Skip to the text

Caput XXVI

De caeremoniis, quce Baptismum comitantur.

In ipso autem Baptismo hae caeremoniae adhibentur. Primo imponitur nomen baptizato; ubi ridiculus sane fuit Illyricus, Cent. I, lib. II, cap. 6, coi. 497. qui ex eo probat Apostolorum tempore non fuisse in usu hanc caeremoniam, quia Eunuchus Reginae Candacis, Actor. VIII semper vocatur Eunuchus, tam ante Baptismum, quam post: quasi Eunuchus sit nomen proprium personae, et non potius designet vitium corporis, quod sane Baptismo tolli non potest. Sumpta videtur haec caeremonia ex Testamento veteri. Nam in Circumcisione imponebatur nomen parvulo, ut patet Luc. I de Joannes; etLuc. II de Christo. Ejusdem apud Christianos meminit Dionys. Areopagita loco citato. Veteres, qui quando baptizabantur, vel in fine vitae, vel certe valde adulti, non mutabant nomine in Baptismo, ut patet de Saulo, Actor. IX, et de Cornelio, Actor. X et de Ambrosio, Augustino, et aliis, tamen cum baptizabantur infantes, solebant patres eorum imponere nomina Sanctorum, ut modo facimus. Id patet ex Dionysio Alexand. apud Eusebium lib. VII historiae, c. 20. secundum

versionem Christophorsoni. Scribit enim is Dionysius, filiis Christianorum saepe imponi consuevisse nomina Petri, Pauli, Joannis etc. Idem etiam patet ex ipsis nominibus multorum veterum, ut Petri Alexandrini, et Petri fratris Basilii, Joannis Chrysostomi, et Joannis Cassiani, et alionim, qui nomina Hebraica habuerunt, cum ipsi Graeci essent. Imo etiam de hac re exstat etiam Can. 30. inter Canones Nicaeni Concilii nuper ex Arabico in Latinum conversos, et editos a Francisco Turriano; in quo jubentur Christiani in Baptismo nomina imponere filiis suis, non Gentilium, sed Christianorum.

Secunda caeremonia est, ut habeant susceptores, a quibus de sacro fonte leventur, et postea diligentius in fide instituantur. Eos vocat Dionysius Areopagita de Ecclesiastica hierarch. c. ult. Susceptores; Tertull. in lib. de Baptismo, sponsores appellat. De iisdem vide Augustinum serm. 416. de tempore, qui est tertius de Dominica Palmarum, et lib. I, c. 34. de peccat, merit. et remiss.

Tertia est, consecratio aquae, cujus meminit Dionysius c. de Baptismo: « Regenerationis aqua sacris invocationibus prius consecratur. » Idem habent Cyprian. lib. I, epist. ult. Ambros. lib. I de Sacram, c. 5. Basii, lib. de Spiritu sancto c. 27, ubi dicit, hanc esse Apostolicam traditionem. Denique Augustinus lib. VI in Julianum c. 8. et hom. 27. ex lib. L homiliarum. et tract. 418. in Joannem in fine.

Quarta est, trina mersio, cujus meminit Clemens can. 49 Apostolorum. Dionysius loco citato, Tertull. lib. de corona militum, et lib. contra Praxeam. Cyrillus Catech. 2. Basilius de Spiritu sancto c. 27. Chrysostomus hom. 24 in Joan. Augustinus serm. 91 et 201 de tempore. Observandum est autem Arianos abuti coepisse hac caeremonia (ut Gregorius scribit lib. I, epist. 41. ad Leandrum) ad suum errorem stabiliendum. Nam cum trina mersio fieret a Catholicis ad significandas tres personas divinas, et triduum sepulturae Christi, ut Gregorius ibidem dicit: Ariani trina mersione utebantur ad significandas tres naturas trium personarum. Quare et tunc Gregorio visum est, ut in Hispania una mersio fieret; et idem paulo post confirmavit Concilium Toletanum IV, c. 5. Nunc autem pro regionum varietate, vel una, vel trina mersio adhibetur: neutrum enim est de essentia Sacramenti, ut Gregorius, et dictum Concilium locis citatis testantur.

Quinta est, tempus Paschale, et Pentecostes. Etsi enim quovis tempore dari possit Baptismus, si necessitas urgeat: tamen veteres diligentissime servabant hanc caeremoniam, ut solum in Sabbatis Paschae et Pentecostes ordinarie baptizarent. Exstant de hac re epistolae decretales Siricii I, c. 2. et Leonis I, epist. 4. et epist. 80. et Gelasii epist. 1, c. 12, ubi severissime reprehendunt Episcopos quosdam, qui audebant extra casum necessitatis Baptismum conferre in Epiphania, aut festis diebus Martyrum, et jubent, ut servetur antiqua consuetudo, ut solum in Paschate, et Pentecoste detur Baptismus. Esse item hanc antiquam, et universalem consuetudinem, patet ex Catechesibus Cyrilli, quae ideo in Quadragesima habitae sunt, quia praeparabant ad Baptismum in Paschate celebrandum. Item ex Hieronymo in epist. ad Pammachium. adversus errores Joannis Hierosolymitani, et ex illis verbis Augustini lib. de cura pro mortuis c. 12: « Venit Pascha, dedit nomen inter alios competentes. » Denique placuisse Deo hanc caeremoniam intelligi potest ex miraculo, quod narrat Paschasinus Episcopus in epistol. ad Leonem, quae habetur ante epist. 64. S. Leonis. Ubi dicit, in Sicilia suo tempore fuisse sacrum fontem, in quadam perexigua Ecclesia, in quodam monte sita, qui toto anno aridus manebat, et in sola Paschatis vigilia (quo tempore datur Baptismus) aquis redundabat hora baptizandi, cum nulli canales, nullae foveae, numquam aqua vicina conspiceretur. Quod autem Illyricus objicit ex actis Apostolorum, qui non servarunt haec tempora in baptizando Paulo, Cornelio, et similibus; solvitur ab Ambrosio in c. IV ad Ephes. ubi dicit, initio Ecclesiae, ut populus Christianus facile propagaretur, concessum fuisse omnibus, ut omni tempore baptizarent: tamen paulo post Ecclesiis constitutis, ordinem statutum fuisse, ut solum quidam, id est, presbyteri, et certis diebus baptizarent.

Chapter 23 of 24