcrfecla cum voto sacramenti : nam peccatum mortale non- rtisi per saeramentum Paenitentiae aut perfe6lam contritio- nem tolli potest, nec in casu remitti potest sacramento aut antecedenter aut concomitanter sed sacrilege recepto.

3° Controversia. Controvertitur inter Theologos num gratia reviviscens, obice remoto, detur omnibus aequalis, an secundum eradum dispositionis, qua. removetur obex. Nil certum hac de re

DE SAGRAMENTORUM EFFIGAGIA. 227 dici potest. Probabilior nobisvidetur sententia asserens gratiam tunc dari secundum subjecli dispositiones, vi generalis principi; supra enuntiati, n. 317.

Art. II. De Charaftere Sacramentali \

  1. Status qiKBstionls. Hucusque diximus de primario sacramentorum erTcclu, scil de gratia; sed, praeter gratiam* trja sacramenta characlerem in anima producunt; de quo dicendum superest.

i° Characler (a graeca voce Xapixxr>ip quae idem signiflcat ac figura, signaculum, nota) definitur : Signum, seu signacuium quoddam spirituale et indelebile, in ani/ud impressum, quo /lomines apti efficiuntur ad aliquid sacri suscipiendum vel agendum.

Dicitur (a) signum quoddam spirituale, non autem sensibile, quia est veluti nota intema, qua fideles, qui hoc signum susceperunt, ab aliis, corarn Deo, Angelis et Beatis, distinguuntur.

(b) Indelebiliter in animd impressum; quibus verbis designatur characleris subjeclum ejusque praecipua qualitas, scWicet perpetuitas.

(c) Quo homines apti efficiuntur; illud enim signum non est merum ornamentum, sed dat pOtestatem aliquid sacri agendi velrecipiendi, ideoque nos facit aliquo modo sacerdotii Christi participes.

20 Existentiam characlcris sacramentalis negaverunt tum Wicleffus, tum Protestantes, eo quod Scriptura ct Patres altum silentium servant de tali characlerc, cujus primus excogitator fuit Innocentius III, initio saeculi XIII2; aliunde in quo consistat illud sjgnum explicari nequit ; idcoque tamquam mediaevum inventum rejiciendum cst.

I. De ejus existentia.

  1. Thesis : Tria sacramenta characterem spiritualem imprimunt in anima, scilicet Baptismus, Confirmatio et Ordo. De fide est, utpote definitum a Tridcut.3 : " Si

1 S. Thomas, 3 p., q. 63; Suarez, disp. XI; Salmantic, di^p. V; Bellarminus, 1. II, c. 18-22; Billuart, diss. IV; Drouin, q. V, c. 2; Franzehn, th. 12-13; ^e Augustinis, th. 23; Hurter, n. 308 sq.

2 Innocentius ab Archiepiscopo Arelatensi interrogatus num dormientibas et amentibus baptismatis character imprimatur, respondit illum qui non absolute invitus est, recipere hujusmodi characlerem; uterque igitur supponit doclrinam de charactere extra controvcrsiam esse, et nemo nisi maloe ridei tenere potest Innocentium hujus docflrinse inventorem fuisse.

3 Sess. VII, can. 9, de Sacram. in genere.

quis dixerit in tribus sacramentis, Baptismo scilicct, Confirmationc et Ordine, non imprimi characlerem in anima, hoc est signum quoddam spirituale et indelebile, unde ea iterari non possunt, A. S. " Huic definitioni jam praeiverat Florent. seu Decretum ad Armenos, ubi haec insuper leguntur : " Reliqua vero quatuor characterem non imprimunt, et reiterationem admittunt ".

  1. i° Ex Scripturd thesis non probatur, sed soju-m innuitur : (a) ex eo quod quaedam sacramenta iterari nou possunt, quia videlicet animam Deo in perpetuum consecrant x ; (b) ex locis in quibus agitur de quodam sigillo animae impresso : " Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus : qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris"2; " Ln quo et credentes signati estis " 3. Ibi enim, praeter unctionem gratiae et habitationem Spiritus, commemoratur alius cffectus, nempe sigilli impressio (hic est enim sensus graecae vocis £7<ppayt£a^svos)i et, licet stricle intelligi possit degratiae sigillo, melius tamen intelligitur de chara6lere per quaedam sacramenta imprcsso, praesertim si Patrum auctoritas simul invocatur, qui praefata verba de sigillo indelebili interpretantur 4.

  2. 2° Tradit. probatur. (a) Patres quatuor priorum saeculorum implicite characterem sacramentalem esse docent, dum dicuht Baptismum esse sigillum impressum, sigillum infragile, signaculum in Christo muniens contra tentationes, sigillum datum a Domino suis fidelibus cui opponitur characler bestice dandus ab Antechristo 5; aut vocant Conjirmationem " sigillum doni Spiritus " 6; et sacerdotalem consecrationem comparant consecrationi altarium/; aut asserunt sacramenta Baptismi, Confirmationis et Ordinis valide coi-

1 Hebr., VI, 1-6. — 2 // Cor., I, 21 sq. — 3 Ephes., I, 13 ; IV, 30. « Ita S. Ambrosius, De Spiritu, 1. I, c. 6, n. 77, P. L., XVI, 723; S. Chrysostomus, Homil. 2* in ep. ad Ephes., n. r; P. G. , LXII, 18.

5 Pseudo-Clemens, // Cor., VIII, 6; Clemens Alex., Quis dives satve/ur, 42; Tertullianus, De spectaculis, XXIV, 4; S. Basilius, Homil. in Saptisma, n. 5; S. Cyrillus Hierosolymit, Catech., I, 3; XXI, 7. — IIkc et alia testimonia collegit P. Pourrat, op. cit., p. 196-205.

