Skip to the text

Caput V. Quo tempore coeperit Baptismus esse necessarius

Quo tempore coeperit Baptismus esse necessarius, quaestio est inter Theologos. Sed quia non est controversia cum haereticis, exponam solum paucis propositionibus, quae mihi esse probabilior sententia videatur.

Prima propositio: u Baptismus ante passionem Domini institutus est. » Nota negari non posse, quin aliquem Baptismum Christus in usu habuerit ante passionem. Nam Joan. III et IV. dicitur Christus baptizasse per discipulos suos. Sed dubium esse potest, an ille Baptismus fuerit Sacramentum illud, quod nunc habemus, et de quo fit mentio Matth. ult. an vero fuerit praeparatio quaedam ad Baptismi Sacramentum postea instituendum, ut ex*at Baptismus Joannis. Et quidem Ghrysostomus homil. 28. in Joan. et Theophylactus in cap. III Joan. aperte docent Baptismum illum, quo discipuli Christi baptizabant Joan. III. non remisisse peccatum, et fuisse in aqua tantum sine Spiritu; nec ullam fuisse differentiam inter Baptismufii discipulorum Christi, et Joannis, sed utrumque fuisse praeparationem ad fidem: et ideo Christum non baptizasse per se, sed per discipulos, quia non decebat eum baptizare sine Spiritu. Idem videtur sentire S. Leo epist. 4. ad episcopos Sicilia? cap. 3: « Ipsa, inquit, operis quabtas docet celebranda? generaliter gratiae eum esse legitimum diem, id est, diem Resurrectionis, in quo orta est et virtus muneris, et species actionis. Ad cujus rei confirmationem plurimum valet, quod ipse Dominus Jesus Christus, posteaquam resurrexit a mortuis, discipulis suis, in quibus omnes Ecclesiarum praesules docebantur, et formam, et potestatem tradidit baptizandi, dicens: Euntes ergo nunc docere omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. De quo utique eos etiam ante passionem potuisset instruere, nisi proprie voluisset intelligi, regenerationis gratiam ex sua Resurrectione coepisse. » lla?c ille. Probabilius tamen est, quod nos diximus. Quod cx professo docent Cyrilluslib. II in Joan. cap.

57 et sequentibus, et Augustinus tractut. 13 et 15 in Joan. et epist. 108 ad Seleucianum, et llugo de S. Victore lib. II de Sacramentis part. 6, cap. 4.

Est ha:c communior Theologorum sententia, cum Magistro in IV. dist. 3. Et ratio est. Primo, quia Joan. III dicitur Christus baptizasse, cum tamen non ipse baptizaret, sed discipuli ejus, ut ibidem adjungit Evangelista. Ergo ille baptismus erat proprie Christi Baptismus, ut distinguitur a Baptismo Joannis; alioqui non ipse, sed Joannes diceretur baptizasse eos, quos discipuli Christi baptizabant. Si autem erat proprie Christi Baptismus, necessario erat in aqua, et spiritu, non in sola aqua. Semper enim Scriptura ponit hoc discrimen inter Christum et Joannem, quod iste in aqua, ille non in sola aqua, sed etiam in Spiritu baptizaret. Nec decebat ut Christus institueret inanem eseremoniam, aut munus Joannis sibi usurparet, nimirum baptizandi in sola aqua. Adde, quod Joan. I dicitur de Christo in praesenti: Hic est, qui baptizat in Spiritu sancto.

Secundo probatur hoc idem, quia Actor. XIX legimus rebaptizatos, quos Joannes baptizaverat. At nusquam legimus rebaptizatos, quos discipuli Christi ante passionem ejusdem baptizaverant. Imo probabilissimum est (ut Augustin. docet in epist. 108.) Apostolos non fuisse baptizatos, nisi ante Christi ptissionem.

Tertio Patres communi consensu docent, Christum, cum baptizaretur in Jordane, dedisse aquis vim sanctificandi, ut patet ex Tertulliano, libro contra Judreos, cap. de passione; ex Hilario canon. 2. in Matth. Ambrosio lib. II in Luc. cap. 12. Hieronymo in Dialogo contra Luciferianos; Nazianzeno in oratione in sancta Lumina; Beda in cap. III Luc. et ex aliis. At certe non habuerunt aquse vim sanctificandi, nisi ab eo tempore, quo coeperunt esse materia Baptismi.

Denique fundamentum contrariae sententiae non est solidum. Solum enim adferunt Chrysostomum et Theophylactum in illud Joannis VII: Nondum erat Spiritus datus, quia nondum Jesus erat glorificatus. At hic locus intelligitur de plenitudine Spiritus sancti, quas dari coepit visibiliter in Pentecoste; alioqui enim omnes sancti habuerunt Spiritum sanctum, etiam ante Christi passionem.

Secunda propositio: « Baptismus Christi institutus est, quando Dominus ipse in Jordane a Joanne baptizatus est. » Nota de hac re, id est, quo puncto temporis Christus Baptismum instituerit, esse plurimas opiniones Scholasticorum, sed communiorem, et probabiliorem esse, quam nos sequimur, quam etiam amplectitur Catechismus Concilii Tridentini, et Magister cum S. Thoma, et aliis lib. IV, dist. 3.

