Skip to the text

Caput I. De nomine, definitione, et partibus Baptismi

De nomine Baptismi nulla dissensio est: utuntur enim omnes hac voce, quod in Scripturis passim habeatur. Significat autem Ba7TTi<Tfxa proprie immersionem. Ordinarie enim Baptismus fit per mersionem, idque ad Christi sepulturam repraesentandam, juxta illud Coloss. II: Consepulti ei per Baptismum. Habet autem apud Patres alia multa nomina, de quibus vide praecipue Clementem lib. I Paedagogi, c. 6. Nazianze-

num orat, de Baptismo, et Chrysostomum, homil. ad baptizatos; qui vocant Baptismum illuminationem, gratiam, donum, sigillum, mysterium, expurgationem, ct alia quaedam: sed praecipuum nomen, et communissimum est fxo;, id est, illuminatio: hoc enim praeter tres citatos Patres, utuntur omnes alii Graeci posteriores, et ante eos Dionysius Areopagita de Eccles. hierarch, c. 2. imo et ipse Apostolus, Hebr. VI. cum ait: Impossibile est eos, qui semel sunt illuminati etc. Et c. X: Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. Unde etiam Cyrillus Hierosolymitanus. Catecheses suas de Baptismo, vocat Catecheses illuminatorum. Dicitur autem Baptismus illuminatio, quia in eo infunditur habitus fidei.

Quod autem attinet ad definitionem, S. Thomas 3. par. quiest. LXVI, art. 1. aliquot definitiones adfert. Sed ex Scripturis Catechismus Romanus aptissime ita definivit: Baptismus est Sacramentum regenerationis per aquam in verbo vitee. Quae definitio partim sumitur ex Joan. III. partim ex Paulo ad Ephes. V. Et quidem primo loco ponitur, Sacramentum, quod est genus. Deinde additur, regenerationis, quas differentia est contrahens genus, et distinguens a Sacramentis veteris legis. Tertio additur, per aquam, quae est alia differentia, adhuc magis contrahens, et distinguens ab aliis Sacramentis novae legis. Etsi enim ceetera non dicuntur proprie regenerare, tamen justificant impium, ac praesertim Poenitentia: justificatio autem impii, praesertim haeretici, aut apostatae, parum aut nihil differt a regeneratione. Unde Galat. IV, Paulus, filioli mei, equos iterum parturio. Sed cum additur, per aequam, jam perspicua differentia est. Non enim reconciliatio poenitentium est regeneratio per aquam, sed reformatio quaedam, et quasi revocatio ab inferis.

Ubi et illud observandum est, Sacramentum Baptismi non esse ipsam aquam, quae est res permanens, sed ablutionem, quae est res transiens. Itaque Baptismus est Sacramentum regenerationis per aquam, id est, signum externum sanctificans per aquae aspersionem. Denique additur, in verbo vitee, ut exprimatur etiam forma Sacramenti, quae est praecipua pars essentia5.

Philippus in locis, anni 58. tit. de sacrificio, ita definit Baptismum: « Baptismus signum est quo Deus nobiscum agit, et recipit nos in gratiam. » Sed haec definitio convenit omni Sacramento, imo etiam ipsi verbo, quod tamen non est Sacramentum.

Calvinus lib. IV Institut. cap. 15, § 1. ita definit: « Baptismus est signum initiationis, quo in Ecclesiae cooptamur societatem, ut Christo insiti inter filios Dei censeamur. » Quae definitio multa habet vitia. Nam neque est essentialis, cum non attingat ullam partem essentiae Baptismi; neque explicat effectum, seu finem principalem hujus Sacramenti. Nam finis principalis secundum Catholicos, imo secundum Scripturas est justificare, et regenerare; secundum Calvinum (ut ibidem ipse subjungit) est alere fidem more diplomatis signati, qui certe finis in ea definitione non explicatur, sed solum finis quidam secundarius, qui est testari fide¬

litatem, quam Deo et Ecclesia5 debemus, et sic agnosci ac numerari inter filios Dei.

Adde, quod ista definitio convenit etiam Circumcisioni. Nam Circumcisio erat signum initiationis, quo Judaei cooptabantur in Ecclesiae societatem, et Christo inserebantur. Nam etiamsi Judaeorum coetus dicatur Synagoga, quando distinguitur contra Ecclesiam; tamen absolute Ecclesia erat, et Ecclesia Dei veri, antequam Christum negaret. Ipse etiam Christus, licet non fuerit homo tempore Synagogae, nisi in ultimis diebus, tamen ut Deus, semper fuit caput totius Ecclesiae. Imo etiam ut homo venturus, et passurus, jam tum erat caput, cui per fidem Hebraei conjungebantur, eique inserebantur. Unde I. Corinth. X, Judaei dicuntur in deserto tentasse Christum. Et Apoc. XIII, dicitur: Agnus occisus ab origine mundi. Eadem etiam definitio verbo Dei praidicato convenire videtur: nam etiam per verbum Dei initiamur, et cooptamur in Ecclesiam, et Christo inserimur.

Chapter 1 of 24