6 S. Cyrillus Hierosol., Catech., XVIII, 33; Euchol. Serapionis, XXV, 2, ap. Journel, 1240.

DE SACRAMENTORUM EFFIGACIA. 229 lata iierari rron posse. Atqui hsec omnia nonnisi de signo spirituali simul et indelebili prsedicari possunt, non autem de gratia soid, licet eadem voce ccppayi^ aliquando utantur ad significandum siinul chara£terem ct gratiam.

(b) Jam a quinto saeculo, S. Augustinus magis explicite de charactere loquitur, eum a gratia expresse distinguit, afifirmando characlerem etiam in malis remanere, et similem esse signaculo militibus imposito vel signo ovibus impresso.

Contra Donatistas arguens,qui contendebant sacramenta baptismi et ordinationis extra Ecclesiam suscepta esse invalida ideoque iteranda, S. Doctor ostendit hujusmodi sacramenta, etsi sine fruclu gratipe collata, esse tamen valida nec proinde iteranda. Distinguit enim duplicem effectum in baptismo, nempe vitae sanclificationem seu gratiam> et sacramenti perceptionem seu charafterem • hic adessc potest dum prior abest : " Quemadmodum Spiritum sanctum sicut habent filii dilecli, non habent filii maligni, et tamen baptismum habent, sic et Ecclesiam sicut habentcatholici, non habent haeretici, et tamen baptismum habent... Induunt homines Christum aliquando usque ad sacrame?iti perceptionem, aliquando et usque ad vitce sanciificationem, atque illud primum et bonis et malis potest esse commune, hoc autem alterum proprium est bonorum et priorum "\ Pariter asserit gratiam ordinationis amitti posse quin characler amittatur : " Quemadmodum si fiat ordinatiocleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis, et, si aliquaculpa quisquam ab officio removeatur, sacramento Domini semel imposito 1011 carebit, quamvis ad judicium permanente" 2.

  1. (c) Idem constat ex praxi Ecclesice. Jam enim primis temporibus mos viguit non iterandi tria sacramenta Baptismi, Confirmationis et Ordinis, quando valide ministrata fuerant. Id minime negabant ipsi Rebaptizantes aut Donatistae, sed solum putabant ea ab haereticis valide conferri non posse. Atqui ratio a Patribus assignata cur iterari nequeant, est quia his sacramentis, praeter gratiam, aliquid confertur permanens et indelebile, quasi per modum definitivae consecrationis, impressum in anima tanquam sigillum, nempe chara6ler qui adhaeret christiano >icut militaris chara6ler militi etiam descrtori : " Baptismus

ille tanquam characler infixus est : ornabat militem, convincit desertorem " l.

  1. 30 Rat. convenientice 2. Quicumque ad aliquod munus deputatur, et specialem accipit potestatem, quodam charadterc debet consignari, ut ab aliis distinguatur, sicut, v. g., milites speciali veste induuntur; atqui, per tria praefata sacramenta, fideles deputantur ad spirituale munus, specialemque accipiunt potestatem ; videlicet, per Baptismum, homo fit membrum familiae Christi, seu civis Ecclesice^ et accipit potestatem passivam recipiendi alia sacramenta: per Confirmationem, fit miles Christi, et accipit potestatem agendi ea quae spiritualem militiam spectant ; per Ordinem, fit minister Christi, seu dux exercitus ejus, et accipit potestatem aclivam sacramenta alia ministrandi; ergo.

II. De ejus natura.

Patres hac de re nonnisi pauca tradiderunt; Scholastici autem in varias abierunt sententias; quid sit probabilius, breviter exponemus.

  1. i° Communiter admittitur, contra Durandum et quosdam alios 3, characterem non esse meram relationem extrinsecam, sive realem, sive non, sed esse quid reale et intrinsece inhcerens animce. Etenim, tum Patres, tum Concilia Florent. et Trid. docent characlerem esse signaculum animae impressum; atqui simplex relatio praesertim ' non realis, non potest dici animce impressa; relatio enim, etiam realis, nihil in anima imprimit, sed solummodo duos terminos cum fundamento supponit, quo mediante, unus ad alterum refertur. Aliunde nullum assignari potest hujus relationis fundamentum : non gratia ipsa, nam character sine gratia. imprimitur, eaque amissa, permanet ; non actio sacramentalis, quae transit, dum character manet; ergo characler non est mera relatio.

3 Durandus (In IV Sent., d. 4, q. 1, n. 11) tcnebat characlerem esse meram relationem rationis ; alii pauci theologi docebant hunc esse relattonem realem, quse opinio Scoto tribuitur, sed immerito. Cfr. Pesch., n. iqi.

DE SAGRAMENTORUM EFFICAGIA. 231

  1. 2° Communiter tenent theologi characterem esse de genere qualitatis, sed disputatur utrum sit habitus an potentia. Probabilius etiam admittitur, cum >S. Thomd contra Suarez, characterem esse aliquam potentiam spiritualem et supernaturalem, non autem habitum ; nam habitus non potest esse indifferens, sed determinatur ad bonum, si sit bonus, vel ad malum, si malus sit; atqui character est ex se quid indifferens ad bonum vel ad malum; nam quidam bene, alii autem male eo utuntur, ut experientia constat ; ergo character non est habitus, sed potentia seu facultas ministerialis aliquid sacrum accipiendi vel agendi *. Con trovertitur insuper utrum characler ille sit potentia pliysica an moralis ; quae quaestio affinis est controversiae de causalitate physica vel morali sacramentorum.

332» 3° Character nos configtirat Christo, non secundum similitudinem naturce (quod fit per gratiam sanclificantem), sed per similitudinem muneris, quatenus est quczdampariicipatio sacerdotii Christi, eo sensu quod nos cultui divino consecrat, nobisque tradit quamdam potestatem respectu sacramentorum ; attamen Baptismi et Confirmationis chara6ler nos non facit sacerdotes, nisi lato sensu, quatenus nobis potestatem tradit passive tantum sacramenta recipiendi ; solus sacerdotalis chara6ler homines efficit proprie loquendo participes sacerdotii Christi, quatenus ipsis dat facultatem aclive sacramenta ministrandi.