Nota praeterea, non velle nos dicere, Christum in die sui Baptismi verbis docuisse materiam, aut formam Baptismi; id enim falsum est, sed tum primum statuisse, ac decrevisse, quod postea declaravit Joan. III, Nicodemo, et alio tempore suis discipulis; ut aqua esset materia Baptismi, et ut forma esset invocatio trium divinarum personarum. Determinavit enim aquas, ad Baptismi materiam, cum eas tactu mundissimae carnis suae, consecrare, et illustrare dignatus est, ut docent Patres citati. Et simul determinavit formam, cum in ejus Baptismate tota Trinitas sensibiliter apparuit, ut patet Matth. III: Christo enim baptizato aperti sunt coeli, et vox Patris intonuit; et Spiritus apparuit in specie columbae, et Filius ipse Dei in carne assumpta praesens erat; ubi etiam simul (Hilario teste loco citato) declaratus est effectus Baptismi a Christo instituti, nimirum, quod baptizatis aperitur coelum, et a Patre in filios adoptantur, et Spiritu sancto replentur etc.

Tertia propositio: « Baptismus Christi non fuit necessarius, necessitate medii, aut praecepti ante Christi mortem. » Probatur, quia usque ad Christi mortem lex antiqua vim suam retinuit, ut patet, quia Christus eam servavit usque ad mortem. Nam pridie quam pateretur, sei*vavit caeremoniam agni Paschalis, et Matth. XXIII monebat homines ut servarent et facerent, quae Scribae et Pharisaei docebant ex cathedra Mosis; ergo etiam Circumcisio, si in remedium peccati data fuerat, usque ad Christi mortem vigebat. Non igitur toto eo tempore Baptismus Christi necessarius erat ut medium ad salutem, quandoquidem sine eo poterant homines, etiam parvuli, justificari. Quare illud Christi verbum, Joan. III: Nisi quis renatus fuerit etc. non significat ab eo die, quo Dominus cum Nicodemo loquebatur, fuisse Baptismum necessarium, sed significat, neces-

sariurn futurum fuisse in lege nova, postquam cessarent caeremoniae legales, ut recte exponit Bernardus epist. 77. ad Hugonem. Et eodem modo exponendum est, quod ait Fulgentius lib. de fide ad Petrum, cap.3. ex quo tempore dictum est: Nisi quis renatus fuerit, neminem sine Baptismo posse salvari. Accipit enim nomine temporis, non illum diem, quo ea dicebantur, sed tempus legis novae. Denique illud etiam Luc. XVI: Lex, et Prophetae usque ad Joannem; non significat tunc legem cessasse, quoad vim, aut obligationem, sed quoad praedicationem: Joannes enim fuit ultimus Prophetarum. Unde subjungitur: Ex eo regnum Dei evangelizatur. Praeterea in morte Christi cessavit efficacia caeremoniarum, et totius legis veteris, ergo cessavit etiam vis Circumcisionis; ergo usque ad illud tempus vim habuit lex vetus. Porro in morte Christi cessasse vim legis, patet ex Evangelio Matth. XXYII: Scissum esse velum. Et Joan.XIX: Consummatum est. Item ex Apostolo Rom. VII: Mortificati estis legi per corpus Christi. Item omnes fere caeremoniae legis figurae erant Christi. Coi. II et Hebr. X. Christus autem in morte complevit opus redemptionis.

Quarta propositio: « Baptismus Christi coepit esse necessarius necessitate medii et praecepti, a die Pentecostes. » Nota, legem veterem simpliciter cessasse in morte Christi, quia tunc cessavit universaliter ratio legis; tamen ob ignorantiam hujus rei adhuc obligasse Judaeos, usque ad publicam promulgationem Evangelii: et contra legem Evangelicam et Sacramenta Christiana condita fuisse et multum profuisse etiam ante Christi mortem, tamen non habuisse vim praecepti, nisi post promulgationem solemnem, ut Concilium Tridentinum sess. YI, cap. 4. dicit de Baptismo. Et ratio est, quia promulgatio est de essentia legis, utS. Thomas docet par. 2. quaest. XC. art 4. Promulgatio autem solemnis novae legis facta est in die Pentecostes. Quod probatur Primo, quia, ut diximus, lex vetus viguit usque ad Christi mortem: ab eo autem tempore usque ad Pentecostem, neque Christus, neque Apostoli publice ad populum locuti sunt. Secundo, non debuit promulgari solemniter lex nova, nisi completis omnibus mysteriis redemptionis, mysteria autem completa sunt in Ascensione Christi. Tertio, lex vetus solemniter promul¬

gata fuit in monte Sina die quinquagesimo post primum Pascha Judaeorum; ergo lex nova promulgari debuit die quinquagesimo post primum Pascha Christianorum. Fuisse enim illam legis promulgationem, figuram promulgationis Evangelii, docent Augustinus epist. 119. Leo serm. 1. de Pentecoste, et alii. Quarto, concioni primae, quam habuit S. Petrus Act. II ipso die Pentecostes, conveniunt omnes conditiones promulgationis solemnis. Nam habita est in urbe Regia Hierosolymorum, praesentibus omnibus hominibus omnium nationum, ut Lucas testatur, a summo Praecone Evangelii, qui erat Apostolus Petrus, et in ea concione comprehensa sunt praecipua capita totius doctrinae Evangelicae. Denique continuo etiam coepit usus Sacramentorum.

Chapter 5 of 24