Skip to the text

Caput XVI. Per Baptismum non liberari homines ab obligatione legis Ecclesiasticae

Tertia propositio: « Non liberat Baptismus homines ab obligatione Ecclesiasticae legis. » Ilaec habetur in 8. canon. Concilii, estque posita adversus Lutherum, qui in libro de captivitate Babylonica, cap. de Baptismo, et alibi passim docet, non posse Papam, aut ullum hominum unam syllabam statuere, qua obligentur conscientiae hominum baptizatorum.

Ubi illud observandum, alio modo ab adversariis liberari fideles ab obedientia legum divinarum, et alio modo ab obedientia legum humanarum. Nam divinas leges affirmant obligare in conscientia, ita ut sit peccatum eas violare; sed tamen addunt fidelibus indulgeri ejusmodi praevaricationes, seu non imputari; ac per hoc idem esse, ac si liberi essent ab earum legum observatione. At leges humanas, sive Ecclesiasticas, sive politicas affirmant non obligare in conscientia, nisi ratione scundali, aut contemptus;

quae sunt prohibita lcgedivina. Itaquetransgredi legem humanam etiam studiose, non modo non imputatur ad peccatum, sed neque est ullum peccatum apud adversarios. Quare tam Kemnitius, quam Calvinus, ille in suo examine, iste in suo Antidoto canonem istum 8. simpliciter rejiciunt, ac Lutheri sententiam aperte defendunt.

Sed quoniam hunc errorem nos accurate refutavimus in disputatione de summo Pontifice, et breviter in lib. II de Sacramentis in genere, cap. 31. de caeremoniis, satis erit hoc loco ostendere obligationem legis humanae non pugnare cum Baptismo. Id quod fiet solvendo ipsorum objectionem, quae est hujusmodi: « Per Baptismum addicimur divinae servituti, ergo liberamur ab omnibus aliis vinculis. Atque hoc est, quod Scripturae passim docent. » Matth. ultimo: Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare queeeumque mandavi vobis. I. Corinth. VII: Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Coloss. II: Si mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc decretis mundi tenemini juxta mandata, et doctrinas hominum? Ezechiel. XX: In praeceptis patrum vestrorum nolite ambulare. Matth. XV: Frustra colunt me mandatis hominum. Et haec quidem profert Kemnitius: addit vero unum, quod solum Calvino satis fuit: « Et unus est legislator, inquit Jacobus cap. IV, qui potest perdere, et salvare. Ubi hoc falsum esse, inquit Calvinus, demonstraverint, non recusabimus, quin suis nos legibus adstringant. »

At non opus est demonstrare id esse falsum, quod Jacobus dicit, cum sit verissimum, sed ex illo vero non bene intellecto falsum aliquid, et perniciosum, et verbo Dei repugnans a Calvino perperam esse collectum. Jacobus enim de summo Legislatore loquitur; qui ita fert aliis leges, ut nullas ab alio accipiat, quique ita potest perdere, et salvare, quos damnaverit, aut absolverit, ut nullius ope indigeat, et a nullo impediri queat: talem autem Legislatorem fatemur non esse Papam, neque Imperatorem, sed unum, et solum Deum. Sed non inde bene colligitur non esse eti'am homines quosdam vere legislatores, licet sub Deo summo legislatore constitutos; ita ut sicut inferioribus dant leges, ita etiam accipiant ipsi a superiore, id est a Deo.

Matth. XXVIII, 19 et 20; I. Cor. VII, 23; Coloss. II, 50; Ezech. XX, 18; Matth. XV. 9.

Chapter 14 of 24