333- 4° Characler specialem habetconncxionem cum gralid, etsi ab ed distinguitur. (a) Ex se est gratice exigitivus : Deus enim vult eos qui characlere signantur tanquam divino cultui addi6li, esse sanctos, et quidem eo sancliores quo perfectius Christo configurantur. (b) Attamen character confertur etiam indignis, quia cum sit potentia, nullam dispositionem requirit; dum gratia, utpote status amicitiae cum Deo, nonnisi bene dispositis datur. (c) Ratione dignitatisy gratia est potior, utpote ad salutem aeternam ordinata ; scd ratione causalitatis, prior est characler, cum gratia detur ad potentiam exercendam ; ratione temporis, gratia et characler per se simul infunduntur, sed per accidens, quando nempe

232 GAPUT III.— DE SAGRAMENT. EFFIGACIA.

sacramentum suscipitur cum obice qui postea removetur, character praecedit gratiam.

III. De ejus dotibus.

  1. i°Indivisibilitas. Characler sacramentalis est indivisibilisy seu nec augeri, nec minui potest. Certum est. Si enim augeri vel minui posset, esset vel propter insequalem subjecti dispositionem, vel propter sacramenti iterationem, vel propter ejusdem variabilem efficacitatem ; atqui nullum ex his dici potest; non primum, quia character nullam dispositionem exigit, nec proinde propter intensiorem dispositionem subjecti augeri potest; non secundum, quia character semel tantum imprimitur; non tertium,.quia, ex di6lis, sacramenta, sicut causae naturales, in iisdem circumstantiis eosdem effectus producunt. Ergo.

Difficultas tamen adesse videtur pro Ordine qui veluti per partes suscipitur. Haec autem evanescit, dicendo cha^ racterem esse indivisibilem in eodem ordine, sed per superioris ordinis susceptionem augeri posse ; v. g., character in Diaconatu receptus est quidem ejusdem gradus in omnibus diaconis; si autem diaconus recipit sacerdotium, tunc augetur character et fit sacerdotalis; character vero sacerdotalis in omnibus sacerdotibus est aequalis.

  1. 2° Perpetuitas. De fide est characlerem esse perpetuum in hdc vitd, ut constat ex thesi. — Insuper communiter admittitur characlerem esse perpetuum etiam in alterd vitd; nam verba Conc. Trid. sunt absoluta, nec ullam indicant restrictionem. Aliunde valde convenit chara6lerem in Beatis remanere ad eorum gloriam, et in damnatis ad illorum ignominiam, sicut militaris character in militibus post prcelium manet vi6loribus ad gloriam, vicTlis ad confusionem1. Hinc, ut aiunt theologi, si sacerdos e mortuis resurgeret, missam valide celebraret quin de novo ordinaretur.

  2. Scholioti. Secundum scholasticos tria in sacramentis distinguuntur : sacramentum tantu?n, res tantum^ res et sacramentum.

(a) Jamvero sacranientum tantum nihil aliud est quam ritus extemus, qui aliquid significat, sed non significatur.

GAPUT IV. — DE MINISTRO SAGRAMENT. 233

(b) Res tantum est ipsa gratia quam confert ritus sacer : haec significatur, sed nihil significat.

(c) Res et sacramentum est id quod simul significatur et aliquid significat : ita characler qui est res quatenus a ritu externo producitur, et sacramentum in quantum significat et appellat gratiam ; in aliis sacramentis, qui characlerem non imprimunt, invenitur aliquid analogum : v. g., in Eucharistia corpus Christi praesens, quando sumitur, ex se gratiam appellat; pariter in Paenitentia jus liberationis a reatu, in Extrema Unclione jus quoddam alleviationis, in Matrimonio vinculum conjugale, unionem Christi et Ecclesise repraesentans, ex se gratiam appellant.

Gaput tth

337- Principalis sacramentorum minister est Christuskomo, qui eadem instituit (n. 271), et cujus nomine et auctoritate a ministris secundariis conferuntur. Christus autem sacramenta Ecclesiae tradidit, cujus est invigilare ut secundum mentem Christi ministrentur, eaque statuere quae, pro diversis locis et temporibus necessaria aut opportuna fuerint. Exinde sequitur neminem legitime ea conferre, nisi ab Ecclesia deputatus fuerit et leges canonicas observaverit. Dico legitime, non autem valide, quia saepe, ut infra dicemus, ex voluntate Christi, minister non legitimus valide ministrare potest.

Minister secundarius igitur is est qui, nomine Christi, sacramentalem ritum perficit et hominibus confert. Duplex est : ordiuarius, seu minister sollemnitatis, qui ad sacramenta ministranda ex officio specialiter consecratus est; extraordinarius, seu minister necessitatis, qui ob necessitatem vel peculiare privilegium eadem ministrat. Quisnam sit minister ordinarius vel extraordinarius uniuscujusque sacramenti infra declarabitur. — Hic de ministri qualitatibus et obligationibus agendum est.

Art. I. De qualitatibus in ministro requisitis.

Hae qualitates suntjldes et sanclitas, intentio et attentio,

I. De fide et sanctitate in ministro requisitisx.

  1. Erroj^es. (A) Jam ineunte sseculo 11°, occasione hseresis Montanistarum, Agrippinus, Carthaginensis Episcopus, decreverat omnes hsereticos ad Ecclesiam redeuntes esse rebaptizandos, putans videlicet Baptismum sine fide collatum esse invalidum, ejusque agendi ratio a Tertulliano, Clemente Alex. et Hippolyto approbata fuit, necnon a provinciali Concilio Carthaginensi (218 vel 222?) Insuper in Asia Minori eodem modoagebant Episcopi Cilicise, Cappadocise et Galatise, et haec praxis sancita est in Conciliis Iconiensi et Synnadensi (230, 236?)

