Skip to the text

Caput XXIII. Solvuntur objectiones

Argumentum primum est Calvini in Antidoto, et in Instit., locis supra notatis. Eadem fuit doctrina, idem ritus, eadem gratiae oblatio in Baptismo Joannis, et Christi; igitur idem Baptismus erat, et ejusdem efficaciae. Antecedens probat. Nam Joannes, quod attinet ad doctrinam, praedicavit Christum esse hostiam pro peccatis nostris, cum ait Joannis I: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mun¬

di, quae certe est summa totius doctrina; Christianae. Quantum ad ritum, baptizavit in aqua, et in nomine Christi, ut patet Actor. XIX. Denique quantum ad oblationem gratiae, utrique in poenitentiam, utrique in remissionem peccatorem baptizarunt, ut patet de Baptismo Joannis, Lucae III, de Baptismo Christi, Actor. II.

Respondeo, hoc argumentum est fundamentum praecipuum adversariorum, et eo utuntur etiam Kemnitius, et Philippus, et alii; sed tamen non difficulter solvi potest. Nam quod attinet ad doctrinam, in duobus errant adversarii, id est, in antecedente, et consequentia argumenti. Siquidem non verum esteamdem fuisse doctrinam Joannis et Christi, nisi in eo sensu, quod nihil contrarium docuit Joannes Christo. Alioqui enim Joannes nihil docuit de resurrectione Christi, imo etiam neque expresse de passione. Nam quod vocavit illum agnum Dei, potuit referri ad innocentiam, et mansuetudinem, etiamsi victima non fuisset. Deinde doctrina nihil facit ad Sacramenti essentiam, et veritatem; alioqui hseretici, qui habent falsam doctrinam, haberent falsa Sacramenta, qui est error Donatistarum, et a Calvino etiam, et Lutheranis rejicitur. Sicut igitur diversitas doctrinae non facit diversum Baptisma, ita nec doctrinae similitudo facit Baptisma esse unum vel simile.

Quod attinet ad ritum, jam supra ostendimus, non fuisse similitudinem, nisi in materia.

Quantum ad oblationem gratiae, falsum est quod Calvinus dicit: « Utrique in poenitentiam, utrique in remissionem peccatorum baptizarunt. > > Nam Joannis Baptismus passim dicitur Baptismus poenitentiae, ut Matth. 111, Marci I, Luc. III, Act. XIII et XIX. At Baptismus Christi nusquam dicitur Baptismus poenitentiae, sed lavacrum regenerationis Titul. 3. Quod autem objicitur ex Actor. 11, non convincit. NamPetrusnon dicit Baptismum Christi esse Baptismum poenitentia;, id est, quod ad poenitentiam provocet, ut faciebat Baptismus Joannis; sed dicit requiri poenitentiam, ut dispositionem ante ipsum Baptismum. Sicenim ait: «Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum.» Itaque poenitentia contrario modo se habet ad Baptismum Christi, et Joannis: nam Baptismum Joannis sequitur poenitentia, ut ejus

effectus; Baptismum Christi prsecedit, ut ejus dispositio. Quod autem attinet ad remissionem peccatorum, illa tribuitur Baptismo Christi, ut immediatus ejus effectus Act. II: Baptizetur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum. Et Ephes. V: Mundans eam lavacro. Et Tit. III: Salvos nos fecit per lavacrum etc. At Baptismo Joannis nusquam tribuitur remissio peccatorum, ut effectus immediatus, et proximus: solum enim proferre possunt adversarii illa verba Marci I et Luc. III: Prcedicans Baptismum pcenitentice in remissionem peccatorum. Ibi autem non tribuitur remissio peccatorum Baptismo, sed poenitentia?, ad quam provocabat Baptismus.

Est enim sensus ejus loci: Joannes praedicabat Baptismum poenitentiae, id est, quod incitabat et invitabat ad poenitentiam; quam poenitentiam qui agerent, ut oporteret, consequerentur remissionem peccatorum. Atque ita exponunt, qui plurimum tribuunt Joannis Baptismo, ut Basibus et Nyssenus supra citati. Nam alii, ut Tertullianus, in lib. de Baptismo, Augustinus lib. Y contra Donatistas, cap. 10. Gregorius homil. 20. in Ev. et Beda in cap. III Lucae illa verba: In remissionem peccatorum, referunt ad Baptismum Christi, non Joannis: dicunt enim Joannem baptizasse in poenitentiam, et simul praedicasse Baptismum Christi futurum in remissionem peccatorum.

Secundum argumentum Kemnitii pagina 183. Apostolus Ephes. IV per gradationem ostendit in novo Testamento, ubi unum est corpus, unus spiritus, una spes vocationis, unus Dominus, unus Pater, una fides; ibi etiam unum esse Baptisma. At illa omnia erant tempore praedicationis Joannis Baptistae; igitur idem tunc erat Baptisma.

