Caput XIV. Quod Baptismus non faciat homines impeccabiles
Nunc ad effectus Baptismi, quos adversarii confingunt, veniamus. Et quoniam ea fere omnia, quae hic dicenda essent, et alia loca proprie spectant, et hic solum tractantur propter canones Concilii Tridentini de Baptismo; solum brevissime rem attingemus, tot propositionibus constitutis, quot sunt Concilii Canones.
Sit igitur prima propositio: « Baptismus non id efficit, ut baptizati non possint gratiam Dei amittere, nisi nolint credere. » Heec expresse habetur can. 6. Concilii. Sunt autem qusedam breviter annotanda. Primum fuisse olim duos errores apud veteres: Unus fuit Joviniani, qui, ut referunt Hieronymus, lib. II contra Jovinianum, et Augustinus lib. de hseresibus, cap. 82. docuit, hominem vere baptizatum non posse amplius peccare, et si forte peccat, non fuisse tinctum, nisi aqua. Argumentum praecipuum erant illa verba, I. Joan. III: Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia semen ipsius in
oofa
eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. Et I. Joan. V: Qui natus 'est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat eum. Refellit hunc errorem accurate S. Hieronymus loco notato; et certe Scripturaj divinae passim occurunt, ut illa Roman. XI: Tu fide stas, noli altum sapere, sed time, ctc. Et Hebr. VI: Impossibile est eos, qui semel sunt illuminati etc. Et II. Pet. II: Melius erat eis non cognoscere vitam justitiae etc. Denique, Act. VIII, aperte legimus, Simonem credidisse, et Baptismum suscepisse: et tamen ibidem legimus ejus ruinam. Porro testimonia ex epistola Joannis accipienda sunt in sensu composito, quemadmodum et illud, Matth.VII: Non potest arbor bona malos fructus facere: nimirum dum manserit arbor bona. Solum enim vult Joannes ostendere, non posse consistere veram justitiam, etcharitatem cum peccato mortali, proinde non esse justum, qui male agit. Ita exponunt Augustinus, tractatu 3. in epistolam Joannis, et Hieronymus, lib. II in Jovinianum.
Alter error quorumdam fuit, qui, ut Augustinus refert lib. XXI de civit. Dei, cap. 23. docebant, baptizatos non posse damnari, etiamsi perditissime viverent, modo ab Ecclesia Catholica non recederent. Refellit hunc errorem Augustinus ibidem ex clarissimis testimoniis Scripturarum: et praeterea librum integrum scripsit contra hunc errorem, qui inscribitur. De fide et operibus. Scripturae praecipuae sunt, Rom. VIII: Si secundum carnem vixeritis, moriemini. I. Cor. VI: Nolite errare: neque fornicarii, neque fures, neque adulteri etc. regnum Dei possidebunt. Et similia habentur, Gal. V, Ephes. V, I. Thes. IV, I. Timor. VI. et alibi; quae omnia dicuntur de baptizatis, ut ex iisdem locis patet.
Nota secundo, utrumque errorem aliqua ex parte hoc nostro saeculo instauratum esse. Nam priorem errorem instauravit Joan. Calvinus, qui hominem semel vere justificatum docuit, non posse unquam excidere a gratia, et salute. Nam in Antidoto Concilii Tridentini, sess. VII, can. 7. de Baptismo dicit, Baptismo tamquam Dei chirographo nos certiores reddi de perpetua adoptionis gratia; et lib. III Instit. c. 2, §. Ii et 12. docet, veram fidem semel habitam amitti non posse, esseque donum electorum proprium.
Sed refutatio istius erroris, non est praesentis loci: non enim id ipse tribuit virtuti Baptismi, sed praedestinationi. Interim repugnat Scripturis apertissime Calvini sententia, cum Act. VIII, Simon Magus crediderit, et baptizatus fuerit, et paulo post a fide, et charitate exciderit. Et praeterea, si verum esset, quod vult Calvinus, nulli unquam fuissent Apostatae, nec ulli ex Catholicis haeretici fierent, quod non solum pugnat cum totius orbis terrae consensu, sed etiam cum Scripturis. Act. XX: Ex vobis ipsis exurgent viri loquentes perversa, ut abducunt discipulos post se. I. Timor. I: Quidam circa fidem naufragaverunt. I. Timor. IV: In novissimis temporibus discedent quidam a fde. Et cap. VI: Radix omnium malorum est cupiditas; quam quidam appetentes, erraverunt a fide. Et I. Joan. II: Ex nobis exierunt.
Posteriorem errorem instauravit Lutherus in lib. de captivit. Babyl. cap. de Baptismo, ubi habet illa ipsa verba, quae Concilium in suo canone 6. damnavit. Nec ab ea sententia discordant ejus discipuli, etsi modum loquendi non probent. Tribus enim modis potest intelligi illa propositio: «Non potest homo damnari, nisi nolit credere. » Primo, ut sensus sit, nullum esse peccatum ve- ' i’e, et in se mortale, nisi incredulitatem. Et hoc non docent adversarii, imo e contrario contendunt omnia opera, etiam optime facta esse peccata mortalia, si secundum rigorem justitiae judicentur a Deo. Unde Kemnitius in censura canonis 6. Concilii Tridentini, probat ex Scripturis, multa peccata damnare posse hominem praeter incredulitatem.