(B) Agrippini successor, J>. Cyprianus (ssec. III), praxim prsedecessoris in tribus particularibus conciliis confirmavit; eumdem morem defendit in Asia Firmilianus, Csesariensis Episcopus, cum quibusdam aliis. Argumenta prsecipua a Cypriano allata, tria erant : (a) Extra Ecclesiam nulla datur salus, nec proinde gratia; atqui hseretici sunt extra Ecclesiam; ergo nulla gratia ipsis datur. (b) Nemo dat quod non habet ; atqui hseretici nec fidem nec Spiritum sanctum habent; ergo. (c) Vera fides est conditio necessaria ad sacramentorum receptionem; atqui baptizati in hseresi veram fidem non habent ; ergo.

S. Stephanus I hunc damnavit errorem, quin tamen, propter prudentise motivum et S. Dionysii Alex. interventum, Rebaptizantes excommunicaverit; S. Cyprianus diu restitit, putans hanc qusestionem esse materiam disciplinarem; dubitatur num ante mortem suum errorem positive retractaverit; hoc ut probabile tenet S. Augustinus; quidquid est, vitam martyrio coronavit, et ut Sanctus ab Ecclesia colitur. Ceteri vero Africse Episcopi gradatim illum errorem deseruerunt, teste S. Hieronymo 2.

1 S. Thom., 3 p., q. 64, a. 5-6; Suarez, disp. XIII, se<5t. 4; Salmantic, disp. VI, dub, 3; Drouin, q. VII, cap. 2; Franzelin, th. 1 5 ; de Augustinis, th. 16; Pesch.. n. 2^-261. — 2 De hac controversia lege S. Cypriani, Epis*

DE MINISTRO SACR A MENTOFUM. 235

(C) Attamen idem error renovatus est a Donatistis ^saec. IV) necnon a Waldensibus et A Ibigensi 'bus (saec. XIII) et Wicieffo (saec. XIV), qui insuper tenuerunt probitatem esse necessariam ad validam sacramentorum administrationem. Quidam inter Protestantes initio idem docuerant, ut Anabaptistae, sed hodie plerique hac de re catholicam doctrinam tenent.

  1. Thests Ia : Nec fides, nec sanctitas (seu status gratiae) requiruntur ad validam sacramentorum administrationem. De fide est sanctitatem non requiri ad validitatem sacramentorum in genere; ait enim Trid. l : " Si quis dixerit, ministrum in peccato mortali existentem, modo omnia essentialia, quae ad sacr. conficiendum aut coriferendum pertinent, servaverit, non conficere aut conferre sacramentum, A. S. " De fide est pariter fidem non requiri ad validam Baptismi administrationem, ut constat ex Trid. 2 ; " Si quis dixerit Baptismum qui etiam datur ab haereticis, in nomine Patris, et Filii et Spiritus S. cum intentione faciendi quod facit Ecclesia, non esse verum Baptismum, A. S. " Certum est tandem fidem non esse necessariam ad validam aliorum sacramentorum administrationem, excepta tamen Paenitentia, quae, extra necessitatis extremce casum, valide 11011 ministratur ab /tceretico, propter jurisdic~lionis defeclum, ut probatur in Tr. de Pceniteniid.

Scriptura negativum tantum argumentum hac de re praebet; siquidem nullibi legitur fidem aut statum gratiae requiri ad validam sacramentorum administrationem.

340- Thesis autem probatur : i° Trdditione( m qua. tria stadia distinguuntur : —

£a) In primo, ante Agrippinum, vigebat in Ecclesia praxis non rebaptizandi eos qui ab haereticis debito modo baptizati fuerant. Constat : 1) ex testimonio S. Stephani, qui suam decisionem universali firmat consuetudine: " Nihil innovetur, tolas 70-86; S. August., de Baptismate, 1. VI-VII; Schwane, Controversia de valore Baptismi..., Munster, 1860; Hefele-Leclercq, Histoire des Concilcs, vol. I, p. 172- 191 ; A. d'Ales, La question baptismale au temps de St Cyprien, in Rev. des Q. hisior., april. 1907, et Dict. Apologet., I, 390-418 ; F. Mourret, Hist. g£n. de V Eglise, I, p. 356-363. 1 Sess. VII, c. m. — 2 Sess. VII, c. 4.

ait, nisi quod traditum est, ut manus illis imponatur in paenitentiam " '; 2) ex testimonio vS. Vincentii Lirin. dicentis 2 : " Agrippinus, Carthaginensis Ep. primus omnium mortalium, contra divinum canonem, contra universalis Ecclesiae regulam, contra sensum omnium consacerdotum, contra morem ac instituta majorum, rebaptizandum esse censebat... " 3) ex ipsa S. Cypriani confessione, qui non negat hanc consuetudinem, sed putans eam legitima ratione minime fundari respondet : " non est de consuetudine praescribendum, sed ratione vincendum " 3; 4) ex traclatu De rebaptismate, quem scripsit au6lor ignotus S. Cypriano coaevus, ubi praxim rebaptizandi condemnat utpote " contra priscam et memorabilem cun6torum emeritorum san6lorum et fidelium sollemnissimam observationem " 4 ; 5) item ex Firmiliani confessione, qui pariter agnoscit illam consuetudinem existere, saltem in quibusdam ecclesiis, quamvis addat consuetudini veritatem esse praeferendam 5. Haec autem Ecclesiae universalis praxis, in re ad fidem pertinente, ut in casu nostro, in quo connedlitur cum dogmate validitatis Baptismi aliorumve sacramentorum sine fide collatorum, est ineluctabile veritatis argumentum, ut di6tum est in Tracl. de Fontibus Revelationis (n. 978).