Respondeo, si hoc argumentum valeret, probaret etiam tempore Moysis et Davidis fuisse Christi Baptismum: nam tunc erat idem unum corpus Ecclesiae, eadem spes, eadem fides/- idem Deus, etc. Praeterea probaret hoc argumentum, apud haereticos non esse verum Christi Baptisma; non enim apud eos est unum corpus, unus spiritus, una fides etc. Non igitur Apostolus probat idem esse Baptisma, ubi est idem Deus, eadem fides etc. sed probat debere Christianos servare cum omni diligentia unitatem spiritus

in vinculo pacis; quia sunt unum corpus: et unum spiritum, unum Deum, unam fidem, unam spem, unum Baptismum habent.

Tertium argumentum, quod maxime Kemnitium movit, ibidem pag. 183. tale est. Quia ea est suavissima consolatio omnium Christianorum, quod unum et idem Baptisma habeant cum suo capite Christo. At hsec tota consolatio perit, si non est idem Baptisma Joannis cum Christi Baptismo: Christus enim Joannis Baptismo baptizatus est, nos autem Baptismo Christi.

Respondeo, non est bona consolatio, qua? vel gloriam Christo detrahit, vel etiam contumeliam et injuriam irrogat: Baptismum autem Christi ipsi Christo tribuere vix possumus sine ejus injuria. Nam cum sit lavacrum regenerationis et adoptionis filiorum; si is Christo tribueretur, videretur indiguisse regeneratione et adoptione; quae certe est maxima in Christum Blasphemia, cum sit ipse filius Dei naturalis, et ab ipsa Conceptione sanctissimus semper, et plenus gratia fuerit, ita ut gratia crescere in eo non potuerit.

Dicet forte cum Magistro suo Luthero in cap. III ad Galat. et in homil. de Baptismo, Christum fuisse quidem in se sanctum, tamen quia suscepit peccata nostra, fuisse etiam ratione eorum peccatorum, furem, latronem, homicidam, denique maximum peccatorem totius mundi; et sic indiguisse Baptismo in remissionem peccatorum prse omnibus hominibus, quia propter omnes homines. At ista omnia sunt merse blasphemia? in Christum. Nam etiamsi Christus susceperit in se onus peccatorum nostrorum, tamen non potest vere ipse denominari fur, latro, homicida, peccator, ut impudenter eum vocat Lutherus sine ullo exemplo Scripturae, aut Patrum: non enim dicitur fur, qui solvit debitum, quod fur debebat, sed qui furatur rem alienam. Pari ratione peccata nostra Christus purgavit operibus virtutum suarum, non vi alicujus Sacramenti ab alio sibi ministrati.

Dices, potuit Christus accipere suum Baptisma, non ad effectum regenerationis et adoptionis consequendum, sed aliqua alia de causa, quomodo accepit Circumcisionem, qua non indigebat,' et Baptismum Joannis, quod fuit Baptisma poenitentia?, cum tamen ipse non egeret poenitentia; et denique quomodo accepit Eucharistiam, qua similiter non indigebat.

Respondeo, quidquid de hoc sit, certe magis gloriosum fuit Christo, non accipere suum Baptisma, quam accipere. Dum enim Baptismum confert et non accipit, Imperatorem se et principem hujus militiae ostendit, quippe qui characterem suum in aliis imprimit. At si acciperet, videretur etiam ipse ad militiam adscribi. Denique major nobis consolatio esse debet, quod per Baptismum Christum induamus, et similitudini mortis ejus configuremur, quam si cum illo simul ablueremur.

Quartum argumentum ibidem: Christus cum baptizaretur a Joanne, contactu carnis suae sanctificavit aquas; et praeterea adesse voluit visibiliter praesentiam Spiritus sancti in specie columbae, et sonare vocem gratiae et beneplaciti divini, quae invisibiliter adsunt in nostro Baptismo; non igitur diversa sunt Baptismata illud et nostrum.

Respondeo, Patres varias causas attulisse, cur Christus a Joanne baptizari voluerit. Prima est, ad exemplum humilitatis, ut ipse ait, Matth. III: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem justitiam. De qua causa vide Augustinum in Enchirid. cap. 49. et Bernardum serm.4. de Epiphania. Secunda est, ut confirmaret Baptismum Joannis tamquam bonum et Deo gratum, ut docet Hieronymus in cap. III Matth. Tertia, ut ostenderet, quanti facere debeant peccatores Baptismum Domini sui, quando ipso Dominus et justus tanti fecit Baptismum servi sui. Ita Augustinus tract. 4. et 13. in Joannem. Quarta, ut lavaret nostra crimina in Jordane; ut canit Ecclesia in die Epiphania}; et ut scribit Nazianzenus oratione in sancta lumina, ut veterem Adamum suffocaret in aquis, et novum emergere faceret. Quod quidem fecit, ut supra diximus, non vi Baptismi accepti, sed merito humilitatis suae. Quinta, ut ipse in sua persona figuraret Baptismum nostrum, et gratiam, quam in eo accipimus, ut docet Augustinus lib. XY Trinit. cap. 26.

