Skip to the text

Caput II. De materia Baptismi

De materia nulla fere dissensio est, tametsi non pauci errores de hac re aliquando exstiterint, vel etiam existant. Primus fuit error Manichaeorum, qui teste Augustino, lib. de haeres, cap. 46. Baptismum in aqua non putabant adhibendum, quod videlicet aquam, ut res caeteras corporales, non Deus, sed Diabolus procreasset. Magis verecundi fuerunt Marcionistae, qui etsi crederent aquam esse opus mali principii, id est, Diaboli, nonDei boni: tamen eam adhibebant in Baptismo ob Christi prajceptum. Refert Theodoretus, lib. I. fabul. haeretic. se vidisse senem quemdam Marcionistam, qui fatebatur in mysterio aquam adhibendam, et tamen ita illam oderat, ut faciem suam mallet proprio sputo, quam aqua abluere, ne videlicet creatore indigere videretur.

Secundus error fuit Seleuci, et Hermiae, qui aquam ex Baptismo excludebant, idque ob auctoritatem Scripturarum, quae ubicumque comparant Baptismum Joannis cum Christi Baptismo, semper affirmant Joannem baptizasse in aqua, Christum baptizaturum Spiritu sancto, et igne, Matth. III, Luc. III, Joan. I, Mare. I, Actor. I. Referunt hunc errorem Philastrius in lib. de hajresibus, et Augustinus de haeresibus, cap. 59.

Tertius error ex eodem fundamento fuit Jacobitarum, qui loco aquajBaptismalis ferro candente imprimebant in frontibus crucis figuram. Testis est Bernardus Lutzemburgensis in Catalogo haereticorum.

Quartus est Paulicianorum, qui teste Euthymio in 2. par. Panopliae, tit. 2i. pro elemento aqua; in Baptismo illa verba substituunt: Ego sum aqua viva.

Quintus error Lutheri est, qui in symposiacis colloquiis, cap. 17, interrogatus, num deficiente aqua, liceat baptizare in lacte, aut cerevisia, primum respondit: judicio divino id esse committendum; deinde addit, quidquid balnei nomine nuncupari potest, illud esse aptum ad baptizandum. At certe balnea vini, et lactis, nedum cerevisite fieri posse, nemo dubitavit unquam.

Adversus haec omnia deliramenta statuit Concilium Tridentinum sess. VII, can. 2. aquam veram, et naturalem requiri ad Baptismum. Ex quo intelligimus duo. Primo, nullum liquorem esse materiam Baptismi: qui non sit vera, et naturalis aqua. Secundo, omnem veram, et naturalem aquam, quantumvis accidentaliter alteratam, et mutatam, esse materiam idoneam ad Baptismum. Id vero patet ex apertissimis Scripturis. Nam Joan. III. dicitur: Ex aqua, et Spiritu sancto.

Item ibidem orta est {Enrulatio discipulorum Joannis, quia videbant Christum baptizare per discipulos suos in aqua, ut etiam ipse Joannes baptizabat. Act. VIII: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? Ephes. V: Lavacro aqua: in verbo vitee, I. Cor. X. Paulus comparat Baptismum mari rubro; I. Pet. III. comparat Petrus eumdem Baptismum diluvio. Denique etiam Prophetae expresse praedixerunt Baptismum aqua;, ut Ezechiel cap. XXXVI: Effundam super vos aquam mundam. Cur autem aquam Deus elegerit potius, quam aliud elementum, causas reddunt auctores, adferentes varias aquae proprietates: quas vide apud S. Thomum 3, part. quaest. LXVI, art. 3. et Guliel-

mum Parisiensem in lib. de Sacramentis c. de Baptismo.

Neque testimonia a Seleucianis allata concludunt. Nam non docent discrimen esse inter Baptisma Joannis et Christi, quod unum esset in sola aqua, alterum in solo Spiritu, vel igne; sed quod unum esset in sola aqua, alterum, non in sola aqua, sed in aqua et Spiritu, ut dicitur Joan. III. Unde I. Joan. III: Hic est, qui venit per aquam, et sanguinem, non in aqua solum, sed inaqua, et sanguine (i). Quod autem additur de igne Matth. III et Luc. III non significat ignem aliquem elementalem, ut stulte putarunt Jacobitse, sed ignem quemdam coelestem, et divinum: nam ideo conjungitur cum Spiritu sancto. Potest autem ille ignis, vel significare linguas igneas, quae descenderunt in Apostolos in die Pentecostes, vel ignem Purgatorii, ut Hieronymus docet in c. III Matth. et Beda in c. III Luc. vel etiam ignem divini judicii, ut exponit Hilarius can. 2. in Matth. vel denique ignem tribulationis in hac vita, qui nulli baptizato deest, ut exponit auctor operis imperfecti in cap. III Matth.

Kemnitius in hunc canonem nihil aliud notat, nisi non esse necessarium, ut aqua exorcizetur, et benedicatur: si aqua vera, et naturalis sufficit. Sed male id colligit: nam etiamsi ad substantiam Sacramenti non requiratur benedictio aquae, tamen recte est instituta, ut infra dicemus.

Chapter 2 of 24