  1. (b) In secundo stadio, veritas obscurari ccepit tum propter audtoritatem Tertulliani, tum propter rationes verisimiles quas proponebat S. Cyprianus ejus discipulus (supra, ri. 338) : tunc in Africa et Asia minori praxis invaluit haereticos rebaptizandi ; sed alibi, praesertim in ecclesiis Romae et Alexandriae, antiqua praxis servata est, quam ut apostolicam Romani Pontifices defenderunt. Paulatim haec praxis communior fa6la est, praesertim quoad haereticos qui circa SS. Trinitatem non errabant, dum rebaptizabantur qui Trinitatem negabant, quia censebantur Baptismi formam corrupisse. Ita Conc. Arelatense I (an. 314) statuit non rebaptizandos haereticos qui in Patre et Eilio et Spiritu baptizati erant6; C. Niccenum (an. 325) decrevit ne Cathari

3 Epist. 73, n. 3. — 4 Oe Rebapt., c. I, P. L., 1(1, iSv s Juter epist. S. Cypriani, ep. 75, n. ig. — 6 Denz.-Bann., 53 (16).

(Novatiani) conversi iterum baptizarentur, contrarium vero statuit quoad Paulianistas x : priores enim baptizabant invocata SS. Trinitate, posteriores autem absque hac invocatione.

  1. (c) In tertio stadio, doctrina catholica explicite traditur. Patres, praesertim vero S. Augustinus 2,invi6lus dogmatis catholici defensor contra Donatistas, eam non solum asserunt, sed etiam variis comparationibus illustrant; sicut, inquiunt, semen sordidis manibus satum, nihilominus fructificat, et aqna per canales lapideos, ferreos aliosve aequaliter irrigat, sigillumque regium, sive sit ferreum, sive aureum, regis imaginem imprimit, et sicut niedicus, etiam aegrotanSj alios curare potest; ita pariter sacramenta valide gratiam causare possunt, etiam si a malo ministro ministrantur.

  2. 2° Rat. Theol. . ; Res utique pendet a voluntate Christi; sed thesis rationi consentanea videtur.

(a) Non repugnat malum ministrum gratiam conferre; nam minister est solum causa instrumentalis gratiae ; atqui causa instrumentalis non agit propria virtute, sed virtute causae principalis, et effectum producit, independenter a suis qualitatibus, dummodo moveatur a causa principali. Nec repugnat Deum uti peccatore ad gratiam conferendam, nam potestas aliis conferendi gratiam est veluti gratia gratis data, quae etiam in peccatoribus existere potest.

(b) Immo id omnino convenit si considerantur consectaria adversae sententiae : maximi enim momenti est ut vitentur dubia circa validitatem sacramentorum ; atqui si fides vera, et praesertim status gratiae requirerentur ad validam sacramentorum administrationem, perpetua dubia et

2 Sic enim contrahi potest S. Augustini argumenlum : Quid tibi facit malus minister, ubi bonus est Doininus? Non contaminatur donum Christi, quia per illum purus fluviiis transit, et venit ad fertilem terram. Per lapideum canalem transk aqua ad areolas, in canali lapideo nihil generans; sed tamen hortis plurimum fiuclum affert {Tract. 5 in Joan,, 15). Et alibi {Conlr. Crescon., lib. 3) : Nihil refert an lotis manibus semen jaciatur, ut fruclum ferat : nihil refert, quod lumen solis per ccenosa diffundatur, ut splendeat. — Item Gregor. Naz. {Orat. 4(1 deBapt., rr. 26) : Nihil refert utrum sigillum sit ferreum an aureum, ut in cera figitrarn imprimat; ita nihilo magis refert quod Deus per bonum vel malum ministrum dona suse gratioe largiatur.

anxietates essent circa validitatem sacramentorum, ciim nemo certo scire possit utrum minister sit in statu gratiae an non ; ergo.

  1. Thesis lla : Ad licitam sacramentorum administrationem ex officio requiritur sub gravi status gratiae.

Certum est1.

Dico ex officio; quod duo importat : ministrum ad conficienda sacramenta ordinatitm, — sollemniter ea conficientem.

Etenim : (A) Ritnale Rom. (Tit. 1, 4) haec habet : " Etsi sacramenta ab impiis coinquinari non possint... impure tamen et indigne ea ministrantes aeternae mortis reatum incurrunt"; qiux quidem verba clare indicant ministros, in statu peccati sacramenta ministrantes, mortaliter peccare.

(B) Revera qui ministrat sacramenta in statu peccati mortalis gravem injuriam committit erga Deum; nam, dum ipse est inimicus Dei per peccatum, divinam legationem ex officio agit ; erga Christum, nam Christi personam pariter indigne gerit ; tandem erga sacramenta, quae contaminat, quantum in se est, res sacras et gratiae produ6livas indignis manibus profanando.

  1. Regulce praclicce : (A) Quoad ministrum necessitatis.

Diximus eum qui ex officio conficit sacramenta in mortali graviter peccare; sed controvertitur num graviter peccet, laicus vel sacerdos qui non ex officio, sed ex necessitate sacramentum confert, v. g., qui in casu necessitatis, baptizat sine ccremoniis.

(a) S. Thomas, Suarez aliique probabilius negant, quia in hoc casu sacerdos vel laicus non agit ut minister consecratus ex officio, Christum reprsesentans, sed ut minister succurrens speciali necessitati suscipientis ; (b) S. Ligorius aliique probabiliter affirmant, quia obligatio ministrandi in statu gratiae non derivatur solum a consecratione ministri, sed a sanclitate sacramentorum.

Utraque opinio solide probabilis est, ac proinde in praxi erit peccatum grave vel non, prout minister agendo crediderit se peccare graviter vel non. Juxta omnes tamen, cxcusatur per accidens qui, in tali casu, vel non cogitat de

1 Cf. S. Thom., 3, q. 64, a. 6 ; S. Alphons., 1. VI, n. 30 sq.; KoningS, 1241 sq.; Marc, 1415 sq.; Lehmk., n. 41 sq. (32 sq.); Sabetti, n. 637 sq

DE MINISTRO SAGRAMENTORUM. 239 eliciendo aclu contritionis, vel, de eo cogitans, putat sibi tempus deesse.