Sed praecipua fuit, ut Baptismum salutarem institueret et consecraret. Instituit enim sanctificando aquas tactu carnis suae, ut supra ostendimus ex Ambrosio etBeda in cap. III Lucae; ex Ghrysostomo et Hieronymo in

cap. III Matthaei, et ex aliis multis Patribus: et simul figurate ostendit effectum Baptismi sui, dum coelum aperiri voluit, et Spiritum sanctum descendere, et vocem audiri etc. ut patet ex Hilario in cap. III Matth. Sed quid ista faciunt pro Kemnitio? imo quomodo non pugnant cum Kemnitio? Nam antequam Dominus baptizaretur, numquam apparuit columba, neque audita est vox de coelo, neque sanctificatoe sunt aquae; et tamen idem erat Baptismus Joannis cum eo, qui postea fuit. Non igitur Baptismus, quem habuit Dominus a Joanne, idem erat cum nostro: Nam illud accepit, non instituit: nostrum autem instituit, non accepit.

Quintum argumentum pagina 119. Paulus dicit, I. Cor. XII, Nos omnes effici unum corpus per Baptismum. At unum corpus efficimur non solum inter nos, sed etiam cum Christo; igitur idemBaptisma habemus cum Christo.

Respondeo, hanc esse aliam contumeliam in Christum, quasi illo eguerit Baptismo, ut fieret membrum Ecclesiae. Mirum est, cur non addiderit etiam, debuisse Christum per fidem et poenitentiam adipisci remissionem peccatorum. Respondeo igitur, Paulum loqui solum de corpore, non de capite. Nos enim membra Christi, et proinde unum corpus Christi efficimur per Baptismum, quia hoc Sacramento regeneramur, et annectimur Christo. At ipse caput nostrum factum est, non per Baptismum, sed per gratiam unionis hypostaticae. Quemadmodum etiam filii Adae, et quasi corpus ejus efficimur per carnalem generationem; ipse autem non fuit factus caput omnium hominum per carnalem generationem, sed per creationem et gratiam Dei singularem.

Sextum argumentum. Unum corpus sumus, non solum nunc inter nos, sed etiam cum illis, qui erant praedicante Joanne et baptizante antequam Dominus baptizare inciperet. Atqui unum corpus efficimur per unum Baptisma.

Respondeo, semper Ecclesiam fuisse unum corpus mysticum, non tamen semper eodem Sacramento adjungebantur homines huic corpori, sed aliquando per Circumcisionem, quoad Judaeos, aut alio modo, quoad gentiles; nunc autem, post Christi tempora, per Baptismum. Itaque tempore Joannis erant Judaei unum corpus per Circumcisionem, non per Baptismum Joannis, aut Christi, Paulus autem loquitur de tempore suo.

Septimum argumentum contra solutionem praecedentis. Etiam tempore Pauli multi erant unum corpus Christi, qui tamen non habuerant nisi Baptismum Joannis. Nam Apostoli non sunt baptizati, nisi Baptismo Joannis, excepto Paulo. Similiter Apollo quidam Aet. XVIII non noverat, nisi Baptisma Joannis, et tamen non est coactus rebaptizari. Denique ipse etiam Baptista non fuit a Christo, vel a discipulis ejus baptizatus.

Respondeo, Apostolos baptizatos Christi baptismo scribunt et probant Tertullianus in lib. de Baptismo, et Augustinus epist. 108. ad Seleucianum, et lib. III de origine animae cap. 9. Nam cum Dominus Joan. III tam aperte pronuntiaverit, neminem salvandum sine Baptismo, non debet dubitari, quin illi omnes Baptismum Christi acceperint, quos post ea tempora vixisse et ad Ecclesiam Christi aggregatos constat, etiamsi id nusquam scriptum sit. Alioqui negabimus etiam Romanos, Galatas, Ephesios, Philippenses, Timothaeum, Titum, Philemonem, et alios ad quos Paulus scribit, fuisse baptizatos, quia nusquam scriptum legimus, quando et a quibus baptizati fuerint. Idem dici potest de Apollone, quem baptizatum fuisse Christi Baptismo affirmant Chrysostomus et GEcumenius in cap. XVIII Actor. Denique de Joanne Baptista, sicut non scriptum est baptizatum a Christo, ita neque contrarium scriptum est. Et conjectura non levis est, eum fuisse a Christo baptizatum: quoniam ait Matth. III: Ego a te debeo baptizari. Sed quidquid de hoc sit, certum est eum a Christo saltem spiritu baptizatum, ut affirmant Nazianzenus oratione in sancta lumina, et Hieronymus, atque auctor operis imperfecti apud Chrysostomum in cap. III Matth. Quod si non fuit baptizatus aqua Joannes, non est mirum, quia mortuus est, antequam lex de Baptismo Christi obligaret.

Chapter 20 of 24