Secundo, ut sensus sit, peccata omnia ita esse conjuncta cum infidelitate; et contra, fidem ita conjunctam esse cum justificatione, ut non possit fides consistere cum ullo peccato mortali: proinde qui habet fidem nullum habere peccatum, nec posse perire, et contra; quicumque peccat, hoc ipso carere fide. Quod quidem simile est ei, -quod Catholici dicunt de charitate: Charitas enim revera non potest consistere cum peccato mortali, et ideo nemo perit cum charitate, et nemo salvatur sine charitate. Hunc sensum vult esse Kemnitius illius Lutheranaj propositionis in 2. part. Examinis pag. 213. et sequentibus, ubi dicit, Lutherum nura-
quam sensisse non amitti gratiam praesentem per quodlibet peccatum mortale, sed id sensisse posse hominem per veram fidem statim redire ad gratiam. Ut enim peccata destruunt fidem, ita fides reviviscens destruit omnia peccata.
Tertio modo potest intelligi ea propositio, ut sensus sit, posse hominem simul dum peccat retinere fidem, et per hoc non amittere Dei gratiam praesentem; quia licet peccata ex natura sua hominem reum facerent, et Dei inimicum, tamen fides parmanens in corde facit, ne imputentur, et non damnent. Hunc sensum fatetur Kemnitius esse Epicuraeum, et merito damnatam a Concilio eam propositionem in hoc sensu, quod etiam fatetur Calvinus in Antidoto hujus canonis 6. Hinc enim datur licentia hominibus baptizatis patrandi qumvis peccata, modo simul credant ea sibi non imputari. Sed nullo modo Kemnitius concedit hanc fuisse mentem Lutheri.
Nota Tertio, rectissime a Concilio damnatam esse illam Lutheri sententiam. Nam et dicta est a Luthero in sensu tertio, licet nolit Kemnitius: et praeterea haeretica est etiam in secundo sensu, quem Kemnitius, et Calvinus admittunt. Ac Primum fuisse illam mentem Lutheri, patet ex his locis. In lib. de Babyl. captivit. cap. de Baptismo, postquam dixerat hominem baptizatum non posse damnari, nisi nolit credere, subjungit: « Nulla peccata eum possunt damnare, nisi sola incredulitas: caetera omnia si redeat, vel stet fides in promissionem divinam baptizato factam, in momento absorbentur per eamdem fidem. » Haec ille. Ubi vides eum dicere, « si redeat vel stet fides. » Putavit igitur Lutherus posse stare fidem, dum quis peccat, et per eam fidem, peccata non imputari, etiam dum fiunt; quamquam Kemnitius non bona fide hanc sententiam referens, omisit illud: vel stet feles. Item in lib. de libertate Christiana: « Non facit, inquit, personam bonam nisi fides, nec malam, nisi incredulitas. » Item in quaestione: An opera faciant ad salutem, haec est prima assertio: « Ut nihil justificat nisi fides, ita nihil peccat, nisi incredulitas. » Secunda assertio: « Justificatio proprie est fidei quarto modo; et peccatum incredulitatis, n Item in lib. de votis monasticis: « Credentis in Christum nulla sunt tam mala opera, quae possint illum
MU»»
accusare et damnare. » Denique ini. sermone super Evangelium feriae 2. Pentecostes super illud: « Sic Deus dilexit mundum. Ubi fides, inquit, est, ibi nullum nocet peccatum. » Et addit, sic Deum nihili facere peccata credentium in se, quomodo pater nihili facit nugas ludentium infantium. Ubi aperte loquitur de peccatis, quae actu fiunt, et vult ea non nocere, quia per fidem leguntur, vel excusantur.
Quod autem etiam in secundo sensu falsa sit ea propositio, patet, quia repugnat Paulo, I. Corinth. XIII: Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Ubi Paulus docet, posse fidem esse sine charitate, et proinde hominem cum vera fide damnari. Respondet, Paulum loqui de fide miraculorum, non de fide justificante. Contra, quia fides miraculorum, nihil est aliud nisi excellens fides Catholica, et justificans s\io modo. Unde Paulus infra de eadem fide loquens, annumerat eam aliis virtutibus Theologicis: Nunc, inquit, manet f des, spes, charitas [ 1). Et hoc loco dicit: Si habuero omnem fidem. Prmterea, secundum Lutheranos nulla est ratio cur non possit fides ipsa justificans manere cum peccato. Nam nihil est aliud, nisi fiducia divinae misericordiae, ut ipsi passim definiunt. Quid autem prohibet, quo minus possit aliquis dum furatur, vel moechatur, confidere, Deum non imputaturum eam actionem ad peccatum. Denique si potest cum fide manere peccatum factum, quod tamen vere peccatum est, et in justificatis lueret, ut ipsi dicunt, cur non etiam peccatum, quod fit? certe si peccatum non posset consistere cum fide, id non esset ratione temporis praeteriti, vel praesentis, sed ratione malitiae, et foeditatis ipsius peccati. At peccatum jam factum cum tota sua malitia, et foeditate manet praesente fide; Ergo fieri etiam potest praesente fide. Quare coguntur, si principia sua destruere nolunt, admittere tertium illum sensum cum Luthero: quem tamen fatentur Epicuraeum esse ac merito damnatum a Concilio Tridentino.
Chapter 12 of 24