  1. (B) Quoad Eucharistice dispensationem. (a) Certum est eum qui consecrat Eucharistiam in mortali, peccare graviter.

(b) Controvertitur num graviter peccet qui sacram communionem dispensat seu distribuit.

Negant probabiliter Lugo et Vasquez, quia in hac aclione minister non agit striclo sensu nomine Christi, neque instrumentaliter aclive gratiam causat, sed solum passive, faciendo quOd instrumentum inanimatum praestare posset. Affirmant autem probabilius S. Thomas, Suarez, S. Ligorius, quia sacerdos vel diaconus ministrans Eucharistiam est minister ex officio, et proxime concurrit ad sanclificationem eommunicantis.

Unde, juxta S. Ligorium, sacerdos Missam celebrans in mortali, quatuor mortalia peccata committit, scilicet indigne consecrando, indigne aliis ministrando communionem, indigne suscipiendo communionem, et indigne sibi indigno ministrando. Si vero communionem aliis dispensat, probabilius non committit tot peccata quot sunt personae communicantes, quia in hoc casu adest una aclio moralis, unum convivium.

Sed, juxta priorem sententiam, probabiliter duo tantum peccata mortalia committuntur in Missa sacrilega, unum consecrando, alterum communicando, quia mera ministratio Eucharistiae non est peccatum grave, cum non sit confeclio sacramenti *.

(c) Tangere Eucharistiam ex officio in mortali, est semper peccatum grave, juxta quosdam; juxta alios, leve; et, juxta tertiam sententiam, est grave, si Eucharistia immediate tangitur; leve, si mediante velo aut pyxide. — Pariter dubium est num diaconus vel subdiaconus, ordinem suum exercentes in mortali, graviter peccent.

Quae opiniones sunt vere probabiles, ac proinde in praxi inquirendum est quomodo paenitens suam efformaverit conscientiam.

347- (C) Quoad Pamitentiam. Qui confessiones excipit in mortali, sed non absolvit, probabitius peccat tantum venia/iter; qui vero absolvit, probabilius tot peccata committit quot personas absolvit, quia una quaslibet absolutio efformat speciale judicium ; nonnulli tamen, post Sat/uanticenses*, probabiliter putant toties solummodo peccata numero distingui, quoties confessarius diversis vicibus pro tribunali sederit.

  1. Corollaria. (a) Juxta *S\ Ligorium et plerosque theologos, omnes sacerdotes curam animarum habentes,

tenentur esse habitualiter in statu gratiae ; cum enim saepe saepius sacramenta ministrare debeant, sese exponunt periculo administrandi indigne, et multoties quidem, nisi sint in statu gratiae.

(b) Si quis, existens in mortali, sacramenta ministrare debeat, prius tenetur ad eliciendum a<5tum perfectae contritionis, et quando agitur de Missae celebratione, tenetur confiteri, ut dicitur in Tr. de Eucharisti&, immo in omni casu tutius est confiteri, si adsit copia confessarii *,

II. De intentione in ministro requisita2.

  1. Status qucestionis. Intentio in genere est a<5tus voluntatis libere tendentis in aliquem finem ; et sic distinguitur ab attentione quae est actus intellecltls. De fide est aliquam intentionem requiri in ministro ad sacramenti validitatem, ut ex Trid. constat3 : " Si quis dixerit in ministris, dum sacramenta conficiunt et conferunt, non requiri intentionem saltem faciendi quod facit Ecclesia, A. S. "

Intentio autem multiplex esse potest : (A) Ratione finis, intentio est jocosa, externa, vel interna : (a) Jocosa seu mimica, ea est qua minister, tum externe tum interne simulat sacramenti administrationem, ut histriories facere solent. (b) Externa, ea est qua minister ritum sacramentalem ut mere externum seu materialem, non ut sacrum vult peragere. (c) Interna, ea est qua minister ritum sacramentalem ut sacrum vult peragere seu intendit facere quod faeit Ecclesia : ad quod non requiritur ut miriister intendat direcle ac explicite conficere sacramentum, sed sufficit ut velit ritum sacrum seu religiosum facere; nec requiritur ut velit facere quod facit Ecclesia Romana, sed quod facit Ecclesia vera, qusecumque sit, aut etiam modo generali Religio, quae talem ritum adhibet, vel quod Christus, hujus ritus institutor, intendebat; nec necesse est ut credat in effe6tum sacramenti 4. Unde etiam hcereticus vel paganus talem internam intentionem habere potest.

x " Sacerdos ergo, si fuerit peccati mortalis sibt conscius (quod absil), ad sacramentorum administrationem non audeat accedere, nisi prius corde preniteat : sed si habeat copiam confessarii, et temporis locique ratio ferat, convenit confiteri ". {Hituale, tit. I, n. 4).

2 S. Thom., 3 p., q. 64, a. 8-10; Suarez, disp. XIII, sect. 2-3; Salmantic, disp. VII, dub. 2; Drouin, q. VII, c. 3; Billuart, disp. V, a. 7; Franzelin; th. 16-17 ; de Augustinis, th. 17. — 3 Sess. VII, c. 11.

4 S. Officium, i8dec. 1872, interrogatum " utrum baptismus ab illish^reticis administratus sit dubius propter defeclum intentionis faciendi quod voluit Chria-

(B) Rat. modi, intentio est aclualis, virtualis, habitualis, interpretativa : (a) aclualis, quando quis, conficiendo sacramentum, aclu vult illud ministrare; (b) virtualis, quando intentio ante habita perseverat, quamvis de ea a<5tu non cogitetur; (c) habitualis ea est quae licet prius habita, et non retractata, tamen neque actu, neque virtute perseverat, quia minister jam non est sui compos, v. g., quia ebrius est vel hypnotizatus; (d) interpretativa, ea est quam quis de faclo nunquam habuit, sed habiturus esset, si de aclione peragenda cogitasset.

(C) Rat. effeclus voliti, intentio est : (a) absoluta, quando sacramenti effeclus nulli conditioni subordinatur; (b) conditionata, quando alicui conditioni subordinatur.

(D) Rat. subjecli, intentio est : (a) determinata, quando voluntas fertur circa certam et definitam personam aut materiam ; (b) indeterminata, quando fertur circa materiam aut personas insufficienter determinatas, v. g., absolvo quatuor ex personis praesentibus.

Quibus praenotatis, inquiremus qualis intentio ad sacramentorum validitatem requiratur.

  1. Thesis Ia : Ad validitatem sacramentorum requiritur intentio vere interna faciendi quod facit Ecclesia, ac proinde non sufficit jocosa vel externa intentio. De fide est contra Lutherum, et plerosque Protestantes,y<?<;0.sY?//z intentionem non sufficere, ex Trident. supra citato n. 349; communiter admittitur contra Catharinum, Drouin, et quosdam alios Theologos, externam intentionem non sufficere.

  2. Prima pars probatur. (A) Ex Scriflt., sacramentorum administratores non sunt mera instrumenta passiva, sed libero arbitrio praedita; unde ad libitum possunt agere independenter a Christo et nomine proprio, aut ut Christi legati et ministri. Jamvero, si habent intentionem jocandi aut ritum mere materialem agendi, non agunt nomine Christi, sed nihil faciunt nisi actionem ludicram aut profanam.

(B) Tradit. (a) Ex Trid. supra citato, ad sacramenti valorem requiritur intentio faciendi quod facit Ecclesia; atqui Ecclesia certe non intendit jocari; ergo. (b) Insuper ex Trid. invalida est absolutio data a sacerdote qui animum non habet serio agendi etvere absolvendi x.

tus, si expresse declaratum fuerit a ministro, antequam baptizet, baptismum nullum habere effectum in anima", respondit " negative, quia non obstante errore quoad effeclus baptismi, non excluditur intentio faciendi quod facit Ecclesia ". (ColledJanea S. C. de Prop. Fide, Romse, 1893, n. 539). — x Sess. XIV, cap. 6

Nec objici potest S. Genesii factum, qui mimice baptizatus est, vel pueri a S. Athanasio in ludo baptizati, quia, si quod narratur verum est, baptismus in utroque casu validus habitus fuit prsecise quia baptizandi sincera intentio, etiam in ludendo, non defuerat.

(C) Rat. theol. Ritus sacramentalis/^ se ad varios fines adhiberi potest, v. g , ad sacras ceremonias alios edocendos, ad mimicam repraesentationem, etc. Necesse est igitur ut ad conferendam gratiam determinetur per voluntatem ministri implicite saltem intendentis peragere quod Christus aut Ecclesia vult facere.

  1. Secunda pars probatur. Theologi, quos impugnamus, sic arguunt :

(a) Sacerdotes in sacramentorum administratione nihil aliud sunt nisi Christi ministri vel legati, nec vere producunt gratiam, sed solum aclionem ponunt, ex qua, positis ponendis, gratia necessario sequitur; atqui minister et legatus, dummodo serio externum aclum ponant, valide agunt, quidquid de eorum intentione dici potest ; et quemadmodum qui stuppae ignem admoveret, licet intra se diceret : "nolo igne comburi stuppam", non impedire posset quin ignis suum produceret effeclum, quemadmodum etiam judex, qui serio sententiam externe pronuntiavit, ejus effeclum impedire nequit, dicendo intra se : "nolo judicium ferre", ita pariter qui materiam st formam sacramenti serio ponit, licet interius dicat : " nolo gratiam conferre", impedire nequit quominus gratia de faclo conferatur; ergo. (b) Insuper Christus, sacramenta instituendo, fidelium tranquillitati et paci consulere voluit;- atqui si valor eorumdem ab interna ministri intentione penderet, nunquam aut raro securi esse possent; ergo1.

  1. His non obstantibus, multo probabilius est non sufficere externam intentionem ; nam (a) ab Alexandro VIII damnata fuit propositio : " Valet baptismus collatus a ministro, qui omnem ritum externum formamque baptizandi observat, intus vero in corde suo resolvit : non intendo quod facit Ecclesia". Nec probabile est hac damnatione proscriptum fuisse tantummodo Lutheri errorem, jam satis a Trident. damnatum, sed, ut Benediclus XIV censet2, ipsissimae adversariorum opinioni grave vulnus infliclum

2 De synod., 1. VII, c. 4, n. 8. — Revera bccc propositio desumpta est ex scriptis Fervacqnes qui Catharini sententiam propugnabat. Cfr. X. Le Bachelet, in Dict. de Thtol. (Vacant), 1, 761.

DE MINISTRO SAGRAMENTORUiVt. 243 fuit. (b) Nec valet primum argumentum supra allatum ; nam, sacerdotes sunt ministri animati et liberi sacramentorum, et cum, juxta Florentinum, requiratur, praeter materiam et formam, intentio ministri, sacramenti confectio a libera ejus voluntate pendet. Nec valet igitur comparatio cum causis naturalibus, quse, cum in seipsis virtutem agendi contineant, independenter a qualibet intentione, suum producunt effe6tum statim ac applicantur. (c) Neque valet secundum, nam pauci admodum inveniuntur ministri qui adeo perversi sunt ut, dum serio exterius agunt, suam intentionem interius cohibeant x ; si autem aliquando res acciderit, Deus fidelium saluti aliter providebit, sive per alia sacramenta, sive gratiam perfe6tae contritionis concedendo. ln praxi igitur, si de defe6tu intentionis internae constat, sacramcnta, urgente necessitate, meliori quo fieri potest modo, iterum sub conditione sunt perficienda ; si vero res moram patitur, Sedis Apostolicae oraculum exquiratur.

  1. Thesis IIa : Ad validitatem sacramenti requiritur et sufficit in ministro intentio virtualis, nec sufficit interpretativa vel habitualis. Certum est

(A) Non requiritur actualis intentio, licet sit omnino suadenda, sed sufficit virtualis. Haec vere influit in a6lum eumque reddit humanum, et sufficit in contra6libus humanis. Aliunde aclualis intentio est saepe nimis ardua propter mentis divagationes, quae aliquando etiam piis viris accidunt; et Christus verisimiliter noluit validitatem sacramenti pendere a re nimis ardua.

(B) Non sufficit habitualis vel interpretativa ; nam intentio interprctativa nunquam exstitit nec proinde influere potest in sacramentum ; habitualis vero exstitit quidem, sed non perseverat, nec proinde influere potest in sacramentum ; sic, v. g., nemo dicet habitualem intentionem, quae existit in ebrio vel dormiente, sufficere ad a£tum humanum.

N. B. Juxta quosdam, intentio habitualis sumcit, sed hi nominc intentionis habitualis intelligunt eam quam virtualem vocavimus.

1 Merito itaque Leo XIII, Bulla Apostolica cnm, 13 Sept 1896 : " Cum quis ad sacramentum conficiendum et conferendum materiam formamque serio ac rite adhibuit, eo ipso censetur id nimirum facere intendisse quod facit Ecclesia ".

  1. Thesis II Ia : Intentio conditionata non invalidat sacramentum, quando non suspendit effectum ; invalidat autem si e/fectum suspensum relinquit.

(A) Constat prima pars. Intentio conditionata primi generis, qualis est generatim intentio de prczterito vel prcesenti, v. g., si tu non es baptizatus, ego te baptizo, est aequivalens intentioni absolutae quae certo valida est : non enim incertum relinquit effeclium sacramenti. Attamen dubia esset forma "si tu es prsedestinatus, ego te baptizo ", quia praedestinatio non cadit sub humana cognitione, et incertum reddit sacramenti effectum.

(B) Constat secunda pars. Etenim intentio secundi generis, qualis est intentio de futuro (v. g., si restitueris intra mensem, ego te absolvo), impedit ne forma sacramentalis efifectum producat in prcesenti ; conditione autem postea verificata, jam forma praeterita nihil valet : quia non poterat efifeclum causare nisi tempore quo fuit enunciata.

Excipitur niatrimonium quod, utpote contraclus, sequitur leges contractiis, et valet statim ac conditio suspensiva adimpletur.

Ad liceitatem vero quod speclat,conditionem apponere non licet sine gravi causa, ut exponetur ubi de singulis sacramentis.

  1. Thesis IV" : Intentio debet esse determinata ad certam personam, vel ad certam materiam.

Certum est. Etenim volitiones et actiones non feruntur in res abstractas, sed in concretas et singulares : sane impossibile est baptizare personam in genere, consecrare hostiam in genere. Sufficit autem ut intentio dirigatur ad personam praesentem, quaecumque sit. Unde valida est absolutio sie data : 4< Ego absolvo omnes hic stantes ", sed invalida est haec : " ego absolvo tres ex hic stantibus ".

Corollarium : Si minister duas intentiones habeat sibi invicem contrarias, ea attendenda est quae, omnibus spectatis circumstantiis, principalis est et prcedominans ; v. g., si quis diceret : " volo quidem baptizare, sed nolo facere quod Ecclesia Romana facit ", supponi potest baptizandi intentionem esse praevalentem, proindeque baptismum esse validum ; secus vero, si intentio non faciendi quod facit Ecclesia Romana certo praevaleret.

DE MINISTRD SACR AMENTORUM. 245

III. De attentione.

  1. Ad validitatem sacramenti non requiritur attentio, nisi ea quae sufficit ut materia et forma debite ponantur : haec enim sufficit ad a6lum vere humanum.

Requiritur tamen ad liceitatem : omnis distractio, voluntaria in se aut in causd, in confectione sacramenti, est peccatura veniale, et quidem majus quam distraclio in simplici oratione. Insuper, juxta omnes, si distra6lio vbluntaria tanta esset ut exponeret ministrum periculo graviter errandi in applicatione materiae et formae, peccatum esset mortale. Immo, in ipsa consecratione Eucharistiae, plene voluntaria distraclio est probabilius peccatum mortale propter specialem reverentiam tanto sacramento debitam.

§ II. De obligationibus ministri. I. De obligatione sacramenta dignis ministrandi x.

  1. i° Principium generale : Pastores aliique mimstri ex officio, ut coadjutores vel presbyteri assistentes, tenentur ex justitid sub gravi subditis rationabiliter petentibus sacramenia ministrare per se, vcl per alium idoneum ministrum.

(A) Certum est ex Tridentino 2 : " Praecepto divino mandatum est omnibus quibus animarum cura commissa est, oves suas... sacramentorum administratione pascere".

(B) Hi enim omnes tenentur, ex quasi-contractu, salutem et bonum spirituale procurare illorum a quibus sustentationem accipiunt : quod fit speciatim per sacramenta.

Quae quidem obligatio perseverat etiamsi fideles pastorem suum ex negligentia. non sustentent; nam, praeter contractum cum fidelibus, adest contractus cum Ecclesia, vicujus sacerdos curam animarum accipiens ad hujus officii munera adimplenda sese obligat. Si fideles suo officio desint, sacerdos a suis obligationibus non eo ipso liberatur, sed debet ad

1 S. Alphonsus, 1. VI, n. 58; Konings, n. 1225 sq.; Lehmkuhl, n. 48 (36 sq.); Sabetti, 11. 639 sq.

2 Sess. XXIII, cap. I, de Reformat

Episcopum recurrere, qui quasi-contractum pro prudentia sua solvet vel non x.

Chapter 66 of 81